Professional Documents
Culture Documents
Isis Volume 19 Issue 1 1933 (Doi 10.2307/225185) S. Harrison Thomson - The Text of Grosseteste's de Cometis
Isis Volume 19 Issue 1 1933 (Doi 10.2307/225185) S. Harrison Thomson - The Text of Grosseteste's de Cometis
.
JSTOR is a not-for-profit service that helps scholars, researchers, and students discover, use, and build upon a wide range of
content in a trusted digital archive. We use information technology and tools to increase productivity and facilitate new forms
of scholarship. For more information about JSTOR, please contact support@jstor.org.
The University of Chicago Press and The History of Science Society are collaborating with JSTOR to digitize,
preserve and extend access to Isis.
http://www.jstor.org
20
S. H. THOMSON
'S DE COMETIS
THE TEXT OF GROSSETESTE
21
I63.
(3) This is the reading of the codex. The Florence Ms (s. XIII) has a better
reading:... cometarum, et quod mihi indaganti de eis innotuit ad communem... etc.
22
S. H. THOMSON
23
24
S. H.
THOMSON
spera ignis elementi non est possibile, quia non descendit ignis
elementum cum corpulentia a spera sua sed virtus eius tantum
descendet cum radiis stellarum in spera eius ignitis, nec attingit
ad speram ignis generatus ex materia desursum veniente sed a
materia deorsum veniente, quia non est possibile ut generetur
ignis habens diuturnitatem permanentie nisi cum fuerit materia
sublimata separata a materia terrestri et assimilata nature celesti.
Palam igitur est quod cometa est ignis sublimatus separatus a
natura terrestri et assimilatus nature celesti. Cum agens et
paciens completa actione assimilentur cum prius fuerint (f. Zib) dissimilia causa naturalis comete necessario est virtus celestis, scilicet
virtus stelle fixe vel errative, et verisimile est quod unicuique
comete est causa effectiva propria stella e directo cum movetur
cum qua apparet in iudicio nostri sensus. Cum autem comete
moveantur motu celi diurno, patet quod virtus celi primi est
causa motica in ipsis, et obedientia ista quam habent comete
ad mutationem celi primi signum est sublimationis eorum, id est
separationis a natura terrestri et assimilationis nature celesti.
Locatio autem comete e directo unius stelle plusquam e directo
alterius non est nisi per assimilationem maiorem illi stelle e
directo cuius locatur que propter similitudinem quam habent
cum stella illa cuius virtus eam sublimavit; trahetur a stella illa
sicut ferrum ab adamante. Cum autem stella que sublimavit
comam sit de natura unius septem planetarum eo quod omnis
stella est de natura unius eorum, palam eciam est quoniam eciam
coma est ignis sublimatus assimilatus nature unius septem planetarum. In omni enim re complexionata terre sunt res corporales
spiritales assimilate naturis celestibus incorporate ipsis rebus
complexionatis que res spiritales separabiles sunt a rebus complexionate per actionem corporum celestium. Cum sit hec
separatio relinquitur res complexionata a natura celesti et infirmatur
aut corrumpitur. Partes autem mundi huius sensibiles sunt
facilioris et velocioris resolutionis quam sint partes rerum complexionatarum, licet totus mundus sensibilis sit incorruptibilis
et quelibet res complexionata tota sit corruptibilis.
Ex hiis ergo apparet quod cometa que est ignis sublimatus
(ii)
a parte mundi sensibilis signum est precedentis sublimationis
et separationis nature spiritualis incorrupte rebus complexionatis
et assimilatis terre in natura spirituali quapropter signum est
25
(I I) p
p.
39, 1. 5
28
3I
P.
4I,
1. I2
19