Professional Documents
Culture Documents
Johannes Tinctoris - Complexus Effectum Musices
Johannes Tinctoris - Complexus Effectum Musices
Complexus
effectum musices
2
[165]
Prologus
Deum delectare,
Dei laudes decorare,
Gaudia beatorum amplificare,
Ecclesiam militantem triumphanti assimilare,
Ad susceptionem benedictionis divinae praeparare,
Animus ad pietatem excitare,
Tristitiam depellere,
Duritiam cordis resolvere, [166]
Diabolum fugare,
Extasim causare,
Terrenam mentem elevare,
Voluntatem malam revocare,
Homines laetificare,
Aegrotos sanare,
Labores temperare,
Animos ad praelium incitare,
Amorem allicere,
Iocunditatem convivii augmentare,
Peritos in ea glorificare,
3
Animas beatificare.
Et huic licet editioni, eo quod ardua sit, tum theologiam, tum philosophiam,
tum poesim concernens ingenuum cantoris impar agnoscas. Haud me vitii
praesumptionis profecto accusabis si non ignores in ardua tendere proprium
esse virtutis.
Proprium etenim est cuiuslibet artificis suo delectari artificio maxime cum id
perfectum fuerit. Unde cum Deus qui opus imperfectionis non novit, ut habetur
in capitulo Maiores de baptismo, et eius effectu extra in antiquis hanc artem
perfectissimam operatus fuerit, tenendum est quod ab ea prae caeteris
delectatur. Hinc a dilectissima sua sponsa quam fideles ecclesiam credunt, optat
dulcedinem vocis audire quam sola musica efficere potest. Quippe per
Salomonem, Canticorum secundo capitulo, sic illam alloquitur: "Sonet vox tua
dulcis in auribus meis." Et sequitur: "Vox" enim "tua dulcis," quasi dicat [167] eo
quod "vox tua dulcis," id est, melodiosa sit, opto "ut sonet in auribus meis."
Neque vocis dulcedinem audire Deus optaret, si eum quovis modo non
delectaret.
Hinc in ecclesia triumphanti perpetuis Dei laudibus insistentes eas quo magis
decorentur cantare dicuntur. Unde Johannes in Apocalypso, capitulo [18o],
refert vocem cantantium, quasi canticum novum ante sedem Dei fuisse sicut
cytharoedorum cytharisantium in cytharis suis. Hinc Vergilius fingit eos qui
erant in campo Heliseo laudes Apollonis sapientiae dei canere, nam in sexto
libro Aeneidos, de Aenea, qui cum sibilla in illum locum devenerat, ita dicit:
Sacerdotes etiam sub Evandro more Archadico deo Herculi laudes in decorem
canebant. De quo idem Vergilius in octavo sic inquit:
4
"[Tum] Salii ad cantus incensa altaria circum
Populeis adsunt evincti tempora ramis,
Hic iuvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes
Herculeas et facta ferunt."
"... lyraeque
tibiaeque et cantus, animi felicia laeti
argumenta, sonant ..."
5
propositum Vergilius gaudiis camporum Heliseorum quae amoena vireta locos
laetos fortunata nemora sedesque beatas appellat; musicam interesse finxit.
Unde [169] in sexto libro Aeneidos, de hiis qui in illis campis congaudebant,
haec ait:
Unde quarti Regum, tertio capitulo: "Dum caneret psaltes, facta est super
Heliseum manus Domini."
Unde Jacobi capitulo quinto: "Tristatur aliquis vestrum? oret. Aequo animo
[est]? psallat." Hinc de Polyphemo Vergilius in tertio libro Aeneidos ait
6
"Solamenque mali de collo fistula pendet."
7
"Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti
Tartara caeruleosque [implexae] crinibus [anguis]
Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora,
Atque Ixionii vento rota constitit orbis."
Unde primi Regum, capitulo 16o: "David tollebat cytharam et psallebat manu
sua; refocillabaturque Saul et levius habebat, recedebatque ab eo spiritus
malus." Super quod Rhetor quidam hos versus edidit:
Unde Bernardus Super cantica: "Oculos cordis attollit iubilus laudis." Armoniae
quidem dulcedine movet mens ad contemplationem gaudiorum supernorum
quae septima pars est vitae melioris. Et hinc deficit a cogitatione terrenorum
quae ad actionem vitae pertinens sollicitudinem ac turbationem inducit.
8
Nam ut Cicero dicit in libro De conciliis refertque Quintilianus in libro primo
Institutionum oratoriarum: "Concitatos ad vim pudicae [domui afferendam]
iuvenes, mutare iussa in spondeum modos tibicina Pictagoras composuit."
