Professional Documents
Culture Documents
De Vlixis Casibvs
De Vlixis Casibvs
Sirenes nefanda monstra erant, quae dulci cantu nautas alliciebant atque
eos trahebant in scopulos, ubi naues fluctibus frangebantur nautaeque
omnes periebant. At callidus Vlixes nautarum omnium auris cera occlusit
atque ipse ad nauis malum a nautis deligatus est. Itaque suauis Sirenum
cantus incolumis audiuit atque periculosos insulae scopulos uitare potuit.
Vitauit quoque magna uirtute Charibdis uoragines et uoracia Scyllae ora.
Scylla in Italiae litore erat, Charibdis in Siciliae insulae oris.
At Vlixis socii boues, qui deo Soli sacrati erant, occiderant. Deus nautis
impiis iratus saeuissimam procelam emisit eorumque nauis in fluctibus
mersit. Omnes periere praeter Vlixem, qui enatare potuit atque in insulam,
ubi Calypso nympha habitabat, peruenit. Calypso benignum hospitium Vlixi
septem per annos praebuit, nam eum amabat atque in insula inuitum
retinere temptabat. Tandem Iouis imperiis Calypso paruit atque Vlixem in
Ithacam dimisit.
Itaque Vlixes ratem parauit atque ad Ithacam insulam nauigare statuit. At
fluctus eum ad insulae Phaeacum litora reiecerunt. Forte in litore erat
Nausicaa eius insulae regis filia, naufragum benigne excepit atque in regiam
ad patrem duxit. Phaeacum rex ei hospitium praebuit. Vlixes casus suos regi
narrauit atque regis iussu Phaeaces hospitem in Ithacam insulam naui ueloci
propere deuexerunt.
Tandem Vlixes in patriam reuerti potuit. Pallados auxilio mendici formam
induit atque domium, ubi proci Penelopem uxorem Telemachumue filium
uexabant, ignotus uenit. Deinde a Telemacho filio adiutus cum procis
strenue pugnauit certisque sagittis inimicos omnis breui tempore necauit.
Ita regnum suum fidelemque uxorem Vlixes recuperauit.
TRADUCCIN
Acabada la guerra de Troya y destruida la ciudad (Troya), los griegos
victoriosos navegaron hacia la Hlade, pero todos fueron castigados por la
ira de los dioses con varios sucesos.
Agamenn, general en Argos, en su palacio por su esposa, que quera
vengar la muerte de su hija Ifigenia, es asesinado con un pual. yax, en
medio de las olas, es golpeado por un rayo, pues en el templo de Palas
lanz graves injurias contra esta diosa.
Homero escribi un gran poema sobre la vuelta de Ulises a su patria. Son
hechos maravillosos y extraordinarios del rey Ulises de la isla de taca.