Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 1

Ejercicio 5 CANIS PER FLUVIUM CARNEM FERENS Amittit merito proprium qui alienum adpetit.

Canis, per fluvium carnem cum ferret natans, lympharum in speculo vidit simulacrum suum, aliamque praedam ab altero ferri putans eripere voluit; verum decepta aviditas et quem tenebat ore dimisit cibum, nec quem petebat potuit tangere. Fedro, I, 4

RANAE REGEM PETIERVNT Ranae uagantes liberis paludibus clamore magno regem petiere ab Iove, qui dissolutos mores ui compesceret. Pater deorum risit atque illis misit parvum tigillum, missum quod subito vadi motu sonoque terruit pavidum genus. Hoc mersum limo cum iaceret diutius, super lignum turba petulans insilit. Quod cum iniquinassent omni contumelia, alium regem petiere ab Iove, inutilis quoniam esset qui fuerat datus. Iuppiter misit illis hydrum, qui dente aspero corripere coepit singulas. Tunc contra Tonans quia noluistis uestrum ferre, inquit, bonum, malum perferte. Fedro I, 2

You might also like