Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 48

Burmeister, Joachim Musica poetica Musica poetica: Denitionibus et divisionibus breviter delineata, quibus in singulis capitibus sunt hypomnemata

praeceptionum instar [sunoptikos] addita, edita studi et oper (Rostock: Stephanus Myliander, 1606). [-i1r-] MUSICA POETICA DEFINITIONIBUS ET divisionibus breviter delineata, quibus in singulis capitibus sunt hypomnemata praeceptionum instar [sunoptikos] addita, edita studi et oper, Magistri Joachimi Bvrmeisteri, Lunaeburgi Scholae Rostochiensis Collegae Classici. Rostochii Excudebat Stephanus Myliander, Anno M. DC. VI. [-i2r-] Viris amplissimis, Doctrin, Virtute, Rerum usu, maxim Eximijs, Praeclarissimis, Peritissimis, Inclytae Reipublicae Rostochii Dominis Consulibus et Senatoribus prudentissimis Dominis Patronis et Maecaenatibus meis, observanti et honore perpetum colendis. Salutem Plurimam Dico. VIri Amplissimi, Doctrin, Virtute, Rerum usu, maxim Eximij, Praeclarissimi, Peritissimi, arte hc Music ejusdemque terti parte, Poetic dict, denu mihi privatim explicanda veniente, des, quae in ijs requiritur, qui Artem in manus sumunt explanandam, me concitavit, ut praeceptis id certis praestarem, aures meas vellens et admonens nullam Artem Liberalem sine praeceptis tradi posse ulli, ut ut natur quemque imitatione et exerciti, vel si non, compendi tamen ipsam arripere posse mihi persuaderi paterer. Dum ne natura, imitatio, et exercitatio ad fastigia rerum, quae in Arte tractantur, sine articij documentis contendere possint; imo ne id, in quo compendij illius rationem consistere arbitrer, praeceptionibus careat, imo etjam, quod in arte minimum est, de quo institutio suscipitur, nisi formatio ex certis de eo praeceptis sumatur, non percipi, ita nec artis praesidia quisquam habere possit perfecta. Unde hoc consequenter necessum t, ut Ars, si ejus aliqua pars praetermittitur, integr non communicetur; aut cert si praeceptis necessarijs locum non damus, nec ea cognoscere volumus, non plene percipiatur, et non leve vel invidenriae, vel socordiae signum subsit. Nam cum in Arte sit hoc vel illud, quod sic se habet, vel minus; idipsum autem cur ita at, cur non; cur item hoc observandum, illud negligendum; cur hoc laudabile sit et ad imitandum aptum, illud vituperabile et fugiendum, si reticetur, nec cuiquam revelatur, cui, quaeso, praeter invidiam, sit tribuendum? Et cert si tandem alicui idipsum monstratur, quomodo praeter morem id praeceptionum eri potest? Hae vero si ignorantur nemo negabit necesse esse, ut multa perperm, multa non decor, multa vituperi digna ant. Qum verum in hac arte id sit, ade perspicuum est, ut id rect instructos non praetereat, ne dum rerum musicarum instructissimos, peritissimos, doctissimos. Quis enim [i2v-] non videt (ut exempli vice aliquid aspergam) quod multum absit, ut is, qui spret Modorum musicorum determinatione, priscorum Musicorum placitis immot fundament nitentibus astruct Clausulas formales (uti vocant) ubicunque locorum tumultuari introducit, fundamenta hujus Artis se prob jecisse jactare possit, ne dum Articis nomen? Vereor ne erronum numero annumeretur multas regiones pervagantium et putridas ac putidas suas merces multis bonis viris caus aeris ab his ipsis extorquendi, omni pudore neglect, offerentium. Quorum grati haec Ars iniquae contemptus sorti non leviter exposita est, et etjamnum subjecta esse (proh dolor) cogitur. A quo, quoad eri, et quoad me aliquid opis huc accedere potest, ut vindicetur, haec praecepta, quantum Deo suggerente jam long observatione notavi posse hanc Artem plenius communicari, edem coperante conscribere, et in accuratioris ordinis formam redigere, ac ad Auditorum meorum placitum edere non detrectavi, cum ut ea ipsis de debit constaret tradita esse, tum etjam ut eadem testarentur, quod, humilime de me sentiens nullque invidiae oestr percitus bonum publicum pro virili juvare, et qui ubetiora et meliora praestare possit, eum exempl me incitare vellem. Quod aute vobis, Viri Amplissimi, Doctrin, Virtute, Rerum usu maxim Eximij, Praestantissimi, Peritissimi, hoc, quicquid est, opusculi, consecro, dico, et sub Nominum Vestrorum auspicio evulgo, quaeso, detis mihi hanc veniam, animque feratis aequo, ut erga Vos idipsum gratitudinis testicandae meae publicum extet testimonium. Ita enim optim meriti estis de me, ut Vestro jure Vobis, si quid est in me industriae, id vindicetis. Pariamini quoque idem animi mei et voluntatis esse testicationem musicum studium et exercitium sive in Schola, sive in Templo, sive quocunque in loco et quando possit, ut ut jam multos annos Cantoris munus deposuerim, prompte juvandi. Animis erg benevolis, ut id accipere; contra malevolos valido Vestri Patrocinij clype defensare; Vobisque me commendatissimum esse dignemini summ animi contentione rogo. Valete, et annos Nestoreos in pacica et placida Reipublicae administratione De conregnante vivite. Viris Amplissimis et Praeclarissimis

Observanter colens Vestrae Scholae Collega Classicus Magister Ioachimvs Bvrmeistervs Lunaeburgi [-i3r-] [IOANNOU TOU POSSELIOU EIS SUNTAXIN MOUSIKEN IOAXEIMOU BOURMEISTEROU, EPIGRAMMA. MOUsikos imeroeis terpei theon, ede kai andras Euphrainei, stonache bebaremenon etor echontas. Touneken essi theo philos, ede sophoisi brotoisi BOURMEISTERE, melos kalon te kai esthlon huphainon, Eumethodos t' ekdous, sporaden egrapsan ha alloi. Xoes deron eni CHRISTO glukuthume SUNERGE, CHREsta theo, kai CHREsta brotoisin aoidos aeidon.] SIc est profect, dulcior In orbe; nec praestantior Ars invenitur Musica. Qum rect Olympi dixeris Venisse summis sedibus. Quae saxa dura, et robora Mollre callet, et asperos Ursos, leones, tigrides. Huic quoniam te consecras Joachime Pieridum decus, Doctisque eandem regulis, Doctis siml Hypomnematis Lustras, polo gratissimum Edis, solo utilissimum Opus, unde perpetuus tibi Splendor resultat nominis. Eja erg perge gnaviter, Et aspidorum Zoilm, Qui cuncta dente livido Rodunt adinstar murium, Rictus, susurros clanculos, Atrasque morsiunculas Contemne forti pectore. Petrus Hoppenerus Cantor ad Divum Petrum [-i3v-] HVc gressus deecte tuos Dia juventus, Flectere cui blando mens est praecordia cantu: Dulcisonus Phoebus siquidem cultaeque Camoenae Hic gracili lo connectunt carmina docta, Imparibusque canunt numeris, et pectora mulcent. Sepositis erg curis componito mentem Aonioque choro, et claris te dedito Musis: Sic hominum atque Dei tibi conciliabis amorem. Petrus Fabricius Holsatus ORpheus mirantes tenuit testudine rupes, Fibrasque exit corneas, Quem sibimet tantum laudis servavit honorem, Talem haud relinquens Orphea: At majus laudis tua BURMEISTERE merentur

Vulgata scripta encomium: Ques homines potis est Philomusus ectere quivis, Usus mod his accesserit. Ede igitur fausta, ut suesti, coeloque soloque, Comitante vita et gloria. Daniel Spalchavervs Rostochiensis. [-i4r-] Joachimus Burmeisterus [anagram]. Musicus Mire Viros Beat. SI qua meret laudes ars, quovis tempore laudes Mvsica grata polo grata soloque meret. Haec vario mentes hominum demulcet amore, Haec removet curas, laeticiamque movet. Mvsica defunctos revocat, lucemque perosos Exhilarat, mire mvsica quemque beat. Praeripit excellens alijs sibi mvsicvs omnem Laudem, prae reliquis dignus honore viris. Hunc juvenes laudant, laudatque recurva senectus, Hunc laudant nuptae, Virgineusque chorus. Tu quoque non minimam tibi Bvrmeistere parasti Laudem, dum vincis carmine long alios. Vt modo capisti, si perges scribere, fama Post mortem celebris, laus quoque major erit. Joachimus Lipermannus Rostochiensis In Labore Requies. [THEspesien dunamin tou thelxai etora andron Harmonies emenai homophonois ede himertes Angelos essomenon Elisaios marturos esti, CHeir THeou hupsistoio eph' hon, psallontos, hikane Psalteo. Eu toias, Mouses pephilemenos aner Ennea, mousourgos pollont' antaxios allon, [-i4v-] BOURMEISTEROS, ee eni delto tede didaskei Poiesai nomimois metrois charienti te kosmo. Toio charin d' oner kale, ainou axios, essi Pollou. Nun d' age, toiautas ponee pro phoosde Pleionas exagagein biblous kai eleuse hodonde Ten phaneran, kudos te met' andras' ageraon hexeis.] Lucas Vogelmannus, Rostoch [KUrios hupsimedon poieisthai thespin aoiden Opasetoi, peri keri makartate, exoche allon: Ou tropon oukrupteis thumon kata, oud' epikeutheis. Atrekeos ta me thumos eni stethessi keleuei, Eipo, ton allonte tolu propheresteron einai PHemi, osoi nun eisin epi chthoni siton edontes Emmous', oupos meden' anainomai oud' atherizo. Pasin en anthropoisin epichthonioisin aoidoi Times emmoroi eisi, eni phresin hoisi memelei, Asmata kai molpe' glukerou thelkteria thumou. Nun andri kradie ge sideree endothen esti Pollakis, hos ligures molpes aeketi akouei. Dakrusin oun stonachesi kai algesi thumon erechthon

Errheto, aphron gar kai outidanos pelei aner. Autar, aner polu philtat', ei agrios oude dikaios Leoidoreei tea erga legon anemolia: empes CHaire, eni stethessin echei talapenthea thumon Me pauon: houto soi ekleie t' aretete Estai en anthropois hama t' autika kai metepeita.] Daniel Praetorius Pasvv. Pom. [-1-] Musica Poetica. Denitionibus et divisionibus breviter delineata, quibus ad singula rerum capita sunt hypomnemata praeceptionum instar [sunoptikos] addita. MUsica Potica, quam Euclides [melopoiian] nominat, denitque esse usum harmonicae tractationi subjectorum, ad decorum propositi argumenti, est illa Musicae pars, quae carmen musicum docet conscribere, conjungendo sonos Melodiarum in Harmoniam, varijs periodorum affectionibus exornatam, ad animos hominum cordaque in varios motus ectenda. Haec denito tria proponit consideranda. 1. Sonos. 2. Concentus ex sonorum connexione exortos. 3. Harmoniam affectuosam. Quia ver soni absque certis gurativis considerari discernique nequeunt, literae diversorum ordinum sunt inventae, quae quando inter se connexione vel copulatione commiscentur, characterismum pariunt, qui primo loco in hoc opere consideratur. Deinde, ne soni perperam connectantur, sed ex eorum connexione legitimi concentus proveniant, oportet operationem syntaxeos certa ratio dirigat. Terti ut concentus cum mente soni ant, et Harmoniae corpus sit ad animos permovendos moderatum, oportet guris non destituatur, nec legibus terminorum sit solutum, quae ipsi Harmoniae modum nesque statuunt, quos ultra citraque non vagetur. Haec sunto veluti periocha hujus libelli, quae hisce capitibus persequemur, quorum 1 agit de Characterismo. 2 Vocibus. 3 Doctrina sonorum. 4 Consonantiarum syntaxi. 5 Clausulis. 6 Modis. 7 Transpositione. 8 Ratione inchoandi modulamina. 9 Fine Melodiarum et Harmoniarum. 10 Applicatione textus. 11 Orthographia. 12 Figuris seu ornamentis. 13 Generibus carminum et Antiphonorum. 14 Analysi. 15 Imitatione. [-2-] CAPVT I. De Characterismo.

CHaracterismus est characterum quorundam, formis scripturae nonnihil discrepantium, perpendicularis apparentia in columnas lineis vel spatijs conspicuis a se invicem semotas, et ex certa mensura constantes divisa et distincta, in qua, velut in tabella, soni conjuncti un intuitu conspiciuntur an harmonic vel secus cohaereant, juxta peculiares ad id cognitu necessarias observationes. Characterismus est duplex: Notarum et Literarum. Notarum est in quo soni characteribus notarum musicalium lineis decem aequali distanti se invicem semotis, et claves sibi in initio inscriptas representantibus concepti exhibentur. Literarum characterismus est, in quo ad connexione sonorum literarum est usus, cujus haec est quaedam apparentiae designatio.

[Burmeister, Musica poetica, 2; text: a, b, c, d, e, f, g, D, E, F, G, ee, bb, dd, gg] [BURPOE 01GF] Hic quia compendiosior est, nostro instituto serviat, in quo quae consideranda veniunt ordin et quo ad ejus eri potest, paucis delibabimus.

DE SCALA. Scala est aliquot linearum, siv earum quinque, sive plures fuerint, et inter illas existentium spaciorum congeries sive series, idonea ad sedem reliquis symbolis musicis praebendam. Hypomnema. In scala unaquaeque linea et unumquodque spacium ex septem literis vel etjam syllabis certum aliquod nomen sibi vendicat, id videlicet, quod unicuique competit et ab ordine confertur, qu literae se invicem sequuntur ad situm clavis in initio scalae positae: ut cui a competit, linea vel spacium vocetur a; cui b, linea illa seu spacium vocetur b, et sic consequenter.

[-3-] DE CLAVIBUS Clavis est symbolum Dispositionis, qu in Musica Practica, ejusdemque ill parte praesertim, quae Melodidascalia nuncupatur, sub scalae initio alicubi posit, lineae, et spacia in scala disponuntur, et proprium nomen vel ex syllaba vel ex litera sibi adsciscunt, ad quam soni vicissim per notas in scala manifestati ad literas in characterismum converti et reduci possunt. Haec triplex est: CE, [ClefC] EF, [ClefF] GE, [ClefG]. Hypomnemata. 1. Claves quibus sonis in characterismo competunt, prob tenendum est, ne qua in eo sonorum at confusio CE [ClefC] clavis competit literae c ordinis mesn sive tertij. [ClefF] competit literae F ordinis parhypatn sive secundi. [ClefG] competit literae g ordinis mesn vel tertij. Hoc ipsum facit ad cantum, notis descriptum in characterismum rect redigendum, et rursus ex characterismo ad notas reducendum. Nam notae in ea linea haerentes, cui clavis est inxa, ad istum characterem characterismi reducuntur, quo nomen ipsi mutuatum est et inditum. Ab hac litera vel clave initium t sonos in scala considerandi cujus sint ordinis, et quomodo in ea dispositi. Nisi enim certi alicujus in scala loci prima haberetur observatio et agnitio, reliqua loca confusam vel plane aut nullam, aut cert obscuram sui conciliarent notitiam cognoscenti. 2. Lineis et spacijs supra clavis locum in scala sursum elevatis, vel deorsum depressis aut remissis nomina attribuenda esse ratio dictitat, pro ut clavem in ordine sursum vel deorsum sequuntur, verbi gratia [ClefC] in aliqua scalae line posit, linea ipsa erit nominanda c mesn sive tertij ordinis; et nota quae illi inhaeret ad c mesn reducenda. Spacium huic c proximum sursum accipit nomen d mesn, et nota quae in ipso est locata, ad d est reducenda. Vicinum spacium deorsum inclinans b vocabitur, et nota in eo posita ad b reducetur. Idem sit judicium de reliquis ordine in scala sequentibus lineis vel spacijs, ultra citraque locum clavi proprium aut elevatis, aut depressis. Et hoc quidem de cantu ad literas characterismi reducendo aut resolvendo intelligitur. Quod idem de characteristicis sonorum adhuc in characterismo contentis, et ad notas in contextum notarum describendis, edem sensu est accipiendum.

DE LITERIS.

Litera est elementum ex Grammatica in hanc artem translatum, inventa ad sonum in characterismo denotandum. [-4-] Ea septuplex est. A, BE, CE, DE, E, EF, GE. Harum quinque sunt ordines scripturae diversitate se invicem variantes. [Burmeister, Musica poetica, 4; text: Soni ordinis, Hyperbolen, Paramesn, Mesn, Parhypatn, Hypatn, vel quinti, quarti, tertij, secundi, primi, a, b, c, d, e, f, g, A, B, C, D, E, F, G] [BURPOE 01GF] Hypomnemata. 1. Literae diversitate scriptionis distinctae sint, oportet. Sunt enim soni, in Octavae spacio distantes, de nomine sibi quidem similes, et ob id similibus literis describendi et noticandi: verum, quia locis et intentionis ac remissionis qualitate diversi sunt, diversitas in scriptione est manifestanda, ne qua sonorum confusio suboriatur. 2. Soni quicunque quibus literis noticandi sunt, eas surrogant, ex omnibus omnium literarum ordinibus literae, quibus cum clavibus est afnitas, cujus paull ante mentionem fecimus.

DE DISPARATIS Disparatum musicum (quantum ad Poesin) est tam in notarum, quam literarum contextu gura certa, et notae et literae apposita, indicans, quod aut semitonij de tono detractio, vel ad semitonium additio sit facta, quodque sonus ille aliam sui pronuntiationem poscat, quam quae ipsi alias competit. Id duplex est: unum Diezeugmenorum; alterum Synnemenorum. Synnemenorum est gura [rob] in contextu notarum: in contextu vero literarum est gura exilis crucis [+] Diezeugmenorum utrobique est gura [x] Be cancellati vel [sqb] quadrati. Hypomnemata. 1. Quando in contextu notarum alicui notae est praeposita gura [rob] rotundi, ea (nota) reducitur ad suam literam: [rob] ver ad crucis guram literae apponendam. Similiter cum [x] agendum est, nimirum, nota cui praepositum est, reducitur ad sui soni characteristicam, cui characteristicae in characterismo gura cancellata praemittitur. 2. Sonus in contextu characterum Disparati sign guratus idem jus obtinet [-5-] (quando est ad notam reducendus et convertendus) quod in contextu notarum. Vt: cum crucis gura literae in characterismo assistit, indicio sit ea ipsa, [rob] rotundum notae apponi debere, Si vero [x] cancellata gura, vel haec [sqb] quadrata literae adhaeret, eandem esse notae apponendam.

DE NOTIS MENSURAE [homoiomereos.] Nota est soni symbolum, cujus quantitatem et valorem aestimat et notat, quae duplex est: Tactum continens; et Tactu contenta. Haec aliquoties tactu recipitur, et rursus quadruplex est.

[Burmeister, Musica poetica, 5,1; text: Minima, Semiminima, Fusa, Semifusa, Est gura sonum notans, qui tactu reciptur, bis. quater. octies. sexies et decies] [BURPOE 01GF], Illa quae integrum tactum aliquoties recipit itidem quadruplex est [Burmeister, Musica poetica, 5,2; text: Maxima, Longa, Brevis, Semibrevis, Est gura sonum notans, qui tactum in se continet sub signo imperfecto, octies, quater, bis, semel, sub signo imperfecto. 12. 6. 3. 1.] [BURPOE 01GF] Hypomnemata. 1. Haec mensura notatur vel signicatur gura hujus signi [Odim] vel [Cdim] vel [C]. Soni ijsdem nominibus notarum appellabuntur in characterismo, quarum valorem in eo referunt et repraesentant.

