κείμενα, 2012, Λατινική Γλώσσα και Γραμματεία 2

You might also like

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 7

2 Virg., Aen. 1.

378-380 sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste penatis classe ueho mecum, fama super aethera notus; Italiam quaero patriam, et genus ab Ioue summo. Liv. 5.21 ingens profecta multitudo repleuit castra. tum dictator auspicato egressus cum edixisset ut arma milites caperent, 'tuo ductu' inquit, 'Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Ueios, tibique hinc decimam partem praedae uoueo. te simul, Iuno regina, quae nunc Ueios colis, precor, ut nos uictores in nostram tuamque mox futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua templum accipiat'. haec precatus, superante multitudine ab omnibus locis urbem adgreditur, quo minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus esset. Ueientes ignari se iam a suis uatibus, iam ab externis oraculis proditos, iam in partem praedae suae uocatos deos, alios uotis ex urbe sua euocatos hostium templa nouasque sedes spectare, seque ultimum illum diem agere, nihil minus timentes quam subrutis cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium esse, in muros pro se quisque armati discurrunt, mirantes quidnam id esset quod cum tot per dies nemo se ab stationibus Romanus mouisset, tum uelut repentino icti furore improuidi currerent ad muros. inseritur huic loco fabula: immolante rege Ueientium uocem haruspicis, dicentis qui eius hostiae exta prosecuisset, ei uictoriam dari, exauditam in cuniculo mouisse Romanos milites ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem ferrent. sed in rebus tam antiquis si quae similia ueri sint pro ueris accipiantur, satis habeam: haec ad ostentationem scenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque adfirmare neque refellere est operae pretium. cuniculus delectis militibus eo tempore plenus, in aedem Iunonis quae in Ueientana arce erat armatos repente edidit, et pars auersos in muris inuadunt hostes, pars claustra portarum reuellunt, pars cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus ac seruitiis iacerentur, inferunt ignes. clamor omnia uariis terrentium ac pauentium uocibus mixto mulierum ac puerorum ploratu complet. momento temporis deiectis ex muro undique armatis patefactisque portis cum alii agmine inruerent, alii desertos scanderent muros, urbs hostibus impletur; omnibus locis pugnatur; deinde multa iam edita caede senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet ut ab inermi abstineatur. is finis sanguinis fuit. dedi inde inermes coepti et ad praedam miles permissu dictatoris discurrit. quae cum ante oculos eius aliquantum spe atque opinione maior maiorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad caelum tollens precatus esse ut si cui deorum hominumque nimia sua fortuna populique Romani uideretur, ut eam inuidiam lenire quam minimo suo priuato incommodo publicoque populi Romani liceret. conuertentem se inter hanc uenerationem traditur memoriae prolapsum cecidisse; idque omen pertinuisse postea euentu rem coniectantibus uisum ad damnationem ipsius Camilli, captae deinde urbis Romanae, quod post paucos accidit annos, cladem. atque ille dies caede hostium ac direptione urbis opulentissimae est consumptus. Liv. 9.1 sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax T. Ueturio Caluino Sp. Postumio consulibus. Samnites eo anno imperatorem C. Pontium Herenni filium habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque.

is, ubi legati qui ad dedendas res missi erant pace infecta redierunt, 'ne nihil actum' inquit 'hac legatione censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit. satis scio, quibuscumque dis cordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res quae ab nobis ex foedere repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam. quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit quam quod nos fecimus? res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae uidebantur, remisimus; auctores belli, quia uiuos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus; bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret penes nos, Romam portauimus. quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid dis arbitris foederis debeo? quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem feram? neminem, neque populum neque priuatum, fugio. quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos uindices intolerandae superbiae confugiam et precabor, ut iras suas uertant in eos quibus non suae redditae res, non alienae accumulatae satis sint; quorum saeuitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient, [placari nequeant] nisi hauriendum sanguinem laniandaque uiscera nostra praebuerimus. iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. proinde, cum rerum humanarum maximum momentum sit quam propitiis rem, quam aduersis agant dis, pro certo habete priora bella aduersus deos magis quam homines gessisse, hoc quod instat ducibus ipsis dis gesturos.' Catullus 30 Alfene immemor atque unanimis false sodalibus, iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? num facta impia fallacum hominum caelicolis placent? cum tu neglegis ac me miserum deseris in malis, eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem? certe tute iubebas animam tradere, inique, me inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis. si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui. Catullus 109 Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. di magni, facite ut vere promittere possit, Atque id sincere dicat et ex animo, ut liceat nobis tota perducere vita aeternum hoc sanctae foedus amicitiae. Cic., De Nat. Deor. 3.86-89 Atque hoc quidem omnes mortales sic habent, externas commoditates, vineta segetes oliveta, ubertatem frugum et fructuum, omnem denique commoditatem prosperitatemque vitae a dis se habere; virtutem autem nemo umquam acceptam deo rettulit. (87)nimirum recte; propter virtutem enim iure laudamur et in virtute recte gloriamur; quod non contingeret, si id donum a deo non a nobis haberemus. at vero aut honoribus

