16º

You might also like

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 6

www. phi l osophi a.

cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS


CAPI TULUM SEXTUM DECI MUM
CAP. XVI.
5
10
15
20


MARE TURBULENTUM


Oceanus Atlanticus magnum mare est. Illud mare longum et
latum, quod inter Europam et Africam interest
I
, mare nostrum
appellatur a Romanis. Inter oceanum et mare nostrum est fretum
angustum, quod Africam ab Hispania dividit. Illud mare longum et
angustum, quod inter Aegyptum et Arabiam situm est
II
, mare rubrum
appellatur, nam aqua illius maris rubra esse dicitur.
Italia inter duo maria interest, quorum alterum, quod supra Italiam
situm est, mare superum sive
III
Hadriaticum appellantur, alterum,
infra Italiam situm, mare inferum sive mare Tuscum. Mare superum
angustius est quam mare inferum.
Roma non ad mare, sed ad Tiberim flumen sita est. Quod autem
Tiberis flumen parvum est, magnae naves in Tiberi navigare non possunt.
Nullae igitur praeter parvas naves ad Romam adire possunt.
Ad Ostiam omnes naves, et parvae et magnae, adire possunt, nam
id oppidum maritimum est ac magnum portum habet. In portu Ostiae
multae naves sunt. Ostia non procul a Roma ad ostium Tiberis sita est.
Ostium sive os fluminis dicitur is locus, ubi flumen in mare influit.
Ostia sita est in eo loco, ubi Tiberis in mare inferum influit
IV
.
Alia opida maritima Italiae, quae magnos portus habent, sunt
Brundisium, Arminium, Genua. Haec omnia oppida in ora Italiae sita

I
Inter-esse
II
Situm est = est vel iacet
III
Sive = vel
IV
In-fluere
I
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TULUM SEXTUM DECI MUM
CAP. XVI.
25
30
35
40
45

sunt. Ora sive ora maritima est finis terrae, unde mare incipit. Portus est
locus in ora maritima situs, ubi naves ad terram adire possunt. In ora
Italiae multi portus sunt. Ab omnibus terris ??? ??? in portus Italiae
veniunt. Naves multas merces
V
in Italiam vehunt
VI
. Merces sunt eae res,
quas mercatores et tabernarii emunt ac vendunt. Tabernarii merces suas a
mercatoribus emunt ac rursus e tabernis suis vendunt.
Non merces solum, sed etiam homines navibus vehuntur. Portus
Ostiae semper plenus est hominum, qui in alias terras navigare volunt
VII
.
Is, qui navigare vult, adit nautam, qui bonam navem habet. Cum aer
tranquillus est, necesse est ventum opperiri
VIII
. Ventus est aer, qui
movetur. Cum nullus ventus supra mare flat, mare tranquillum est. Cum
magnus ventus flat, mare turbulentum est. Magnus ventus tempestas
dicitur. Tempestas mare turbat
IX
ac fluctus excitat, qui altiores sunt quam
naves. Nautae tempestates et mare turbulentum timent, nam magni
fluctus naves aqua implere
X
possunt. Tum naves et nautae in mare
merguntur
XI
.
Nautae nec mari turbulento nec mari tranquillo navigare volunt.
Nautae in portu ventum secundum opperiuntur, id est ventus, qui a tergo
flat. Cum ventus secundus est, naves e portu exeunt. Vela navium vento
implentur, ac naves plenis velis per mare vehuntur.
In parte navis posteriore, quae puppis dicintur, gubernaculum
est. Nauta, qui in puppi ad gubernaculum sedet, gubernator appellatur,
quod navem gubernat.
Quomodo navis in medio mari gubernari potest, cum gubernator

