Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 6

TEXTOS LATINOS

LA GUERRA DE TROYA

Hecuba, Paridis mater, mirum habuit somnium: in alvo taedam accensam portabat. Priamus
filium suum Aesacum, qui vates erat, consuluit. Aesacus haec dixit: Puer, quem regina pariet,
urbem suam parentesque suos delebit. Post hanc revelationem rex, quod suos a calamitate
defendere volebat, servum vocavit dixitque: Carpe puerum nuper natum et proice in mare.
Servus, pietate et Hecubae lacrimis motus, in Idam montem portavit ac eum pastoribus tradidit,
qui infantem acceperunt atque maxima cura in omnibus laboribus agricolarum educaverunt.

Paris adulescens omnium pastorum pulcherrimus, peritissimus et fortissimus fuit. Ubi
adolevit, pulcherrimam nympham Oenonam in matrimonium duxit. Per nonnullos annos beati
vixerunt. Paridis autem fama cito beatitudinem iuvenum fregit. Interfuit ludis publicis, qui
Troiae celebrabantur, magnasque victorias obtulit; sic Priamus eum cognovit atque in regia
Troiae accepit.

Paucis post annis in Olympo deae et dii laeti erant. Tethys et Peleus nuptiarum suarum
convivium celebrabant et huic cenae conveniebant di deaeque omnes praeter Discordiam, quae
propter timorem a convivio exclusa erat. Discordia, magnopere irata, ultionem magna calliditate
paravit. Apparuit in nube involuta atque in mensam aureum malum iactavit. In malo haec verba
sunt inscripta: Praemium pulcherrimae. Inde Iuno, Minerva et Venus discordare inceperunt.
Di tamen, qui inter has deas diiudicare non audebant, Paridem iudicem legerunt. Iuvenis primo,
quod tantam pulchritudinem numquam viderat, diiudicare non poterat. Deae, ubi hoc senserunt,
praemia ei offerre coeperunt: Iuno divitias, Minerva gloriam belli, Venus pulcherrimam
terrarum omnium mulierem ei promisit. Paris malum dedit Veneri.

Venus, quae Paridi mulierem pulcherrimam promiserat, Helenam, Menelai uxorem, elegit.
Paris, a Venere ductus, Spartam advenit; Helenae amorem rapit; exit Lacedaemone et Troiam
pervenit cum Menelai uxore.

Graeci adversus Troiam bellaverunt propter Helenae raptum. Helenam, uxorem Menelai,
Spartanorum regis, rapuit Paris, filius Priami, Troianorum regis. Graecorum duces Menelaum
adiuverunt in ultione iniuriae.

Clarissimi sunt Achilles et Ulixes. Omni exercitui imperabat Agammenon, Menelai frater,
rex Mycenensium. Sed classem venti adversi in portu retinuerunt.

Sed Patroclum, Achillis amicum, trucidavit Hector et Achilles furens Hectorem ad pugnam
provocavit et necavit. Paris tamen Achillem sagitta mortifere vulneravit.

Postremo Graeci dolum felicem excogitaverunt. Aedificaverunt equum ligneum, et fortissimi
duces, inclusi in alvo, intra moenia penetraverunt. Sic Graeci urbem expugnaverunt.


TESEO Y EL MINOTAURO

Minotaurus in corpore humano tauri caput gerebat; in labyrintho Cretae, qui a Daedalo
aedificatus erat, inclusus erat; quotannis septem puellas septemque pueros devorabat.

Minos, Cretae rex, Athenienses vicerat et ideo septem pueros et septem virgines quotannis
Athenienses illi regi tradere debebant. Obsidibus Minos alebat Minotaurum, monstrum crudele
in labyrintho inclusum. Theseus, Athenarum regis filius, ab hac servitute populum suum liberare
optavit et Cretam cum reliquis obsidibus venit. Ibi Ariadnae, regis Cretae filiae, amorem sua
iuventute cepit. Eam in matrimonium ducere et Athenas comportare spopondit. Tunc Ariadna
Teseo longum filum dedit. Sic potuit in labyrinthum introire atque post longum iter Minotaurum
invenit. Cum illo strenue pugnavit atque hunc monstrum gladio suo trucidavit. Postea auxilio fili
facile labyrinthi aditum invenit. Sed Teseus inmemor beneficii Ariadnae fuit. Ubi in insula
Naxo Ariadna placide dormiebat, heros in navem conscendit, reliquit eam in insula et vento
secundo in Athenas, patriam suam, laetus navigavit. Ibi rex factus est legesque iustas dedit.

