Nam Etsi Servio Tullio Regnante Viguerunt

You might also like

Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 4

nam etsi Servio Tullio regnante viguerunt, tamen multo diutius Athenae iam erant, quam

est Roma ad hodiernum diem. nec tamen dubito quin habuerit vim magnam semper oratio.
(Cic. Brut. 39)

hanc opinionem discipulus eius Pythagoras maxime confirmavit, qui cum Superbo
regnante in Italiam venisset, tenuit Magnam illam Graeciam cum [honore] disciplinae, tum
etiam auctoritate, multaque saecula postea sic viguit Pythagoreorum nomen, ut nulli alii
docti viderentur. (Cic. Tusc. I. XVI. 38)

nam quartum iam annum regnante Lucio Tarquinio Superbo Sybarim et Crotonem et in
eas Italiae partis Pythagoras venisse reperitur; olympias enim secunda et sexagesima eadem
Superbi regni initium et Pythagorae declarat adventum. (Cic. Rep. II. 28)

Atque his libris adnumerandi sunt sex de re publica, quos tum scripsimus, cum
gubernacula rei publicae tenebamus: (Cic. Div. II. I. 1)

ipse cognita locorum natura ponti castrisque praesidio sex cohortes relinquit atque omnia
impedimenta et postero die omnibus copiis triplici instructa acie ad Ilerdam proficiscitur et
sub castris Afrani consistit et ibi paulisper sub armis moratus facit aequo loco pugnandi
potestatem. (Caes. B.C. I. 41.2)

Postero die castra ex eo loco movent. (Caes. B.G. I.15.1)

Eo autem omni sermone confecto, tantam in Crasso humanitatem fuisse, ut, cum lauti
accubuissent, tolleretur omnis illa superioris tristitia sermonis eaque esset in homine
iucunditas et tantus in loquendo lepos, ut dies inter eos curiae fuisse videretur, convivium
Tusculani; postero autem die, cum illi maiores natu satis quiessent et in ambulationem
ventum esset, [dicebat] tum Scaevolam duobus spatiis tribusve factis dixisse 'cur non
imitamur, Crasse, Socratem illum, qui est in Phaedro Platonis? (Cic. De or. I. 27)

responsum est ab altera parte Aulum Varronem profiteri se altera die ad colloquium
venturum atque una visurum, quemadmodum tuto legati venire et quae vellent exponere
possent; certumque ei rei tempus constituitur. (Caes. B.C. III.19.4)

Illi adhibita audacia et virtute administrantibus M. Antonio et Fufio Caleno, multum ipsis
militibus hortantibus neque ullum periculum pro salute Caesaris recusantibus, nacti austrum
naves solvunt atque altero die Apolloniam Dyrrachiumque praetervehuntur. (Caes. B.C.
3.26.1)

Caesar postquam Pompeium ad Asparagium esse cognovit, eodem cum exercitu profectus
expugnato in itinere oppido Parthinorum, in quo Pompeius praesidium habebat, tertio die
[Macedoniam] ad Pompeium pervenit iuxtaque eum castra posuit et postridie eductis
omnibus copiis acie instructa decernendi potestatem Pompeio fecit. (Caes. B.C. 3.41.1)
Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui frumentum metiri
oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo et copiosissimo, non
amplius milibus passuum XVIII aberat, rei frumentariae prospiciendum existimavit;
<itaque> iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit. (Caes. B.G. I.23.1)

Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias suas eduxit paulumque a
maioribus castris progressus aciem instruxit hostibusque pugnandi potestatem fecit. (Caes.
B.G. I. 50.1)

Hac in utramque partem disputatione habita, cum a Cotta primisque ordinibus acriter
resisteretur, " Vincite," inquit, " si ita vultis," Sabinus, et id clariore voce, ut magna pars
militum exaudiret; "neque is sum," inquit, "qui gravissime ex vobis mortis periculo terrear:
hi sapient; si gravius quid acciderit, abs te rationem reposcent, qui, si per te liceat,
perendino die cum proximis hibernis coniuncti communem cum reliquis belli casum
sustineant, non reiecti et relegati longe ab ceteris aut ferro aut fame intereant. (Caes. B.G.
5.30.1)

Quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt noctu comparantur; multae


praeustae sudes, magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres contabulantur,
pinnae loricaeque ex cratibus attexuntur. (Caes. B.G. 5.40.6)

Tu autem, quoniam exiguis quibusdam finibus totum oratoris munus circumdedisti, hoc
facilius nobis expones ea, quae abs te de officiis praeceptisque oratoris quaesita sunt; sed
opinor secundum hunc diem; satis enim multa a nobis hodie dicta sunt. (Cic. De or. I.
264).

