Sagae Thessalae

You might also like

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 6

iuvenis ego Mileto profectus ad spectaculum Olympicum, cum haec

etiam loca provincae clarae visitare cuperem, peragrata tota


Thessalia Larissam perveni. ac dum urbem perarrans tenuato viatico
paupertati meae fomenta quaero, medio in foro senem conspicio.
insistebat lapidem magnaque voce praedicabat, si quis mortuum
custodire vellet, magnum praemium accepturum esse. et cuidam
praetereunti quid hoc inquam audio? hic mortui solent aufugere?
tace, respondit ille. nam puer et satis peregrinus es, meritoque
nescis in Thessalia te esse, ubi sagae ora mortuorum semper
demorsicant, quae sunt illis artis magicae supplementa.

contra ego quali custodela inquam opus est?


iam primum respondit ille totam noctem eximie vigilandum est
apertis et inconivis oculis semper in cadaver intentis, nec acies
usquam devertenda est, cum illae pessimae sagae latenter arrepant,
forma in quodvis animal conversa. nam et aves et canes et mures,
immo vero etiam muscas, induunt.

his cognitis animum meum commasculo et statim accedens senem


clamare inquam iam desine. adest custos paratus. vix finieram et
statim me perducit ad domum quandam, ubi demonstrat matronam
flebilem fuscis vestimentis conectam. illa surrexit et ad cubiculum me
induxit. ibi corpus splendentibus linteis coopertum manu revelavit.
ubi singula anxie demonstravit, exiit.

sic desolatus ad cadaveris solacium, perfrictis oculis et paratis ad


vigiliam, dum animum meum permulcebam cantatoinibus, usque ad
mediam noctem pervigilabam. tum autem mihi formido cumulatior
cum repente intropens mustela contra me constitit oculosque in me
fixit. tanat fiducia in tantulo animal mihi turbavit animum. denique
sic illi abi inquam scelesta bestia, antequam meam vim celeriter
experiaris! abi!

mustela terga vertit et e cubiculo protinus exit. sine mora somnus


tam profundus me repente demergit, ut ne deus quidem Delphicus

ipse facile discernere posset ex duobus nobis iacentibus, quis esset


magis mortuus.

tandem prima luce expergitus et magno pavore perterritus cadaver


accurro, et admoto lumine revelatoque eius vultu, omnia diligenter
inspicio: nihil deest. ecce uxor misera flens introrumpit: cadavere
inspecto reddit sine mora praemium.

per fidem vestram inquit cives, per pietatem publicam, perempto


civi subsistite et extremum facinus istius feminae nefariae
scelestaeque severiter vindicate. haec enim nec ullus alius miserum
iuvenem, sororis meae fillium, in adulteri gratiam et ob praedam
hereditariam exstinxit veneno.

illa, lacrimis effusis quamque sanctissime poterat adiurans cunctos


deos, tantum slceus abnuebat. ergo senex ille: veritatis arbitrium in

divinam providentiam ponamus. Zatchlas adest Aegyptius propheta


notissimus, qui mihi promisit se pro magno praemio spiritum istius
cadaveris paulisper ab inferis reducturum esse corpusque
animaturum.

immitto me turbae et pone ipsum lectulum lapidem insistens omnia


curiosis oculis spectabam. iam tumore pectus cadaveris extolli, iam
spiritu corpus impleri. et surgit cadaver et profatur cur, oro, me post
Lethaea pocula iam Stygiis paludibus innatantem ad momentariae
vitae officia reducitis? desine iam, precor, desine, ac me in meam
quietem permitte.

haec vox de corpore audita est, sed propheta aliquanto commotior


quin narras inquit populo omnia de morte tua?

Respondet ille de lectulo et imo cum gemitu populum sic adloquitur:


malis novae nuptae artibus peremptus et addictus noxio poculo,
torum terpentem adultero reddidi. dabo vobis documenta veritatis
perlucida, et quod prorsus alius nemo cognoverit vel ominaverit
indicabo.

tunc digito me demonstrans: nam cum corporis mei custos hic


sagacissimus exsertam vigilam mihi teneret, sagae quaedam exuviis
meis imminentes forma mutata apparuerunt. cum industriam
sedulam eius fallere non potuissent, postremo iniecta somni nebula
eum in profundam quietem sepeliverunt. tum me nomine excitare
coeperunt neque prius desierunt quam dum hebetes artus mei et
membra frigida ad artis magicae obsequia segniter nituntur. hic
autem, qui vivus erat, et tantum sopore mortuus, idem mecum
nomen forte habet.

ad suum nomen igitur ignarus exsurgit, et, in exanimis umbrae


modum ultro gradiens, ianuam adit. quamquam fores cubiculi
diligenter occlusae erant, per quoddam foramen prosectis naso prius
ac mox auribus prosectarum formatam aurium ei applicant
nasumque similem prosecto comparant. et nunc stat miser hic,
praemium non industriae sed lanienae consecutus.

his dictis perterritus temptare formam incipio. manu nasum


perhendo: sequitur; aures pertracto: deruunt. ac dum turba directis
digitis et nutibus me donatat, inter pedes cirumstantium frigido
sudore defluens effugio. nec postea sic debilis ac sic ridiculus ad
patriam redire potui, sed capillis hinc inde deiectis aurium vulnera
celavi, nasi vero dedecus linteolo isto decenter obtexi.

You might also like