Aegeus, Thesei pater, filium suum quotidie exspectabat et e tumulo anxius mare altum
respiciebat. Iter longum et magna pericula filius superare debebat. Pater initio profectionis filio
suo dixerat: Si victor fueris in pugna cum Minotauro, alba vela in navicula tua colloca. Sic tuae
laboris felicem exitum sciam. Theseus interim ad patriam navigabat, sed, laetitia plenus, nigra
vela pro albis velis mutare non memoraverat atque navis eius atris velis per undas procedebat.
Tunc pater Aegeus maesto animo filium mortuum in mente sua vidit et statim in mare se
proiecit. Ex illo tempore hoc mare Aegeum appellatum est.


LICURGO Y LA EDUCACIN ESPARTANA

Principio reges spartanis imperaverunt. Dein Lycurgus civitatis statum mutavit, non sine
difficultate. Nam is vir, qui civibus aequa iura dare tentaverat, potentium invidiam excitavit et
exulavit.

Multas urbes et regiones tunc peragravit et hominum mores inspexit. Tandem cives eum
revocaverunt et Lycurgus leges Spartanis dedit.

His legibus pueros virili disciplina educavit. Ii enim in terra cubabant, simpliciter cenabant,
famem, dolores, vulnera sine gemitu tolerabant. Puer quidam vulpeculam vivam surripuerat et
sub veste celabat

Ea ventrem furis dentibus et unguibus dilacerabat. Puer tamen non lacrimavit, sed intrepide
toleravit acutissimum dolorem; nam Spartani turpe existimabant non furtum sed confessionem
furti.


LA EDUCACIN DE LOS HIJOS EN ROMA

I. Ejemplo de Catn el Viejo:

Olim filius ex optimis parentibus natus non a nutrice, sed a matre sua educabatur, cuius
principium officium erat tueri domum et liberis servire. Ac non modo studia sed etiam ludi
puerorum a parentibus temperabantur.

Praeclarum exemplum Cato nobis praebuit, qui filium suum antiquo more educavit.
Nullus enim servus parvum Catonem errantem vel tardum aure trahebat et culpabat; nam
pater ipse filiolum suum a primis annis docuit et formavit et duravit et punivit. A patre, qui
sua manu fabulas litteris magnis scribebat, puer artem legendi didicit. A patre quoque artem
iacendi pilum, pugnandi gladio, regendi equum, gerendi caestus atque patientiam famis
frigorisque didicit. Ut filiolum duraret, Cato eum ad flumen Tiberim ferebat et sub undis
frigidis mergebat.

II. Cmo aleccionaba Cornelia a sus hijos:

Cornelia vero, filia Scipionis illius quem Romani Africanum appellaverunt, sic matris
officia colebat. A primis annis filios Tiberium et Gaium ipsa docuit; postea magistris
optimis usa est.

Maxima autem eius cura erat puerorum animos exemplis antiquae virtutis formare.
Cornelia solebat vesperi filios ad se vocare et eis de factis sententiisque Romanorum
praeclarissimorum narrare.

III. La mujer en Roma

Apud priscos Romanos domesticus labor matronarum opera fuit, omnesque mulieres
pulcherrima diligentiae aemulatione flagrabant, cupientes negotia viri cura sua maiora atque
meliora reddere. Itaque nec villici nec villicae magna erat opera, quoniam domini ipsi
quotidie negotia sua administrabant. Nunc vero pleraeque matronae, luxu et inertia
diffluentes, lanificii curam non suscipiunt atque vestes domi confectas contemnunt.


LA BATALLA DE MARATN

Darius Persarum rex, qui imperio maximo imperabat, Graeciam ipsam domare tentavit. Dedit
ei occasionem bellandi (gen. sg. de luchar) Milesiorum seditio. Ii enim adversus Persas
rebellaverunt et Athenienses ad auxilium devocaverunt.

Sed tandem Persae reportaverunt victoriam. Tunc Darius, ultionis cupidus, magnam
expeditionem parat. Congregat ducenta peditum milia et decem milia equitum et in Attica prope
Marathonem copias exponit.

Atheniensibus decem tantum milia militum erant, quibus praeerant decem duces. Unus ex iis
ducibus, Miltiades, incertos comites ad discrimen pugnae adduxit. Audaciam eius fortuna
adiuvit, nam Atenienses Persas fuderunt et ad mare reppulerunt.


