Nuntii Latini

You might also like

Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 4

27.1.2012 --Rebelles suburbium Damasci occupaverunt-Rebelles Syriae Dumam, suburbium Damasci, occupaverunt, quod antea illis non contigerat.

Res autem nondum a partibus neutralibus confirmari potuit. Duma, quam plus centum milia hominum habitant, circiter viginti chiliometra in septentrionem ab urbe Damasco distat. Fuit unus ex locis principalibus motuum Syriae popularium. Tuomo Pekkanen --Qui non lugebant, puniuntur-Magistratus Coreae Septentrionalis omnes punire coeperunt, qui mortem Carissimi Ducis Kim Jong Il satis non lugebant. Acta diurna Coreae Meridianae (Daily NK) narraverunt opere coacto minime sex mensium illos affici, qui conventibus inter luctum publicum convocatis non interfuissent aut in eis non flevissent neque satis sinceri apparuissent. At sedes informatica Coreae Septentrionalis (KCNA) haec falsissima esse asseveravit et propagatores talium nuntiorum "miserabilem populi faecem" appellavit. Alioquin Corea Septentrionalis vicinos meridianos accusavit, quod reverentiam adversus Kim Jong Il inter luctum non adhibuissent. Tuomo Pekkanen --Lingua Lapponica in periculo-Periculum est, ne lingua Lapponica sive Samica in Finnia omnino intereat. Plures quam dimidium puerorum Samice loquentium iam extra regiones Samorum domesticas habitant, ubi institutio Samice non ministratur. His decem annis Sami magis magisque in oppida urbesque migraverunt neque nova generatio in circumiectis urbanis sermonem Samicum facile sibi assumit. Leges Finniae linguam Samorum tantum in communibus Lapponiae septentrionalibus tutantur, etsi tertia pars eorum alibi in Finnia habitat. Sami hodie numerantur minus quam octo milia, ex quibus in regione urbana Helsinkiensi quingenti fere sunt. Tuomo Pekkanen --Panis secalicius vires facit-Panis secalicius mane sumptus memoriam servat acriorem et vires facit meliores quam panis albus. Investigatio in Universitate Lundensi facta ostendit differentiam esse notabilem. Illa differentia maxima est duabus horis post ientaculum. Cibus, in quo multae fibrae insunt, etiam gradum sacchari sanguinis idoneum inter horas antemeridianas tenet.

--Naufragium periculosissimum-Idibus Ianuariis (13.1.), qui erat dies Veneris, ante oram Italiae calamitas maritima periculosissima accidit, cum navis circumvagans Italiana nomine Costa Concordia propter litus Tusciae ad scopulos allisa est. Quo facto latus eius male afflictum est et navis tantopere declinari coepit, ut non multum abesset, quin tota aquis submergeretur. Vehebantur ea amplius tria milia viatorum cum mille fere nautis et ministris diversi generis. Terrore panico orto multi in mare desiliendo et in terram natando salutem petere conabantur. Saltem undecim insessores vitam amiserunt, et de sorte unius et viginti hominum parum constat. (Reijo Pitkranta) --Margareta XL annos regnavit-Postridie Idus Ianuarias (14.1.) quadraginta anni acti erant, cum Margareta II, regina Daniae, ad potestatem pervenit. Ad hoc festum celebrandum die Dominico (15.1.) in urbem Hafniam magnus numerus hospitum summae dignitatis convenerunt, inter eos Tarja Halonen, praesidens Finniae. In caerimoniis erant prandium, officium divinum sollemne epulumque magnificentissimum in palatio Christianiburgensi apparatum. (Reijo Pitkranta) --De poliomyeliti in India-Poliomyelitis ex India omnino evanuisse videtur, cum anno proximo nullus eius morbi casus ibidem inventus sit. Quam mutationem rerum eo pluris aestimaveris, si respicis numerum Indorum e poliomyeliti aegrotantium abhinc viginti annos centum quinquaginta milium in anno fuisse. Regimen autem Indiae vaccinationibus creberrimis apud populum institutis effecit, ut illi epidemiae tandem finis fieret. (Reijo Pitkranta) --Nives in Europa ceciderunt-In Austria et Helvetia et aliis quoque mediae Europae civitatibus tanta nivium copia paucis diebus cecidit, ut multae regiones acervis nivalibus etiam unum metrum altis obruerentur. Itaque haud mirum est commeatum viarium in Austria passim interruptum esse. In Helvetia autem cives a magistratibus moniti sunt, ut labinas nivium caverent.

Conflictus in Sinu Persico imminet Unio Europaea nuntiavit novas contra Iraniam sanctiones susceptum iri, quibus impediretur, ne Irania apparatus nucleares ad bombam atomicam necessarios praepararet. Irani autem responderunt se, si id factum esset, Fretum Hormuz clausuros esse. Contentionem politicam auget, quod Irania exercitia belli maritimi in illo freto habet. Fretum Hormuz, quod paeninsulam Arabicam a cetera Asia separat, vim habet strategicam, quia per illud commeant naves petroleariae non tantum Iraniae sed etiam Iraquiae, Cuvaiti aliarumque terrarum apud Sinum Persicum iacentium. Americani nuntiaverunt se impedituros esse, ne Fretum Hormuz clauderetur. USA in illa regione Quintam classem navium longarum tenet, quae exercitui maritimo Iranorum haud dubie praevalere creditur. (Tuomo Pekkanen) Iudicium contra Mubarak continuatur Iudicium contra Hosni Mubarak, praesidentem Aegypti potestate expulsum, in urbe Cairo continuatur. Ille inter alia accusatur, quod inter motus populi Aegypti particeps fuerit caedis, qua octingenti cives manifestantes interfecti sint. Accusator flagitat, ut Mubarak, si reus illius criminis iudicatus erit, laqueo suspendatur. (Tuomo Pekkanen) Iaponia veteres electrificinas nucleares claudit Regimen Iaponiae suadet, ut omnes electrificinae nucleares plus quadraginta annorum claudantur. Propositum est securitatem augere. Antea aetas electrificinarum nuclearium in Iaponia nullo modo circumscripta fuit. Hodie tantum duae electrificinae aetatem quadraginta annorum superaverunt, sed proximis annis maior pars ex quinquaginta quattuor nuclearibus electrificinis, quae sunt in Iaponia, illum terminum assequentur. (Tuomo Pekkanen) Stephen Hawking septuagenarius Stephen Hawking, physicus Britannus notissimus, die Dominico (8.1.) septuaginta annos complevit. Morbo ALS debilitatus conventui, qui in Universitate Cantabrigensi in honorem eius factus est, interesse non potuit. Celeberrimus ex operibus eius est "Brevis historia temporis", in quo universum eiusque originem modo populari explicavit. In colloquio a societate BBC transmisso Hawking censebat periculum esse, ne genus humanum emoriretur, cum magna calamitas, sicut bellum nucleare aut calefactio climatis, Terrae obtigisset. Ideo maximi esse, ut homines spatium cosmicum incolerent et colonias in Marte aut in aliis corporibus caelestibus conderent. (Tuomo Pekkanen)

Suffragia praesidentialia anticipata Comitia praesidentialia Finnorum die vicesimo secundo huius mensis (22.1.2012) fient, sed suffragia anticipata a die undecimo usque ad septimum decimum diem (11.-17.1.) dare licet. In demoscopiis factis Sauli Niinist, candidatus factionis conservativae, ceteris praevalet, sed si plus quam dimidium votorum non acceperit, altera comitia Nonis Februariis (5.2.) inter duos candidatos fient, qui plurima vota obtinuerint.

You might also like