DE REDUCTIONE. Reductio est conversio sive replicatio notae ad literam vel literae ad notam. In reductione memorabiliora sunt haec: (1) Columna. (2) Linea intercalaris. (3) Circumexus. (4) Linea capitalis. Columna est omnium vocum earundemque sonorum, sive ij sint ejusdem valoris sive diversi, in integro tactu consonantium, juxta etjam respectiv dissonantium, connexa conjunctio ad perpendiculum quasi facta, ut receptaculum sit tot sonorum in qualibet voce, quot unic tactu mensurari possunt. [-6-] Hypomnemata. 1. Columna valorem habet integri tactus. Colligentur itaque tot soni et ponentur in columna, quot tactu recipiuntur. Verbi gratia [Burmeister, Musica poetica, 6,1; text: a, b, c, d, e, f, g, A, D, F, G] [BURPOE 01GF] 2. Columnae qu magis conspicuae sint in characterismo, oportet inter eas intercedat aliquod spacium, qu eae ipsae se invicem intervall, tanquam manifest distanti secernantur. Res ex praecedenti, vel praemiss exempl est plana. Linea intercalaris est exilis gura (talis videlicet linea --) latitudine parum praedita, in longitudinem ver paullulum extensa, quae integrae notae in partes resolutae, cujus in characterismo index est; vel resolutae in integram unam guram (quod t in notarum contextu) contrahendae, signum est. Hypomnemata. 1. Quoties nota aliqua, quae tactum in se continet resolvitur, ejus partes (hoc est integri ejus tactus, vel dimidij) ad quas resoluta est, linea intercalari inter columnas duct annectantur, idque duplici ratione, primum: Nota, tactum in se continens, si cum depressione occurrit, resolvitur ad tot partes, quae reducuntur ad suas characteristicas, quot in se tactus recipit; quaelibet earum characteristicarum columnae inseritur, prima protenditur vel ducitur lineola intercalaris ad proxim sequentem characteristicam proxim sequentis columnae, idque t tantisper, donec omnes characteristicae omnium unius notae tactuum conspiciuntur connexae. verbi gratia occurrit in scala ubi d locum habet, nota Longa, et quidem ad mensurae depressionem, ea nota ad quatuor partes hoc est characteres in

characterismo resolvitur vel reducitur, tanquam ejus notae partes integrales, sibique in valore similes, quarum partium quaelibet litera d, cuilibet columnae inseritur, et lineola inter quatuor columnas, et in ijs contentis quatuor d literis intercalatur, ut hic videre est: [Burmeister, Musica poetica, 6,2; text: reductio, d] [BURPOE 02GF] [-7-] 2. Deinde si nota tactum continens ad elevationem mensurae vel tactus, occurrit, tunc resolvitur ea ad tot characteres, quot dimidios in se recipit tactus. Istorum dimidiorum tactuum prima characteristica t columnae, quam ordine attingit, posterior dimidia pars; secunda characteristica t sequentis columnae prior pars: tertia characteristica t proxim in ordine sequentis columnae posterior pars. Inter illas columnas inseritur linea intercalaris. In columnis vero ambabus dimidiorum tactuum characteristicis imponitur gura circumexi. Exempla. [Burmeister, Musica poetica, 7,1; text: a, d] [BURPOE 02GF] 2. Ligatae notae, (quae sunt ex notis longis, vel brevibus, vel utrisque conatae gurae, aptae ad residuos sonos textuum syllabis applicandos) edem jure cum notis simplicibus tactum continentibus utuntur. Exempla. [Burmeister, Musica poetica, 7,2; text: a, b, c, d, G] [BURPOE 02GF] 3. Notae Minimae, Seminima, vel Fusa, si pari modo occurrunt ut resolvendae sint in duas partes aequales, quae diversarum proxim vicinarum columnarum angulares esse debent, hae connexione lineolae intercalaris cohaerent. Circumexus est grammaticalis illa gura, quae, ex acuto et gravi tonis conata, syllabis istis vocularum quae ex duabus in unam coaluerunt, conferri solet, in hac arte hunc habet usum, quod unius notae vel soni dimidias aequales partes in columna positas connectat, vel indicet, punctum notae alicui, praesertim Semibrevi adhaerere debere. Hypomnemata. 1. In genere connectit circumexus in columna et intra columnas se intercalari lineae imposit, dimidias partes integri tactus, quando sonus, ex pluribus quam un tactu constans, ad dimidias sui partes erit resolvendus. Vt hic videre est: [-8-] [Burmeister, Musica poetica, 8,1; text: a, F, G] [BURPOE 02GF] 2. Sic et nota et punctum notae annexum in characterismum convertitur, si sonus per notam in contextu notarum expressus, et huic alius similis per punctum, cohaerent, quorum ille praecedentem unum vel plures, tactus aut elevationem mensurae; hic vero sequentem unum vel plures tactus aut depressionem sibi vendicat. Quod his exemplis declaratur. [Burmeister, Musica poetica, 8,2; text: a, c, d, e, f] [BURPOE 02GF] 3. In columna connectit circumexus sonum minimum cum semiminimo vel semiminimum cum fuso; vel fusum sonum cum semifuso, quorum hic punctum, ille notam denotat, vel eorundem valorem. Exemplum hoc sit: [Burmeister, Musica poetica, 8,3; text: a, b, c, F, G] [BURPOE 02GF] Linea capitalis est exilis lineola, quae characteristicas semiminimorum, fusorum et semifusorum in capite signat, ad discernendos istos sonos ab ijs, qui his in valore sunt majores. Ea triplex est: simplex, quae imponitur characteri, cujus

sonus exprimitur not Semiminima; Duplex cujus sonus exprimitur Fus, Triplex Semifusa, ut in hoc praemisso exemplo apparet. Hypomnemata, 1. Minima nota reliquis minoribus notis discernitur, quod nullum gerat signum. 2. Quando duae minimae; quatuor semiminimae; octo fusae; sedecim semifusae in uno tactu concurrunt, null lineol inter se discernuntur, propterea quod sunt unius et ejusdem valoris soni.

[-9-] DE REDUCTIONE NOTARUM SIVE Characteristicarum, in Mensura [anomoiomerei] cantilenis saltatorijs, praesertim earum proportionibus, convenienti. Hypomnemata. Haec mensura vel sonorum valor signicatur signo tali: [3]. [Burmeister, Musica poetica, 9; text: In mensura [anomoiomerei] tactus, Tres aequales partes concurrentes, Duae ex tribus in integram coagulatae, Sex partes aequales tactum implentes, Tertia pars, Tertia pars in duas resoluta, Tertia pars in quatuor resoluta, gerit in capite, sign discretionis carebunt, Simplicem, duplicem, triplicem, lineolam, Reductio, a, b, c, d, e, f, C, G] [BURPOE 03GF]

DE PUNCTIS. Punctum est minutus apex ex impressione instrumenti et materiae, quibus scribitur, exoriens, qui notae apponitur, ut valorem ejus ad dimidium augeat. [-10-] Hypomnemata. 1. Punctus, ad eandem characteristicam reducitur, ad quam nota cui adhaeret, reducenda est. 2. Punctus, pro ut notis apponitur, ita valorem habet, ita etjam nunc unius, nunc plurium t particeps columnarum. Quomodo autem id t, ex antecedentibus jam satis constat.

DE PAUSIS. Pausa est silentij in voce index, quae duplex est, generalis et specialis. Generalis est, quae omnibus harmoniae vocibus simul silentium indicat, et in notarum contextu notatur hac gura [CTd] vel line perpendiculariter per omnes scalae lineas et spacia duct, in characterismo, hc form [CBd] et cetera solum. Specialis est, quae uni voci seorsum silentium indicat, et est octuplex: 1. Maxima, 2. Longa, 3. Brevis, 4. Semibrevis, 5. Minima, 6. Semiminima, 7. Fusa, 8. Semifusa. quarum gurae sunt hae: [Burmeister, Musica poetica, 10; text: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, Reducitur autem, Maxima, Longa, Brevis, Semibrevis, Minima, Semiminima, Fusa, Semifusa, sic] [BURPOE 03GF]

CAPVT II. De Vocibus.

VOx est Melodiae corpus ex sonorum coacervatione concretum atque conatum, quorum arses et theses sunt paratae ad modulamen. [-11-] Vox duplex est: Primaria; et Secundaria. Primaria vox est cujus primus et potior in primo Musices initio fuit usus. Haec quadruplex est: 1. Discantus. 2. Altus. 3. Tenor. 4. Bassus. Discantus (ex dis et cantus composita dictio idem denotare videtur, ac vald sit elevatus et intensus hc voce cantus. Dis enim in compositione intendendi vim non nunquam innuit) est vox illa primaria, quae inter omnes suprema est, propterea, quod in Modorum temperamento suprema [diapason] vel Octav supra Tenorem elevat circumscribitur, et aetati puerili femineaeque voci convenit. Altus (alis dicta contratenor, quasi ea, quae systema vel constitutionem suam contra harmoniae Tenorem habet. Vel, quia Altus, a, um dicitur id, quod sublime, tum profundum quid denotat; hinc haec vox, Altus quoque dicitur, quod vox sit, quae Tenore sit altior et Discantu profundior. Item quia profunditas maris in medio, non autem prop ripas littoris vel labra maris consistit, sic inde quoque Altus dictus videtur, quod medium inter Discantum et Tenorem tenet) est illa vox primaria, cui ambitus vel circuitus sonorum in [diapason] est meta ea constituta, quae media est in Modorum temperamento inter Discantum et Tenorem, aetati juvenili conveniens. Tenor ( [tonos] deductum nomen esse Quintilianus testatur libro 1, capite 5. Idipsum signicat accentum. Vt enim accentu, vocabuli, quasi, naturam metimur: sic harmoniae naturam consideramus potissimum in Tenore. Deinde (ut Erasmus Roterodami explicat) signicat rei progressum; statum continuatum nihil immutati sapientem vel habentem, qui sibi continu serie edemque perpetu similis manet) est vox illa primaria fundamento harmoniae proxima, ad statum Modi, qu harmonia vel [he melos] circumscribitur, servandum apta, aetatique consistenti ac viris conveniens. Bassus ( [basis] fundamentum dicitur, quod totius harmoniae sit fulcrum) est vox inter primarias inma, fulcri sive fundamenti partes in harmonia gerens, ac apta aetati virili, et quidem humanis vocibus virilibus, quae gravius aut remissius pronunciare et canere valent. Primariarum vocum quaedam dicuntur Conterminae, quaedam Disterminae. Conterminae voces sunt, quae unum et eundem habent sonum, [-12-] quo in Modorum conjugio aut temperamento sui terminum positum habent, et sic nitimae unt. Tales sunt Discantus et Tenor, Altus et Bassus. Subjectum schema rem declarat. [Burmeister, Musica poetica, 12; text: Voces Conterminae, Tenor, Discantus, Bassus, Altus, A, E, a, e] [BURPOE 04GF] Disterminae sunt, quorum ambitus octavarum in uno edemque sono non unt nitimi. Omnes voces prima ad secundam, secunda ad tertiam, et sic deinceps fact collatione, habent se ut Disterminae voces, hoc est quae sibi inter se propinquissimae vel vicinae sunt, non autem nitimae. Sed quae in uno eodemque sono suum terminum ponunt, eae dicuntur et sunt conterminae.

Secundaria vox est, quae in Musices incremento ad numerum vocum accessit, et eandem cum aliqua ex quatuor primarijs constitutionem, naturam et systema habet. Ejusmodi sunt Discantus, Altus, Tenor, Bassus Secundus, vel Tertius. Hypomnemata. 1. A Basso voce, vel quae Bassi hoc est fundamenti vices in harmonia gerit, tutissima t reductio. 2. Vocum singularum reductio in latitudinem: omnium ver in longitudinem columnarem ad perpendiculum | quasi factam, extenditur.

PRAXIS PRAECEDENTIUM DUORUM capitum in 4. vocum concinnitate ostensa. [-13-] [Burmeister, Musica poetica, 13; text: Discantus. Altus. Tenor, Bassus.] [BURPOE 04GF] [-14-] Reductio. [Burmeister, Musica poetica, 14; text: a, b, c, d, e, f, g, A, B, C, D, E, F, G] [BURPOE 05GF]

CAPVT III. De Sonorum consonantium et dissonantium doctrin.

SOnus est qualitas, chorda plectri attactu vibrata; sive vocis emissione orta, arem indissolut frangens usque ad auditum. Soni sunt 28. in quinque ordines distributi, de his consulatur hujus libelli primum caput, ubi de Literis agitur. Sonorum alij dicuntur Primitivi; alij Derivativi. Primitivus sonus est quilibet sonus ex sonorum ordine parhypatn, ut A. B. C. D. E. F. G. Botio dicitur primus. Sonus Derivatus est quilibet sonus in universo sonorum numero consideratus, cum primitivo in diapasn vel disdiapasn distanti constitutus. Exempli gratia. Sonus [CC] cum C in diapasn distanti dicitur sonus derivatus, ita nil minus c cum C. et c cum C. Botio dicitur Secundarius. [-15-] Sonus Derivatus rursus triplex est: Simplex; Compositus; et Decompositus. Sonus Derivatus simplex est, qui cum Primitivo per simplicem diapasn, quemadmodum a cum A, b cum B, c cum C, et cetera; Compositus per duplicem diapasn, ut [aa] cum A, [bb] cum B, [cc] cum C, et cetera. Decompositus per triplicem, ut [alpha] cum A, connectitur. Hypomnema.

Sonorum haec divisio locum habet in doctrina de Modis, quae si rect et perspicu ibi explicari et tradi debet, hic ista non est praetereunda. Sonus item alius consonans, alius dissonans est. Consonans, qui cum alio aliquo consonat, ad creandam consonantiam. Dissonans, qui cum alio aliquo dissonantiam parit. Consonantia (quae et concordantia, concentus vel harmonia dicitur) est (ut Botius libro 1, capitibus 3 et 8, denit) dissimilium inter se vocum in unam redacta concordia. vel, Consonantia est acuti gravisque soni mixtura, auribus suaviter uniformiterque accidens. vel (ut nos eam denire conati sumus) Consonantia est qualitas ex collisione duorum sonorum orta, aures suaviter afciens. Haec duplex est: alia Perfecta, alia Imperfecta. Perfecta consonantia est, cui ne comma, nedum semitonium addas vel detrahas. Species ejus sunt diapente, hoc est Quinta; et Diapasn, sive simplex vel composita, quae est, disdiapasn. Imperfecta consonantia est, cui semitonium nunc addi, nunc detrahi potest, Species ejus sunt. 1. Semiditonus vel ditonus, videlicet Tertia non plena et Tertia plena. 2. Diapente cum hemitono et Diapente cum tono, hoc est Sexta non plena et Sexta plena. Utraque (et perfecta et imperfecta consonantia) triplex est: Simplex; Composita et Decomposita. Simplex est, quae se extra [diapason] non extendit. Composita, quae se extra diapasn extendit. Decomposita, quae se extra disdiapasn extendit. [-16-] Theorema consonantiarum juxta sonaum A. [Burmeister, Musica poetica, 16; text: Consonantia perfecta, Simplex, Diapente, Diapason, Composita, Decomposita, disdiapasn, Trisdiapason, Consonantia imperfecta, non plena et plena, tertia decima, sexta, decima, septima decima, duodecima, quinta decima, hoc est undevicensima, vel vicensima secunda, vicensima, a, c, e, f, A, C, E, F] [BURPOE 05GF] Dissonantia (quae et Discordantia et diaphonia nominatur) est duorum sonorum sibi permixtorum ad aures veniens aspera atque injucunda percussio. Hypomnemata. 1. Soni, praeter eos, qui perfectas et imperfectas consonantias pariunt, omnes pro dissonantijs habebuntur. [-17-] 2. Nomina haecce: Semitonium vel Secunda dimidia; Tonus vel Secunda; Semiditonus vel Tertia non plena; Ditonus vel Tertia plena; Diatessaron vel Quarta; Tritonus vel Quarta non plena; Diapente vel Quinta; Diapente cum semitonio, vel Sexta non plena; Diapente cum tono vel Sexta plena, Diapente cum Semiditono vel Septima non plena; Diapente cum ditono vel septima plena; Diapasn vel Octava, et quae ex hc, videlicet Diapasn, et illis omnibus componuntur et decomponuntur, in poetica sunt concentuum nomina: Quocirca quoties ea deinceps occurrent, quod saepissim et, de concentibus, non de intervallis, erunt accipienda.

CAPVT IV. De Consonantiarum syntaxi in harmoniam.