EL REY MIDAS

Midas, qui avarus rex erat, deo dixit: Bacche, effice ut omnia, quae tetigero, in auro
mutentur. Deus annuit. Rex, laetitia plenus, ex arbore virgam detraxit et statim virga aurea
facta est. Deinde saxum humo sustulit et saxum in aurum mutatum est. Sed postea, cum servi
cibos et vinum apportavissent et vidisset omnia mutata in aurum, deum rursus precatus est ut
donum suum revocaret.


LA SILLA DE MI ABUELA

Avia mea me valde amabat et ego eam; saepe, in sella sua sedens, me delectissimum
nepotem vocabat. Itaque postquam avia decessit, maestissimus eram; magnum legatum tamen
sperabam, quod femina divitissima erat.

Omnes nepotes eius, ubi nuntium mortis acceperunt, ad villam festinaverunt, legata
sperantes. Deinde vilicus eius testamentum legit. Omnibus aliis nepotibus avia magna legata
scripserat, mihi autem sellam cum pulvinis, in qua viva sederat, scripserat. Tum etiam maestior
eram.

Alii nepotes mihi sellam illam obiciebant; me deridentes dicebant: nunc nos sumus divites,
tu pauper. Hicne est amor aviae nostrae, quem tu iactabas? Sane avia valde te amabat, quoniam
sellam tibi legavit!

Deide, ab mnibus derisus, iratissimus eram. Sellam illam et pulvinos tota vi pulsavi. Ecce!
Unum e pulvinis perruperam et e pulvino rupto non plumae sed aurei ruebant. Avia mea multos
aureos in pulvino celaverat. Nunc divitissimus eram omnium nepotum.

ORIN

Orion iuvenis erat pulcherrimus et venator peritissimus eiusque corpus robore et magnitudine
omnes reliquos heroes excedebat. Ideo Diana eum suo comitatui delegit deditque ei magnos
honores in regia sua. Superbia autem ei causa interitus fuit. Quadam die post fortunatam
venationem dicebat: Maximus venator sum atque nulla est in montibus fera neque leo in silvis,
qui me vincere possit. Dum haec verba dicebat, parvus scorpio pedem eius momordit et
Orionem necavit. Diana, maestissima ob optimi venatoris mortem, Orionem in caelum
transportavit atque inter stellas collocavit. Ibi inter sidera fulgida micat.


ORFEO Y EURDICE

Orpheus, filius Apollinis et Calliopis musae, artem canendi (gen. de cantar) a patre et
matre didicit et dulcissima voce ad lyram cecinit. Non homines solum sed etiam pecora et aves
voce delectabat; immo vero flumina et saxa et arbores cantus dulcedine movebat. Eurydicem in
matrimonium duxerat, quam magnopere amabat; nihil enim ei carius quam uxor erat. Haec
autem, cum in campo florum pleno ambularet, serpentis morsu vulnerata, mox e vita disccessit.

Eius mortem noctes diesque Orpheus dolebat. Primum ad Iovem ascendit, a quo
auxilium sperabat. Ubi tandem dolorem diutius pati non potuit, quoniam Iuppiter auxilium dare
non poterat, ad Plutonem ipsum descendere constituit. Postquam in campos Elysios pervenit, sic
Plutoni regi locutus est: Homo miserrimus sum, nam uxorem Eurydicem amisi, sine qua vivere
non possum. Redde eam mihi aut me quoque in potestate tua retine

Tum umbrae vocis eius et lyrae dulcedine flebant. Proserpina, Plutonis coniunx, ad
misericordiam mota est. Nec rex ipse negare potuit. Eurydicem inquit- tecum reduces sed hac
condicione: si tu in eam oculos retro flectes priusquam inferos reliqueris, rursus uxorem
amittes. Orpheus cum hanc condicionem laeto animo accepisset, propter amorem uxoris
servare non potuit. Itaque postquam in mediam viam processerunt, magno uxoris amore eam
Orpheus respexit. Sed dum eam spectat, Eurydice e conspectus statim remota ad Tartarum
revocata est et Orpheum vocantem et manus tendentem reliquit.

Uxore iterum amissa, Orpheus septem dies in ripa paludis Stygiae sine Cereris munere
sedit; denique curis et lacrimis confectus ad terras superas ascendit.


ULISES Y CIRCE

Ulixes, unus ex principibus Graecis qui decem annos urbem Troiam oppugnaverunt,
tandem urbe capta et deleta, domum redire constituit. In mari diu erravit, et, acerrima Neptuni
ira actus, multos labores passus est.