Nam illud immortalitate dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus L. Crassi morte
exstincta subita est vix diebus decem post eum diem, qui hoc et superiore libro continetur.
(Cic. De or. III. 1)

Flere desine. Non tibi, Au-

runculeia, periculum est,

nequa femina pulcrior

clarum ab Oceanum diem

viderit venientem. (Catull. 61. 82)

C. Julius Caesar, De bello Gallico book 1, chapter 16, section 4


    Other versions: in English
Diem ex die ducere Haedui: conferri, comportari, adesse dicere. (0.97)
 C. Julius Caesar, De bello Gallico book 1, chapter 22, section 4
    Other versions: in English
Multo denique die per exploratores Caesar cognovit et montem a suis teneri et Helvetios
castra, movisse et Considium timore perterritum quod non vidisset pro viso sibi
renuntiavisse. (1.75)
C. Julius Caesar, De bello Gallico book 8, chapter 48, section 3
    Other versions: in English
Novissime, cum vehementius contenderetur, ac Volusenus ipsius intercipiendi Commi
cupiditate pertinacius eum cum paucis insecutus esset, ille autem fuga vehementi
Volusenum produxisset longius, inimicus homini suorum invocat fidem atque auxilium, ne
sua vulnera per fidem imposita paterentur impunita, conversoque equo se a ceteris incautius
permittit in praefectum. (0.98)
Graecus testis cum ea voluntate processit ut laedat, non iuris iurandi, sed laedendi verba
meditatur; vinci, refelli, coargui putat esse turpissimum; ad id se parat, nihil curat aliud.
(Cic. Pro Flacco, 5)

Quod quoniam nobis quoque voluntatis accidit, ut artem dicendi perscriberemus, non
unum aliquod proposuimus exemplum, cuius omnes partes, quocumque essent in genere,
exprimendae nobis necessarie viderentur; (Cic. Inv. 2.4)

Id autem fiet, si, quibus ex locis culpa demonstrabitur esse in eo, qui comparatione aut
remotione aut relatione criminis aut concessionis partibus se defendet - de quibus ante, ut
potuimus, diligenter perscripsimus -, si de iis locis, quae res postulabit, ad causam
adversariorum inprobandam transferemus; aut causae et rationes afferentur, quare et quo
consilio ita sit in lege aut in testamento scriptum, ut sententia quoque et voluntate
scriptoris, non ipsa solum scriptura causa confirmata esse videatur; aut aliis quoque
constitutionibus factum coarguetur. (CIc. Inv. II. 137)

Audire te arbitror, Scipio, hospes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie nonaginta natus
annos; cum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non ascendere; cum autem equo,
ex equo non descendere… (Cic. Sen. X. 34)

His pugnantibus illum in equum quidam ex suis intulit: fugientem silvae texerunt.

Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos

conscendebat equos, patrio mucrone relicto,

dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci. (Verg. Aen. 735-737)

Qui omnes trepidi improviso metu ac tamen virtutis memores aut arma capiebant aut
capientis alios ab hostibus defensabant; pars equos escendere, obviam ire hostibus; pugna
latrocinio magis quam proelio similis fieri. (Sall. Iug. XCVII. 97)
reges

die 1

equum 1

Equidem existimo in eius modi regione atque provincia quae mari cincta, portibus distincta,
insulis circumdata esset, non solum praesidi sed etiam ornandi imperi causa navigandum
fuisse. (Cic. Pro Flacco, 28)

Is est hodie locus saeptus religiose propter Iovis pueri, qui lactens, cum Iunone Fortunae in
gremio sedens, mammam adpetens, castissime colitur a matribus.

Ius Crassus urgebat, "quod vitii venditor non dixisset sciens, id oportere praestari" (Caes.
Off. III. 67)

Itaque in ceteris controversiis atque iudiciis cum quaeritur aliquid factum necne sit, verum
an falsum proferatur, et fictus testis subornari solet et interponi falsae tabulae, non
numquam honesto ac probabili nomine bono viro iudici error obici, improbo facultas dari
ut, cum sciens perperam iudicarit, testem tamen aut tabulas secutus esse videatur; (Cic.
Pro Caecina, 71)

reliquos frequenter audiens acerrumo studio tenebar cotidieque et scribens et legens et


commentans oratoriis tantum exercitationibus contentus non eram. (Cic. Brut. 305)

Verr 2, 43 quid erat quod confirmabat se abs te argentum esse repetiturum?

quo animo quid quisque faciat ...

You might also like