V
Merx / merces
VI
Vehere = ferre ex alio in alium locum
VII
Is vult / Ii volunt (inf. Volere)
VIII
Opperiri = exspectare
IX
Turbare = turbulentum facere
X
Implere = plenum facere
II
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TULUM SEXTUM DECI MUM
CAP. XVI.
50
55
60
65
70

terram non videt? Gubernator caelum aspicit: sol et stellae ei duces sunt.
Ea pars caeli, ubi sol oritur
XII
, oriens dicitur. Partes caeli quattuor sunt:
oriens et occidens, septentriones et meridies. Occidens est ea caeli pars,
ubi sol occidit. Meridies dicitur ea caeli pars, in qua sol meridie videtur;
pars contraria septenriones appellatur a septem stellis, quae semper in ea
caeli parte stant. Iis, qui ad septentriones navigant, oriens a dextra est, a
sinistra occidens, meridies a tergo. Oriens et occidens partes contrariae
sunt ut meridies et septentriones.
Hodie ventus secundus est. Naves multae simul
XIII
portum Ostiae
relinquunt. Inter eos homines, qui naves conscendunt
XIV
, sunt Medus et
Lydia. Medus ex Italia proficiscitur
XV
cum amica sua. Quo Medus ire
vult? Medus, qui Graecus est, in patriam suam redire vult. Graecia non
solum ipsius patria est, sed etiam Lydiae, nam ea quoque Graeca est.
Medus et Lydia ex Italia proficiscentes omnes res suas se-cum
ferunt: vestimenta non multa, ornamenta Lydiae, exiguam pecuniam,
paulum
XVI
cibi (quod satis est ad decem dies). Praetera Lydia parvum
librum se-cum fert, quem sub vestimentis occultat.
Medus et Lydia in puppim ascendunt, unde oram Italiae
intuentur
XVII
. Ostia iam procul abest, homines et naves, quae in portu
sunt, oculis cerni
XVIII
non possunt. Navis velis plenis per mare inferum
vehitur.
Medus montem albanum, qui prope villam Iulii situs est, cernit et
Vale, Italia! inquit, Valete montes et valles, campi et silvae! Ego in

XI
Mergere
XII
Sol oritur = sol in caelo ascendit. Oriri occidere
XIII
Simul = uno tempore
XIV
Con-scendere = a-scendere
XV
Proficisci = abire
XVI
Paulum multum
XVII
Intueri = aspicere
XVIII
Cernere = videre (id quod procul abest)
III
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TULUM SEXTUM DECI MUM
CAP. XVI.
75
80
85
90

terram multo pulchriorem in patriam meam Graeciam! Medus
laetatur neque iam dominum suum severum veretur
XIX
.
Lydia montes et colles, in quibus Roma sita est, procul cernit et
Vale, Roma! inquit, non sine lacrimis te relinquo, nam tu altera patria
es mihi! Lydia non laetatur, sed tristis est. Medus faciem Lydiae intuetur
et Nonnes gaudes, mea Lydia, inquit, quod nos simul in patriam
nostram imus?
Lydia Medum intuens Gaudeo, inquit, me te-cum esse
XX
,
Mede. At non possum laetari, quod omnes amicas meas, quas multas
Romae habeo, relinquo. Sine lacrimis Roma proficisci non possum.
Oculi Lydiae rursus lacrimis implentur.
Medus Lydiam complectitur
XXI
atque Deterge lacimas! inquit,
Ego, amicus tuus, qui te amo, te-cum sum. In patriam nostram imus, ubi
amici nos opperiuntur.
Paulo post
XXII
nihil a nave cernitur praeter mare atque caelum.
Medus gubernatorem, qui in puppi sedet gubernaculum tenens,
interrogat: Quam in partem
XXIII
navigamus, gubernator? Ille respondet:
Ad meridiem navigamus ad fretum Siculum, id est fretum angustum,
quod Siciliam ab Italia dividit. Oriens mihi a sinistra est, occidens a
dextra.
Medus occidentem aspiciens nubes atras
XXIV
procul supra mare
cernit. Simul mare tranquillum fit
XXV
. Ecce nubes atrae, inquit Medus,
quae ab occidente oriuntur. Nauta statim se convertit et nubes aspicit;