Longo spatio temporis intermisso, ad insulam quamdam appropinquavit, in qua Circe,
Solis filia, vitam agebat. Postquam eo (all) pervenit, Ulixes viros in terram mittere statuit,
nam non satis magnam frumenti copiam in nave habebat. Itaque partem sociorum secum prope
navem retinuit, partem frumentum obtinere iussit.

Postquam illi multa milia passuum iter fecerunt, ad villam quamdam pervenerunt, cuius
ad ianuam dulcissimam vocem audiverunt. Adeo iucunda eis vox erat ut, dulcedine capti,
ianuam pulsarent. Inde Circe ipsa ex villam venit et omnes in domicilium intravit praeter
Eurylochum, qui extra villam exspectare constituit. Cenam magnificam omnibus rebus paratam
invenerunt et Circis imperio libentissime accubuerunt.

At Circe vinum, quod servi ante socios posuerunt, medicamento miscuerat; simul atque
(tan pronto como) id gustaverunt, gravi somno subito oppressi sunt. Tum Circe, quae artis
magicae scientiam habebat, baculo aureo, quod gerebat, capita eorum tetigit. Quo facto, omnes
in porcos subito mutati sunt.

Eurylochus autem qui ante ianuam sedebat, solus ad navem properare constituit. Cum
de sociorum fato narrare non posset, Ulixes, qui sociorum periculum intellexit, sine mora viam
ad villam monstrare iussit. Hac via cognita, ad villam pulcherrimam mox pervenit, in quam
intrare statuit; intellexit hanc domum Circis esse. Tum vero adulescentem aureum baculum
gerentem vidit. Hic Ulixem dextra manu retinet et quo vadis? rogat. Nonne scis hanc esse
domum Circis? Num eumdem casum subire cupis?

Ulixes ubi vocem audivit, deum Mercurium agnovit. Nullis precibus ab eius consilio
deterreri potuit. Ubi Mercurius sensit, herbam ei dedit quam contra Circis artem multum
valebat. Hanc cape inquit et meis verbis pare. Ubi Circe te baculo tetigerit, tu gladio in eam
impetum fac. Cum haec dixisset, Mercurius discessit.

Brevi spatio intermisso, Ulixes ad omnia pericula paratus ianuam pulsavit et ab ipsa
Circe benigne exceptus est. Cenam magnifice instructam vidit. Mox Circe poculum aureum vini
plenum Ulixi porrexit, quod ille statim hausit. Quo facto, Circe caput eius baculo tetigit, sed nec
vi veneni nec verbis magicis Ulixem opprimere potuit. Hic gladio impetum in eam fecit. Illa,
simul atque artem suam nihil valere sensit, multis cum lacrimis pacem petere coepit. Ulixis
socios sine mora in humanam speciem reduxit.


ENEAS Y DIDO

Ut Scyllam et Charybdem vitarent, Aeneas, navibus ad meridiem ductis, oram Siciliae
secutus est. Subito magna tempestate coorta, venti per mare, per terras perflant undasque vastas
ad litora volvunt. Nubes caelumque diemque ex oculis Troianorum eripiunt. Nox nigra in mari
sedet. Nunc tonat, nunc caelum ignibus micat. Nautae perterriti omnem salutis spem deponunt
Aeneasque manus ad caelum tendet clamatque. Dum loquitur, ingens aquae mons in navem
infunditur. Sex nautae in mare ablati pereunt; ceteri variis partibus navis haerentes vix se
servant.

Subito venti quiescunt, nubes diffugiunt, sol revenit. Nautae fessi litora proxima petunt.
In terram egressi nautae, ignibus factis, cenam paraverunt. Post cenam brevi tempore
dormiverunt.

Postridie Aeneas cum sociis profectus est ut terram exploraret. Collem ascenderunt ex
quo magnam urbem aedificare conspexerunt. Multitudo hominum muros, portas, domos,
templa, arcem, portum, theatrum faciebat. Aeneas haec omnia miratus spectabat. Ad urbem
descendunt, mox ad ingens Iunonis templum veniunt. Dum picturas in muris templi pictas
mirantur, subito Aeneas Hectorem Priamumque et saevum Achillem conspicit. Omnia proelia
Troiana in ordine picta videt. Constitit et lacrimans qui locus de Troianis non audivit? Fortasse
haec fama salutem nobis feret inquit.

