Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 4

1 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Ezechielem, PL 25, 0339B (auctor 340-420)

Neque enim iuxta Iudaicas fabulas, quas illi appellant, gemmatam, et auream de coelo
exspectamus Ierusalem: nec rursum passuri circumcisionis iniuriam, nec oblaturi taurorum et arietum
victimas, nec sabbati otio dormiemus.

2 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Ieremiam, PL 24, 0802A (auctor 340-420)

Post captivitatem autem, quae sub Vespasiano et Tito, et postea accidit sub Hadriano, usque ad
consummationem saeculi ruinae Ierusalem permansurae sunt [Al. permanserunt], quamquam sibi Iudaei
auream atque gemmatam Ierusalem restituendam putent, rursumque victimas, et sacrificia et coniugia
sanctorum, et regnum in terris Domini Salvatoris.

3 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Ieremiam, PL 24, 0873A (auctor 340-420)

Delirant enim qui auream atque gemmatam suspirant Ierusalem, suam avaritiam in mysterio urbis Domini
consecrantes.

4 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Ieremiam, PL 24, 0886D (auctor 340-420)

Quod quia post captivitatem temporibus Zorobabel et Ezrae non possunt monstrare completum, transeunt ad
Christi tempora, quem in consummatione mundi dicunt esse venturum, ut aurea atque gemmata iuxta
Apocalypsim Ioannis descendat Ierusalem, et hoc terrae spatio, id est, ab illo loco usque ad illum locum
aedificetur per circuitum (Apoc. XXI) . Suspicionisque suae hanc aurulam capiunt, quod a turre Anathoth,
quae hodie appellatur Ieremiae, tribus a Ierusalem millibus separata, usque ad torrentem Cedron, qui
scribitur in Evangelio (Ioan. XVIII) , et est in valle Iosaphat, ubi hortus erat, in quo et Iudas proditor tradidit
Salvatorem, civitatis fundamenta iaciantur.

5 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Ioelem, PL 25, 0986A (auctor 340-420)

Haec Iudaei et nostri, ut diximus, iudaizantes, ad mille annorum fabulam referunt, quando putant Christum
habitaturum in Sion, et in Ierusalem aurea atque gemmata sanctorum populos congregandos, ut qui in isto
saeculo oppressi sunt ab universis gentibus, in hoc eodem cunctis imperent nationibus.

6 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 8, XXV, 18 (auctor 340-420)

Haec civitas cum destructa fuerit, in aeternum non aedificabitur, ut mille annorum regnum et aureae
Ierusalem atque gemmatae somnia conquiescant.

7 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 10, XXXV, 52 (auctor 340-420)

XII, 22); ne more Iudaico auream quaeramus Sion, et gemmatam Ierusalem, quae iuxta prophetiam Danielis,
in aeternos cineres dissoluta est (Daniel. IX).

8 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 13, XLIX, 153 (auctor 340-420)

Quarto appellatur Ierusalem quam Iudaei et nostri Iudaizantes iuxta Apocalypsim Ioannis, quam non
intelligunt, putant auream atque gemmatam de coelestibus ponendam (Apoc. XXI), cuius terminos et
infinitam latitudinem etiam in Ezechielis ultima parte describi.

9 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 17, LX, 10 (auctor 340-420)

Iudaei et nostri semiiudaei, qui auream atque gemmatam de coelo exspectant Ierusalem, haec in mille
annorum regno futura contendunt, quando omnes gentes serviturae sunt Israel, et cameli Madian et Epha de
Saba venientes, aurum deferent et thus, et omnes oves Cedar congregentur, arietesque Nabaioth veniant, ut
immolentur super altare Templi, quod fuerit exstructum.

10 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 17, LX, 145 (auctor 340-420)

Quod si ita est, ubi erit aurea et gemmata Ierusalem?

11 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 17, LX, 148 (auctor 340-420)

Nisi forte muros habebit et fundamenta gemmata, et Templum quod ornatius esse deberet, lignis
aedificabitur.

