Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 51

II.

Inc1p1t <cant1cvm> Devteronom11.


1. Deuteronomium, quod secunda lex appellator (deuteros
quippe secunda, nomos lex dicitur apud Graecos) canticum
habet, quo Moyses, ultimo sui temporis fine, postquam po-
pulum seruare ceremonias erudiuit, caelum ac terram in
5 testimonium inuocauit.
Deut. 32, 1 2. Adtende, caelum, et loquar, et audiat terra uerba
ex ore meo. Cum populum Moyses aspiceret duricordem,
nec diuinis oboedire mandatis, inrationabilia protestatus est
elementa, ut rationalis homo, si mandatis caelestibus non
5 oboedisset, elementis conuincentibus damnaretur. Adtende,
caelum, et loquar, et audiat terra uerba ex ore meo.
Caelum spiritales posuit sanctos, in quorum cordibus Deus,
tamquam in habitaculo proprio, commoratur. Et idcirco illis
adtende dicitur, pro eo quod purificato mentis obtutu os-
1o tensa sibi mysteria uidere mereantur. Non enim possumus Pi io
uerba Moysaica contemplari, et quae loquitur spiritaliter
intueri, nisi caelum fuerimus effecti et intra nos celare coepe-
rimus sacramenta diuina, ut eloquio Dauidico congruamus :
In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Caelum
1j enim dictum est a celando, uel quod intra se celet occulta, uel
quod sit stellarum diuersitatibus picturatum, id est caela-
tum, quia caelare dicitur sculpere.
Audiat terra uerba ex ore meo. Terra animales car-
nalesque sunt homines qui audire tantum Moysen, id est diui-
2o a legis sermonem possunt, non tamen peruidere. Idcirco
terrae dicitur audi, caelo autem adtende, ut sanctus proprie
uideat, carnalis autem audiat quae dicuntur. Tropologice,
caelum angelos ponit, qui Verbum illud bonum quod Pater
eructauit, uidere commerentur. Homines autem, terrae limo

1, i Eucher., Instructioemm ber II - CSEL j1, 160/161.


2, 2/3 cfr Deut. j:, 27/29. 7/8 Eucher., Uberform. spir. intell. II - CSEL 31,
9. Cfr Aug., De sermone Domini I, 1309/1310 - ed. Mutzenbecher, CC 3;, p. 61.
8 cfr I Cor. 3, 16 ; Eph. 3, 17. 14 Ps. 118, 11. 14/17 cfr Varro, De lingua
latina 5, 18 - ed. Kent, I, p. 16-18. 17 cfr Nonius, De compendiosa doctrina V -
ed. Mller, II, p. 23 (436). 18/19 cfr Eucher., ber form. spir. intell. III -
CSEL 31, 13 ; Aug., En. in Ps. 134, 16, 6 - ed. Dekkers-Fraipont, CC 40, p. 1948.
S3 cfr Aug., Sermo 58, 3 (4) - PL 38, 394. 24/29 cfr Gen. 2, 7.