Dum picturas mirantur, Dido, regina Poenorum, in medio templo sedit. Ibi leges civibus
dabat operumque laborem partibus iustis aequabat. Tum Aeneas permissu reginae sic loqui
coepit: O regina, Troiani miseri sumus. Per maria omnia ventis vecti tandem ad haec litora
venimus, non ut bellum regno tuo inferamus. Italiam quaerimus. Succurre nobis. Nomen mihi
est Aeneas.

Dido admiratione plena Aeneam spectat. Deinde regina ei benigne respondit: Quis de
Troianis non audivit? Vos libenter accipio et tutos e regno meo dimittam. Noctu omnes
principes Carthaginienses et omnes Troianos ad epulas vocat. Post cenam Dido Aenea, inquit,
nobis Troiae casum et omnes labores Troianorum narra. Aeneas respondet: infandum
dolorem, regina, me renovare iubes. Sed si cupis cognoscere, audi Troiae supremos labores.

Ubi Aeneas finem facit, omnes taciti lacrimabant. Tandem Dido hospites dimittit. Post
tantos labores Troianis in Africa manere et quiescere placet.

Prima luce Dido et Aeneas, multitudine iuvenum comitante, in montes veniunt. Multos
capros et cervos conspiciunt. Ascanius puer equo acri gaudet, nunc hos nunc illos praeterit.
Cervos et capros contemnit; aprum ferocem aut leonem sperat.

Interea nubes ingentes caelum tegere incipiunt imberque grandine mixtus sequitur.
Omnes tecta petentes diffugiunt. Alii sub arbores, alii sub saxa se celant. Dido et Aeneas in
eandem speluncam veniunt. Ibi, dum torrentes de monte ruunt, dum imber in saxis crepitat,
amore victi dux Troianus et regina Tyria iunguntur.

Aeneas per totam hiemem Carthagine manet et Didonem iuvat, dum novam urbem
aedificat. Sed rex deorum, Iuppiter, iratus est. Mercurium, deorum nuntium, vocat. Mercurius
patris imperia perficere parat. Simul ac (tan pronto como) terram pedibus alatis tetigit,
Aeneam his verbis statim adlocutus est: Iuppiter ipse me misit ut te moneam. Si tantarum
rerum gloria te non movet nec tibi ipsi famam cupis, Ascanium respice, cui regnum Italiae et
gens Romana debetur. His dictis statim discessit.

Aeneas tanto monitu attonitus stupuit. Deo parere atque Africam relinquere volebat,
nesciebat tamen quid reginae dicere deberet. Tandem haec sententia melior visa est. Duces
Troianorum classem clam parare iussit. Cum tempus, inquit, venerit opportunum, consilium
meum reginae dicam.

Regina tamen fraudem (Quis amantem fallere potest?) celeriter sensit O perfide,
inquit, tantam fraudem celare et terra mea tacitus excedere speravisti? Cur hieme navigare
paras? Cur me fugis? Si amor noster te non tenet, nonne misericordia te tenebit? Ego te servavi,
ego te amavi. Mane! Mane! Per deos te oro.

Ille oculos immotos tenens tandem haec respondit: O regina, tibi gratiam pro tantis
beneficiis semper habebo. Amorem tuum memoria mea semper custodiam. Sed me falso
accusas. Nec clam discedere in animo habeo nec conubium tibi umquam promisi. Non hac in
terra sed in Italia Apollo me urbem aedificare iussit. Nunc a Iove ipso monitus ad Italiam
discedo. Italiam non sponte peto.

His verbis auditis, Dido dolore incensa sic locuta est: Nec dea nec Troianus parens tibi
fuit. Mons Caucasus te genuit; tigres Hyrcanae lac tibi praebuerunt; silicem pro corde habes.
Ubi est amor? Ubi est fidem? Classem tuam et socios a morte reduxi; te benigne accepi et in
parte regni mei locavi. Sed cur plura dicam? I, pete Italiam! Dabis, improbe, poenas! His
verbis se ex oculis eius avertit et eum multa dicere volentem reliquit. Ille, quamquam dolore et
amore commotus est, iussa Iovis exsequens ad classem rediit.

Prima luce regina e fenestra prospiciens classem per undas procedere vidit. Pectore
percusso clamavit: Deserta sum. Haec precor: Aeneas ante diem suum cadat et in harena
inhumatus iaceat: Sit nullus amor inter duos populos, nulla pax. In rogum altum ascendit
gladiumque destringit et ferrum in pectus premit.

You might also like