SYntaxis Musica est ratio conjungendi sonos duarum aut plurium melodiarum in harmoniam ad modulamen. Melodia est pro intervallorum ratione sonorum se invicem subsequentium affectio, ad modulamen, affectus in homine non plane amuso creans, parata, vel facta. Harmonia est carmen musicum ex plurium vocum Melodijs in harmoniam devinctis ad modulamen constructum. Species connumerari possunt tot, quot se cantiones, nunc in paucitate; nunc in pluralitate vocum offerunt. Hypomnemata. I. Observandum est, quod septem sonorum musicalium A, BE, CE, DE, E, EF, GE, cujusque ordinis inter se juxta utramque qualitatem in Diatonico modulaminum genere, respectu ad characteristicam conjugatam Basin habit, haec est naturarum comparatio, quod ad unum ex ordinibus istis datum sonum, tanquam tertium, vel etjam primum, duo alij se invicem, et dato primo, diversi, tanquam ad fundamentum suae structurae, consonant: idque nunc perfect et imperfect simul; nunc in totum non plen imperfect, vel plen imperfect simul. Qui autem ipsi sunt, et quomodo omnes deniantur, id verbis comprehendere nimis longum foret, fort etjam hujus artis studiosis taediosum. Idcirc brevitati studentes schemata quaedam producimus, in quibus consoni isti soni ad oculos positi lustrentur et considerentur, ac, concept in ipsis de his quasi idaea, compendi velut citius memoriae ingentur et inhaerebunt, qum copi praeceptorum. Quae ipsa schemata siv tabellae ad hoc etjam [-18-] conducunt, quod ex sonorum conjugatorum siv eorundem characteristicarum in ijs cohaerentiae apparentia, quam exhibent, quque sonus alius alij per omnes sonorum ordines, quasi ad perpendiculum, adhaeret, constructionis modus et via tyronibus sternitur et monstratur, ac ij juxta harum tabellarum ductum Melodias Melodijs et Melodiarum sonos sonis annectere absque ullo labore cognoscant, atque ita comperiant, quomodo mir facilitate et compendi suavissimae harmoniae concentusque ngantur et componantur. In voce enim Basso Melodiae suae son C ordinis parhypatn posit, alterius vocis, et quidem Basso proxim vicinae Tenoris sonum juxta perpendicularem in schemate sonorum conjugatorum conjunctionem, sive illud at intra, sive extra Octavae spacium, pro voto et voluntate ex ipsis schematibus connectere sciet. Si libuerit Tenoris sonum in Octavae spaci cum Bassi son C conjungere, schemata exhibebunt c ordinis mesn. Si intra diapasn arctius, edem facilitate offendetur E vel G vel a. Deinde in Alto Melodiae sonus invenietur edem negotio, quem intervalli aptitudo et motus ejusdem compositus pronuntiationique conveniens, qu priorum duarum vocum, Bassi videlicet et Tenoris peract syntaxi factum est, admittet. Vltim loc Melodiae sonum in Discantu pari dexteritate et commoditate cum reliquis vocibus in harmoniam devincire notitiam hauserit. Verbi gratia Si C. Bassi, Tenoris sonum propinquissim concentus interstiti, quod est Tertia, annectere lubet, Bassi sono oculos sursum non nihil levo et conspicio in ipsa distantia E parhypatn: hos sonos, ut infallibiliter et indubitanter veros conjugatos, copulo, et sic consequenter reliquarum vocum Melodias in Harmoniam devincio. Ex quo colligere est, quod jucundum et gratum in ipsis schematibus sit comprehensum syntaxeos compendium. Et profect, quando doctrinarum de clausulis formandis et Modis cognitio accesserit, nescio quid intercedere difcultatis possit, quo minus artis hujus jucunditate conditam svavitatem cognoscendi desiderium Philomusus non expleat. Quo nomine etjam utriusque rei doctrina esset praemittenda Syntaxi. Verm quia cognitio conjugatorum sonorum tyroni sit ante perspectissima, non immerit eundem in concinnendorum sonorum et cognoscendarum eorundem characteristicarum conjugatarum exerciti continendum esse statuimus, idque ut factu res at perfacillima, aliud insuper theorema addimus, quo omnibus modis optim sibi consultum esse tyro cognscat et fateatur, cui isti (theoremati) haec schemata sic nunc praemittere lubet. [-19-] [Burmeister, Musica poetica, 19; text: Schema Primum. Perfecti cum semiimperfectis, Perfecti cum plen imperfectis, Consoni et conjugati soni juxta ordinem sonorum. Paramesn, Mesn, Parhypatn, Hypatn, a, b, c, d, e, f, g, A, B, C, D, E, F, G] [BURPOE 06GF] [-20-] [Burmeister, Musica poetica, 20; text: Schema Secundum. Pleni imperfecti cum semi-imperfectis, Pur imperfecti pleni, Consoni et conjugati soni juxta ordinem sonorum. Paramesn, Mesn, Parhypatn, Hypatn, a, b, c, d, e, f, g, A, B, C, D, E, F, G] [BURPOE 07GF]

[-21-] Ex chromatico Genere modulaminum et hae consonntiae imperfectae in Diatonum Genus inseruntur respectu habit ad Basin conjugatam. [Burmeister, Musica poetica, 21; text: Consoni soni Ordinis, Perfecti cum plen imperfectis, Purae Semiimperfectae, Paramesn, Mesn, Parhypatn, Hypatn, a, b, c, d, e, f, g, A, B, C, D, E, F, G] [BURPOE 08GF] Hic juxta sciendum est, quod in hisce praemissis schematibus soni suis characteristicis absque appositione harum gurarum [*] et [+], quas signa Disparatorum nominamus, noticari potuissent: verm, quia non omnes soni inter se perfect consonant, non etjam imperfect plen et non plen, quod omne ex Modulaminum Genere Chromatico, de quo in sequentibus su loc agemus, prouit, perfectitudo ab imperfectitudine, et hujus plenitudo defectu certis fuit discernenda signis. II. Quodlibet praemissum schema dividitur in quatuor partes, quarum quaelibet inm characterum serie certum refert sonorum musicalium ordinem. Inma pars refert inm sui serie ordinem sonorum hypatn; altera, parhypatn; tertia, meson; quarta, paramesn. In qualibet parte cujuslibet ordinis sonus alijs duobus sonis, quos se sursum aspicit, vel sibi impositos gerit, aut etjam deorsum respicit, conjugatus est vel connexus, idque t aut perfect et semi imperfect, vel plen imperfect. Vt, (sit exemplum in ordine parhypatn) A. C. vel [x] C. E; aut pur semi imperfect; ut A. C. F; aut plen imperfect; ut: A. [x] C. [x] F. Vnde characteristicae, [-22-] quae ita cohaerent, dicuntur conjugatae. Ex quibus inmo semper sono primus debetur aspectus, ut, qui fulcrum est reliquorum in harmoniam devinctorum, cujus etjam causs ejus ipsius characteristica vocabitur conjugata Basis, et velut coriphaeus, ad indicandum, qui soni, conjugati possint esse, qui ver minus; altera Media; tertia Suprema. Ex qu consequenter haec earum descriptio et divisio nascitur. Conjugata characteristica est litera, quae soni alicujus certi character est, qui cum alio, qui fundamenti vices in harmonia gerit, et velut in conjugio ceteros arripit et amplectitur, certam consonantiam parit. Conjugata est triplex: BASIS; MEDIA; SVPREMA. Basis characteristica est, quae inma est inter tres conjugatas cujuscunque ordinis sonorum. Media, quae medium inter tres conjugatas simplices obtinet, et Basi per tertiam distat. Suprema, quae supremum locum habet, et Basi per tertiam distat; vel sextam. III. In praemissis schematibus conjugatarum connexiones, hc gur [*] supra connexionis columna notatae, rarum in harmonijs habent usum. Idcirc hujus artis studiosi sunt monendi, ne ijs judici nondum satis conrmat in suis carminibus utantur. Sciant nihil minus, eas posse in harmonias introduci, mod id tempestiv, et intervallis at compositis. Sed hoc usu rectius, quam praeceptis addiscitur. Quae autem usu receptae sunt, et quomodo ijs ipsis guris, plenitudo vel defectus rectissim et tempestiv conferri sonis possit, id palam et ex doctrina de Soloecismis, ubi de [kakosunthesia], Soloecismo sic dicto agitur. IV. Characteristicae in qualibet schematis praemissi parte, ita propinquissimis intervallis coarctatae dicuntur Simplices. V. Dat unius in praemisso schemate partis Conjugat basi, alterae, quae extra diapasn ipsi superstruuntur Conjugatae, dicuntur Compositae. Quae vero extra disdiapasn, Decompositae Conjugatae. Hae cum Basi aequ consonant, ac eae quae intra diapasn cum basi consonant, et Simplices dicuntur. VI. Observandae sunt et rmiter memoriae ingendae Characteristicae Conjugatae. Hoc autem t quam facillim, si saepius im saepissim vel saltem oculis [-23-] eae in praemisso schemate aspiciuntur, vel alis describuntur. Qu fact, dimidium laboris in componendo carmine musico futurus [melopoietes] exantlatum esse deprehendet.

VII. Characteristica, quae in syntaxi diaphoniam parit, est illa, quae cum conjugatis in praemisso schemate non habet commercium, vel in conjugium non est adscita. Verbi gratia a habet c vel e vel f pro suas conjugatas, si intervenerit aut b aut g aut d, illae, ut illegitimae, repudiabuntur.

Operatio syntaxeos. Etsi absque cognitione doctrinae de Modis conjungendarum consonantiarum syntaxis frustra suscipitur, propterea quod ipsa structurae opus dirigit et intra terminos continet, ac e nomine hic perstringa esset: tamen, quia nobis de ea certo capite, quantum in hac compositoria arte opus fuerit, integr est agendum, nos ab ejus tractatione hic adhuc malumus abstinere. Quantum autem ex ea huc requiri videbitur, id, dum nos in connio continere nobis mens est. theoremate praestabimus, qu monstrabitur, quibus consonantiarum nexibus, et eorum spacijs sive intervallis, vocum melodiae conjungendae sint et cohaerere possint. Fiet autem id hc de caus, ut studiosi hujus artis sensim et pedetentim assueant ad consonantiarum connectendarum laborem, tum etjam ut ex hoc sibi familiariter notas reddant sonorum Conjugatorum Characteristicas, qui, quibusv intercapedinibus distantiarum consonantiae cohaerere possint? Erunt quoque in theoremate partes connexionum non ex numero, quot videlicet connexiones dari possint (possunt enim viginti et plures dari) sed ex usu, quomodo in eo receptae sint, efformatae. Interim dum operationem conjungendorum sonorum consonantium Philomusus suscipere conatur, patietur se legibus syntacticis duci, quae mox, ubi legis syntacticae denitio est praemissa, subsequentur. Lex syntactica est decretum, regula, vel statutum aliquod musicum, qu constructio sonorum regitur, ut suavisonans harmonia efformari possit.

LEGES SYNTAXEOS. 1. In ipso concinnandatu consonantiarum opere Componista non sit uni eidemque voci, cui operationis primas perpetuo deferat, mancipatus vel adstrictus. 2. Si ea vox, cui primae in constructionis operae dantur, vel qua syntaxeos primum t initium, non fuerit basis, basis ipsi loc secund oportet substernetur. [-24-] 3. Tenoris Melodia cert aliqu [diapason] ambitu vel circumferentia aut circuitu circumscribatur, illiusque nec temeraria; nec ad plures vices, at transgressio. Quomodo autem reliquae voces huic adordinari absque negocio poterunt, id hoc sequenti theoremate, cujus paull ante meminimus, palam et. Theorema, qu, tanquam compendi, ipsa syntaxis in quatuor vocum [emmeleia] numeris monstratur. [Burmeister, Musica poetica, 24; text: Partes connexionum, Si distabunt, Discantv Altvs, Alto ab vicissim Tenor, et Bassvs, I. II. III. IV. V. habet quinque variationes, tres, vel per, 3, 4, 5, 6, 8, 10, 12, 14, Nexus Sextae primitivae vel derivativae respectu habito ad Bassum est hic. Sexta ad septem vicet t variabilis. 13, Sed quia ejus usus est rarior, parc adhibenda est, et videndum, quid apud artices usus ejus nomine probat.] [BURPOE 08GF]

[-25-] Usus Theorematis In opere syntactico praemissum theorema hunc habet usum. Prim fronte exhibet nomina Discantvs; Altvs; Tenor; Bassvs, quae monstrant, Voces Harmoniae primarias, per eam, quam characteres numerorum inter binas voces positi notant, distantiam esse conjungendas. Deinde monstrat sui quasdam partes, quas connexionum partes vocamus, juxta

earum quamlibet binae voces conjungi possunt, pro ut numerus inter eas positus interstitium sive distantiam indicat. Quando nunc sonos sonis Melodiarum connexurus est [melopoietes], faciat idipsum condenter, pro ut in quacunque connexionum parte numeri ipsum quasi manu ducent, et monstrabunt, qu intervall vox voce distabit. Res perfacilis est cgnitu. Quocirca usum ejus exemplis declarare uti prolixitatis haud necessariae id argumentum erit, ita supercaneum esse arbitramur; Quid enim facilius est, quam ex oculari inspectione scire, si, verbi gratia sonum Discantus [aa] cum reliquarum vocum sonis, ut ipsius conjugatis, connectere volo, eundem juxta certum inter sonos nexus ductum conjungere? Nam si juxta tertiam connexionis partem (Non enim ad ordinem partium connexionis in praemisso theoremate [melopoietes] est adstrictus. Nam licitum est voces Harmoniae connectere, nunc juxta primam, nunc juxta quartam, nunc juxta secundam; mox juxta aliam connexionis partem: tantm ut Soloecismi praecaveantur) ipsum cum reliquarum vocum sonis conjugatis in harmoniam devincire placet, in Discantu a soni nexum eri cum Alti sono f per tertiam; Alti f cum Tenoris d per tertiam; Tenoris c cum Bassi C per octavam, et sic vice vers, et consequenter alterarum partium connexiones usumque earum in theoremate videt. 4. Discantus et Tenoris Melodiae habebunt intervalla propinqua, ita, ut haec per medium Harmoniae spatietur; illa ad arduum scandat, utraque per propinquos intervallorum gradus mota. 5. Bassi Melodia per remotiora potius qum per propinqua intervalla perget. 6. Tenoris Melodia subsistet in suae [diapason] inmo sono. 7. Sonorum perfectius concinnorum creberrimus in Harmonia erit usus: Imperfectae Sextae rarior, im rarissimus. 8. Basis et alia vox in Sextae cujuslibet nexu ultra valorem integri tactus non cohaerebunt. Concedatur ei potius dimium integri tactus, vel etjam quarta ejus pars, et praecedat sequaturque ipsam vel Quinta vel Octava. [-26-] 9. Quarta non admittitur in numerum consonantiarum earum, quae fundamentum harmoniae struunt. Propterea non substernitur alijs concentibus, sed potius illis, qui fundamenti vices rect subeunt, superstruitur. 10. Vitentur Soloecismi motu su incomposit seu improbat, Harmoniam obscuritati involuentes, et elegantiam ipsi derogantes. Hypomnema de motu musico. Motus musicus est operatio, qu connexioni consonantiarum praecedenti confectae mox alius sequens adordinatur, in quo intervallorum motus de sono in sonum unt ad existentiam Melodiae. Qui duplex est, Compositus sive approbatus, et Incompositus sive improbatus. Compositus motus est, quando quaedam intervallorum Species ita formantur, ut alter eorum sonus sursum, alter deorsum feratur. Incompositus quando, utrique soni simul aut sursum, aut deorsum feruntur. Obiter. Ferri motu, phrasis musica est, quae idem, quod, aut elevari, aut deprimi denotat. Hoc t, quando mens in operatione connectendi et construendi consonantias ab uno sono ad alterum, qui aliquam dant consonantiam, per gradus sonorum discurrit, efngitque duos sonos cert intercapedine se invicem distantes, et conjungit eosdem ad certam consonantiam. Deinde simili mod alium concentum producit, qui illum sequitur, ut concentus, cujus uterque sonus (concentus enim ex duobus sonis conat) deprehendatur esse simul primi concentus sonis aut elevatus, aut depressus. In eo opere si uterque pariter elevatus, aut pariter deprimitur, tunc motus Incompositus et improbatus, ac inde consequenter Soloecismus committitur. Soloecismus autem est duorum concentuum, quorum alter alterum gradu proxim sequitur, tortuosus exus, qui habit solum duarum vocum ratione motu su incomposit Harmoniam tecte obscurat.

Species sunt: 1. Tautopia. 2. Strophe. 3. Syzygia praeceps. 4. Catachresis Quartae. 5. Simploce Disparatorum. 6. [aspeton] intervallum. 7. Diplasis concentuum imperfectorum. 8. [kakokrupsis] Dissonantiarum. 9. Disparatorum [kakosunthesia]. 10. [elleimma]. 11. Tonoparatasis. Ij Soloecismi partim Melodijs, partim Harmonijs injurij sunt. Qui melodijs noxij sunt, sunt hi: [aspeton] intervallum; Disparatorum [kakokrupsis] [-27-] positio et Tonoparatasis. Reliqui Harmonias solm infestant. I. Tautopia est repetitio consonantiarum perfectarum ejusdem speciei secundum parem sonorum motum. Species sunt Unisonus. 2. Diapente vel Quinta. 3. Diapasn simplex; Composita, et Decomposita. [Burmeister, Musica poetica, 27,1; text: Soloecismus Tautopia, Unisonus, Diapente, Diapasn, est in duabus vocibus duorum sonorum concentum parientium motus incompositus ex, Unison un in alium. Diapente un in aliam. Diapasn un in aliam.] [BURPOE 09GF] Exempla. [Burmeister, Musica poetica, 27,2; text: Incompositus et improbatus motus, Unisoni. Diapente. Diapasn. Compositus et approbatus motus, a, b, c, d, f, g, B, C, D, E, F, G] [BURPOE 09GF] Hypomnema de Unisono. Vnisonus, etsi inter consonantias non numeratur, propterea, quod duo conjuncti unisoni Harmoniam non pariunt, et hc grati inter Soloecismos Vnisonus non est et ponendus; tamen, quia usitatum est, quod duo Vnisoni in vocibus diversis connectantur, et in e connexione, non praemoniti quod Vnisoni duo diversi se sequi non debent, Harmoniae damnum inferre possint, non injuri inter Soloecismos consequentia duorum diversorum unisonorum incomposita numeratur, et quidem inter perfectas consonantias, ut eas, quae incrementum additione Semitonij, aut decrementum detractione Semitonij non paiiuntur. II. Strophe (Latini odiosum exercitij genus vertunt) est tam perfectarum consonantiarum, quam imperfectarum inter se versura ex motu incomposit proveniens, quae etsi speciem verae et bonae [-28-] Harmoniae habet, vero tamen abest, et Harmoniam obscurat. Species sunt. 1. Decima in Octavam. 2. Octava in Sextam. 3. Sexta in Tertiam. 4. Unisonus in Tertiam, et vice vers. Exempla: [Burmeister, Musica poetica, 28; text: Motus compositi , Motus incompositi , in, vice vers, non facil committitur. 1, 3, 6, 8, 10, a, b, c, d, e, f, g, A, B, C, D, F, G] [BURPOE 09GF] Hypomnemata. 1. Haec exempla motus compositi non sunt de essentia Soloecismi Strophes [-29-] sed concentus, qui Harmoniam legitim ingrediuntur, quique si usurpantur, magis concinnam fore harmoniam, eandemque ab articio non plan alienam judico. 2. Ratio Strophes est. Intervallum exempli alicujus ad Strophen pertinentis remotius, si de priori ejusdem sono ad posteriorem sonum per minores in valore sonos resolvitur, quod apud modulantes, qui coloraturis (ut vocant) gaudent, eri consuevit, et etjamnum t, ips resolutione Tautoepia spe citius committitur. Qui cum Soloecismus est, qui omnium maxim cavetur, hic, qui ipsum facilim procreat, non minus habeatur suspectus, necesse est. 3 Syziga praeceps est quando Unisoni vel Octavae in carminum vel Fugarum exordijs nunc citius just concurrunt, nunc longius sub mensura commorantur:

Species sunt Unisoni et Octavae conjunctae. Ratio hujus Soloecismi est. Quando Harmonia in solis similibus sonis concinnata esse auditur, quod tum aures rem concipiunt odiosam, praesertim cum connexio tactui integro annumeratur, vel plus ultra perdurat. Ipsae enim sonos in Vnisono vel Octava auscultantes praeter unum eundemque fer non audiunt sonum, et propterea non ita, qum alias oblat varietate sonorum, eae ipsae afciuntur. Exempla. [Burmeister, Musica poetica, 29; text: Improbata. Approbata. vel, a, b, c, d, e, f, g, C, D] [BURPOE 10GF] 4 Catachresis Quartae est suppositio Quartae, quae vices fundamenti gerens, in harmonia sonis quibusdam substernitur, cui tamen propter sui debilitatem non est ferendo. Ratio hujus Soloecismi [-30-] est. Quarta fundamenti loc nonnunquam ponitur. Quando autem hoc t, tunc Quarta ad reliquos harmoniae concentus respectum habet relativae syntaxeos, non absolutae. Exempla. [Burmeister, Musica poetica, 30,1; text: Quartae improbatae, probatae, a, b, c, d, e, f, g, A, B, C, D, E, F, G] [BURPOE 10GF] 5. Simploce est Disparatorum enunciandorum b aut [+] et [x] appositio vel actu vel potentia permixta, omnem consonantiarum perfectarum, tum etjam suam ipsius naturam invertens, uniusque concentus naturam naturae alterius complicans. Ratio hujus soloecismi est quod b vel ejus characteristica [+] et [x] notis, in notarum contextu, tum et in ipso characterismi contextu characteristicis sonorum apponuntur, in indicium, quod ille vel ille sonus majorem euphoniam de se sit editurus. Ne itaque quisquam tyronum hoc ubicunque locorum, et semper liberum esse arbitretur, pro certo habeat, si in aliqua connexione [+] cum [x] duobus sonis promiscue apposuerit, se hc ips harmoniae multm derogaturum ire. Hypomnema. Si concentus cujusdam perfecti alteri sono altera apponitur disparatorum, alteri ver sono minus, tunc committitur Symploce Disparatorum, et impercitur consonantia, cui ne comma quidem, nedum semitonium adimi vel etjam addi potest aut debet. 6. [aspeton] intervallum est sono ad sonum distantia, cujus sonum, ad quem prim enunciat, intervallum t, vox humana assequi, et efferre nequit. Exempla. [Burmeister, Musica poetica, 30,2; text: Ascendentis intervalli, et vice vers descendentis, b, c, e, f, g] [BURPOE 10GF] [-31-] 7. Diplasis consonantiarum est Imperfectarum consonantiarum perfectis admixtarum geminatio. Ratio hujus Soloecismi est, quod imperfectae consonantiae plures quam perfectae connexae, et harmoniam ingressae, eam non tam sonoram reddant ut perfectae. Qu itaque plures imperfecti concentus conjunguntur, hoc minus suavior existat harmonia, necesse est. Exempla. [Burmeister, Musica poetica, 31,1; text: a, b, c, d, f, g, A, D, E, F, G] [BURPOE 10GF] Hypomnema.

