Oceanus Atlanticus magnum mare est. Illud mare longum et latum, quod inter Europam et Africam interest I , mare nostrum appellatur a Romanis. Inter oceanum et mare nostrum est fretum angustum, quod Africam ab Hispania dividit. Illud mare longum et angustum, quod inter Aegyptum et Arabiam situm est II , mare rubrum appellatur, nam aqua illius maris rubra esse dicitur. Italia inter duo maria interest, quorum alterum, quod supra Italiam situm est, mare superum sive III Hadriaticum appellantur, alterum, infra Italiam situm, mare inferum sive mare Tuscum. Mare superum angustius est quam mare inferum. Roma non ad mare, sed ad Tiberim flumen sita est. Quod autem Tiberis flumen parvum est, magnae naves in Tiberi navigare non possunt. Nullae igitur praeter parvas naves ad Romam adire possunt. Ad Ostiam omnes naves, et parvae et magnae, adire possunt, nam id oppidum maritimum est ac magnum portum habet. In portu Ostiae multae naves sunt. Ostia non procul a Roma ad ostium Tiberis sita est. Ostium sive os fluminis dicitur is locus, ubi flumen in mare influit. Ostia sita est in eo loco, ubi Tiberis in mare inferum influit IV . Alia opida maritima Italiae, quae magnos portus habent, sunt Brundisium, Arminium, Genua. Haec omnia oppida in ora Italiae sita
I Inter-esse II Situm est = est vel iacet III Sive = vel IV In-fluere I www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS CAPI TULUM SEXTUM DECI MUM CAP. XVI. 25 30 35 40 45
sunt. Ora sive ora maritima est finis terrae, unde mare incipit. Portus est locus in ora maritima situs, ubi naves ad terram adire possunt. In ora Italiae multi portus sunt. Ab omnibus terris ??? ??? in portus Italiae veniunt. Naves multas merces V in Italiam vehunt VI . Merces sunt eae res, quas mercatores et tabernarii emunt ac vendunt. Tabernarii merces suas a mercatoribus emunt ac rursus e tabernis suis vendunt. Non merces solum, sed etiam homines navibus vehuntur. Portus Ostiae semper plenus est hominum, qui in alias terras navigare volunt VII . Is, qui navigare vult, adit nautam, qui bonam navem habet. Cum aer tranquillus est, necesse est ventum opperiri VIII . Ventus est aer, qui movetur. Cum nullus ventus supra mare flat, mare tranquillum est. Cum magnus ventus flat, mare turbulentum est. Magnus ventus tempestas dicitur. Tempestas mare turbat IX ac fluctus excitat, qui altiores sunt quam naves. Nautae tempestates et mare turbulentum timent, nam magni fluctus naves aqua implere X possunt. Tum naves et nautae in mare merguntur XI . Nautae nec mari turbulento nec mari tranquillo navigare volunt. Nautae in portu ventum secundum opperiuntur, id est ventus, qui a tergo flat. Cum ventus secundus est, naves e portu exeunt. Vela navium vento implentur, ac naves plenis velis per mare vehuntur. In parte navis posteriore, quae puppis dicintur, gubernaculum est. Nauta, qui in puppi ad gubernaculum sedet, gubernator appellatur, quod navem gubernat. Quomodo navis in medio mari gubernari potest, cum gubernator
V Merx / merces VI Vehere = ferre ex alio in alium locum VII Is vult / Ii volunt (inf. Volere) VIII Opperiri = exspectare IX Turbare = turbulentum facere X Implere = plenum facere II www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS CAPI TULUM SEXTUM DECI MUM CAP. XVI. 50 55 60 65 70
terram non videt? Gubernator caelum aspicit: sol et stellae ei duces sunt. Ea pars caeli, ubi sol oritur XII , oriens dicitur. Partes caeli quattuor sunt: oriens et occidens, septentriones et meridies. Occidens est ea caeli pars, ubi sol occidit. Meridies dicitur ea caeli pars, in qua sol meridie videtur; pars contraria septenriones appellatur a septem stellis, quae semper in ea caeli parte stant. Iis, qui ad septentriones navigant, oriens a dextra est, a sinistra occidens, meridies a tergo. Oriens et occidens partes contrariae sunt ut meridies et septentriones. Hodie ventus secundus est. Naves multae simul XIII portum Ostiae relinquunt. Inter eos homines, qui naves conscendunt XIV , sunt Medus et Lydia. Medus ex Italia proficiscitur XV cum amica sua. Quo Medus ire vult? Medus, qui Graecus est, in patriam suam redire vult. Graecia non solum ipsius patria est, sed etiam Lydiae, nam ea quoque Graeca est. Medus et Lydia ex Italia proficiscentes omnes res suas se-cum ferunt: vestimenta non multa, ornamenta Lydiae, exiguam pecuniam, paulum XVI cibi (quod satis est ad decem dies). Praetera Lydia parvum librum se-cum fert, quem sub vestimentis occultat. Medus et Lydia in puppim ascendunt, unde oram Italiae intuentur XVII . Ostia iam procul abest, homines et naves, quae in portu sunt, oculis cerni XVIII non possunt. Navis velis plenis per mare inferum vehitur. Medus montem albanum, qui prope villam Iulii situs est, cernit et Vale, Italia! inquit, Valete montes et valles, campi et silvae! Ego in