aucti aut re familiari, aut si aliud quippiam nacti sumus fortuiti boni aut depulimus mali, tum dis gratias agimus, tum nihil nostrae laudi adsumptum arbitramur. num quis quod bonus vir esset gratias dis egit umquam? at quod dives quod honoratus quod incolumis, Iovemque optimum et maximum ob eas res appellant, non quod nos iustos temperantes sapientes efficiat, sed quod salvos incolumis opulentos copiosos; (88)neque Herculi quisquam decumam vovit umquam, si sapiens factus essetquamquam Pythagoras, cum in geometria quiddam novi invenisset, Musis bovem immolavisse dicitur; sed id quidem non credo, quoniam ille ne Apollini quidem Deli hostiam immolare voluit, ne aram sanguine aspergeret. Nep., Att. 20.3 ex quo accidit, cum aedis Iovis Feretrii in Capitolio, ab Romulo constituta, vetustate atque incuria detecta prolaberetur, ut Attici admonitu Caesar eam reficiendam curaret. Hor., Ep. 16 Altera iam teritur bellis civilibus aetas, suis et ipsa Roma viribus ruit. quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi minacis aut Etrusca Porsenae manus, aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer novisque rebus infidelis Allobrox nec fera caerulea domuit Germania pube parentibusque abominatus Hannibal: inpia perdemus devoti sanguinis aetas ferisque rursus occupabitur solum: barbarus heu cineres insistet victor et Vrbem eques sonante verberabit ungula, quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini, (nefas videre) dissipabit insolens. forte quid expediat communiter aut melior pars, malis carere quaeritis laboribus; nulla sit hac potior sententia: Phocaeorum velut profugit exsecrata civitas agros atque lares patrios habitandaque fana apris reliquit et rapacibus lupis, ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas Notus vocabit aut protervos Africus. sic placet? an melius quis habet suadere? Secunda ratem occupare quid moramur alite? sed iuremus in haec: 'simul imis saxa renarint vadis levata, ne redire sit nefas; neu conversa domum pigeat dare lintea, quando Padus Matina laverit cacumina, in mare seu celsus procurrerit Appenninus novaque monstra iunxerit libidine mirus amor, iuvet ut tigris subsidere cervis, adulteretur et columba miluo, credula nec ravos timeant armenta leones ametque salsa levis hircus aequora.' Hor., Od. 1.2.25-32 quem vocet divum populus ruentis

imperi rebus? prece qua fatigent virgines sanctae minus audientem carmina Vestam? cui dabit partis scelus expiandi Iuppiter? tandem venias precamur nube candentis umeros amictus augur Apollo; Hor., Od. 3.6 Delicta maiorum inmeritus lues, Romane, donec templa refeceris aedisque labentis deorum et foeda nigro simulacra fumo. dis te minorem quod geris, imperas. hinc omne principium, huc refer exitum: di multa neglecti dederunt Hesperiae mala luctuosae.

Verg., Aen. 4.222-241 tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat: 'uade age, nate, uoca Zephyros et labere pennis Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc exspectat fatisque datas non respicit urbes, adloquere et celeris defer mea dicta per auras. non illum nobis genetrix pulcherrima talem promisit Graiumque ideo bis uindicat armis; sed fore qui grauidam imperiis belloque frementem Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri proderet, ac totum sub leges mitteret orbem. si nulla accendit tantarum gloria rerum nec super ipse sua molitur laude laborem, Ascanione pater Romanas inuidet arces? quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur nec prolem Ausoniam et Lauinia respicit arua? nauiget! haec summa est, hic nostri nuntius esto.' Virg., Aen. 6.847-887 excudent alii spirantia mollius aera (credo equidem), uiuos ducent de marmore uultus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent: tu regere imperio populos, Romane, memento (hae tibi erunt artes), pacique imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.' Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit: 'aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis ingreditur uictorque uiros supereminet omnis. hic rem Romanam magno turbante tumultu sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem, tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.'