T1tvlvs : coni. Pitra ; Incipit Deuteronomii V


1, 1 Deutheronomium V, in diutheronomium mut. m.a. (cfr etiam deutheros)
2, 4 caelestis V (corr. m.a.) 7 spiritale Pitra (sed cfr Verec., In cant. Deut. 12,
20) 9 obtuto V (corr. m.a.) 1213 ceperimus V (corr. m.a.) 19 Moyse V
(corr. m.a.) 22 Tropholoice V
SVPER CANTICA, DEVT. 2-3 17
25 formati, audire potius secundum hominem potuerunt Sal
utorem, quam occultam in homine uidere maiestatem. Nec
moueat quod uerba pluraliter, et non singulariter appellaue-
rit Verbum, cum per eundem Filium omnia quae loquitur
Pater proferat uerba. Inclnate, inquit, aurem uestram in
30 uerba oris mei. Spiritaliter alius quaerendus est sensus.
Adtende, caelum, et loquar Ecclesiae dicit. Et audiat
terra uerba ex ore meo, Synagogam terrae uocabulo
signincat Iudaeorum.
32,2 3. Expectetur sicut pluuia eloquium meum, et
descendant sicut ros uerba mea. Ex persona Patris agnos-
citur, cuius Eloquium nouissimis est temporibus expectatum,
quia Verbum caro factum est et habitauit in nobis. Pluuiae con-
5 paratum, pro eo quod de nube intellegibili, Maria matre,
descendens, terrae nostri corporis sociatus, sanctis nos prae-
dicationibus, tamquam pluuiis, inrigauit. Vnde Dauid : Et
descendit sicut pluuia in uellus, et sicut stillicidia stillantia
super terram. Vellus humanam carnem, terram uero, stillici-
10 diis infusam, Ecclesiae multitudinem praeuidebat.
Et descendant sicut ros uerba mea. Ros consump-
tas reficit herbas. Et quaecumque pastu iumentorum per-
tulerint detrimenta, eius refrigerio reconpensant. Non aliter
euangelica uerba uexationes solidant animarum, quas intel-
1 5 lectuales pecudes, sine dubio daemones, malis suasionibus deuo-
rarunt. Vnde recte ait descendant, quia nobis diuina uerba
caelitus ministrantur.
Sicut imber super gramen, et sicut nix super fae-
num. Imbribus gramina nutriuntur, niuibus faenum. Qui-
20 bus coaptatus euangelicus sermo confouet animas ac nutrit,
qui nunc pluuiis terram scilicet saturando, nunc niuibus
propter puritatis candorem nitidaeque intellegentiae mi-
nutias conparatur, nunc ignibus similatur, calore suo uitia
decoquendo, lumenque internis sensibus exhibendo, Hiere-
25 mia dicente : Et factus est sermo tuus in gaudium et in laeti-
tiam cordis mei, et quasi ignis aestuans diuisusque in ossi-
bus meis. Et iterum : Ecce dabo uerbum meum in ore tuo ignem,

29/30 Ps. 77, 1.


3, 4 Io. 1, 14. 6 cfr Collectae orationes ex antiquis psalteriis. Series Africana 8.
32 et 84 - ed. Brou, p. 74. 80 et 92. 7/9 Ps. 71, 6. 11/12 cfr Prou. 19, 12.
25/M 1er. 15, 16. 26/27 1er. 20, 9. 27/28 1er. 5, 14.

3, 2 ex] hoc ai/. V s.l.m.rec. 13 post icdigtiio ras.fere 5 lilt. V con pensant
V(corr.m.a.,ie-in ras.) ; reconpensent ( ?) in V iuxtaKull(p. 148) 15/iedeuora-
rent V (corr. m.a.), Pitra 20 euangelicus] sermo in marg. V m.rec. 20 ac]
V ; et Pitra 21 terram] ob praem. Pitra saturando] coni. Kull ; saturandam
V Pitra 24 interius Pitra M/26 laetitia V
I8 SVPER CANTICA, DEVT. 3-4
et populum istum stipulam, quod Sancti Spiritus plena descen-
sio linguis est flammeis exaequata, ut splendidus calor per
30 Apostolos Aegyptias stipulas quas Israhelitici populi congre-
gabant, leuiori succenderet spiritu caritatis. Nonnumquam
mallei uocabulo nuncupatur, sicut memoratus propheta testa-
tur : Ecce sermo Domini sicut malleus conterens petras, nimirum
duricordes, quos ictu frequenti confrangit atque in puluerem
35 demolitur. Sic itaque fit ut Verbum Dei multis similitudinibus
conparetur, dum uniuscuiusque rei efficientias imitatur.
Faeno gramineque significan populum Esaias ait : Vere
faenum est populus ; exsiccatum est faenum, et cecidit flos.
Idem quoque alibi ait : Facti sunt homines sicut herba tectorum. Pi 11
40 et sicut gramina quae non maturescunt.
31.3 4. Quia nomen Domini inuocabo. Differentiam mon-
strat quod illius possunt uerba sicut pluuia niuesque des
cendere, qui dominici fuerit nominis inuocator. Quid autem
sit nomen Domini inuocare, quoue tempore debeat inuocari,
5 Dauidici declarant psalmi : In tribulatione mea inuocaui Domi
num, et exaudiuit me in latitudine. Tunc enim humilis animus
quod rogarit, inpetrat ; et Deus non abicit postulantem.
Inuocare autem est Deum, nulli alii nisi Domino famulari, si
cut propheta demonstrat : Domine, praeter te alium non no
lo uimus. Nomen tuum inuocabimus. Ergo inuocare Deum est in
se uocare, ut habitaculum eius fieri mereatur.
Date magnitudinem Domino Deo nostro. Cur hor-
tatur propheta Domino Deo magnitudinem dari, cum mag-
nitudinis eius non sit finis, et ei nihil possit augeri, tam-
15 quam quod habuerit deminutum ? Sed hoc est dare magni
tudinem Deo, magnificare per omnia Creatorem, non mag
num faciendo, sed magnum intellegendo. Sicut Iosue
Acham filio Charmi dixit : FHi mi, da gloriam Deo. Sine dubio :
glorifica Deum. Hoc populis gentilibus dicit, qui, paganitatis
20 errore delusi, deos sibi magnos alios atque alios confingebant.
Quos Moyses prohibens, Dominumque nostrum docens
esse magnificum, protestatur : Date magnitudinem Do
mino Deo nostro. Itidem potest haereticis conuenire, qui

