Download as doc, pdf, or txt
Download as doc, pdf, or txt
You are on page 1of 2

Luis ALberto Lpez Snchez

Clemens Alexandrinus
Natus est circa annum 150, ex parentibus paganis. Non multa
scimus de vita eius nedum de causis cur, quove modo Christianus
evaserit. Itineratus est per Italiam, Siriam et Palestinam in quibus
itineribus

novit

multos

homines

multosque

magistros.

Denique

Alexandriam petivit ubi factus est discipulus Panteni qui fuit primus
notus magister Alexandriae1; ibi coluit artes diversas ac multas quibus
eruditus est. Paucis annis post proter persecutiones coactus est ut
relinqueret Aegyptum, dein in regionem Capadociam pervenit ibique
mansit, tamen nunquam iterum reversus est in Aegyptum. Mortus est
circiter anno 215.
Utpote doctus Clemens alte penetravit libros Graecos mentesque
priscorum scriptorum, egregie primas notiones Christianas excoluit
atque eximie sacras novit litteras. Is doctrinas ac notiones et priscorum
paganorum et Christianorum auctorum

potius quam divellendas ob

discrimina, coniungendas esse ducebat eo consilio ut religio Christiana


firmus

haberet

fundamentum

adhibens

perinde

fulcrum

cogitata

philosopha paganorum.
Clementis opus quod nuncupatur est
aperta exortatio ad veram doctrinam et notionem persequendam,
conatur persuadere auditoribus ut veram philosophiam et rectam
veritatem

quaerere

studueant,

id

est,

religionem

Christianam.

Adhibentur in narratione versus et personae ex fabulis et mythologia


Graecorum

ut

laudetur

veritas,

Spiritus

Sanctus,

Deus.

Primum

exhortatur ut homines pravas relinquam consuetudines quas adepti sunt


non secundum rationem sed cottidianos mores sine iudicio. Notas
1

Quidam ut H. I. Marrou Pantenum auctorem epistulae ad Diognetum

autumant esse.

usurpat narrationes (ut de sirenis aliisque monstris atque prodigiis)


easque aliter interpretatur ut gloriam et veritatem Dei eiusque ad
summos extollat laudes. Quodammodo licet affirmare interpretationes
has

Clementis

antiquorum

operum

rationes

exgeticas

obsequi

alegoriam, nam personae fabularum vel monstra terribilia et formidabilia


aque valente atque peccata et mala huius mundi quae nullus bonus
Christianus admitere possit. Oppugnare etiam conatur adorationem
falsorum deorum invitans ad venerationem Christi religionemque
Christianam. Deinde apparent invitationes ad veram fidem quoque quae
dulcibus verbis, laudibus imaginibusque pulchritudinis ut homines
libenter accedant et spes oriatur veritatis in hominus animis, etiam satis
aperte coniunguntur cum mysteriis, ut antiquitus erat mos, attamen
haec

mysteria

longe

veriora

sunt

cum

pertineat

ad

religionem

Christianam et adorationem Christi cultumque Dei.


Denique novitas operis etiam percipitur in tanquilitate et fiducia
quam tribuitur divino. Clemens magnam habuit spem, ut in suis
operibus percipitur, in iuvenum institutione inque hominum natura.

Bibliographia:
Simonetti, Manlio et Emanuela Prinzivalli, Storia della letteratura
Cristiana Antica, EDB, Bononiae, 2012.
Quasten, Iohannes, Patrologia, Iprimi due secoli,
1997.

Marietti, Assisi,

You might also like