Hic Soloecismus locum habet ut plurimum in trium; quatuor; quinque et sex vocum compositione. 8 [kakokrupsis] Dissonantiarum est constructio consonantiarum quarundam, quibus admixta est dissonantia, quae speciem syntaxeos relativae habet, propterea, quod destituta est articiosa sui occultatione, cujus caus pur absolutam redolet constructionem, non relativam, Ratio. Omnis fer cantus vel Harmonia non perpetu consonantias consonantijs admixtas et conjunctas habet, sed nonnunquam dissonantias cum consonantijs, idque qudam artici, quod ex doctrina de Clausulis formandis scaturit, in cujus imitatione tyro [melopoietes] ad haec duo mentem semper intendat hypomnemata. 1. Sonus ille, qui t relativa consonantia, sit pars unius integri soni, cujus valor congruat vel cum integro tactu, vel cum dimidio, et qui divisibilis, et rursus, qui contractus sit, aut actu vel potenti. Actu ut hc [Burmeister, Musica poetica, 31,2; text: a, e, f, g] [BURPOE 10GF] Potentia ut hic [Burmeister, Musica poetica, 31,3; text: a, g, f] [BURPOE 10GF] 2. Eum sonum sequens sonus sequatur ad proximum se inclinans intervallum ut ag--gf. 3. Hic ipse sonus, qui contractum sonum ita sequitur, constituat cum sono vocis, quae fundamenti vices in harmonia gerit, consonantiam aliquam ex imperfectis, aut solam perfectam octavam, ut: [Burmeister, Musica poetica, 31,4; text: a, b, c, d, e, f, g, A, C, D, E, F, G, et cetera] [BURPOE 10GF] [-32-] [Burmeister, Musica poetica, 32,1; text: Apta occultatio. Inepta occultatio. a, b, c, d, e, f, g, A, B, C, D, F, G] [BURPOE 11GF] 9. Disparatorum [kakosunthesia] est collocatio vel appositio Disparati enunciandi ad sonum, quo et ad quem t intervallum, quod voce humana pronunciari commode nequit. Exemplum. d[x]c [+]b [x]g f. Hypomnema. Disparata apponuntur alteri duorum sonoru, qui conciunt consonantiam imperfectam Quando autem apponitur eorum alteri, necesse est ipsum sequatur pausa vel alius sonus per Semitonij, Toni aut Semiditoni intervallum, tum etjam Diatessaron (quoad usus probat) intervallum. Quando ejusmodi intervallum datur in ascensum, ei sono, quo idipsum t, hoc disparati [x] signum, si ver t in descensum hoc [+] rectissim apponitur, idque potissimum in Genere modulaminum Diatonico. Exemplum. [Burmeister, Musica poetica, 32,2; text: a, b, c, d, e, g] [BURPOE 11GF] 10. [elleimma] Conjugati est constructio in tribus, quatuor, pluribusv vocibus non omni ex parte, hoc est, non omnium conjugatorum plena. [-33-] Hypomnema.

Constructio consonantijs plena est, quando tres illi soni, qui sunt inter se diversi, quosque conjugatos nominavimus, sive eorum simplices cum simplicibus, sive simplices cum compositis et decompositis, harmoniam sunt ingressi cum qudam Diapasn vel Octava. Exempla. [Burmeister, Musica poetica, 33,1; text: Improbata: Approbata. a, b, c, d, e, f, g, A, B, C, D, E, F, G] [BURPOE 11GF] 11. Tonoparatasis est extensio intervalli remoti ad quod exprimendum vix ullus assueeri potest, ut: [Burmeister, Musica poetica, 33,2; text: c, d, e, f, et cetera] [BURPOE 11GF] Quod Harmonia gratiam amittat, quando intervalla non rit exprimuntur, nemo ambigit. Si jam abstrusa, et nimis remota intervalla dantur, ac ea ipsa voce human non rect exprimuntur, quaeso, qu pact Harmonia alicui arridere possit? Haec ita de Soloecismis. Quorum praecepta siv doctrinas, nisi ad usum revocabuntur, parm profuturas esse, et ejus grati parvi aestimatas iri, non dubito. Quocirca brevem, si non omnium eorum, saltem aliquorum praxin addemus, juxta quam reliqua dijudicabuntur. Sit haec Melodia Discantus (aa gf e d) in Harmoniam devincienda. Constructionis opus sic peragitur. Primum istius sonum [aa] juxta primam partem connexionum cum alijs vocibus ita conjungo: [Burmeister, Musica poetica, 33,3; text: a, c] [BURPOE 11GF] In qua connexione concurrunt consonantiae tam perfectae quam imperfectae. Si jam datae Melodiae secundum sonum, videlicet g, juxta eandem connexionem conjunxero, talis producetur syntaxis, et utriusque [-34-] cohaerentiae characterismus. [Burmeister, Musica poetica, 34,1; text: a, b, c, d, e, g, G] [BURPOE 12GF] Hanc aspicio, perlustro, considero, inque e perfectas et imperfectas consonantias concurrere video: Video autem motum eri incompositum in Discantu et Basso; item in Alto et Basso. In his enim vocibus, t motus de Quint un in aliam Quintam: in illis, de Octav una in aliam Octavam. Qu fact committitur Soloecismus Tautopia. Deind in priori consonantiarum ist nexu a et c est Consonantia Semiditonus hoc est Tertia, et quidem semiimperfecta, ejus sono c addi vel apponi posset Disparatum enunciandum [x]. Verm, quia sonus sequens descendit, eri id non potest, propter Soloecismum [kakosunthesias], qui ips Disparati additione vel appositione committeretur. Emendo itaque secundam conjunctionem juxta aliam connexionum partem, ejusdemque, quam volo, variationem, si ea pars plures un exhibuerit in Theoremate de syntaxi Consonantiarum ante dat. Sit ea nobis connexio, facta secundum partis connexionum secundae primam variationem, et appareant duae primae columnae in hoc characterismo [Burmeister, Musica poetica, 34,2; text: a, b, c, e, g, E] [BURPOE 12GF] In ejus secund column videt [melopoietes] tyro in Tenore Disparatum [x] appositum characteristicae b, quod eri oportuit, ne Soloecismus Symploce Disparatorum committeretur. E enim in Basso et F constituunt intervallum Semitonium, Si b in Tenore non notaretur signo Disparatorum e, qu perspicere liceret, Semitonium Semitonio ad perciendam Quintam esse additum, Concentus E et [+] b non reputaretur pro Perfecto, qualis hic esse debet. Appositio itaque Disparati [x] ad b Tenori incubuit naturam integrae Quintae id postulante. Hypomnema de Harmoni ex Characterismo ad Contextum notarum describend. Vt sonus in Melodia supremus lineam vel spatium supremum; tum etjam inmus Melodiae ejusdem sonus inmam lineam vel spatium in scala occupet, ne usitatis quinque Scalae lineis plures addere necesse sit, Clavis in initio Scalae

ponenda erit in loc convenienti et ad id apt, qui est linea in Scala Clavem recipiens, ut e rectius Melodia, quae ut plurimm Diapasn ambitu circumscribitur, inscribi Scalae possit. Quod ita t: Consideretur sonus, qui in Melodia aut supremus aut inmus est; et is sonus, cui afnitas cum clave est, hoc est Clavis ille sonus, in sonorum ordine aliquo, quemadmodum id in primo hujus libelli capite notum fecimus, [-35-] Clavi assignatus, ut nunc hic et alter se invicem distant, sic facil videre est, qui fuerit conveniens locus in scala, cui clavis commod inscribatur, qui ver minus. [Burmeister, Musica poetica, 35; text: b, c, e, f, g, Reductio.] [BURPOE 12GF] In hoc exemplo extremus supremus Melodiae sonus est [dd], extremus inmus c. Sonus conveniens clavi, vel cui cum clave est afnitas et convenientia, nullus alius est, quam g. Erit itaque clavis G praegenda Notis in scala. G nec inmae lineae, nec inmae proximae, propter sonum Melodiae inmum c competere potest. Scribitur enim G vel in inma, vel in proxima inmae, vel in media Scalae linea. Vt itaque Melodia capacitati quinque linearum commod inscribatur, ne novae lineae addantur, quod rarissim necesse t, G in medi Scalae line, oportet scribatur vel signetur.

CAPUT V. De Clausulis.

CLausula ( claudendo nomen habens) est tractulus musicus ex tribus partibus (puta sonis) constans, Initi, scilicet, Medio et Fine, usum habens ad melodiarum affectiones (hoc est periodos) terminandum ipsamque Harmoniam niendum. Clausula est duplex [tou meleos] siv Melodiae; et [tes harmonias] siv Harmoniae. Melodiae est unius vocis Clausula ex Syntaxi clausulae Harmoniae exorta, constans Initi, Medi et Fine, parata ad Melodiae periodos, ipsamque Melodiam terminandam. Clausula Melodiae originem trahit ex syntaxi Clausulae Harmoniae, hc ratione: Clausula Harmoniae Triphona (de qua paul post) in quatuor primariarum vocum syntaxi constructa habet quatuor Melodias conjunctas, primam competentem Discantui; secundam Alto. tertiam Tenori. quartam Basso. Ex his vocibus primarijs unius vocis Melodia extra syntaxin cum reliquis vocibus sola considerata, [-36-] est Clausula Melodiae. Resolut itaque Triphon [tes harmonias] clausul ad quatuor voces, quadruplex [tou meleos] istius resolutione existit Clausula. Melodiae Clausula est quadruplex: 1 Discantalis- 2. Altualis. 3. Tenoralis. 4. Baseos. Discantalis Clausula est tractulus musicus in Melodia, constans ex tribus sonis, quorum, primus est secund in valore semel major, et ita comparatus, ut ex duabus partibus per syncopen in unum totum aut actu aut potenti conatus esse videatur; secundus ita, ut prim in proximum sequentem intervallorum gradum declinet, et ad induendum Semitonium habilis sit; tertius secundo in eum gradum elevetur, in qu primus sonus fuit constitutus, ad periodum terminandam aptus. Ut: [Burmeister, Musica poetica, 36; text: a, c, d, e, f, g] [BURPOE 12GF] Altualis Clausula est tractulus musicus in Melodia, qui constat ex tribus sonis in eodem intervalli gradu haerentibus periodum claudens et terminans. Ut: [aa][aa][aa] vel fff.

Tenoralis est, cujus trium sui partium vel sonorum exio t per tres proximos intervallorum sibi propinquissimorum gradus, ad niendum affectionem sive periodum inventa. Ut: a G F. Vel in morem Discantus extra syncopam primi soni. Ut: a G a. F E [x] F pro F E D. Baseos est, cujus primus sonus, sive initium sui ab extremitate Octavae (intervalli nimirum, non concentus) suprem initium sumit, et inde ad medium sui (secundum videlicet sonum) per Quartam descendit. Finisque sui, qui tertius ejus est sonus, vel ad extremitatem Octavae ejusdem inmam delabitur et declivis t, vel ad initium sui relabitur vel acclivis t, formatus ad affectionem vel periodum sonorum claudendum. Ut: a E A vel a. Item G D [GG] vel G. Hypomnema. Quaelibet earum idonea est et parata ad Melodiae periodum vel etjam ad ipsam Melodiam claudendum, non ut, ubi et quocunque tactu placuerit Componistae, eas promiscu Harmonijs inserat ad Harmoniae peculiarem ornatum addendum. Ad id enim Clausula non sufciens me esse judicio videtur. [-37-] Et licet unaquaeque certae voci propria sit: t tamen, ut voces omnes, omnes Clausulas inter se communes habeant, quod tamen appellationi cujuslibet Clausulae nihil deroget. Exemplum Clausulae. [Burmeister, Musica poetica, 37,1; text: Discantalis, Altualis, Tenoralis, Baseos, a, b, c, e, g, A, E, vel] [BURPOE 12GF] Clausula Harmoniae est tractulus harmonicus, in quo Melodiae Clausularum harmonice cohaerent, paratus ad affectionem harmonicam, ipsamque Harmoniam terminandam. [Burmeister, Musica poetica, 37,2; text: Clausula, Triphna, [triphonos], Hexaphna, [hexaphonon], Octophna, [oktophonos], est tractulus musicus idemque harmonicus ac in nexu plurium vocum [amphimakros], constans Initi, Medi et Fine; habens Melodiam unam ex omnibus, quae sonum exhibet, sive actu, sive potenti, syncopatum, et hunc mox subsequentem cum basi harmoniae suae constitutum in non variabili concentu, Terti, Sext, Octav, nem sui syncop vacantem et initio parem, nonnunquam similem, ad id constitutus, ut se introduct affectiones vel periodi in harmonia, ipsaque Harmonia terminetur et niatur. Praxis Clausularum schetica et primum Triphonae. Distant, D. A. T. B. per, 3, 4, 5, 8, vel, reductio, a, b, c, e, g, A, E] [BURPOE 13GF] [-38-] [Burmeister, Musica poetica, 38; text: Hexaphonae. Reductio triplex. Octophonae. Distant, D. A. T. B. per, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 10, vel, a, b, c, d, e, f, D, E, F, G] [BURPOE 13GF] Hypomnemata. 1. Nulla Harmonia Clausulis carere potest. Est enim Clausula in Harmonia, velut in corpore animato, anima. Quocirc, ne tyro committat, ut sua carmina quasi vit videantur orbata, Clausulas in Syntactico opere nunquam praetereat. Quando autem sunt introducendae, hoc patet ex denitione ipsarum, nimirum, cum textus distinctionem sui exhibet, sive ea t facta commate; sive duobus punctis; sive un. Tum enim terminus, Ad quem (ut Dialeecticorum vocibus utamur) praecedenti affectioni sive periodo statuitur, et ips moment novae vel sequenti affectioni aut periodo terminus A quo datur, Post in quibus locis clausulae introducantur, hoc docetur in doctrina [-39-] de Modis. Meminerint erg tyrones non artis esse Clausulas tumultuari et confusim introducere, ade ut vix tactus sit, qu non audita fuerit Clausula integra. Introducuntur ab autoribus nonnullae vocum connexiones in medio affectionum sive periodorum musicarum, quae speciem clausularum repraesentant et re ips non sunt integrae Clausulae; inde non sequitur statim Clausulas integras extra modum et locum justum pro libitu esse introducendas. Hoc quando t inertiae et non solertiae: Illud autem artis est argumentum. 2. Medij omnium Clausularum duplicatio, vel etjam diminutio et resolutio, non autem variatio et mutatio eri committiv potest.

Exemplum. [Burmeister, Musica poetica, 39,1; text: Geminationis, Diminutionis. Resolutionis. a, b, c, e, f, g, A, E] [BURPOE 14GF] 3. Initij et Finis in Clausula tam multiplex variatio eri potest, quam multas in concordiam sibi adsciscunt consonantias. Medij vero non item. ut: [Burmeister, Musica poetica, 39,2; text: Initium, Medium, Finis. a, b, c, d, e, f, g, D, F, G] [BURPOE 14GF] [-40-] 4. Clausula unius Melodiae in aliam transponitur, qu t quaedam loci, non autem nominis, permutatio. Exemplum. [Burmeister, Musica poetica, 40; text: Ex Discantu in Altum, in Tenorem, in Bassum, a, c, d, e, f, A, C, D, E, F] [BURPOE 14GF]

CAPUT VI. De Modis Musicis.

MOdus est quaedam carminis cujusque musici [metriotes], consonantias Octavarum (sicuti et ipsas Diapasn) in suavem conjugij complexum temperament qudam deductarum, proportione inter se comparatas, ad Modi naturam statumve conservandum cert systemate moderans et determinans. Modus est duplex: Melodimeter et Harmonimeter. Melodimeter est, qui Melodijs metas statuit. Harmonimeter, qui Harmonijs.

Constitutio Modi, ejusdemque cognitio quibusdam hypomnematibus inclusa. Sunt in Diapasn quatuor Soni comprehensi, qui in ejus spati Consonantias conciunt, ob proportionem harmonicam, sive Analogiam, quam inter se habent, quemadmodum Pythagoras, Botius et alij id numeris proportionatis manifestissim declararunt. Ex ijs ipsis sonis Modi dependet constitutio, quae ut compendiosa sit, quibusdam sequentibus eam hypomnematibus includemus, qu ips, quae rerum in hoc negotio sive doctrin denitiones et divisiores dari possint, sic eas attingemus. Hypomnemata. 1. Primus ex istis dictis et inter se harmonic comparatis sonis, qui semper unus est ex ordine sonorum Parhypatn (nos exemplum ab A sumemus) dicitur (A sonus videlicet) Principium Modi. 2. Secundus, qui Consonantiam Diatessaron, et Tertius, qui Diapente [-41-] Consonantiam cum Modi Principio constituunt, dicuntur Soni Emmesepistrophi, et sunt in Diapason ab A ad a, D et E. 3. Quartus Principij Duplus vocabitur, qui est a.