12 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 18, LXIV (auctor 340-420)

Non dico de mysterio Trinitatis, cuius recta confessio est ignoratio scientiae: sed de aliis Ecclesiasticis
dogmatibus, de Resurrectione scilicet, et de animarum et humanae carnis statu, de Repromissionibus
futurorum, quomodo debeant accipi, et qua ratione intelligenda sit Apocalypsis Ioannis, quam si iuxta
litteram accipimus, iudaizandum est; si spiritualiter, ut scripta est, disserimus, multorum veterum videbimur
opinionibus contraire: Latinorum, Tertulliani, Victorini, Lactantii: Graecorum, ut caeteros praetermittam,
Irenaei tantum Lugdunensis episcopi faciam mentionem, adversum quem vir eloquentissimus Dionysius
Alexandrinae Ecclesiae pontifex elegantem scribit librum, irridens mille annorum fabulam, et auream atque
gemmatam in terris Ierusalem, instaurationem Templi, hostiarum sanguinem, otium sabbati, circumcisionis
iniuriam, nuptias, partus, liberorum educationem, epularum delicias, et cunctarum gentium servitutem:
rursusque bella, exercitus, ac triumphos et superatorum neces, mortemque centenarii peccatoris.

13 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Zachariam, PL 25, 1529B (auctor 340-420)

In die, inquiunt, illa, quando Christus in Ierusalem aurea atque gemmata sederit regnaturus, non erunt idola
nec divinitatis cultura diversa, sed erit Dominus unus, et revertetur omnis terra usque ad solitudinem, id est,
in antiquum statum.

14 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Zachariam, PL 25, 1532C (auctor 340-420)

Haec passos non esse Romanos qui Ierusalem subverterunt, cunctis perspicuum est: nisi forte Iudaei illas
nationes asserunt [Al. asserent] perpessuras, quae contra auream et gemmatam dimicaturae sunt Ierusalem.

2 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Epistolam ad Galatas, PL 26, 0361C (auctor 340-420)

In eo autem loco ubi Aquila et Theodotio similiter transtulerunt, dicentes: quia maledictio Dei est suspensus,
in Hebraeo ita ponitur CHI CALALATH ELOIM THALUI. Haec verba Ebion ille haeresiarches
Semichristianus, et Semiiudaeus ita interpretatus est, , id est, quia iniuria Dei
est suspensus.

3 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 1, II, 190 (auctor 340-420)

Caeteri enim, qui verterunt quidem, sed sermonem ambiguum ad impietatis traxere sensum, non mirum cur
male interpretati sint, nec voluerint de Christo gloriosum quid dicere, in quem non credebant: videlicet
Iudaei aut Semiiudaei, id est, Ebionitae.

4 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 15, LIV, 186 (auctor 340-420)


Excessimus brevitatis modum, qui utilis est in omnibus quae dicenda sunt: nequaquam nos iuxta Hebraeos et
nostros Semiiudaeos in terra, sed in coelis, urbem Dei quaerentes [Al. quaerendo], quae in Christo monto
sita latere non potest.

5 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 17, LX, 10 (auctor 340-420)

Iudaei et nostri semiiudaei, qui auream atque gemmatam de coelo exspectant Ierusalem, haec in mille
annorum regno futura contendunt, quando omnes gentes serviturae sunt Israel, et cameli Madian et Epha de
Saba venientes, aurum deferent et thus, et omnes oves Cedar congregentur, arietesque Nabaioth veniant, ut
immolentur super altare Templi, quod fuerit exstructum.

6 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 17, LXII, 81 (auctor 340-420)

Quod semiiudaei in ultimo tempore, quando post plenitudinem gentium salvandus est Israel, et ad Dominum
rediturus, futurum esse contendunt.

Ebionici:

1 Hieronymus Stridonensis, Apologia adversus libros Rufini, PL 23, 0452B (auctor 340-420)

Porro aliud est, si clausis, quod dicitur, oculis, mihi volunt maledicere, et non imitantur Graecorum studium
et benevolentiam, qui post Septuaginta translatores iam Christi Evangelio coruscante, Iudaeos, et Ebionitas
Legis veteris interpretes, Aquilam videlicet, Symmachum et Theodotionem, curiose legunt, et per Origenis
laborem Ecclesiis dedicarunt: quanto magis Latini mei grati esse deberent, quod exsultantem
Graeciam cernerent aliquid a se mutuari!

2 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Abacuc, PL 25, 1326B (auctor 340-420)

Theodotio autem vere quasi pauper et Ebionita, sed et Symmachus eiusdem dogmatis, pauperem sensum
secuti, Iudaice transtulerunt: Egressus es in salutem populi tui, ut salvares Christum tuum.