XI Mergere XII Sol oritur = sol in caelo ascendit. Oriri occidere XIII Simul = uno tempore XIV Con-scendere = a-scendere XV Proficisci = abire XVI Paulum multum XVII Intueri = aspicere XVIII Cernere = videre (id quod procul abest) III www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS CAPI TULUM SEXTUM DECI MUM CAP. XVI. 75 80 85 90
terram multo pulchriorem in patriam meam Graeciam! Medus laetatur neque iam dominum suum severum veretur XIX . Lydia montes et colles, in quibus Roma sita est, procul cernit et Vale, Roma! inquit, non sine lacrimis te relinquo, nam tu altera patria es mihi! Lydia non laetatur, sed tristis est. Medus faciem Lydiae intuetur et Nonnes gaudes, mea Lydia, inquit, quod nos simul in patriam nostram imus? Lydia Medum intuens Gaudeo, inquit, me te-cum esse XX , Mede. At non possum laetari, quod omnes amicas meas, quas multas Romae habeo, relinquo. Sine lacrimis Roma proficisci non possum. Oculi Lydiae rursus lacrimis implentur. Medus Lydiam complectitur XXI atque Deterge lacimas! inquit, Ego, amicus tuus, qui te amo, te-cum sum. In patriam nostram imus, ubi amici nos opperiuntur. Paulo post XXII nihil a nave cernitur praeter mare atque caelum. Medus gubernatorem, qui in puppi sedet gubernaculum tenens, interrogat: Quam in partem XXIII navigamus, gubernator? Ille respondet: Ad meridiem navigamus ad fretum Siculum, id est fretum angustum, quod Siciliam ab Italia dividit. Oriens mihi a sinistra est, occidens a dextra. Medus occidentem aspiciens nubes atras XXIV procul supra mare cernit. Simul mare tranquillum fit XXV . Ecce nubes atrae, inquit Medus, quae ab occidente oriuntur. Nauta statim se convertit et nubes aspicit;
XIX Vereri = timere. XX Me-te cum esse = quod te-cum sum XXI Lydiam complectitur = brachia circum corpus Lydiae ponit. XXII Paulo post = brevi tempore post XXIII Quam in partem? = in quam partem? XXIV Ater =nigrum. XXV Fit = esse incipit. IV www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS CAPI TULUM SEXTUM DECI MUM CAP. XVI. 95 100 105 110 115 120
tum vela navis aspiciens exclamat: O, dii boni! Nubes atrae ab occidente oriuntur et ventus simul cadit! O, Neptune! Defende nos a tempestate! Cur Neptunum invocas? inquit Medus, Mare tranquilum est. Nauta, qui Neptunum veretur, O, stulte! inquit, Adhuc tranquillum est mare, sed paulum exspecta: simul cum illis nubibus tempestas oritur. Neptunum invoco, quod is solus dominus maris ac tempestatum est. Nauta tempestatem opperitur. Paulo post totum caelum atrum fit ac magnus ventus flare incipit: Mare adhuc tranquillum tempestate turbatur, magni fluctus circum navem surgunt. Totum mare turbulentum fit. Navis fluctibus iactatur neque gubernari potest. Gubernator: Navis nimis gravis est. Iacite merces in mare! Statim nautae graves merces, quas navis vehit, in mare iacere incipiunt. Mercator, qui ipse quoque nave vehitur, tristis merces suas de nave labi XXVI atque in mare mergi videt. Nemo eum consolatur. Navis paulo levior fit, simul autem tempestas multo turbulentior et fluctur multo altiores fiunt. Medus perterritus clamat: Popeeeye, ayuuuda Popeeeye, ayuuuda!!! et etiam O, Neptune! Serva me! dum navis aqua impleri ac mergi incipit. Lydia caelum intuens clamat: O, domine! Serva nos! Medus: Quis est ille dominus, quem tu invocas? Lydia: Est dominus noster Iesus Christus, qui non solum hominibus, sed etiam ventis et mari imperare potest. Medus: Meus dominus non est ille! Ego iam nullus domini servus sum. Nemo mihi imperare potest!!! Tum magnus fluctus navem pulsat. Medus Lydiam labentem complectitur ac sustinere conatur, sed ipse
XXVI Labi = cadere V www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS CAPI TULUM SEXTUM DECI MUM CAP. XVI. 125 130 135 140
pedibus stare non potest. Et Medus et Lydia labuntur. Medus surgere conatur, neque se ex loco movere potest, quod Lydia perterrita corpus eius complectitur. Lydia iterum XXVII magna voce Christum invocat: O, Christe! Nemo praeter te nos servare potest! Iube mare tranquillim fieri! Serva nos, domine! Medus os aperit ac Neptunum, deum maris, iterum invocare vult, sed magnus fluctus os eius aqua implet. Medus clamare conatur, neque potest. Sed ecce ventus cadere incipit! Iam fluctus non tam alti sunt quam paulo ante. Nautae laetantes mare iterum tranquillum fieri vident.
GRAMMATICA LATINA Verba deponentia. Medus laetatur (= gaudet). Nauta Neptunum veretur (= timet). Medus labitur (= cadit). Nauta ventum secundum opperitur (= exspectat). Laetari, vereri, labi, opperiri verba deponentia sunt. Verbum deponens est verbum, quod semper passivum est atque in loco verbi activi ponitur. (Verbum deponens autem participium activum habet: laetans, verens, labens, opperiens). Alia exempla verborum deponentium: conari, consolari, intueri, complecti, proficisci, oriri. Medus ex Italia proficiscens solem supra montes Italiae orientem intuetur. Medus laetans Ecce, inquit, sol oritur. Lydia non laetatur. Medus amicam suam tristem complectitur atque consolari conatur.