Professional Documents
Culture Documents
Obras de Misericordia (Tomás de Aquino)
Obras de Misericordia (Tomás de Aquino)
AG1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
eleemosynarum genera distinguantur. Ponuntur enim septem
eleemosynae corporales, scilicet pascere esurientem, potare sitientem,
vestire nudum, recolligere hospitem, visitare infirmum, redimere
captivum, et sepelire mortuum; quae in hoc versu continentur, visito,
poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo.
Ponuntur etiam aliae septem eleemosynae spirituales, scilicet docere
ignorantem, consulere dubitanti, consolari tristem, corrigere
peccantem, remittere offendenti, portare onerosos et graves, et pro
omnibus orare; quae etiam in hoc versu continentur, consule, castiga,
solare, remitte, fer, ora; ita tamen quod sub eodem intelligatur
consilium et doctrina.
Videtur autem quod inconvenienter huiusmodi eleemosynae
distinguantur. Eleemosyna enim ordinatur ad subveniendum proximo.
Sed per hoc quod proximus sepelitur, in nullo ei subvenitur, alioquin
non esset verum quod Dominus dicit, Matth. X, nolite timere eos qui
occidunt corpus, et post hoc non habent amplius quid faciant.
Unde et Dominus, Matth. XXV, commemorans misericordiae opera, de
sepultura mortuorum mentionem non facit. Ergo videtur quod
inconvenienter huiusmodi eleemosynae distinguantur.
AG2
Praeterea, eleemosyna datur ad subveniendum necessitatibus proximi,
sicut dictum est.
Sed multae aliae sunt necessitates humanae vitae quam praedictae,
sicut quod caecus indiget ductore, claudus sustentatione, pauper
divitiis.
Ergo inconvenienter praedictae eleemosynae enumerantur.
AG3
Praeterea, dare eleemosynam est actus misericordiae. Sed corrigere
delinquentem magis videtur ad severitatem pertinere quam ad
misericordiam.
Ergo non debet computari inter eleemosynas spirituales.
AG4
Praeterea, eleemosyna ordinatur ad subveniendum defectui.
Sed nullus est homo qui defectum ignorantiae non patiatur in
aliquibus. Ergo videtur quod quilibet debeat quemlibet docere, si
ignoret id quod ipse scit.
SC
Sed contra est quod Gregorius dicit, in quadam homilia, habens
intellectum curet omnino ne taceat; habens rerum affluentiam vigilet
ne a misericordiae largitate torpescat; habens artem qua regitur
magnopere studeat ut usum atque utilitatem illius cum proximo
partiatur; habens loquendi locum apud divitem damnationem pro
retento talento timeat si, cum valet, non apud eum pro pauperibus
intercedat.
Ergo praedictae eleemosynae convenienter distinguuntur secundum ea
in quibus homines abundant et deficiunt.
CO
Respondeo dicendum quod praedicta eleemosynarum distinctio
convenienter sumitur secundum diversos defectus proximorum.
Quorum quidam sunt ex parte animae, ad quos ordinantur spirituales
eleemosynae; quidam vero ex parte corporis, ad quos ordinantur
eleemosynae corporales. Defectus enim corporalis aut est in vita, aut
est post vitam. Si quidem est in vita, aut est communis defectus
respectu eorum quibus omnes indigent; aut est specialis propter
aliquod accidens superveniens.
Si primo modo, aut defectus est interior, aut exterior. Interior quidem
est duplex, unus quidem cui subvenitur per alimentum siccum, scilicet
fames, et secundum hoc ponitur pascere esurientem; alius autem est
cui subvenitur per alimentum humidum, scilicet sitis, et secundum hoc
dicitur potare sitientem. Defectus autem communis respectu exterioris
auxilii est duplex, unus respectu tegumenti, et quantum ad hoc ponitur
vestire nudum; alius est respectu habitaculi, et quantum ad hoc est
suscipere hospitem.
Similiter autem si sit defectus aliquis specialis, aut est ex causa
ARTICULO 2
Es adecuada la divisin de clases de limosna?
a
In Sent. 4 d.15 q.2 a.3 q.a1.2; In Mt. c.25.