atque hic Aeneas (una namque ire uidebat egregium forma iuuenem et fulgentibus armis, sed frons laeta parum et deiecto lumina uultu) 'quis, pater, ille, uirum qui sic comitatur euntem? filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum? qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso! sed nox atra caput tristi circumuolat umbra.' tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis: 'o gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum; ostendent terris hunc tantum fata nec ultra esse sinent. nimium uobis Romana propago uisa potens, superi, propria haec si dona fuissent. ... nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos in tantum spe tollet auos, nec Romula quondam ullo se tantum tellus iactabit alumno. heu pietas, heu prisca fides inuictaque bello dextera! ... heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris. Ov., Ars 1.631-646 Nec timide promitte: trahunt promissa puellas; Pollicito testes quoslibet adde deos. Iuppiter ex alto periuria ridet amantum, Et iubet Aeolios inrita ferre notos. Per Styga Iunoni falsum iurare solebat Iuppiter; exemplo nunc favet ipse suo. Expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus; Dentur in antiquos tura merumque focos; Nec secura quies illos similisque sopori Detinet; innocue vivite: numen adest; Reddite depositum; pietas sua foedera servet: Fraus absit; vacuas caedis habete manus. Ludite, si sapitis, solas impune puellas: Hac minus est una fraude tuenda fides. Fallite fallentes: ex magna parte profanum Sunt genus: in laqueos quos posuere, cadant. Prop. 3.22.19-22. armis apta magis tellus quam commoda noxae: Famam, Roma, tuae non pudet historiae. nam quantum ferro tantum pietate potentes stamus: victricis temperat ira manus. Res Gestae 20.4. Duo et octoginta templa deum in urbe consul sextum ex auctoritate senatus refeci nullo praetermisso quod eo tempore refici debebat. Consul septimum viam Flaminiam ab urbe Ariminum refeci pontesque omnes praeter Mulvium et Minucium. Prop. 4.6.19-68 huc mundi coiere manus: stetit aequore moles

pinea, nec remis aequa favebat avis. altera classis erat Teucro damnata Quirino, pilaque femineae turpiter apta manu: hinc Augusta ratis plenis Iovis omine velis, signaque iam patriae vincere docta suae. tandem aciem geminos Nereus lunarat in arcus, armorum et radiis icta tremebat aqua, cum Phoebus linquens stantem se vindice Delon (non tulit iratos mobilis ante Notos) astitit Augusti puppim super, et nova flamma luxit in obliquam ter sinuata facem. mox ait 'o Longa mundi servator ab Alba, Auguste, Hectoreis cognite maior avis, vince mari: iam terra tuast: tibi militat arcus et favet ex umeris hoc onus omne meis. solve metu patriam, quae nunc te vindice freta imposuit prorae publica vota tuae. quam nisi defendes, murorum Romulus augur ire Palatinas non bene vidit aves. en, nimium remis audent: pro, turpe Latinos principe te fluctus regia vela pati! tempus adest, committe ratis: ego temporis auctor ducam laurigera Iulia rostra manu.' dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus: proxima post arcus Caesaris hasta fuit. vincit Roma fide Phoebi: dat femina poenas: sceptra per Ionias fracta vehuntur aquas. at pater Idalio miratur Caesar ab astro: 'sum deus; est nostri sanguinis ista fides.' di melius! quantus mulier foret una triumphus, ductus erat per quas ante Iugurtha vias! Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod eius una decem vicit missa sagitta rates. Prop. 3.11 noxia Alexandria, dolis aptissima tellus, et totiens nostro Memphi cruenta malo, tris ubi Pompeio detraxit harena triumphos tollet nulla dies hanc tibi, Roma, notam. issent Phlegraeo melius tibi funera campo, vel tua si socero colla daturus eras. scilicet incesti meretrix regina Canopi, una Philippeo sanguine adusta nota, ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim, et Tiberim Nili cogere ferre minas, Romanamque tubam crepitanti pellere sistro, baridos et contis rostra Liburna sequi, foedaque Tarpeio conopia tendere saxo,

iura dare et statuas inter et arma Mari! Hor., Od. 1.37 Nunc est bibendum, nunc pede libero pulsanda tellus, nunc Saliaribus ornare pulvinar deorum tempus erat dapibus, sodales. antehac nefas depromere Caecubum cellis avitis, dum Capitolio regina dementis ruinas funus et imperio parabat contaminato cum rege turpium morbo virorum, quidlibet inpotens sperare fortunaque dulci ebria. sed minuit furorem vix una sospes navis ab ignibus mentemque lymphatam Mareotico redegit in veros timores Caesar ab Italia volantem remis adurgens, accipiter velut mollis columbas aut leporem citus venator in campis nivalis Haemoniae, daret ut catenis fatale monstrum: quae generosius perire quaerens nec muliebriter expavit ensem nec latentis classe cita reparavit oras, ausa et iacentem visere regiam voltu sereno, fortis et asperas tractare serpentes, ut atrum corpore conbiberet venenum, deliberata morte ferocior: saevis Liburnis scilicet invidens privata deduci superbo non humilis mulier triumpho.

You might also like