XIX
Vereri = timere.
XX
Me-te cum esse = quod te-cum sum
XXI
Lydiam complectitur = brachia circum corpus Lydiae ponit.
XXII
Paulo post = brevi tempore post
XXIII
Quam in partem? = in quam partem?
XXIV
Ater =nigrum.
XXV
Fit = esse incipit.
IV
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TULUM SEXTUM DECI MUM
CAP. XVI.
95
100
105
110
115
120

tum vela navis aspiciens exclamat: O, dii boni! Nubes atrae ab occidente
oriuntur et ventus simul cadit! O, Neptune! Defende nos a tempestate!
Cur Neptunum invocas? inquit Medus, Mare tranquilum est.
Nauta, qui Neptunum veretur, O, stulte! inquit, Adhuc tranquillum est
mare, sed paulum exspecta: simul cum illis nubibus tempestas oritur.
Neptunum invoco, quod is solus dominus maris ac tempestatum est.
Nauta tempestatem opperitur.
Paulo post totum caelum atrum fit ac magnus ventus flare incipit:
Mare adhuc tranquillum tempestate turbatur, magni fluctus circum navem
surgunt. Totum mare turbulentum fit. Navis fluctibus iactatur neque
gubernari potest.
Gubernator: Navis nimis gravis est. Iacite merces in mare!
Statim nautae graves merces, quas navis vehit, in mare iacere incipiunt.
Mercator, qui ipse quoque nave vehitur, tristis merces suas de nave
labi
XXVI
atque in mare mergi videt. Nemo eum consolatur. Navis paulo
levior fit, simul autem tempestas multo turbulentior et fluctur multo
altiores fiunt.
Medus perterritus clamat: Popeeeye, ayuuuda Popeeeye,
ayuuuda!!! et etiam O, Neptune! Serva me! dum navis aqua impleri ac
mergi incipit. Lydia caelum intuens clamat: O, domine! Serva nos!
Medus: Quis est ille dominus, quem tu invocas? Lydia: Est
dominus noster Iesus Christus, qui non solum hominibus, sed etiam
ventis et mari imperare potest.
Medus: Meus dominus non est ille! Ego iam nullus domini servus
sum. Nemo mihi imperare potest!!! Tum magnus fluctus navem pulsat.
Medus Lydiam labentem complectitur ac sustinere conatur, sed ipse

XXVI
Labi = cadere
V
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TULUM SEXTUM DECI MUM
CAP. XVI.
125
130
135
140

pedibus stare non potest. Et Medus et Lydia labuntur. Medus surgere
conatur, neque se ex loco movere potest, quod Lydia perterrita corpus
eius complectitur.
Lydia iterum
XXVII
magna voce Christum invocat: O, Christe!
Nemo praeter te nos servare potest! Iube mare tranquillim fieri! Serva
nos, domine! Medus os aperit ac Neptunum, deum maris, iterum
invocare vult, sed magnus fluctus os eius aqua implet. Medus clamare
conatur, neque potest.
Sed ecce ventus cadere incipit! Iam fluctus non tam alti sunt quam
paulo ante. Nautae laetantes mare iterum tranquillum fieri vident.

GRAMMATICA LATINA
Verba deponentia.
Medus laetatur (= gaudet). Nauta Neptunum veretur (= timet).
Medus labitur (= cadit). Nauta ventum secundum opperitur (= exspectat).
Laetari, vereri, labi, opperiri verba deponentia sunt. Verbum
deponens est verbum, quod semper passivum est atque in loco verbi
activi ponitur. (Verbum deponens autem participium activum habet:
laetans, verens, labens, opperiens).
Alia exempla verborum deponentium: conari, consolari, intueri,
complecti, proficisci, oriri.
Medus ex Italia proficiscens solem supra montes Italiae orientem
intuetur. Medus laetans Ecce, inquit, sol oritur. Lydia non laetatur.
Medus amicam suam tristem complectitur atque consolari conatur.

XXVII
Iterum = rursus
VI

You might also like