28 39 cfr Act. 2, 3 4. 30-31 cfr Ex. 5, 7. 33 1er. 23,29. 37/38 Is. 40,
7/8. 39/40 Is. 37, 27.
4, 2/3cfr Is. 55, 10-11. 5-6 Ps. 117, 5. 9/10Iudith 8, 19. Cfr Deut. 4, 35 ;
Iudith 9, 19 ; Eccli. 36, 5 ; Marc. 12, 32. 10 Ps. 79, 19. Cfr Ps. 74, 2. 18
Ios. 7, 19.

34 quas V 37 graminique V
4, 3 fuerint V(corr. m.a.) 7 rogaret V (corr. m.a.) ; rogatP//ra 8 Deum] V
(cfr l. 10) ; Dominum Pitra 15 diminutum Pitra 18 Charmi] scripsi cum
Vulg ; Carmi V Pitra (sed cfr Verec., In cant. Ax.. 28, 4) 19 gentibus V (corr.
m.a.)
SVPER CANTICA, DEVT. 4-5 19
magnitudinem Dei Filio subtrahentes, minorem eum infir-
25 mumque praedicant. Date itaque magnitudinem Domino
Deo nostro, quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis,
et magnitudinis eius non erit finis. Date ergo, non aliquid ad-
dendo, sed fide credendo.
32,4 5. Deus, uera opera eius, et omnes uiae eius iudi-
cia. Veritatis auctor est Deus, et ueritas ipse est Deus, et
uniuersa in ueritate firmauit, et omnes uiae eius iudicia.
Viae : consilia occultasque dispositiones agnosce, quae iudicio,
5 mensura pondereque consistunt. Deus, uera opera eius,
et omnes uiae eius iudicia. Cum Saluator in pluribus
miracula consummaret, imitatores maliuoli non defuerunt,
qui ueram uirtutem sequi falsis inlusionibus niterentur.
Sicut Simon magus eiusque auctor fantasticas sanitates
10 quibusdam ignorantibus uisus est demonstrare, sed non
sunt eius opera uera. Quoniam uerus Deus ueris operibus
operatur. Falsus autem falsa committit.
Et omnes uiae eius iudicia, uel quod iustis iudiciis
cuncta gessisset, uel quod eius omnes sententiae futura iudicia
15 minitentur. Opera Dei alia sunt uera, alia sunt mirabilia, sicut
dicit Scriptura : Mirabilia opera tua, et anima mea nouit nimis.
Quae considerans alius dicit : Consideraui opera tua, Deus,
et expaui. Et alia sunt quae possunt intellegi, alia quae non
queunt adprehendi, de quibus Salomon : Sicut in uentre praeg-
20 nantis non inuenies ossum, ita opera Dei non intellegis uniuer
sa. Quod sic secundum spiritalem intellegentiam currit : sicut
in anima praegnanti fide non inuestigas Christum, quia non
potest in conscientia peruideri, ita neque eius dispensationes,
quibus uniuersa ponderantur, agnoscere praeualebis. Omnia
25 tamen quae uel reuelata uidemus, uel occulta sentimus, uel
amplius abdita penitus ignoramus, uera sunt ac mirabilia, nos-
tram tamen fugientia paruitatem.
Et omnes uiae eius i udicia. Viae Domini multae sunt,
quas tamen Dauid e duabus tamquam radicibus dixit emitti :
jo Vniuersae uiae Domini misericordia et ueritas. Nam uia di- Pi 12
citur mandatorum Viam mandatorum tuorum cucurri,
cum dilatares cor meum. Itidem : In uia testimoniorum tuorum

26/27 Ps. 144, 3.