Objeciones por las que parece que no es adecuada
la divisin de clases de limosna:
1. En la limosna se distinguen siete tipos de limosna
corporal: dar de comer al hambriento, dar de beber
al sediento, vestir al desnudo, dar posada al
peregrino, visitar a los enfermos, redimir al cautivo y
enterrar a los muertos, recogidas en el verso: visito,
doy de beber, doy de comer, redimo, cubro, recojo,
entierro. Igualmente se distinguen otras siete
espirituales: ensear al que no sabe, dar buen
consejo al que lo ha menester, consolar al triste,
corregir al que yerra, perdonar las injurias, sufrir las
flaquezas del prjimo y rogar por todos, recogidas
asimismo en este verso: aconseja, ensea, corrige,
consuela perdona, sufre, ora, comprendiendo bajo el
mismo trmino el consejo y la doctrina. La limosna,
en efecto, se da para socorrer al prjimo, y el hecho
de sepultar a uno no le aporta ninguna ayuda; de
otra manera no sera verdadero lo que dice el Seor
en Mt 10,28: No temis a los que matan el cuerpo y
despus nada tienen que hacer. Por eso el mismo
Seor, en Mt 25,35-36.42-43, al recordar las obras
de misericordia, no menciona enterrar a los muertos.
Parece, pues, inadecuada la distincin de clases de
limosna.
2. Ms an: Segn hemos dicho (a.1), la limosna se
da para atender las necesidades del prjimo. Pero
las necesidades de la vida humana son muchas ms
que sas, cuales son: el ciego, que necesita de un
lazarillo; el cojo, de alguien en quien apoyarse; el
pobre, el dinero.
En conclusin, no est bien clasificada la limosna.
3. Y tambin: Dar limosna es acto de misericordia.
Corregir, en cambio, al delincuente ms parece
severidad que misericordia. Luego no debe colocarse
entre las limosnas espirituales.
4. Finalmente, la limosna se hace para socorrer la
indigencia. Pues bien, no hay hombre que no sufra
ignorancia en algunas materias. Parece, pues, que
todos deberan ensear a quienquiera que ignore lo
que ellos saben.
RA1
Ad primum ergo dicendum quod sepultura mortui non confert ei
quantum ad sensum quem corpus post mortem habeat. Et secundum
hoc Dominus dicit quod interficientes corpus non habent amplius quid
faciant. Et propter hoc etiam Dominus non commemorat sepulturam
inter alia misericordiae opera, sed numerat solum illa quae sunt
evidentioris necessitatis. Pertinet tamen ad defunctum quid de eius
corpore agatur, tum quantum ad hoc quod vivit in memoriis hominum,
cuius honor dehonestatur si insepultus remaneat; tum etiam quantum
ad affectum quem adhuc vivens habebat de suo corpore, cui piorum
affectus conformari debet post mortem ipsius. Et secundum hoc aliqui
commendantur de mortuorum sepultura, ut tobias et illi qui Dominum
sepelierunt; ut patet per Augustinum, in libro de cura pro mortuis
agenda.
RA2
Ad secundum dicendum quod omnes aliae necessitates ad has
reducuntur. Nam et caecitas et claudicatio sunt infirmitates quaedam,
unde dirigere caecum et sustentare claudum reducitur ad visitationem
infirmorum. Similiter etiam subvenire homini contra quamcumque
oppressionem illatam extrinsecus reducitur ad redemptionem
captivorum. Divitiae autem, quibus paupertati subvenitur, non
quaeruntur nisi ad subveniendum praedictis defectibus, et ideo non fuit
specialis mentio de hoc defectu facienda.
RA3
Ad tertium dicendum quod correctio peccantium, quantum ad ipsam
executionem actus, severitatem iustitiae continere videtur.
Sed quantum ad intentionem corrigentis, qui vult hominem a malo
culpae liberare, pertinet ad misericordiam et dilectionis affectum,
secundum illud Prov. XXVII, meliora sunt verbera diligentis quam
fraudulenta oscula odientis.
RA4
Ad quartum dicendum quod non quaelibet nescientia pertinet ad
hominis defectum, sed solum ea qua quis nescit ea quae convenit eum