Tales autem sunt solum qui de musicae vere iudicare delectarique possunt,
propter quod philosophus in octavo Politicorum consulit iuvenibus operam
dare musicae, ut non tantum sono per se sive per alium delectentur. Sed senes
etiam effecti dimissis operibus de ea recte possint iudicare. Musica vero minus
illos laetificat qui nihil ex ea penitus quam sonum percipiunt, extrinseco etenim
sensu tantummodo delectantur. Afficiuntur adeo tamen tali sono, quod iuxta
Iuvenalem "currentes ad vocem iocundam," eos qui voce delectabili sicut
opinantur canunt, licet rudissime pronuntient, tamquam optimos musicos
praedicant et extollunt.
9
[Capitulum XV--De quinto decimo effectu]
10
Septimus decimus effectus: Musica amorem allicit.
Hinc est quod cum Orpheus lyram dulcissime pulsaret, multas mulieres eius
amorem incensas a poetis traditum est. De quo Ovidius Metamorphoseos, libro
decimo:
Hinc tradunt poetae deorum epulis musicam esse acceptam. Unde Horatius in
suis Odis scribit:
11
"Veterum quoque Romanorum epulis fides et tibias [adhibere] moris fuit." Haec
Quintilianus in libro primo Institutionum oratoriarum. Et Isaiae quinto capitulo
legitur: "Cythara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris."
Hanc quoque consuetudinem hac tempestate plurimum vigere videmus,
magnatibus splendide ac solenniter epulantibus, quod genus musicorum adesse
sentimus, illic cantores, illic tibicines, illic tympanistae, illic organistae, illic
cytharedi, illic fistulae, illic tubae, adeo melodiose concinentes, ut vera
quaedam imago supernorum gaudiorum esse videatur.
Unde Ecclesiastici xliiiio: Homines "in peritia sua requirentes modos musicos ...
in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in
laudibus." Et quoniam olim in Graecia summa musici afficiebantur gloria
propter summam eruditionem quam ipsi Graeci sitam censebant in nervorum
vocumque cantantibus, non modo praestantissimi viri philosophi operam illi
impenderunt, ut Socrates, Pictagoras, Plato, Aristoteles, sed et bellicosissimi
principles, ut Epaminondas et Achilles, Themistocles, qui cum epulis recusaret
lyram, habitus est indoctor. Immo ut et cum hoc Cicero ponit in prologo
Quaestionum Tusculaniarum: "Discebant id omnes nec qui nesciebat satis
excultus doctrina putabatur."
Nostro autem tempore experti sumus quanti plerique musici gloria sint affecti.
Quis enim Johannem Dunstaple, Guillelmum Dufay, Egidium Binchois,
Johannem Okeghem, Anthonium Busnois, Johannem Regis, Firminum Caron,
Jacobum Carlerii, Robertum Morton, Jacobum Obrecht non novit? Quis eos
[177] summis laudibus non prosequitur, quorum compositiones per universum
orbem divulgatae, Dei templa, regum palatia, privatorum domos summa
dulcedine replent? Taceo plurimos musicos eximiis opibus dignitatibusque
donatos, quoniam etsi honores ex hiis adepti sunt, famae immortali quam primi
compositores sibi extenderunt minime sunt conferendi. Illud enim fortunae,
istud autem virtutis opus est. Unde Vergilius Aeneidos, libro decimo:
12
Nulli namque dubium est homines ad compunctionem audiendo cantum
induci. Propter hoc enim ecclesia Dei laudes cantari instituit, ut patet per
capitulum Cleros 21 dis, et per Doctorem Sanctum secunda secundae,
quaestione XCIa, articulo secundo. Unde cum per compunctionem animae
salutem attingant, sequitur musicam huiusmodi salutis esse causam.
Quaequidem salus summa beatitudo est quam non modo, ut praediximus, qui
musicam audiunt, sed et qui sciunt assequuntur. Unde propheta Psalmo
LXXXVIIIo: "Beatus populus qui scit iubilationes."
Sequitur Conclusio
Hos igitur effectus, siquis advertat numquam ei pigebit ingenium suum huic
parti disciplinae applicuisse. Immo in dies affectu flagrantissimo melodiae
studebit, qua reges, qua ceteros principes, quaque liberos homines usos fuisse et
uti, gloriosum et commendabile est. Haec enim est quae a Lycurgo, Platone,
Quintiliano approbatur praecipiturque, quorum praecepta qui sequitur et ars
illi et ille arti decori in sempeternum erit. Et haec de commendatione nobilis
artis musices.
13