Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 8

Galteri de Castellione Alexandreis

Prologus.
Moris est usitati, cum in auribus multitudinis aliquid noui recitatur, solere turbam in diuersa
scindi studia et hunc quidem applaudere et quod audit laude dignum predicare, illum uero,
seu ignorantia ductum seu liuoris aculeo uel odii fomite peruersum, etiam bene dictis
detrahere et uersus bene tornatos incudi reddendos esse censere. Et mirum est, humanum
genus a prima sui natura, secundum quam cuncta que fecit Deus ualde bona creata sunt, ita
esse deprauatum ut pronius sit ad condempnandum quam ad indulgendum et facilius sit ei
ambigua deprauare quam in partem interpretari meliorem. Hoc ego reueritus diu te, o mea
Alexandrei, in mente habui Semper supprimere et opus quinquennio laboratum aut penitus
delere aut certe quoad uiuerem in occulto sepelire. Tandem apud me deliberatum est te in
lucem esse proferendam ut demum auderes in publica uenire monimenta. Non enim
arbitror me esse meliorem Mantuano uate, cuius opera mortali ingenio altiora carpsere
obtrectantium linguae poetarum et mortuo derogare presumpserunt, quem, dum
uiueret,nemo potuit equiparare mortalium. Sed et Ieronimus noster, uir tam disertissimus
quam christianissimus, qui in singulis prefationibus suis emulis respondere consueuit,
manifeste dat intelligi nullum apud auctores superesse securitatis locum cum uirum tam
nominatae auctoritatis pupugerit stimulus emulorum. In hoc tamen lectores huius opusculi,
siquis tamen hoc quoque siquid captus amore leget, exoratos esse uolo ut siquid in
uolumine reprehensibile seu satyra dignum inuenerint, considerent arti temporis breuitatem
qua scripsimus et altitudinem materiae, quam nullus ueterum poetarum teste Seruio ausus
fuit aggredi perscribendam; et ad hoc habito respectu discant saltim ex dispensacione
debere tolerari que, siquis de scripto iure ageret, poterant de rigore condempnari. Sed hec
hactenus. Nunc autem quod instat agamus, et ut facilius que quesierit quis possit inuenire,
totum opus per capitula distinguamus.

Capitula primi libri.


Primus Aristotilis imbutum nectare sacro
Scribit Alexandrum sceptroque insignit et armis.
Cicropidas regi rursus confederat. arces
Diruit Aonias. numerosa classe profundum
Intrat et appellens Asyam de naue sagittat,
Parcendumque ratus hostem sine Marte tryumphat,
Elatusque animo sub sole iacentia regna
Iam sibi parta putat. Asiam de uertice montis
Inspicit et patrias partitur ciuibus urbes.
Pergama miratur et sompnia uisa retractat.

10

Primus liber.
Gesta ducis Macedum totum digesta per orbem,
Quam large dispersit opes, quo milite Porum
Vicerit et Darium, quo principe Grecia uictrix
Risit et a Persis rediere tributa Chorintum,
Musa refer. qui si senio non fractus inermi
Pollice Fatorum nostros uixisset in annos,
Cesareos numquam loqueretur fama tryumphos,
Totaque Romuleae squaleret gloria gentis:
Preradiaret enim meriti fulgore caminus
Igniculos, solisque sui palleret in ortu
Lucifer, et tardi languerent Plaustra Boete.

10

At tu, cui maior genuisse Britannia reges


Gaudet auos, Senonum quo presule non minor urbi
Nupsit honos quam cum Romam Senonensibus armis
Fregit adepturus Tarpeiam Brennius arcem
Si non exciret uigiles argenteus anser,
Quo tandem regimen kathedrae Remensis adepto
Duriciae nomen amisit bellica tellus,
Quem partu effusum gremio suscepit alendum
Phylosophia suo totumque Elycona propinans
Doctrinae sacram patefecit pectoris aulam,
Excoctumque diu studii fornace, fugata
Rerum nube, dedit causas penetrare latentes:
Huc ades et mecum pelago decurre patenti,
Funde sacros fontes et crinibus imprime laurum
Ascribique tibi nostram paciare camenam.
Nondum prodierat naturae plana tenellis
Infruticans lanugo pilis, matrique parabat
Dissimiles proferre genas, cum pectore toto