5,0/icfr Act. 8,9/11. MPs. 138, 14. 17/18 Hab. 3, 2. 19/S1 Eccl.
11, 5. 3 Ps. 24, 10. 31/32 Ps. 118, 32. 32/33 Ps. 118, 14.

5, 3 uniuersa] ex pram. V, postea eras. 7 imitatores] et praem. Pitra 10


ignorantes V 13 omnis V (corr.) 10 queunt] intellegi add. V, postea eras.
22 praegnanti] com. KulI ; pr(a)egnati V Pitra (praegnantis legedum censet)
23 dispensationes] com. KulI ; dispensationem V Pitra 24 uniuersa] V (- s.l.)
2* penitusque Pitra 30 uia] uiam V (corr. m.a.)
20 SVPER CANTICA, DEVT. 5-6
delectatus sum, sicut in omnibus diuitiis. De iustificationum
uia : Viam iustificationum tuarum fac ut intellegam, et exerce-
il bor in mirabilibus tuis. Lex quoque ipsa uia est : Beati inma-
culati in uia, qui ambulant in lege Domini. Quam legem cur
dederit, Dauid propheta testatur : Propter hoc legem dabit
delinquentibus in uia. (Mensis consulens nostris, quibus inhuius
saeculi uia frequentius conligamur, uiam nobis contulit legis
40 uel per sanctos corporaliter factae, uel naturaliter mentibus
adtributae.
Deus fidelis, et non est iniquitas in eo. Non ita
fidelis dicitur Deus, sicut homo fidelis est, qui participatione
fidei fidelis ostenditur, sed ille uerus fidelis, qui fidei totus
45 est fons. Idcirco fidelis est appellatus, quod promissionum sua-
rum exhibeat sponsionem. Fidelis, enim, Deus in uerbis suis.
Nam sicut iustus dicitur propter damnationem malorum
retributionemque bonorum, ita misericors propter adiutorium
infirmorum, nec non etiam miserator propter ueniam delic-
50 torum fidelisque propter exhibitionem dicitur promissorum.
Et non est iniquitas in eo. Huius quaestionis Apos
tolus tractatum secutus est latiorem : Quid dicemus ? Num-
quid iniquitas apud Deum ? absit. Est autem Deus uerax,
omnis autem homo mendax. Aequitati iniquitas non con-
55 currit, neque potest ueritati mendacium commisceri. Quod
si nobis quaedam uideantur incongrue dispensan, nos potius
quae fiunt non sequimur intellectu, attamen ille iuste miseri-
corditerque omnia moderatur. Mystice de Christo dicta nos-
cuntur, quem Iudaei falsum iniquumque putantes, crucis
60 suspendi0 necauerunt. De quo propheta : Deus fidelis, et
non est iniquitas in eo, quia peccatum non fecit, nec
dolus inuentus in ore eius. Nam et homines dicti sunt dii : Ego
dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Sed nemo se ex illis ab
iniquitate poterit excusare, cum nemo de genitis est, qui non
65 impie gessit. Ille tantum genitus, qui fidelis est, et non est
iniquitas in eo.
2,5 6. Peccauerunt: nonne hi filii inmaculati ? Inter
Dei filios reputati atque ab eodem de toto mundo peculiari-

34.35 Ps. 118, 27. 35/36 Ps. 118, 1. 37/38 Ps. 24, 8. 4 Ps. 144, 13.
47/49 cfr Ps. 1n, 4. 52/53 Rom. 9, 14. 53/54 Rom. 3, 4. 1/62 I Petr.
2, 22. Cfrls. 53, 9. 62/63 Ps. 81, 6.

