Download as doc, pdf, or txt
Download as doc, pdf, or txt
You are on page 1of 1

Marullo, Michele Costantinopoli 1453 - 1500, epigrammaton libri

4. ad Neaeram

Suaviolum invitae rapio dum, casta Neaera,

Imprudens vestris liqui animam in labiis,

Exanimusque diu, cum nec per se ipsa rediret

Et mora lethalis quantulacunque foret,

5Misi cor quaesitum animam; sed cor quoque blandis

Captum oculis nunquam deinde mihi rediit.

. ,

Quod nisi suaviolo flammam quoque, casta Neaera,

Hausissem, quae me sustinet exanimum,

Ille dies misero, mihi crede, supremus amanti

10Luxisset, rapui cum tibi suaviolum.

, ,

, ,
, ,
.

6. de fortitudine Lacaenae

Mater Lacaena conspicata filium

Relicta inermem parmula,

: ,

Progressa contra traiicit ferro latus,

, ,

Super necatum his increpans:

5"Abi hinc, morere, non digna me proles, abi,


Mentite patriam et genus!"
, ,

39. in Ecnomum
Quid separatam, vane, supernas, rogo,
Alnum Catulli nobilem,
Plebi otiosae scilicet risum parans,
Oblitus ut soles pedis?

, ,
, ;

You might also like