20

Arma puer sitiens Darium dare iura Pelasgis

30

Gentibus imperiique iugo patris arua prementem


Audit et indignans his uocibus exprimit iram:
Heu, quam longa quies pueris! numquamne licebit
Inter funereas acies mucrone chorusco
Persarum dampnare iugum, profugique tyranni
Cornipedem lentum celeri preuertere cursu,
Confusos turbare duces, puerumque leonis
Vexillo insignem galeato uertice saltim
In bello simulare uirum? uerumne dracones
Alcydem puerum compressis faucibus olim

40

In cunis domuisse duos? ergo nisi magni


Nomen Aristotilis pueriles terreat annos,
Haut dubitem similes ordiri fortiter actus.
Adde quod etati duodenni corpore paruo
Maior inesse solet uirtus uiridisque iuuentae
Ardua uis supplere moras. semperne putabor
Nectanabi proles? ut degener arguar absit!
Hec ait, hec secum dictanti corde perorat.
Qualiter Hyrcanis si forte leunculus aruis
Cornibus elatos uidet ire ad pabula ceruos,
Cui nondum totos descendit robur in armos,
Nec pede firmus adhuc nec dentibus asper aduncis
Palpitat, et uacuum ferit inproba lingua palatum,
Effunditque prius animo quam dente cruorem,
Pigriciamque pedum redimit matura uoluntas:
Sic puer effrenus totus bachatur in arma,
Inualidusque manu gerit alto corde leonem,
Et preceps teneros audacia preuenit annos.
Forte macer pallens incompto crine magister

50

(Nec facies studio male respondebat) apertis

60

Exierat thalamis ubi nuper corpore toto


Perfecto logyces pugiles armarat elencos.
O quam difficile est studium non prodere uultu!
Liuida nocturnam sapiebant ora lucernam,
Seque maritabat tenui discrimine pellis

66

Ossibus in uultu, partesque effusa per omnes

67

Articulos manuum macies ieiuna premebat.

68

Nulla repellebat a pelle parentesis ossa.

65

Nam uehemens studii macie labor afficit artus

69

Et molem carnis, et quod cibus educat extra

70

Interior sibi sumit homo fomenta laboris.


Ergo ubi flammato uidit Philippida uultu,
Accusabat enim occultam rubor igneus iram,
Flagitat unde animus incanduit, unde doloris
Materiam traxit, que tanta efferbuit ira.
Ille sui reuerens faciem monitoris ocellos
Supplice deiecit uultu, pronusque sedentis
Affusus genibus senium lugere parentis
Oppressum imperio Darii patriamque iacentem
Conqueritur lacrimans lacrimisque exaggerat iras,
Atque hec dicentem uigili bibit aure magistrum:
Indue mente uirum, Macedo puer, arma capesce.
Materiam uirtutis habes, rem profer in actum;
Quoque modo id possis, aurem huc aduerte, docebo:
Consultor procerum seruos contempne bilingues
Et nequam, nec quos humiles natura iacere
Precipit exalta, nam qui pluuialibus undis
Intumuit torrens, fluit acrior amne perhenni.
Sic partis opibus et honoris culmine seruus

80

In dominum surgens, truculentior aspide surda,

90

Obturat precibus aures, mansuescere nescit.


Non tamen id prohibet rationis calculus, ut non
Exaltare uelis siquos insignit honestas,
Quos morum sublimat apex licet ampla facultas
Et patriae desit et gloria sanguinis alti.
Nam si uera loquar, auferre pecunia mores
Non afferre solet; etenim inter cetera noctis
Monstriparae monstro nichil est corruptius isto.
Quem uero morum non rerum copia ditat,
Quem uirtus extollit, habet quod preferat auro,

100

Quod patriae uicium redimat, quod conferat illi


Et genus et formam. uirtus non queritur extra.
Non eget exterius qui moribus intus habundat.
Nobilitas sola est animum que moribus ornat.
Si lis inciderit te iudice, dirige libram
Iudicii. nec flectat amor nec munera palpent
Nec moueat stabilem personae acceptio mentem.
Muneris arguitur accepti censor iniquus.
Munus enim a norma recti distorquet acumen
Iudicis et tetra inuoluit caligine mentem.
Cum semel obtinuit uiciorum mater in aula
Pestis auaritiae, que sola incarcerat omnes
Virtutum species, spreto moderamine iuris
Curritur in facinus, nec leges curia curat.
Parce humili, facilis oranti frange superbum.
Castra moue, turmas instaura, transfer in hostem.
Grande aliquid si uelle tenes, et posse tenebis.
Si conferre manum, dum luditur alea Martis,
Debilis et nondum matura refugerit etas,

110

Te tamen armatum uideant hilaremque cateruae

120

Pugnantem, precibus monituque minisque tonantem.