4. Consonantia ex Principio Modi et altero sonorum Emmesepistrophorum exsurgens Basis Temperamenti nuncupatur, e qud ex Principi Modi et alter Emmesepistrophorum ad Consonantiam temperatis inter se sonis, Diapasn producantur, quae ad Modi Systema temperantur, coalescunt, sive conjugi quasi cohaerent. Quae Basis ex quinta constat, Orthia; quae ver ex Quarta, Plagia nominatur. Exemplum hujus est A, D, illius A, E. Temperantur a. ita, ut Tenor in Modi Principio inmum suae Diapasn terminum sive sonum in Duplo, Derivat scilicet simplici son, supremum statuant, in quo Discantus suae Diapasn initium sumit, et cum Tenore t nitima sive contermina. Bassus et Altus ex sono Emmesepistropho temperamenti suarum Diapasn, et quod in eo conterminae unt, originem trahunt, juxta hanc regulam: Ubi unius vocis t mediatio, ibi alterius determinatio. Haec consonantiarum, et ex ijs enatarum Diapasn cohaerentia sive permixtio Temperamentum dicitur, inque eo cujuslibet vocis Diapasn, Ambitus. ut in hoc theoremate videre est. [Burmeister, Musica poetica, 41; text: a, d, e, A, D, E] [BURPOE 14GF] 5. Meta ea, quae ex isto Temperamento, Bassi inm son ad Discantus supremum numerand, exoritur, Systema dicere Musici consueverunt, et e ips circumscriptum et comprehensum modulamen, Modum. Exemplum ejus sequens mox typica deumbratio ostendit. 6. Systema, quod Melodiam terminat Melodiorizomenum vocabitur. Hoc duplex est: Majus et Minus. Minus est Spacium illud sonorum, qu Basis Temperamenti terminatur. Cujus exemplum est: 1. Veni maxime Spiritus tuorum. 2. Vitamque faciunt beatiorem. 3. Was lobes sollen wir dir O Vater singen, et cetera. Christe qui lux es et dies, et cetera. Majus, est Tenoris Diapasn in sono Parhypatn et ejus Derivato simplici, hoc est Duplo principij terminata. Exempla sunt omnes fer cantus Plani, vulgo Chorales dicti, integrque cert Octav circumscripti, quales sunt, In dich habe ich gehoffet [-42-] Herr. O Herr Gott begnade mich. Nun frewet euch lieben Christen gemein/ et cetera. Hoc Majus Systema, quod integr Octav cantiones planos sic comprehendit, Totale dicitur, cujus Exemplum est, Wir gleuben; Quod ver integram Octavam ad Semitonium, Tonum sive Ditonum, et plus minus non attingit, Particulare, ut Erbarm dich meiner O Herre Gott; Quod extra Octavam vergit, Superparticulare non immerit vocabitur. Et refertur ad id, Exemplum: Vater vnser im Himmelreich. 7. Systema Harmoniam terminans Harmoniorizomenum nuncupamus. Quod nunc in quarumlibet Primariarum Vocum integr Diapasn met, in qua Melodiarum intervalla secundum arses et theses unt, terminari solitarum, Temperamento exsurgit, id Acmeum: Quod unam vocem in octavarum Temperamento Diapasn integritate destitutam habet, Particulare; Si denique plus per Diatessaron, Diapente, vel Diapason unam, duas; et plures ad Acmeum accesserit, Superparticulare non injuri vocatur. Primi exemplum est: Benedicam Domino, Orlandi; Secundi Verbum Caro factum est, Pervernage. Tertij Iam non estis hospites, ejusdem Pervernage. Item: In convertendo Orlandi, ex quo exemplo, et similibus, nonnulli Modum Connexum producere voluerunt, quum ne unica Harmonia occurrat in systemate Acmeo constituta, quae Connexum (uti vocant) Modum in binis et quidem in Temperamento Diapasn conterminis vocibus non representet. Fit enim, si voces Primariae ad certum Modum conjugio quasi conjunctae et connexae esse debent, uti debent, quod Modus Authenta cum suo Plagio; vel Plagius cum suo Authenta connectatur, ita tamen ut alter eorum et non utrique simul Harmoniam vel Melodiam moderentur. 8. Dum ergo quilibet primitivorum sonorum, hoc est, ordinis Parhypatn, id juris habet; ut in constitutione Modi sit primus et praecipuus, atque ita origo et fons Modi; Se quoque et cum ipso Emmesepistrophorum sonorum alter dat, certa Basis proveniat, eaque nunc Orthia nunc Plagia, atque ita duplex Temperamenti Basis, parique negoti duplex Modi Principium sit, fact ind supputatione quatuordecim in universum Modi colliguntur, quorum septem dicuntur Authentae, nominibusque hisce populis, apud quos in frequeuti usu fuerunt, mutuatis indigitantur, ad ordinem suorum Principiorum se sic sequentes A: AEolius B: Hyperaeolius. C: Ionicus. D: Dorius. E. Phrygius. F: Lydius. G: Mixolydius. Reliqui septem dicuntur Plagij: A: Hypodorius. B. Hypophrygius. C: Hypolydius. D Hypomixolidius. E: Hypoaelius. F. Hyperphrygius. G. Hypojonicus. [-43-] 9. Ex his duo appellantur Nothi: propterea, quod Diapente, altera eorum Diapasn Consonantia, sui perfectitudine destituatur ad Semitonium: et ea de causs legitimum in Systemate Diapasn Temperamentum eri nequeat, atque ita

legitimam Modorum copulam et connexionem ad conjugium ipsi non ingrediantur. Ij sunt Hyperaeolius et Hyperphrygius. 10. Ad cujuslibet Modi constitutionem acquisiverunt Musici alium quoque sonum, eum videlicet qui in spatio Consonantiae Diapente quam Principium et Emmesepistrophus; vel Emmesepistrophus et Principij duplus conciunt, consonat, et Diapente istam velut dissecat aut dividit. Is dicitur Emmeles. 11. Hi soni, quoniam ita corpus constituunt symmetri pollens, et Modo sunt velut membra, quibus ipse cohaeret et conat; in Melodijs tum etjam in Harmonijs omnium maxime et plurimum poni, occurrere et repeti; in ijsdem Melodiarum exordia eri; musicae affectiones sive periodi inchoari et terminari; ac Clausulae, si non omnes, praesertim Triphonae; saltem eae, quae locum ibi habere possunt, ut Hexaphonae, formari debent. Quod si t, Modus in suo tenere et statu manet, ac tam Melodia quam Harmonia cujuscunque Articis ad suum Modum absque multo negocio referri potest. Qui itaque Philomusorum Sollicitus est de recta ratione, qu Harmoniam in lucem editam ad suum Modum referre possit, ille hanc, ut facilimam tenebit: Observet, qui soni omnium frequentissim fuerint in Melodi et Harmoni obvij, ij infallibile ipsi [tekmerion] et signum erunt, eos ipsos esse illos, in quibus constitutio Modi residet et consistit, ac Melodiam, tum etjam Harmoniam, ad illum vel illum Modum pertinere, verbi gratia (quod ad Melodiam) Wol dem der in Gottes fuerchten stehet Melodia est, quae juxta Qualitatem diezeugmenorum sonorum in C et c terminatur, in qua sonus C, et c, tanquam Diapasn termini, omnium maxim unt obvij. Ad eos Sonos accedit G inter intermedios Melodiae dictae sonos sonus Emmesepistrophus, tum etjam E, sonus Emmeles. Ex ijs sonis, qui inter ceteros Diapasn sonos maxim ita occurrunt, quique clausulis locum praebent, dubi omni relicto colligitur, Melodiam ad Modum Iocum pertinere. Quod ad Harmoniam attinet, sit nobis exemplo Harmonia Orlandi, In te Domine speravi sex vocum. In ejus Tenore alter (Tenorem enim in applicatione Harmoniae ad Modum prim loc considerare solemus: post, Discantum; Deinde, Bassum; ultim Altum) G ut Principium; c ut Emmesepistrophus; e ut Emmeles; g ut Principij Duplus omnium maxim occurrunt, et clausulae in ijs exhibentur. Reliquae Voces juxta Basin ad Modi systema temperament combinatae, similes sonos, sive ij fuerint compositi, sive Decompositi exhibebunt. Ex qu Philomusus, omni dubi semot, colligit, Harmoniam istam [-44-] Hypojonici moderatione in Qualitate Diezeugmenorum esse terminatam, et ad Modum Hypojonicum referendam. 12. Ne autem confusio Modorum at, praesertim eorum, qui propter sonorum distantias Modi Principio ad Emmesepistrophum, vel ab Emmesepistropho ad Principij Duplum parm discriminis habere visi fuerint, discriminis loc Semitonium in Diapason Musici constituerunt, ut e ips Modus Modo discerneretur: id Modi Differentiam nobis inscribere placuit. Verbi gratia. Inter Mixolydium et Ionicum Principio Modi ad Emmesepistrophum eadem est de sonis ad sonos habitudo intervallorum ab Emmesepistropho ad Principij Duplum. Nam in Ionico intervallum Semitonium ali loc habetur, quam in Mixolydio. Locus igitur ille, qu inter sonos Semitonium occurrit, Modos hosce inter se differre facit, et propterea Differentia appellabitur. Typica praecedentium hypomnematum deumbratio, ab A son Parhypatn exempl sumpt. [Burmeister, Musica poetica, 44; text: Temperamentum, Hypodorij, Aeolij, Modi, Systema Plagij, Systema Authentae, Discantus, Tenor, Altus, Bassus, a, d, e, A, C, D, E, F, Princ: Duplus, Emmeles sonus, Emmesepist: soni, Modi Principium] [BURPOE 15GF] [-45-] Iuxta hunc typum reliquorum Modorum ad reliquos sonos Parhypatn B scilicet C, D, E, F, G. Constitutio et cognitio quolibet Philomus Marte (ut ajunt) propri examinari et delineari poterit. Hypomnemata de Usu Modorum. 1. Etsi Modorum quaelibet Melodiae Diapasn suae terminum non immerit non transgredi debent: tamen, quia necessitas excessum vel transgressionem nonnunquam, hoc est, semel atque iterum, agitat, et e nomine Melodiarum metae solvuntur, Modo, quod ad suam proprietatem, nihil inde decedit, juxta illud: [mia chelidon ear ou poiei]. Una hyrundo non facit ver.

2. Modus omnis non omni materiae Aristotelis, Aristoxen Plutarch aliorumque ex sententijs convenit et congruit. Qui igitur ad moerorem, moestitiam, lamentaque inclinant, non sunt rebus et materijs laetis accommodandi, et contra. Conveniunt autem rebus serijs et gravibus ij Modi, quorum sonus Emmeles semitonium claudens maxim inter sonos Diapasn intermedios, exceptis Emmesepistrophis, occurrit et reciprocus est: Tales sunt Dorius et Hypodorius. Quorum autem sonus Emmeles semitonium incipit et frequens in Melodia est, ij laetis et incitantibus rebus congruunt, et sunt ipsi Mixolydius et Hxpomixolydius. In quibus Principium Modi, ejus Duplus et Emmesepistrophus Semitonium claudunt et saepenumer repetuntur, ij tragicis et turbulentis materijs competunt, ut Lydius et Hypolydius. In quibus Semitonium ijdem ipsi soni inchoant, et ad plures vices iterant, ut in Phrygio et Hypophrygio, ij Modi lamentosas et ebiles exigunt materias. Illi ipsi soni, si promiscu reciprocantur, eorum Modi ad medias res sunt parati, quales sunt Jonicus et Hypojonicus.

CAPVT VII. De Transpositione Modorum.

TRanspositio (propri hic considerata) est Modi systematis unius Qualitatis in Qualitatis alterius Systema conversio. Transpositio duplex est: Una Elevata aut Intenta; altera Depressa vel Remissa. Elevata aut Intenta est, quand Modi alius systema in aliud convertitur, ad distantiam Diatessaron elevatae, qu systematum permutatione et Qualitas pariter mutatur. Depressa vel Remissa est, [-46-] qu illa Modi et ejusdem Qualitatis conversio t per Diapente distantiam remissam in descensum. Qualitas autem est, quae Melodijs aequ, ac Harmonijs ex intervallo ab a ad b, dat esse, et duplex est: Diezeugmenorum et Symnemenorum Tetrachordorum sive sonorum. Diezeugmenorum Qualitas est illa sonorum consequentia, cujus inter a et b integer tonus sit, et b Tetrachordum initium sumat, quque tm Melodijs qum Harmonijs quaedam, quasi naturae, proprietas conferatur. Synnemenorum est, quae ab a ad b semitonium habet, et in qua Tetrachordum ab initium sumit, ad certam, quasi naturae, proprietatem Melodijs et Harmonijs acquirendam. Haec ex vulgari consuetudine BE Mollaris; illa BE duralis, nominata est. Hypomnemata. 1. Transpositionem hanc quod causetur, nihil aliud est, quam Qualitatum illa in Melodijs et Harmonijs diversitas. Si itaque [melopoietes] Harmoniam in illa Qualitate, quae usu recentior est, quamque Synnememorum vocamus, vulg dictam BE Mollarem, (BE Duralis enim antiquior est) constructurus, eam necesse habet, ut in certo Modi Systemate includat. Modi enim, quotquot numero sunt, aequ in dict Synnemenorum Qualitate Harmonias moderantur, ac in altera, antiquiore ill, Qualitate. Quocirca accedente nova Qualitate, novorum Modorum constitutione et accessione non opus fuit. Et [melopoietes] libertatem habet, carmina sua in qua vult, Qualitate efngendi et construendi. Doctrinae artis compositoriae maxima ex parte ad primam et antiquiorem illam Qualitatem, quam Diezeugmenorum Tetrachordorum sive Sonorum vocamus, accommodari solent, praesertim, quae de Modis agit. Qui jam in alter ill et nov vel recentiore Qualitate carmen siv Harmoniam musicam excogitaturus et compositurus est, is eas huc repetere et Transpositionis normam praemissamque divisionem, prob cognitam habere opus habet. 2. Transponitur autem Modus Qualitatis Diezeugmenorum in Qualitatem Synnemenorum ascendend per Quartam, descendendo per Quintam, et manet idem Modus. Rursus, Melodia vel Harmonia Qualitatis Synnemenorum transponitur in contrarium ad Qualitatem Diezeugmenorum per Quartam in descensum et per Quintam in ascensum. 3. Transponunt etjam Artices Systema alicujus Modi per Diapasn in [-47-] eadem Qualitate, quand illud comprehensum est sonis inferiorum ordinum, et ejus grati ad gravitatem remissione; vel superiorum ordinum est terminatum, et e nomine ad acumen intentione nimium est proclive. Exemplum videre licet in Harmonia Surge propera

sex Vocum Orlandi. Ea referenda est ad Modum Hypodorium Qualitatis Diezeugmenorum. Cujus quum Systema ex ipsa Modi constitutione comprehensum debeat esse sonis [DD] Hypatn et [aa] Paramesn, idipsum terminantibus; elevatum vero sit, ad D Parhypatn et [alpha] Hyperbolen sonos, transpositionem hanc ipsam, quam hic innuimus, eo exempl factam esse nemo non videt. 4. Qualitatum habitudo et discrimen hc fundament astruitur. Tetrachordi cujuscunque ratio ita comparata est, ut in ipso sit ordo siv comprehensio quatuor sonorum, quorum primi duo in Genere Modulaminum Diatonico, semper Semitonij; secundus et tertius, similiter et tertius et quartus Toni intervallum conciant. Qu nunc sono Prima Musica Tetrachordum absolvit, initium primi Tetrachordi [x] B Parhypatn sumens, in eo novum inchoare fuit gavisa. Vbi autem ad a et b ipsa crevit, deprehensum est, eri ibi in sonorum consequenti ab a ad b disjunctionem Tetrachordorum quam Diezeusin illa dixit et vocavit. Postquam autem cognitum est, posse in illo Toni spacio eri divisionem, et in a novum Tetrachordum inchoari, atque ita ordinem sonorum a, b, c, d, propis conjungi, conjunxit cum Secundo Tetrachordo Tertium, quam conjunctionem Synepham nominavit. Et quia etjam animadversum est, tm disiunctione ill, qum coniunctione ordinibus sonorum novam acquiri proprietatem naturae ac qualitatem, illam, quae ab a ad b Toni intervallum, Qualitatem Diezeugmenorum sonorum; hanc quae ab a ad b Semitonij intervallum habet, Qualitatem Synnemenorum dicere voluit. Earum haec in contextu notarum indicatur BE (ut vocant) rotund et in initio Scalae praesente; in contextu ver characterum gur parvae crucis, qualis haec est [+]. Illa autem indicatur in contextu notarum b rotundi absenti, at in contextu characterum hc gur [x], quas guras Disparata enuncianda nobis vocare placuit. [-48-] Typus Modorum eorundemque Systematum in Qualitate Diezeugmenorum juxta Principiorum ordines. [Burmeister, Musica poetica, 48; text: A, B, C, D, E, F, G, Aeolius, Hyperaeolius. Ionicus, Dorius, Phrygius. Lydius, Mixolydius. Hypodorius, Hypophrygius, Hypolydius. Hypomixolydius. Hypoaeolius. Hyperphrygius. Hypojonicus. a, b, c, d, e, f, g, Authentarum, Plagalium, Tenor, Discantus, Altus, Bassus] [BURPOE 15GF] [-49-] Typus Modorum eorundemque Systematum Qualitatis Synnemenorum juxta ordinem Principiorum. [Burmeister, Musica poetica, 49; text: A, B, C, D, E, F, G, a, vel, Aeolius, Hyperaeolius. Ionicus, Dorius, Phrygius. Lydius, Mixolydius. Hypodorius, Hypophrygius, Hypolydius. Hypomixolydius. Hypoaeolius. Hyperphrygius. Hypojonicus. b, c, d, e, f, g, Authentarum, Plagalium, Tenor, Discantus, Altus, Bassus] [BURPOE 16GF]

[-50-] CAPVT VIII. De ratione inchoandi Modulamina.

ETsi haec doctrina de Modulaminibus rect inchoandis ad Musicam Practicam pertinet; tamen, quia auditoribus meis, et fort alijs quoque hujus artis studiosis me non ingratam rem facturum cognovi, si eam hic breviter traderem, peculiari de ipsa in hoc tractatu capite agere mecum constitui, cujus rei hanc denitionem sic praemittimus. Ratio inchoandi modulamen, est norma Modulamen dextr instituendi et inchoandi ad mediocritatem, qua illud ipsum nimis intentum non sit, non quoque nimis remissum, et, tm Modulaminis, acumen, hoc est intentio; qum gravitas hoc est, remissio, voce human efferri possit. Hypomnemata. 1. Ad mediocritatem sive medium in modulando tenendum accommodatae sunt inter septem diversas Octavas Diapasn C--c. D--d. E--e, cujus grati pro Tenoris Diapasn omnibus omnium Modorum, ut ut quilibet eorum propri systemate sit comprehensus, ipsae erunt reputandae.

