Professional Documents
Culture Documents
SS. Spinae Coronae DNJC Texts
SS. Spinae Coronae DNJC Texts
In II Vesperis:
===============
Antiphonae et Hymnus ut in I Vesperis
Ad Magnificat: Et genu flexo ante eum illudebant ei
dicentes: Ave Rex Judaeorum, et expuentes in eum acceperunt
arundinem et percutiebant caput ejus.
FERIA VI POST DOMINICAM I QUADRAGESIMAE
SACR LANCEAE ET CLAVORUM D.N.J.C.
In I Vesperis:
==============
Antiphonae de Laudibus
Hymnus: Quaenam lingua tibi
Ad Magnificat: Delens quod adversus nos erat chirographum decreti
quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affingens
illud cruci.
Ad Matutinum:
=============
Invit.: Christum lancea et clavis vulneratum, venite adoremus.
Hymnus: Salvete clavi et lancea
Ant. 1: Ad Jesum autem cum venissent non fregerunt ejus crura
sed unus militum lancea latus ejus aperuit.
Ant. 2: Exivit sanguis et aqua, et qui vidit, testimonium perhibuit,
et verum est testimonium ejus.
Ant. 3: Alia scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.
Ant. 4: Adspicient ad me, quem confixerunt, et plangent eum
planctu quasi super unigenitum
Ant. 5: Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum.
Ant. 6: His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me.
Ant. 7: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt
omnia ossa mea.
Ant. 8: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum et mittam
digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus
ejus, non credam.
Ant. 9: Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum
tuam et mitte in latus meum.
Ad Laudes:
==========
Ant. 1: Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit
sanguis et aqua.
Ant. 2: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia
ossa mea.
Ant. 3: Tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua
et sanguis, et hi tres unum sunt.
Ant. 4: Quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda
vestra? Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum.
Ant. 5: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas et affer manum
tuam et mitte in latus meum.
Hymnus: Tinctam ergo Christi sanguine
Ad Benedictus: Inglorius erit inter viros aspectus ejus et forma
ejus inter filios hominum; iste asperget gentes multas.
Ad Primam:
==========
Resp. br.: Qui vulneratus est pro nobis.
Ad Tertiam:
===========
Resp. br.: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia
ossa mea.
Ad Sextam:
==========
Resp. br.: Quem tu percussisti, persecuti sunt, Et super dolorem
vulnerum meorum addiderunt.
Ad Nonam:
=========
Resp. br.: Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, Attritus
est propter scelera nostra.
In II Vesperis:
===============
Antiphonae et Hymnus ut in I Vesperis
Ad Magnificat: Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros
ipse portavit, et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a
Deo et humiliatum.