Profuit interdum dominis pugnare iubendo.
Nam dum castra metus calcat, dum languida terror
Agmina prosternit, dum corda manusque uacillant,
Si grauis hortatu preceptor inebriat aures,
Se timor absentat, et sic formidine mersa
Irruit in ferrum monitis effrena iuuentus.
Hostibus ante alios primus fugientibus insta.
Quodsi forte tuus repetat tentoria miles,
Agmina retrogrado fugiens hostilia gressu,

130

Vltimus instando fugias, uideantque morantem,


Indecoresque fuga pudeat sine rege reuerti.
Interea metire oculis quot milibus instent,
Quot peditum turmae, quot fusi e uallibus assint,
Quot solem galeis equites clipeisque retundant,
Nec te terruerit numerus. si molliter illos
Videris instantes, rue primus in arma sequentum,
Primus equum uerte, pressoque relabere freno.
Hic uigor emineat tuus affectusque tuorum
Et feruens animus durique peritia Martis.
Hic equus opponatur equis, hic ensibus ensis,
Hic clipeus clipeis, hic obruta casside cassis.
Vix liceat uictis uictori offerre tryumphum.
Cumque uel intraris uictis tradentibus urbem,
Vel, si restiterint, portas perfregeris urbis,
Thesauros aperi, plue donatiua maniplis,
Vulneribus crudis et corde tumentibus egro
Muneris infundas oleum, gazisque reclusis
Vnge animos donis, aurique appone liquorem.

140

Hec egrae menti poterit medicina mederi.

150

Sic inopi diues largusque medetur auaro.


At si forte animo res non respondeat alto,
Copia si desit uel si minuatur aceruus,
Non minuatur amor, non desit copia mentis.
Allice pollicitis promissaque tempore solue.
Munus enim mores confert, irretit auaros,
Occultat uicium, genus auget, subicit hostem.
Non opus est uallo quos dextera dapsilis ambit.
Nam seu pax uigeat seu rupto federe pacis
Regnet et in toto discordia seuiat orbe,

160

Principibus dubiis subitumque timentibus hostem,


Est dare pro muro et solidi muniminis instar.
Non murus non arma ducem tutantur auarum.
Cetera quid moneam? sed non te emolliat intus
Prodiga luxuries, nec fortia pectora frangat
Mentis morbus amor, latebris et murmure gaudens.
Si Bacho Venerique uacas, qui cetera subdis,
Sub iuga uenisti: periit delira uacantis
Libertas animi. Veneris flagrante camino
Mens hebet interius. rixas et bella moueri
Imperat et suadet rationis uile sepulchrum
Ebrietas. rigidos eneruant hec duo mores.
Parca uoluptates sit eis explere uoluntas
Qui leges hominum et mundi moderantur habenas.
Dirigat ergo tuos studio celebrata priorum
Actus Iusticia, et per te reuocetur ab alto
Vltima que superum terras Astrea reliquit.
Nec desit pietas pudor et reuerentia recti.
Diuinos rimare apices, mansuesce rogatus,

170

Legibus insuda, ciuiliter argue sontes,

180

Vindictam differ donec pertranseat ira,


Nec meminisse uelis odii post uerbera. si sic
Vixeris, eternum extendes in secula nomen.
Talibus informans monitor uirtutis alumpnum
Imbuit irriguam fecundis imbribus aurem
Et thalamo cordis mores impingit honestos.
Ille libens sacris bibulas accommodat aures
Vocibus, extremae commendans singula cellae.
Mens igitur laudum stimulis sibi credula feruet.
Germinat intus amor belli regnique libido.
Iam timor omnis abest, iam spes preiudicat annis,
Iam fruitur uoto, iam mente proteruit in hostem,
Iam regnat, iam seruit ei quadrangulus orbis.
Ergo ubi que ferulae pueros emancipat etas
Aduenit, Macedo ciuiliter induit arma
Non sibi sed patriae, uiuitque in principe ciuis,
Tyro quidem sed corde gygas, sed pectore miles
Emeritus. tunc indomitum tunc tanta uideres
Velle Neoptolemum que uix expleret Achilles.
Non solum in Persas, quos contra iusta querelae
Causa sibi fuerat, parat insanire, sed ipsum
Et totum, si fata sinant, coniurat in orbem.

190

You might also like