2. Qui nunc Cantor rectam normam quodlibet modulamen ad mediocritatem referendi non defugit, is sit illis ipsis octavarum sonis intentus: quando autem Melodiam, solm decantaturus est, ad Diapasn D--d omnium maxim, nonnunquam ad E--e mentem intendat. Ad harum Diapasn alteram, cujus mediocritatem vel ex Organo, vel ex ecclesiastico canentium, et quidem mediocriter hoc est non intent nimis, neque nimis remiss canentium, coetu, crebra observatione, vocisque suae ipsius propriae vocem intendendi et remittendi facultate addiscet, Melodias reliquarum Diapasn quorumcunque Modorum; ad illas tres, Harmonias accommodet, quam maxim etjam syllabica sui pronunciatione, quam vulgus musicorum Solmisationem nominare consuevit, soni eorum videantur alieni. 3. D sonus (plenionis explicationis grati) syllab RE effertur, E per syllabam MI, et sic juxta rationem notas efferendi ex practica cognitam, reliqui soni consequenter. Si jam Cantor Melodiam inter alios systematis sonos comprehensam; quam inter D--d, ut est: Ein feste Burg ist vnser Gott/ et cetera quam Modus cujus systema est C--c moderatur, ad mediocrem illum Modulaminis Modum D--d referre vult, tunc D--d in C--c convertere proprietatem opus habebit, et pronunciationem quae C competit D [-51-] attribuet. Quae autem Melodia non sonis Octavam terminantibus, quales sunt Modorum Principia, Principiorumque Dupli, initium sive exordium suum sumit, sed ab Emmesepistropho, ejus ipse pronunciationem sonis mediocrem istam Octavam D--d terminantibus ad Emmesepistrophum per sonorum gradus discurrens facil invenerit. Sit exemplum, Nun frewet euch lieben Christen gemein, et cetera. Istam Melodiam moderatur Modus Hypojonicus Systemate G--g: ejusdem initium t in Emmesepistropho sono. Vt nunc ejus Diapason mediocritatem ex D--d vel etjam E--e noverit Cantor, ita ab istis extremis Diapasn sonis ad Emmesepistrophum per reliquos sonos discurrendo initiali sono dictae Melodiae ipsam facil conciliabit. Harmonias pari negoti ad mediocritatem referre poterit, transponendo unamquamque vel ad C--c, vel ad D--d vel ad E--e, prout viderit Systemata Modorum esse aut acuta nimis aut remissa. Nonnunquam additur F et f sed rarissim. 4. Ex quo unusquisque facillim colligit Modulaminum instituendorum normam varijs transpositionum Modis peragi, quos ratio discriminat, ita, ut, quae t nulla suboriente vel interveniente in sonorum intervallis dissimilitudine, mutat autem Qualitate per intervallum Diatessaron, ut in transpositione Diapasn G--g Qualitniis Synnemenorum ad D--d Qualitatis Diezeugmenorum t, Analoga; Quae ex parte similes intervallorum gradus retinet, ut t ab A--a ad D--d manente Qualitate, vel ab G--g ad F--f mutat Qualitate Semianaloga; Quae ver in totum dissimilis t, ut C ad D; vel D--d ad E--e vel ad F--f Paraloga Transpositio vocari possit. 5. Quibus ita cognitis et perceptis, si Cantor ab Organista requisiturus erit in Organo modulationis mediocritatem, qu rectius chorum suum ad Organum attemperare possit, praescribet Organistae mediocritatem faciendo saltem Principij mentionem istius Modi, qui ad mediocritatem maxim inclinat et accommodus est, si Modulamen pertinuerit ad Modum Authentam: Si ver ad Plagalem, Emmesepistrophi Tenoris.

CAPVT IX. De Fine Melodiarum et harmoniarum.

FInis, tm Melodiarum, qum Harmoniarum, omnis est, juxta regulam Musicorum, Diapente chorda sive sonus vel potius Consnantia. vel: Finis est ultimus Modulaminis tractulus in Melodia Clausulam potissimum Tenoralem vel etjam Discantalem habens; [-52-] in Harmonia ver est nexus et cohaerentia consonantiarum praedita aliqu Clausul, potissimum Triphon, qu ultimus modulamini vel modulationi terminus statuitur, et modulando quies datur. Finis quadruplex est: 1. Principalis. 2. Minus Principalis. 3. Afnalis. 4. Peregrinus. 1. Principalis est, quando quies modulando t introductione Clausulae, cujus tertia pars, propri Finis dicta, in Modi Principi, Tenoris Diapasn inm sono, datur. 2. Minus principalis est, qui sono Emmesepistropho excipitur. 3 Afnalis, qui t insono, qui Emmeles dicitur.

4. Peregrinus, qui in alio aliquo sono ex intermedijs Diapasn sonis introducitur. Hypomnemata. 1. Finis Principalis ideo dicitur Principalis, quod in Modi Principio locum occupat, ibique hc dat intendi aut poni Diapente chorda potest. Hic autem Finis competit Modis Authentis. 2. Minus Principalis, sic propterea vocabitur, quod eo quidem loci Finis t, ubi Principalis, sed invers Modorum systemate. Nam sonus is, qui Modis Authentis Principium est, in Modis Plagalibus est Emmesepistrophus, qui principalis non est et primus in constitutione Modi, sed secundarius, atque ita minus principalis. 3 Afnalis propterea id nomen gerit, quod, quia ad Principium et Emmesepistrophum tum etjam ad Emmesepistrophum et Duplum alius sonus assumitur qui cum illis consonat, is afnitatem in Harmonia acquirit. Hic introducendus est rar, Commodissim autem introducetur, ibi ubi textus Harmoniam expetit ex pluribus, quam un, partibus constantem. 4. Peregrinus hc de causa illud nomen habet, quod in horum ante commemoratorum sonorum t null, sed ali qupiam son, quemadmodum id apud Orlandum in Missae super Veni in hortum ejusdem aliqu parte perspicuum est. 5. Fundament, rationibusque Finium dandorum, et eorundem appellationum ita datis, meminerint hujus artis studiosi, quod nemini ab metis et requisitis ad constituendum Finem sit temer discedendum. Si ver libertate Potic usuri quidam erunt, et Finem non ibi, ubi eum eri debere monstratum [-53-] est, immissuri, illi libertatem cert fulciant ratione ex textus sensu petit, qu se salvare possint quemadmodum Orlandus, ipsis in Harmonia, Frlich zu sein ist mein Monier/ et cetera quinque vocum, exemplum reliquit. 6. Finem cujuslibet operis ibi verum esse, in confesso est, ubi nihil amplius quod ad ejus absolutionem requiratur, restat: et ratio dictitat, tum et experienti verum est, quod ibi opus judicatur absolutum, ubi ejus nis verus existit. E itaque nomine Melodia vel Harmonia nullibi unquam Finem sortiatur (ut saepius etjam generale aliquod silentium detur) quam ibi, ubi de Harmonia nihil est reliquum, ibique ea, quae de Fine Harmonijs conferendo monuimus, usum habeant. Sed textus saepenumer Harmoni explicandi veniunt, quorum periodi sunt verborum serie nimis vel diductae, vel numer multae, ut uni parti omnes includi nequeant. Quocirca, si utraque, cum textus, tum Harmoniae sui initi ad nem, non dividerentur, nimium forent extensae et diductae longaev, ade, ut, quasi Finis nesciae, et pen oblitae, gratiam, quam nacta erant, amittant. Ejus erg caus usu venit, ut Artices textum in duas, tres, pluresv partes partirentur, Harmoniamque similiter dividant. Quod quando id faciunt, Finium tunc praedictas species permutant, ita, ut prima et ultima Pars Principalem, reliquae partes, alteras Finium Species participent. Introducitur autem Finis plerumque clausul Triphn, cujus ultima pars est constructa ex ijs concordantijs, quae suae ipsius syntaxeos, pro basi seu fundament habent, quae inmum sonum, qui secum Diapente introductam representet. Fine dat, nonnunquam adjecta reperitur affectio sive tractulus, qui vocem unam, vel plures voces inter plurimas, ad quas Harmonia excrevit, in sono ill qui Fini dando competit, sive hic Primarius, sive Secundarius sit, habet consistentes, et modulamine quiescentes, circa quas reliquae voces in Harmonia circum circa ambulant ad duos, tres, quatuor, pluresv tactus: nihil autem aliud praestant, quam ut variationes Harmonicas, quae uni sono attribui possunt, ostendant, nemque introductum esse maxim planum faciant, quod tyrones ab Articibus mutuabuntur, imitabuntur, et praeceptionum instar habebunt, ad usum, quandolibet, convertendarum. Hunc tractulum vocant Harmoniae Supplementum, quod est Finalis soni vocis consistentis cum varijs secum consonantibus sonis reliquarum vocum cum se in harmoniam unitarum expolitio, nem carmini musici illatum esse, et datum docens. Id hc ratione t. Sono Ambitus in Tenore inmo consistenti annectendi sunt tam diu, ut placuerit, concordes et conjugati soni donec tandem eadem datae Clausulae ultima pars in sua Harmonia attexta esse videatur, [-54-] in qua naliter tota modulatio sive Harmonia quiescat. Sit verbi gratia sonus ille Tenoris Ambitus inmus, hoc est Principium Modi, in quo Clausulae introductio nem Harmoniae suppeditat, hic subsistat ad quinque tactus in hunc modum: [Burmeister, Musica poetica, 54,1; text: a] [BURPOE 16GF]

Ei afngi possunt hae concordantiae in quatuor vocum syntaxi Aeolio modo principaliter; Hypoaeolio minus principaliter; Lydio vel Hypolydio afnaliter accommodatae. [Burmeister, Musica poetica, 54,2; text: a, b, c, d, e, f, A, C, D, E, F] [BURPOE 16GF]

CAPVT X. De Textus Applicatione.

Applicatio textus est sub notis textus conveniens suppositio, qu vocularum accentus abservatur, ne syllaba, quae ex pronunciatione voculae agnoscitur longa, notae attribuatur minorem habenti valorem; et quae agnosciur brevis, apponatur tali notae, quae auctiorem habet valorem. Hypomnemata. Textus notis applicatur Modis potissimum tribus; 1. Notae {longae/breves} vel quantitatis {majoris./minoris.} ex pronunciatione cognitae respondeat {Longa./Brevi.}. 2. Pluribus notis in valore minoribus, potissimum caudatis coloratis, nonnunquam unica sufcit syllaba, quae desinit in notam, ijs minoribus, aliquant majorem. 3. Minoribus notulis tm longae qum breves substernuntur Syllabae, ex pronunciatione non ita perspicuae. [-55-] Exempla. [Burmeister, Musica poetica, 55; text: Domine exaudi orationem meam.] [BURPOE 17GF]

CAPVT XI. De Orthographia.

ORthographia est, quae cantum rect describere docet. Hypomnemata. Orthographia consistit potissimum in tribus: 1. in eo, ut Syllaba direct sit Notae subposita, cui propri competit. 2. In Notarum conspicu distanti, ut syllaba textus cuique illarum commod attribui possit. 3. In integri Tactus absolutione, quae ibi, ubi cujuslibet Scalae ultima Nota ponitur, eri debet.

CAPVT XII. De Ornamentis sive de guris Musicis.

ORnamentum, sive Figura musica est tractus musicus, tm in Harmonia, qum in Melodia, cert period, quae Clausula initium sumit, et in Clausulam desinit, circumscriptus, qui simplici compositionis ratione discedit, et cum virtute ornatiorem habitum assumit et induit. Id duplex est; alterum Harmoniae alterum Melodiae. Harmoniae est, qu periodus aliqua Harmoniae ex quotenis etjam ea confecta sit vocibus, novum induit habitum, alienum simplici consonantiarum absolutarum nexu. Hujus connumeramus sedecim species. 1. Est fuga Realis. 2. Metalepsis. 3. Hypallage. 4. Apocope. 5. Noema. 6. Analepsis. 7. Mimesis. 8. Anadiplosis. 9. Symblema. 10. Syncopa [-56-] vel syneresis. 11. Pleonasmus. 12. Auxesis. 13. Pathopoeia. 14. Hypotyposis. 15. Aposiopesis. 16. Anaploce. Melodiae ornamentum est, quod unicae saltem voci ornatum addit. Cujus species connumeramus sex: 1. est Parembole. 2. Palillogia. 3. Climax. 4. Parrhesia. 5. Hyperbole. 6. Hypobole. Vtriusque quatuor se offerunt gurae communiter. 1. Congeries. 2. [homostichaonta], hoc est simul procedentia sive [homiokineomena], simul mota, vel Faux Bourdon. 3. Anaphora. 4. Fuga imaginaria. Neminem [melopoieton] Tyronum, praecepta formandorum Ornamentorum sive Figurarum musicarum hic spectaturum spero. Siquidem varietas omnium cujusque magna et multiplex apud auctores deprehenditur, ut vix numerum eorum nobis liceat indagare. Et si aliqua eorum attentaverimus constituere, nihil in eo novum et diversum legibus syntacticis musicis produceremus, nisi ut signicaremus quod unumquodque habitum peculiarem induat, similem exemplis articum, non in ijsdem intervallis et concentibus, sed similibus elaboratum: Vt tamen qudam velut manuductione tyronem ducamus, denitiones vel descriptiones Ornamentorum expromimus. Quae si in deli memori circumferentur, praeceptorum vices haud insufcienter supplebunt. Vsus in hac parte palmam obtinet, qui praeceptis anteferendus est. Vbi vero necessitas Ornamenti praxin agitat, ibi ofcio nostro non erimus defuturi. Exempla item apud authores obvia non damus ad oculum, sed tantum indicamus textum, qui eorum ornatu utitur, et facimus id saltem, ut tyronem ad crebram resolvendarum cantilenarum exercitationem invitemus et incitemus: tum ut opusculum hoc nimis non excrescat. Insuper et hoc addimus, si fort Philomusus sollicitus foret scire, quando et qu loc Harmoniae osculis harum Figurarum sint exornandae, et quando ea adhibendae, ibi Philomusus textum alicujus Harmoniae, cujusdam autoris, et praesertim, quae alicujus ornamenti cultum et ornatum induisse videtur, prob consideret, arbitreturque sibi similem textum edem gur esse exornandum qu ille alterius Articis textus est exornatus. Quodcum fecerit, textus ipse ei praeceptorum instar erit, et Philomusus praeceptorum copia moleque liber, Quod sibi ingratum fore non speramus.

DE ORNAMENTIS HARMONIAE et primum. De I. De Fvga Reali. [-57-] Fuga Realis [phuge ousiodes] est talis Harmoniae habitus, in quo omnes Harmoniae voces aliquam alicujus vocis in suo conjugio affectionem imitantur intervallis ijsdem vel paribus. Quam compositionem velut [memimemenon], tam in exordijs cantilenarum, quam in medio exhibere liberum est. Apud Orlandum habetur exemplum in Legem pone mihi quinque vocum quod unum pro multis examinari et perpendi, ac in usum transferri potest. PRAXIS Fugae Realis. Melodia imitativ ruminanda prius producitur. verbi gratia sit haec melodia in Fugam vertenda: [Burmeister, Musica poetica, 57,1; text: a, b, c, f, g] [BURPOE 17GF]] Ea prius in charta vel assere scribendo ponitur et extenditur. Deinde habit ratione determinationis Modorum et formationis Clausularum vox [mimetike] eidem substernitur e loci, ubi quam primum alicui ex reliquis vocibus pro concentuum convenienti licebit. Post reliquarum vocum quae continuant imitamen, aliae alijs substernuntur, sicut monstratum est ant. Hoc palm faciemus in quatuor vocum [emmeleia], ubi hanc divisionem vocum in Fugis prius fecerimus. In Fugis Vox alia dicitur [prophoneousa]; alia [husterophonos]. Vox, quae Melodiam producit in Fugam

convertendam, est illa, quae dicitur [prophoneousa], ut ea, quae prim loc Fugae affectionem adornat. Quae autem inter reliquas, [prophoneousa] sit, perinde est. [Usterophonos] est, quae affectionem Fugam parantem, ruminat, ut ea quae posterior editur. [Usterophonos] tam multiplex t, quam multas Fuga representat voces, quarum prima dici potest [prote], subaudi [husterophonos] vox; Secunda [deutera]; tertia [trite] et cetera. His ita positis exemplum Realis Fugae hoc esto. [Burmeister, Musica poetica, 57,2; text: b, c, d, e, f, g, fa, vox, Fa, C, D, E, F, G, [prophoneousa, Usterophonos, prote, deutera, trite]] [BURPOE 17GF] [-58-] Vacua ulterius loca aptis et appositis concordibus conjugatis characteristicis sonorum complebuntur, qu spontaneum, vix cum labore, incrementum consequetur syntaxis, hc mdo: [Burmeister, Musica poetica, 58; text: a, b, c, d, e, f, g, fa, Fa, C, D, E, F, G] [BURPOE 17GF] Aptae et appositae sonorum conjugatae locis concordantibus vacuis imponendae, non omnes sunt appositae, sed eae, quae ex bona intervallorum consequenti aptae in Melodia unt. Fiunt autem aptae, si intervalla sonorum non introducuntur nimis remota, praesertim in superioribus vocibus. Qu enim propiores fuerint in ijs gradus intervallorum, hc elegantior exstiterit Melodia, et Harmonia laboris non eguerit multum. Exempla sunt, 1. apud Ivonem de Vento in Ite in orbem universum quinque vocum. 2. apud Franciscum de Rivulo, in Sic Deus dilexit mundum sex vocum. 3. apud Pevernagen Cor mundum crea in me Deus sex vocum, et apud alios perplurima. II. De Metalepsi. Metalepsis [metalepsis] est talis habitus Fugae, in quo duae Melodiae in Harmonia hinc inde transsumuntur et in fngam vertuntur. Exemplum luculentissimum est apud Orlandum, in De ore prudentis quinque vocum. III. De Hypallage. Hypallage [hapallage] est quando Fuga convers intervallorum ordine introducitur. Exemplum est apud eundem Orlandum in Cantilenae, Congratulamini mihi omnes, secund parte. Item apud Clementem non Papam in Maria Magdalena quinque vocum, in priori parte; Item apud Orlandum in Benedicam secunda [-59-] parte; apud Clementem in cantilenae Maria Magdalena secunda Parte; Apud Orlandum in In me transierunt quinque vocum; Item in Legem pone alter parte; Apud Pevernagem in Oculi omnium quinque vocum priori parte. IV. De Apocope. Apocope [apokope] est Fuga, quae ex omni parte per omnes voces non absolvitur, sed cujus affectionis, quae in fugam abrepta est propter aliquam causam in una aliqua voce t amputatio, Vt in Legem pone mihi Domine Exordio Orlandi quinque vocum. V. De Noemate. Noma [noema] est talis harmoniae affectio, sive periodus, cujus habitus voces conjunctas habet in eadem sonorum quantitate, aures, imo et pectora suaviter afciens et mirice demulcens, si tempestiv introducitur, Exempla sunt apud Orlandum in secunda parte, Exaudi Domine vocem meam quinque vocum in cantione. In Principio erat verbum, ad textum: omnia per ipsum facta sunt. In Nuptiae factae sunt in Cana et cetera sex vocum ejusdem sub textu: Et dixit ei IEsus. Observatio. Hoc ornamentum, prout ornamenti partes explet, non ex nudis hisce exemplis notescet, sed ex ipso