3 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Danielem, PL 25, 0492C (auctor 340-420)

Illud quoque lectorem admoneo, Danielem non iuxta LXX interpretes, sed iuxta Theodotionem Ecclesias
legere, qui utique post adventum Christi incredulus fuit: licet eum quidam dicant ebionitam, qui 621-622
altero genere Iudaeus est.

4 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Ezechielem, PL 25, 0431D (auctor 340-420)

Urgent nos in hoc loco Iudaei et Ebionitae, qui circumcisionem carnis accipiunt: quomodo possumus
praesentem locum exponere incircumcisos corde et incircumcisos carne?

5 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 1, I, 193 (auctor 340-420)

Audiant Ebionitarum socii, qui Iudaeis tantum et de stirpe Israelitici generis haec custodienda decernunt.

6 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 1, II, 190 (auctor 340-420)

Caeteri enim, qui verterunt quidem, sed sermonem ambiguum ad impietatis traxere sensum, non mirum cur
male interpretati sint, nec voluerint de Christo gloriosum quid dicere, in quem non credebant: videlicet
Iudaei aut Semiiudaei, id est, Ebionitae.

7 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 18, LXV, 782 (auctor 340-420)


Iudaei et Iudaici erroris haeredes Ebionitae, qui pro humilitate sensus nomen pauperum susceperunt,
omnesque mille annorum delicias praestolantes, equos et quadrigas, et rhedas, et lecticas, sive basternas, et
dormitoria, mulosque et mulas, et carrucas, et diversi generis vehicula sic intelligunt, ut scripta sunt.

8 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Matthaeum, PL 26, 0076C (auctor 340-420)

Nota quod primi apostoli Salvatoris litteram sabbati destruunt, adversus Ebionitas, qui cum caeteros
recipiant apostolos, Paulum quasi transgressorem legis repudiant.

9 Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Matthaeum, PL 26, 0078B (auctor 340-420)

In Evangelio, quo utuntur Nazaraeni et Ebionitae (quod nuper in Graecum de Hebraeo sermone transtulimus,
et quod vocatur a plerisque Matthaei authenticum), homo iste, qui aridam habet manum, caementarius
scribitur: istius modi vocibus auxilium precans: Caementarius eram, manibus victum quaeritans: precor te,
Iesu, ut mihi restituas sanitatem, ne turpiter mendicem cibos.

10 Hieronymus Stridonensis, De situ et nominibus locorum Hebraicorum, PL 23, 0888D (auctor 340-
420)

Est autem et villa Chobaa, in iisdem regionibus, habens accolas Hebraeos, qui credentes in Christum (omnia
legis praecepta custodiunt. Et a principe haereseos) ( Ebionitae ) nuncupantur. (Contra istiusmodi
dogma Paulus Apostolus scribit ad Galatas.) Chabratha, quod interpretatur Aquila ' , id est, iuxta
viam, quae ducit in Ephrata, id est Bethleem: ubi Rachel cum Beniamin peperisset, occubuit.

11 Hieronymus Stridonensis, De viris illustribus, PL 23, 0623 (auctor 340-420)

Ioannes Apostolus, quem Iesus amavit plurimum (Io. XIII, 23, et XIX, 26, et XX, 2, et XXI, 7) , filius
Zebedaei, frater Iacobi apostoli (Matth. IV, 21, et X, 2; Marc. X, 35; Luc. V, 10) , quem Herodes post
passionem Domini docellavit (Act. XII, 2 seqq.) , novissimus omnium scripsit Evangelium, rogatus ab Asiae
episcopis, adversus Cerinthum, aliosque haereticos, et maxime tunc Ebionitarum dogma consurgens, qui
asserunt Christum ante Mariam non fuisse.

12 Hieronymus Stridonensis, Epistolae, PL 22, 0923 (auctor 340-420)

Quid dicam de Ebionitis, qui Christianos esse se simulant?

13 Hieronymus Stridonensis, Liber Ezrae, PL 28, 1404B (auctor 340-420)

Porro aliud est, si clausis, quod dicitur, oculis mihi volunt maledicere, et non imitantur Graecorum studium
ac benevolentiam, qui post Septuaginta Translatores, iam Christi Evangelio coruscante, Iudaeos et Ebionitas
Legis veteris interpretes, Aquilam videlicet, et Symmachum, et Theodotionem, et curiose legunt, et per
Origenis laborem in , Ecclesiis dedicarunt.

You might also like