integri carminis contextu. Quocirca perlustrandus erit ejus integer contextus, vel integra Harmonia suis vocibus decantanda, ac tum demum se hoc manifestabit ornamentum. 1. Analepsis [analepsis] est tractuli Harmonici in aliquot vocum syntaxi ex meris concordantijs contexti continua iteratio, et sic Noematis repetitio et duplicatio, ac Noemati vicinum ornamentum: Exempla sunt apud Orlandum in Domine Dominus noster sex vocum Ad verba; In universa terra. Meilandus in O pulcherrima, ad textum: Sponsa mea. Item in Non auferetur sceptrum sub textu. De Iuda et cetera. 2. Mimesis [mimesis] est quando in plurium vocum combinatione aliquae voces maxime propinquae alijs silentibus Noema introducunt, et hoc eae, quae silent et sibi invicem vicinae sunt ac propinquae depressius vel altius sublimiusve imitantur, ut apud Orlandum in Omnia quae fecisti nobis Domine quinque vocum, ad textum: Misericordiam tuam et cetera in Quam benignus secunda parte quinque vocum, ad textum: Spes ejus in te Domino De ipsius In Pevernagen Verbum caro factum est, sub verbis: Et vidimus [-60-] gloriam ejus: item, in Cor mundum, sub verbis: A facie tua sex vocum et cetera. Item in Meilandi Gaudete sex vocum, Ad textum: Amore langueo. VIII. De Anadiplosi. Anadiplosis [anadiplosis] est talis Harmoniae decus, quod constat ex duplici Mimesi, et est hoc ornamentum Mimesi propinquum: geminat enim id, quod per Mimesin semel est introductum. Orlandus in omnia quae fecisti nobis Domine, ad textum: misericordiam tuam. Item in Iaches VVeert, Transeunte Domino, ad textum: Miserere mei li David quinque vocum. Item in Handelij Benedictio et claritas. In Congratulamini Orlandi sex vocum, ad textum: Surrexit sicut dixit: IX. De Symblemate. Symblema [sumblema] est Concordantiarum et Dissonantiarum commissura, quae hc ratione t: Omnes Concordantiae se habent in omnibus Harmoniae vocibus ut absolutae Concordantiae, idque in Principio, vel parte priori tactus dimidi. In Fine vero vel parte tactus dimidi posteriori non omnes voces se in syntaxi habent, ut Concordantiae absolutae, sed quaedam tantum. Quae inter se concordes sunt, hae aut moventur, et quidem motu pari; aut prorsus ad aliquot tactus persistunt. Quod exempl Orlandi in Quam benignus es Domine quinque vocum priori parte t comprobatum, sub textu Salutare tuum. Id majus Symblema dicitur: Minus est quando talis commissura t sub dimidio tactus, quod quia non ita afcit, pro Figura et Ornamento non reputatur. Exemplum hoc esto. [Burmeister, Musica poetica, 60; text: a, b, c, d, e, f, g, A, D, G] [BURPOE 18GF] X. De Syncope vel Syneresi. Syncopa [sugkope] contrari mod se habet ad Symblema. Syncopa committit Dissonantiam in Initi Tactus Minoris, vel etjam Majoris. Dissonantia autem illa est Dissonantia relativa, et pars soni praecedentis tactus, cum qua illa est per Syncopationem in unum aliquod integrum conglutinata. Diversae etjam partes in quoddam totum contrahuntur, quae ratione aequalitatis tactuum et [-61-] in eis connexionum concordantium dissolutae esse deberent. Exemplum est in Orlandi Quam benignus, secunda parte, ad textum: Cui tu protector es Domine. Deinde nulla Clausula formatur quae Clausulae nomen meretur, quin hc ornament at praedita. Differt autem hoc Ornamentum Clausula, qud sonus in Clausula tertius, sit idem, qui fuit ejus primus, videlicet ille contractus: in hoc ver Ornamento tertius secundo, ut secundus primo syncopato isto, declinet. XI. De Pleonasmo. Pleonasmus [pleonasmos] est Harmoniae, in formatione Clausulae praesertim in ejus Medio abundantia, quae ex Symblemate et Syncopa conatur, sub duplici, triplici, et ultra, tactu, et cetera. Sub quadruplici apud Orlandum in Heu

quantus dolor, ad textum Restat amore dolor, et cetera. Sub minori, atque ita simplici, tactu, vel etjam majori, innita exempla reperiuntur in Madrigalibus Italorum et cetera alijsque similibus. Sub duplici tactu in Iohannis Knoefelij operibus exempla multa inveniuntur. Sub triplici unum apud eundem in Cantilena Laetica nos Deus et cetera obvium est. XII. De Avxesi. Auxesis [auxesis] t, quando Harmonia sub un edemqu textu semel, bis, terv, et ulterius repetit, conjunctis solis Concordantijs, crescit et insurgit. Exemplum est in Orlandi, Veni in hortum, ad textum: cum Aromatibus meis. Sic et in eadem cantione adhuc unum reperitur sub textu: Et bibite et cetera. Aliud habetur exemplum apud eundem in Hierusalem quinque vocum. Sub textu: Plantabis vineam, et cetera. Hoc Ornament omnes fer cantiones, in quibus textus repetitur, ita, ut textus repetitionem, non Fugam, exigat, sunt repletae. XIII. De Pathopoeia. Pathopoea [pathopoiia] est gura apta ad affectus creandos, quod t, quando Semitonia carmini inseruntur, quae nec ad Modum carminis, nec ad Genus pertinent, sed unius beneci in aliud introducuntur: Tum quando semitonia carminis Modo congruentia saepius extra morem attinguntur. Exemplum est in Surrexit Pastot bonus: ad textum: Mori dignatus est. Plura habentur exempla in Qum benignus utrque parte quinque vocum in Heu quantus dolor quinque vocum. In Iesu nostra redemptio quinque vocum ad textum crudelem mortem. In Domine deduc me sex vocum, sub textu Dolos [-62-] agebant. In Congratulamini sex vocum secunda parte ad textum: Mulier quid ploras? In convertendo octo vocum secunda parte sub textu Et ebant et cetera et innita alia apud eundem. XIV. De Hypotyposi. Hypotyposis est illud ornamentum, qu textus signicatio ita deumbratur ut ea, quae textui subsunt et animam vitamque non habent, vita esse praedita, videantur. Hoc ornamentum usitatissimum est apud authenticos Artices. Vtinam edem dexteritate ab omnibus adhiberetur Componistis. Exemplum est in Orlandi Benedicam Domino altera parte ad textum, Et laetentur. Alia videantur apud eundem in Contemini secunda parte ad textum: Et laetetur cor. Item in Deus qui sedes: ad textum: laborem et dolorem. In Sicut mater, et cetera quinque vocum ad textum: Et gaudebit cor vestrum. XV. De Aposiopesi. Aposiopesis [aposiopesis] est quae silentium totale omnibus vocibus sign cert posit confert. Vt apud Orlandum in Angelus ad pastores quinque vocum. Simile vide apud eundem in Surgens Iesus quinque vocum. In Christe patris verbum, et cetera sex vocum. In principio erat verbum. tertia parte. XVI. De Anaploce. Anaploce [anaploke] est in Harmonijs ex Octo praesertim vocibus, et duobus choris constantibus prop clausulam vel in ips etjam Clausul Harmoniae unius Chori in altero replicatio, repetitione ad binas ternasve vices inculcata. Exemplum est in Orlandi Deus misereatur nostri Harmoni octo vocum qu textus; Et metuant eum, expolitur. Item in Handelij Quam dilecta tabernacula, sub textu: Qui sperat in te.

De Ornamentis sive guris Melodiarum. I. De Parembole. Parembole [parembole] est quando duabus vocibus vel etjam pluribus, fugae affectionem ab initio cantus persequentibus, admiscetur alia vox, quae cum illis alteris pariter procedit, nihil <......> ad Fugae naturam vel rationem

conferens, sed tantum vacua concordantiarum loca inter illas voces Fugae [mimema] exsequentes, replens. [-63-] Exemplum est apud Orlandum in Surrexit pastor. Secundus Discantus. Simile est apud eundem in Cantione Sicut mater. II. De Palillogia. Palillogia [palillogia] est ejusdem [tou meleos] affectionis sive tractuli in ijsdem sonis, nonnunquam omnibus, interdum vero initialibus, in una eademque voce intercalatis quibusdam pausis, vel etjam nullis, iteratio, quae in unica saltem t voce: Exemplum. [Burmeister, Musica poetica, 63,1; text: Et sanctum nomen ejus. ij] [BURPOE 18GF] Simile est apud Orlandum in Mirabile mysterium quinque vocum quod hic ascribemus. [Burmeister, Musica poetica, 63,2; text: Deus homo factus est.] [BURPOE 18GF] III. De Climace. Climax [klimax] est, quae per gradus intervallorum similes sonos [-64-] repetit, Vt hoc exemplum indicat. Exempli loc hanc intervallorum consequentiam depromimus, juxta quam alia exempla apud artices, Philomusus observabit. [Burmeister, Musica poetica, 64] [BURPOE 18GF] Luculentissima inveniuntur exempla apud Clementem non Papam in Cantilena Maria Magdalena et apud Orlandum in Moteta Angelus ad Pastores quinque vocum, ad textum; Alleluia in Discantu, et alijs. IV. De Parrhesia. Parrhesia [parrhesia] est commiscere cum reliquis concentibus Dissonantiam unicam, eamque ad dimidium totius, qu ipsi reliquae voces in tactu respondent. Exempla sunt in In me transierunt, et, Surrexit Pastor bonus quinque vocum Orlandi. Knoefelij in Converte nos Deus et cetera. V. De Hyperbole. Hyperbole [hyperbole] est Melodiae supra supremum ejus terminum superlatio. Exemplum est in Orlandi Benedicam ad textum: Semper laus ejus. Consideretur ejus Harmoniae vox Bassus. VI. De Hypobole. Hypobole [hypobole] est Melodiae infra ejus inmum Ambitus terminum subjectio. Exempla duo inveniuntur in In me transierunt in Discantu statim ab initi, et in Basso ubi occurrit textus Dereliquit me virtus mea. Vnde colligitur ornamentum hoc contrarium esse Hyperbole.

De Ornamentis tam Harmonijs, quam Melodijs communibus. [-65-] 1. De Congerie.

Congeries [sunatrismos] est coacervatio specierum concordantium tm Perfectarum, quam Imperfectarum, quarum par motus est concessus. Exempla sunt in Orlandi Tempus est, ad textum: Dum assumptus et cetera. Et apud Ivonem de Vent in Vergangen ist mir glck vnd heil ad textum: verlassen dich vnschldiglich. 2. De Simul Procedentibus sive Faux BOURDON. Simul Procedentia, sive mota, [homostichaonta] vel [homiokineomena], vel aut gallic nomine vocata Faux Bourdon, est in tribus vocibus sub eodem motu et pari quantitate Ditonorum vel Semiditonorum et [diatessaron] compositio. Exemplum est in Orlandi Omnia quae fecisti nobis Domine, ad textum: Peccavimus tibi. Simile habetur apud eundem in Quam magnicata sunt opera tua Domine sex vocum sub textu: Docueris eum. 3. De Anaphora. Anaphora [anaphora] est ornamentum, quod sonos similes per diversas aliquas, non autem omnes, Harmoniae voces repetit in morem Fugae, cum tamen revera non sit fuga. Ad Fugam enim requiruntur omnes Voces, si Fugae nomen Harmonia mereatur. Exemplum est apud Orlandum in Surrexit pastor bonus; ad textum Bassi: Qui animam suam. Et in In me transierunt, ad textum: Conturbaverunt me. 4. De Fuga Imaginaria. Fuga Imaginaria [phuge phantastike] est Vocis unius existentis Melodia quam alia unica ex eodem sono, aut ex diverso, vel etjam plures voces ad ruminandum, abripiunt. Hoc t in exiguis Melodiae portionibus, quae lusus grati, non tam usus, et ita afnguntur, ut de novo ad placitum possint aliquoties iterari. Fuga Imaginaria est duplex [homophonos] unisona. [pamphonos] multisona, [homophonos] Fuga Imaginaria est Melodia in omnibus Vocibus una et eadem, hoc est, Voces [husterophonoi] Melodiam per eosdem intervallorum gradus imitantur; Exempla in Libellis musicis practicis, praesertim in Christophori Praetorij Silesij libro, Vlisseae vel VVitebergae excuso, plurima sunt ad manus. [-66-] Fit etjam ut in integris Harmonijs, ijsdemque longis; quae Motetae, aut alio nomine nuncupantur, alicujus Vocis at mimesis imaginaria. Exempla ejus sunt rara. Apud Euricium tamen Dedekindum, quem honoris et debitae ipsi me gratitudinis ac observantiae caus nomino, in alter parte Periochorum ejus Dominicalium quadruplex exemplum invenitur. [pamphonos] Fuga Imaginaria, est Melodia, quam [husterophonos] imitatur non in ijsdem intervallorum gradibus, sed per similes in distantia certa; ut [Burmeister, Musica poetica, 66; text: Fuga in Epidiatessaron post] [BURPOE 19GF] [pamphonos] Fuga imaginaria est tam multiplex, quam multiplices sunt distantiae intervallorum, in quibus Melodia unius vocis, ab altera voce ruminari potest. Hinc usitatiora illa Fugarum sunt nomina: Fuga Epi et Subdiatessaron. Fuga Epi et Subdiapente, quae ex pluribus, quam duabus vocibus non efnguntur: Vnisonae autem Fugae Imaginariae ex pluribus, nimirum tribus, quatuor et cetera. Praxis utriusque Fugae Imaginariae, Reali haud diversa haec est. Fingitur enim Melodia alicujus Vocis, inque papyro vel tabula alive materia scribitur efcta; cum e tot voces harmonic construuntur, quot cujusque Fugae constructio admiserit. Depromatur ex hac (verbi gratia) Vocum syntaxi, Vocis, cujus placet, affectio, hc tamen conditione, ut, si Bassi in dict syntaxi affectio prim loc depromi nequeat, primae tamen [husterophonou] sonis fundamentum sive basis Harmoniae supponatur: Deinde reliquarum vocum reliqua loca vacua consonantijs impleantur. Haec operationis Modus est brevis, qui etsi ad Fugas [homophonous] proprijssim spectat, [pamphonon] tamen praxin ingeniosus tyro ex isto facil aestimabit, juxtaque eam ipsam diriget. Exemplis rem declarabimus quorum primum ad Vnisonarum Fugarum statum pertinens sit quatuor vocibus contexta haec Harmoniola in Fugae habitum convertenda:

[-67-] [Burmeister, Musica poetica, 67,1; text: a, b, c, d, e, f, g] [BURPOE 19GF] Ex hac Harmoniola depromitur Vox, Melodiave, quae constructionis inceptioni maxim arridet, qualis in ea est secunda Vox sive Melodia. Haec hc mod depromitur et deducitur: [aa][aa] [aa]g fe f e. [husterophonoi] voces, affectionem supremae vocis jam deductam mox in Fugam arripientes et vertentes, adordinantur ei, ut hic apparet: [Burmeister, Musica poetica, 67,2; text: a, e, f, g] [BURPOE 19GF] Deinde, Vocibus ita subordinatis, ex Harmoniola ist depromo affectionem inferioris Vocis et super pono [husterophono] primae Voci, qu [prophoneousa] vox prim loc Fugae incrementum Melodiae suae accipit: Post Secundae [husterophono] Voci super pono, quod primae; et sic tertiae, quod secundae, in hunc modum: [Burmeister, Musica poetica, 67,3; text: a, c, d, e, f, g] [BURPOE 19GF] [-68-] [Burmeister, Musica poetica, 68,1; text: a, c, d, e, f, g] [BURPOE 19GF] Vlterius [Husterophono] Voci primae ad incrementum [prophoneousis] Harmoniolae alteram mediam Melodiam superpono, et haut aliter compositionem Fugae persequor, ut in primo Fugae increment est factum, idque juxta hanc delineationem. [Burmeister, Musica poetica, 68,2; text: a, c, d, e, f, g] [BURPOE 20GF] Vltim loc ad incrementum Fugae addo aliam Melodiam e mod, qu prim, quo etjam secundo Fugae incremento. Et hoc facto Fugae tandem operatio est absoluta. Habuit enim Harmoniola ista, ex qua conata est Fuga, non plures Melodias, quam Fuga voces habet. Characterismus universae illius operationis hic erit. [-69-] [Burmeister, Musica poetica, 69; text: a, c, d, e, f, g] [BURPOE 20GF] Resolutio hujus operationis ad notarum contextum. Supremam Vocem solm ad notarum contextum reduco, in quo quibusdam Notis Signum Convenientiae (quale hoc est [signum] vel hoc [signum]) ingitur, in indicium quod ubi signum ejusmodi positum fuerit, ibi [husterphonoi] voces juxta ordinem sui initium faciant, idque ductu hujus exempli. [-70-] Fuga in Unisono 4. vocum post quinque tactus et cetera. [Burmeister, Musica poetica, 70,1] [BURPOE 21GF] De Fugae Imaginariae [pamphonou] praxi certa instructio dari non potest, et ob id compendij in operatione istius certa ratio nulla. Qui vero Modum eam conciendi conjectur assequi non defugit, ei hanc Fugam in exemplum libentius depromimus, quam ut haud planis et exactis ipsum et fort perplexis praeceptis diu suspensum teneamus. Fuga in Epidiatessaron duarum vocum post 4. tactus. [Burmeister, Musica poetica, 70,2] [BURPOE 21GF]

Observetur simul, quod ejusmodi Fugarum, quae nomen ex compositione cum Epi gerunt, Vox Prophoneusa sit inferior, quam superior, videlicet Hysterophonos, intervall ex nomine, quod Fuga illa, vel illa habet, indicat, elevata sequitur. Quae ver ex Sub compositum nomen gerit, contrarium cum ipsa servare solet.

CAPVT XIII. De Generibus Carminum sive Modulaminum.

GEnus Modulaminis est, cujus character est Thetachordum (quod [-71-] sunt quatuor soni se proxim in ordine sequentes) certum tenens intervallorum motum in [diatessaron] minorum, qu ipsi certa et pecularis pronunciandi ratio acquiritur. Genera Modulaminum sunt tria: 1. Diatonicum. 2. Chromaticum. 3. Harmonicum. Diatonicum est, cujus Tetrachordum procedit per Semitonium minus (quod est minor dimidia pars toni. Tonus enim in novem commata, ut partes sui minimas, resolutus, in duo aequalia dividi nequit, sed si ejus quaedam duae partes dimidiae statui debent, ut statuuntur, altera, necesse est, sit major, altera minor, haec, quae un commate minor sit, majore; illa, quae un commate major sit minore) Tonum et Tonum, et mod invers. Hujus usus est in omnibus fer Motetis. Chromaticum est, cujus Tetrachordum procedit per Semitonium Minus, Semitonium Majus et Semiditonum, ac mod contrari. Ejus usus in carmine Orlandi Concupiscendo sex vocum est manifestus. Harmonicum est, cujus Tetrachordum procedit per duas Dieses (Diesis est Semitonij minoris dimidium) et Ditonum. Quod in hac vit, hc praesertim tempestate usum non habet, sed in futura, dubio procul, usus ejus erit frequentissimus.

CAPVT XIIII. De Antiphonorum Generibus.

ANtiphonum (alis dictum Contrapunctus) est sonorum in Harmoniam unitorum quantitas inter sonos aequalis vel non aequalis et cetera quod triplex est: Simplex, quando soni omnes cohaerent aequaliter. Fractum, quando soni omnes promiscue cohaerent, praesertim pauciores colorati, et plures colorem nigrum non habentes. Coloratum, quando plures colorati soni cohaerent cum paucis colore expertibus. Exempla omnium sunt multa obvia, quae ex cujusque Generis descriptione facil agnosci poterunt.

CAPVT XV. De Analysi sive dispositione carminis musici.

ANalysis cantilenae est cantilenae ad certum Modum, certumque Antiphonorum Genus pertinentis, et in suas affectiones sive [-72-] periodos, resolvendae, examen qu articium, qu unaquaeque periodus scatet, considerari et ad imitandum assumi potest. Partes Analyseos constituuntur quinque 1. Modi inquisitio. 2. Generis Modulaminum: et 3. Antiphonorum indagatio. 4. Qualitatis consideratio. 5. Resolutio carminis in affectiones, sive peridos. Modi inquisitio est eorum, quae ad Modi, tum constituendi, tum cognoscendi notionem requiruntur in sonorum contextu sive facto, sive adhuc conciendo, disquisitio.

Generis Modulaminum indagatio, est intervalli Quartae examen, qu pervestigatur, quomodo ea conata ex suis minoribus intervallis, usum in carmine habeat, quemque characterem gerat. Generis Antiphonorum observatio, est sonorum in quantitate et valore collatio. Qualitatis consideratio, est attendere an soni Melodiarum sapiunt ordinem Diezeugmenorum sonorum aut B duralis cantus; vel synezeugmenorum aut B mollaris cantus? Resolutio Cantilenae in affectiones, est divisio cantilenae in periodos, ad disquirendum articium, et idipsum ad imitationem convertendum. Haec tres habet partes, 1. Exordium. 2. Ipsum corpus carminis, 3. Finis. Exordium, est prima carminis periodus, sive affectio, Fug ut plurimum exornata, qu auditoris aures et animus ad cantum attenta redduntur, illiusque benevolentia captatur. Exordium e usque pertingit, qu Fugae affectio prorsus desijt sub introductione Clausulae verae, vel tractuli Harmonici speciem Clausulae habentis. Hoc eri animadvertitur ilic, ac nova affectio Fugae affectione prorsus aliena introducta apparet. Quod autem omnes cantilenae Fugae ornament initium semper faciant hoc exemplis non comprobatur. Qu intellect, Philomusus usum sequatur, et quid is probet. Noema locum quandoque in Exordio obtinet. Vtinam, quam saep hoc t, tam saep ea textui inserviat sententioso, et quae sunt alia, quae usus monstrabit. Corpus Cantilenarum est intra Exordium et Finem affectionum sive periodorum comprehensa congeries, quibus textus velut varijs Conrmationis Rhetoricae argumentis. animis insinuantur, ad sententiam clarius arripiendam et considerandam. Hoc non excrescat nimium, ne propterea, quod sit nimis extensum in auditoris [-73-] odium incurrat: Omne enim nimium ingratum est, et in vitium verti solet. Finis est Clausula Principalis, in qua aut tota subsistit modulatio, aut subsistentibus vocibus duabus, vel un, reliqua adhuc modicum modulaminis aspergunt, quod Supplementum vocatur, e, ut dilucidior in animos attendentium penetret modulando instans desinentia.

Exemplum Analyseos Cantilenae In me Transierunt Orlandi Quinque vocum. Haec Harmonia In me transierunt Orlandi Dilassi elegans et aurea, determinatur Modo Authent Phrygi. Ambitus namque integri omnium Vocum Systematis est, [x] B et [ee]. Singularum ver Vocum Ambitus sic se habent, quod videlicet Discantus inter e et [ee]; Tenor uterque inter E e; Bassus inter [x] B et [x] b; Altus inter [x] b et [x] [bb] terminetur. Basis etjam Temperamenti est, orthia sive authentica. Intervallum enim Diapente ab E ad [sqb] vel [x] b manifest datur. Deinde Clausula Afnalis e loci, ubi haec Diapente in duas partes aequales difnditur, plen, ut [hexaphonos]: Clausula formari solet formatione introducitur. Vocum Alti et Bassi plagalis est Ambitus. Mediatur enim Ambitus earum e loci, ubi inferiori parti Diatessaron, superiori Diapente attribuitur, Clausulae ijs etjam in locis, quae in hc Mod ad plenam, praesertim [trephonon], formationem sunt jam long usu inventa et recepta, formatae ostenduntur. Semitonia etjam comprent utraque in suis quaeque locis. Inferioris enim Semitonij locus est ab im Ambitus authentici primum intervallum. Superioris est plan idem cum inferioris loc et cetera. Finem Harmonia obtingit in E authenticum et Principalem, qui est, et esse solet Tenoris Ambitus inmus sonus. Secundo pertinet ad Genus Modulationum Diatonicum: quia ejus intervalla ut plurimum formantur per Tonum, Tonum, et Semitonium. Terti pertinet ad Genus Antiphonorum Fractum. Sunt enim Soni alteri cm alteris in non aequali valore connexi. Quart est Qualitatis Diezeugmenorum. Nam in et b per totum cantum t Tetrachordorum disjunctio. Porro haec Harmonia in novem periodos commodissim distribui potest, quarum prima, continet Exordium, quod est exornatum duplici Ornamento, alter Fuga Reali; alter Hypallage. Septem intermediae sunt ipsum Harmoniae Corpus, velut (si ita cum altera aliqu cognat arte comparare liceat) [-74-] Conrmatio in Oratione. Ex quibus prima Hypotyposi, Climace, et Anadiplosi est exornata; Secunda similiter, cui superaddi potest Anaphora; Tertia Hypotyposi

et Mimesi; Quarta mod pari, et insuper Pathopoi; Quinta Fug reali; Sexta Anadyplosi et Nomate; Septima Nomate et Mimesi; Vltima, scilicet nona periodus, est velut Epilogus in Oratione. Finem haec Harmonia Principalem exhibet, ductum per illa concentuum loca, in quibus Modi, ad quem Harmonia refertur, natura consistit, et quae tota Harmonia solet saepius reliquis sonorum locis attingere, alias vocatum Finalis Clausulae Supplementum, quod usitatissim ornamenti Auxeseos cultum secum ferre solet.

CAPVT XVI. De Imitatione.

IMitatio est studium et conamen nostra carmina musica ad Articum exempla, per analysin dextre considerata, efngendi et formandi. Imitatio t duplici mod: primum in genere; deinde in specie. Quae in genere t [genike] dicitur, et est, quando omnes praestantissimos Artices et eorum carmina nobis ad imitandum proponimus, consistens tam in inventione et dispositione rerum, quales sunt, quae Ornamenta musica suggerunt; quam in connexione et pronunciatione Concentuum. Res ab authoribus tut peti possunt, ad quorum exempla simile quippiam concere est enitendum. Connexio haut dissimiliter, praesertim ab ijs, qui usi sunt intervallis compositis, et non abstrusis; Pronuntiatio quodam, qui voce eleganti natura est donatus, eandemque moderari novit, est discenda. Quae in specie t [eidike] dicitur, et est, quando ex multis certum quendam Articem, ejusdemque exemplum ad imitandum nobis eligimus. Consistit autem ea in simili sententiarum periodorumque inventione et connexione. Artices autem praecipui illustres et authentici, quorum exempla imitari quispiam potest, sunt: 1. Clemens non Papa. 2. Orlandus Dilassus. [-75-] 3. Ivo de Vento. 4. Alexander Utendal. 5. Jacobus Regnart. 6. Johannes Knoefelius. 7. Jacobus Meilandus. 8. Antonius Scandellus. 9. Andreas Pevernage. 10. Leonhardus Lechnerus. 11. Lucas Marentio. 12. Johannes Dresserus. Styli genera sunt quatuor 1. Humile. 2. Grande. 3. Mediocre. 4. Mixtum. 5. Humile, quando intervalla se proximis in gradibus sequuntur et compositio ex mero nudarum consonantiarum contextu constat. Grande, quando intervalla remotiora introducta sunt, et multum discordiae tectae Consonantijs est admixtum. Mediocre, quando medium inter Humile et Grande servatum esse deprehenditur. Mixtum, quod reliqua tria in se habet promiscue, non quidem simul et semel, sed divers mod, pro ut est textus, quem harmonice exornant Artices. Quandoquidem autem unicuique horum propria est vena et stylus huic in humili Genere, ut Meilando, Dressero; Scandello: alteri in Mediocri, ut Clementi non Papae; Ivoni de Vent; Regnart; Pevernage; Marentio: alij in Sublimi, ut Vtendali; Knoefelio; Lechnero: insuper alij, in Mixto ex Mediocri et Grandi, ut Orlando et cetera discrimen futuro Componistae habendum est, ne, cum primum imitari coeperit, confusione commiss sacram anchoram advers bubone quasi solvat, ventisque vela, cert navis gubernatore non select, committat: sed ab eo, qui Humili stylo exaravit omne quod in lucem emisit, imitationem exordiatur, atque ita per gradus ad altiora pergat. A Meilando vel Dressero alterv itineris initium at, sed gradus moveatur ad Ivonem eiv consimiles, et apud hos aliquantisper Componista tyro commoretur. Dehinc ad Orlandum reliquosque iter absolvat. In qu horum oportebit recordari.

1. Certus modus cert textui eligatur. 2. Harmonia alterius sit qualitatis. [-76-] 3. Quantitas ex signis dependens non praetereatur. 4. Clausularum usus rect, et cum modo adhibeatur. 5. Exordium, pro ut textus exiget, ab elaborata Fuga vel vicin aliqu ornament at. 6. Motus intervallorum non sit abstrusus. 7. Connexio Concordantiarum non sit remotior. 8. Verborum et sententiarum signicata Ornamentis sint exculta. 9. Applicatio textus ad notas sit exquisita, non tumultuaria. 10. Textura operis non Laconismum sapiat, nec nimi prolixitate donetur.

Soli Deo Gloria

[-77-] INDEX EORUM, QUAE IN hac Potica Musica notatu digna visa sunt.

A. Altus 11 Ambitus 41 Anadiplosis 60 Analepsis 59 Analysis 71 Analyseos exemplum 73 Anaphora 65 Anaploce 62 Apocope 59 Aposiopesis 62 Applicatio textus 54 [Aspeton] intervallum 30 Auxesis 61

B. Basis Temperamenti Orthia 41 Basis Temperamenti Plagia, ibidem Bassus 11

C. Catachresis Quartae 29 Characterismus 2 Circumexus 7 Clausula 35 Clausula Melodiae ibidem Clausula Discantalis 36 Clausula Altualis ibidem

Clausula Tenoris ibidem Clausula Bassi ibidem Clauula Harmoniae 37 Clausula Triphona ibidem Clausula Hexaphona ibidem Clausula Octophona ibidem Clausularum praxis ibidem Clavis 3 Climax 63 Columna 5 Congeries 65 Conjugata Characteristica 22 Conjugata Basis ibidem Conjugata Media ibidem Conjugata Suprema ibidem Consonantia 15 Consonantia Perfecta ibidem Consonantia Imperfecta ibidem Consonantia Perfecta et Imperfecta Simplex, Composita et Decomposita ibidem [-78-] Consonantiarum theorema, 16. 19. 20. 21 Corpus Harmoniae 72

D. Diplasis Cons. 31 Discantus 11 Disparata 4 Dissonantia Simplex, Composita et Decomposita 16

E. [Elleimma] Conjugati 32 Emmeles sonus 43 Emmesepistropbus sonus 41 Exordium Harmoniae 72

F. Finis Melodiarum et Harmoniarum, idemque quadruplex 51. 52.

G. Genera Modulaminum 70 Genera Antiphonorum 71

H. Harmonia 17

Hypallage 58 Hyperbole 64 Hypobole ibidem Hypotyposis 62

I. Imitatio 74. Intonatio vel ratio Modulaminum inchoandorum 50

K. [Kakochrupsis] Dissonantiarum 31 [Kakosunthesia] Disparatorum 32

L. Linea intercalaris 6 Linea capitalis 8 Litera musicalis 3

M. Melodia 17 Metalepsis 58 Mimesis ibidem Modi Constitutio et Cognitio 40 Modi Principium ibidem Modi constituendi typus 44 Modi Differentia ibidem Modorum usus 45 Modi Nothi 43 Modus musicus 40 Modus Melodimeter ibidem Modus Harmonimeter ibidem Modus Authenta quotuplex, et nomina 42 Modus Plagius quotuplex, et nomina ibidem Motus musicus 26 Musica Potica 1

N. Noma 59 Notae Mensurae [homoiomereos] 5 Notae Ligatae 7 Notae Mensurae [anomoiomereos] et earum reductio. 9

[-79-] O. Ornamentum Musicum 56 Orthographia ibidem

P. Pallilogia 63. Parembole 62. Parrhesia 64. Pathopoea 62. Pausa 10. Pleonasmus 61. Punctus 9.

Q. Qualitas 46, Qualitas Diezeugmenorum et Synnemenorum ibidem

R. Ratio Harmoniam ex Characterismo describendi 34 Reductio Harmoniae 5. Reductionis praxis 13.

S. Scala 2. Sonorum ordines 4. Sonus 14. Sonus Primitivus et Derivatus ibidem Sonus Derivatus simplex 15. Sonus Consonans et Dissonans ibidem Soloecismus 26. Strophe 27. Styli Genera 75. Supplementum 53. Symblema 60. Symploce 30. Syncopa 60. Syntaxis Musica 17. Syntactica operatio 23. Syntaxeos leges ibidem Syntactici Compendij theorema 24. Systema 41. Systema Melodiorizomenum ibidem Systema Harmoniorizomenum 42. Systema Majus 41. Systema Minus ibidem Systema Totale 42.

Systema Particulare ibidem Systema Superparticulare ibidem Systema Acmeum ibidem Systematum typi 48. 49. Syzygia Praeceps 29.

T. Temperamentum 41. Temperamenti basis ibidem Tonoparatasis 33. Transpositio 45. Tautoaepia 27.

V. Voces Conterminae 11. Voces Disterminae 12. Vox 10. Vox Primaria 11. Vox Secundaria 12.

[-80-] CORRIGENDA. LAtere 5. line 16. pro, Sub signo Imperfecto, legatur, Sub signo Perfecto. Latere 18 line 7 legatur In voce enim Basso, verbi gratia Melod. latere 27. line 4. gurarum [x] et [+]. et cetera. Latere 24. in Theorematis prima connexionum parte ejusdemque quinta variatione pro numero 12. ponatur 13. in secunda partis tertia variatione pro 12. ponatur numerus 11. Latere 25. line 34. pro dimium, legatur dimidium. Latere 26. line 6. obscuritate. Ibidem line ultim [kakosunthesia] Latere 31. line 18. ad haec tria. Latere 33. line 22. aestimatum ira. Latere 35. line 1. hic et alter illorum a se et cetera. Latere 38. line 13. 3. 8. 1. Latere 53. line 16. dividerent. line 21. deleatur, quae. line 34. inmo vel Emmesepistropbo consistenti. Latere 54. line 21. Notae brevi. line 23. respondeat {Longa/Brevis} Syllaba. Latere 56. line 15. indueret.

ROSTOCHII Typis Myliandrinis, Anno M. DC. VI.

[-81-] In Maxim concinnam et ingeniosissimam Nobilissimi juxtim ac Per-Eximij DOMINI AUTORIS Methodum

CLara Potarum Symphoniacmque jubebant Lumina Legatum montis adire juga; Auricomo orent sacra qvae Parnassia Phoebo, Talibus ut verbis conqvereretur ibi: Phoebe, decus nostrum, Musarum, Phoebe, Patrone, A te consilium ferre salubre juvat. In te nunc qvoniam Spes una reposta qviescit, Te coram liceat jussa referre mihi: Jam multis nimim svevit sordere Posis, Taedia jam multis Musica plectra creant; Qvi tamen inati Musarum castra seqventes, Addictosque ipsis se vocitare student: Musarumque gerunt ignavi nomen [amousoi] Et cert melic nil mins arte sciunt, Sive qvod ista et mins his de pane luerando, Seu qvod honoribus haec sit mins apta suis. Sive qvod ista et stultorum Dux et amussis, Sive qvod haut facilis monstret utramque via. Et qvae plura crepant, qvibus haec inscitia turpis Abdictur, acaudent se reputare [Sophous] Sic est ludibrium stultorum Musica nostra, Sic in contemptum Carmen et Autor abit. Haec memorata dabat pergens: Pater optime, Phoebe, Pronior haec anim volve, revolve tu: Atque prout rogitat per me tua docta Caterva, Des bona Consilij, qvae referenda velis: [-82-] Qvae facienda probes Sycophantis his et [amousois] Te Rege concilium numque vocare probes? Accipit hunc placid primm Dux Delius ore. Et re perpensa mox stomachatus ait: Qvos ego! qvi addictos nostris haut usque verentur Nomine se Musis, re tamen esse nolunt. Indignum facinus! mandatque repent Camoenas Mercurius vocitet, Pieriosque Viros. Tollere se statim liqvidasque meare per auras Penniger, Anidum consociare Choros: Cernere erat Musas concurrere et undique Vates Qvemque sibi in proprium tm penetrate locum Oceanus Vatum qvos inter primus Homerus, Ad latus altiloqvens huic Maro junctus erat. Videbam Dousas, et Erasmos, atque Philippos, Calvisiosque viros, Scaligerosque viros. Ad cunctos tandem convertere lumina Praeses Oraque Gens nimim chara novena mihi. At dilectorum sapientia corcula Vatum, Est aeqvum vos hc qvod mea jussa trahant: Ordinis est aeqvum fastidia tangere vosmet Nostri, Legatum ceu retulisse patet. Interibi veniunt tremebundi corpore tot, Qvi cupiunt timidi post latitare fores. Haec qvibus adspectis mox talia fatur Apollo: Ecqvidnam video vos trepidare procul? Qvos Ego Castalidum placidos haurire liqvores Conspexi nunqvam, nec meminisse qveo; Indigetat tremor hic, qvod mens haut conscia recti

Vos agitet; constat criminis esse reos. Ferte pedem propis, fas occultarier haut est! In medium, causa si qvid habetis, eat! [-83-] Insontes Musas qvid roditis usque Canini? Qv usque melos nostrum vilius esse debet? Dicite, Vulturij! num-nostra qvid ungvina sordent Aniaeque rosae, dic, scarabaea cohors! Ossa tremunt, vah! stantque comae, vox faucibus haeret, Nec qvid responsi, [kopha prosopa], datis. Vos licet indignum tantae sit in esse Coronae Doctorum, tamen hc, ecce! manere volo: Scita qvoad Clarij detur exaudisse Senatus, Ad qvem conversus pst sua verba dabat: Hc age, de sciolis istis Grex docta Sororum, Qvae tua mens animi sit, fateare palam. Surgere Calliope actutum veniamque precari, Pronior et gestu sic reverente loqvi: Carmina nunc qvoniam unt Heroica parvi, Et mea contemnit plebs odiosa nimis; O Generose Pater, Tu concio clra Senats, Pace loqvar vestr, qvae proba, justa reor: Hesce relegari terrarum ad ultima fas est, Qvas ignorantum plebs furibunda colet. Terpsichore Cytharisque movens; soccoque Thalia, Syrmate Melpomene, stent rata dicta, ferunt. Dulcisoni pariter despectum ulciscier urget Euterpe calami, Pieriaeque tubae: Est operae precium nigrum praegere theta Istorum laudi, qv moriatur ea; * [*Consule Josephi Scaligeri lectiones in Ausonium, liber 2, caput 20 pagina m. 44.] Vel qvia laedendo nobi furantur honorem, Nectilis [signum] signum his contribuisse par est. Adnuit et Phoebus Phoebique Novensilis ordo, Et qvod sunt cti de meliore luto: Calculus infaussam dum mittitur ater in urnam, Tandem damnatos hos pepulisse placet; [-84-] Addicta sed pris est mitissima clausula Phoebi, His fore pandendum rursum Heliconis iter: Studia si Musis posthac meliora litabunt, Debitus et melico contribuetur honos. Atque nov qvia jam method oblectatus Apollo est, En! Bontempe, Tua, consuluisse parat: Comparet ut qvivis sib gemmea lemmata opuscli, Carminis et Cultor dus et Auctor eat. His ut inurbanos discat compescere mores, Affectusque animi recticare malos: Atque qvoad solum dici non amplis ipse Doctus, sed potius qv esse reapse siet. Collibus haec Parnassiacis tractata fuere, Grata haec de method mentio facta nov. Macte animo! Pergas dium, Bontempe, talentum Rit dicare solo, rit dicare polo. Utilis haec methodus poterit dubio procul esse, Qv Jovae in laudes carmen et hymnus eat:

Hinc mundo rutilat rutil preciosior aur, Et Tu Saxonici Musica stella Chori.

M. SEBASTIANUS ANGERUS.

You might also like