34 uia] om. Pitra 38 offensis] V s.l. 39 uia] uiam V (corr. m.rec.) 40


naturabiliter Pitra 44 totius Pitra 45/46 tuarum V (corr. m.a.) 46 Do-
minus Pitra 51 quest ionem V (corr. m.rec.) 52/53 Numquid] om. Pitra 56
nos] coni. Pitra (legendum eenset : nonne potius) ; non V ; uel add. s.l.m.rec. 59
putantur V (corr.) 60 negauerunt V (corr. m.a.) 65 genitus] V Pitra (legen-
dum censet : ingenitus)
SVPER CANTICA, DEVT. 6-7 21
ter congregati, peccauerunt, qui quondam inmaculati fue-
rant, priusquam maculas contraxissent. Quod populus Is-
j raheliticus increpatur : Peccauerunt, Dei Filium pernegando,
christianis rursus hoc dicitur, qui gratiam baptismatis
consecuti et in hoc inmaculati effecti, uitiorum sunt fragilita-
tibus obuoluti. Haereticis quoque sententia ista concurrit,
qui et filii et inmaculati fuerunt, priusquam scissae caritatis
10 macula peccauissent. Itaque si filii inmaculati peccant, quid
nos polluti fatemur ? Haec exprobratio, ut mihi uidetur,
maxime illis concurrit, qui ficta nunc sanctitate uidentur
hominibus esse quod non sunt. Cum uero Deus reuelauerit ab-
scondita tenebrarum et manifestauerit occulta cordium,
1 j tunc demum hi qui eos in saeculo putauerant sanctos fuisse,
seque fortasse abiectos, dicturi sunt :Peccauerunt : nonne
hi filii inmaculati ?
Progenies praua et peruersa, haec Domino retri-
buisti ? Praua, quia recto itinere ad Deum noluit ambulare ;
20 peruersa, quae pro Deo idolis deseruiuit. Haec Domino
retribuisti ? cum increpatione legendum. Tribuere est
primum beneficia conlargiri, retribuere est vicissitudinem
inpensi beneficii conpensare. Tanta tibi ac talia Domino tri-
buenti, haec, pessima et mala progenies, reddidisti, ut eo Pi 13
25 relicto ds gentium seruiretis ? Stephanus martyr Iudaeis in
contionem collectis increpat, quod superbo semper spiritu et
duris ceruicibus Domino restitissent, Remphae stellisque sacri
ficantes, non Creatori. Itidem ad Christum intellectus iste re-
currit : quem uenientem de caelo ad ruinam humani generis
jo sarciendam, praua et peruersa generatio crucifixit. Pseudo
quoque christianos inpulsat, qui propriae redemptionis im-
memores, fidem, ueniam delictorum, beatitudinem futurorum
scientiamque ueritatis secuti, uitia pro uirtutibus offe-
runt Deo, et bono contumeliam faciunt largitori. Quod etiam
35 potest haereticis conuenire, qui pacem a Christo perceptam
scissionis corruptione foedarunt.
32,6 7. Sic populus stultus et non sapiens. Fecit, subau-
dis. Stulti sanctis litteris ostenduntur terrenis distentionibus

6, 25/2 cfr Act. 6, 12. 2;27 id. 6, 51. 27/28 id. 6, 43.

6, 4 in contradixissent mut. (-di- s.l.), sed postea eras. Quo Pitra 12


fincta V (corr. m.a.), sic fere semper 13/14 absconta V (corr.) 18 prauc V
(corr.) peruerse V (corr.) 21 Tribuere est] V in marg. 25 in ludaeos mut.
V m.rec. 26 contentionem Pitra in collectos mut. V m.rec. 27 post
Remphae ras. 2 litt. V 34 contumelia V 36 corruptionis V
7, 1/2 subaudi Pitra (sed cfr Verec., In cant. Deut. 15, 2 ; In cant. Deb. 22,
11/12)
22 SV PER CANTICA, DEVT. 7
occupati, horrea destruentes angusta, et domicilia in diffu-
sione latissima construentes, fructus fructibus augmentan-
5 tes. Merito euangelicus diues qui sibi banc spem uanissimam
promittebat, exprobratus audiuit : Stulte, hoc nocte repos-
cunt a te animam tuam. Quae praeparasti cuius erunt ? Nabal
Carmelus, copiosus ac diues, sibi suisque conuiuium parans,
sed Dauid per suos farnulos nihil inpeftiens postulanti, stul-
10 tus est demonstratus, et stultitia eius manente cum eo, cae-
lesti percussus est ultione.
Nonne hic ipse est tuus pater, qui possedit te et
fecit te et creauit te? Turbat intellectum ordo mutatus.
Prius enim fit aliquid et postea possidetur. Nunc autem
1 j possedit et postea fecit, ait propheta, quod sic intellegitur :
Pater per gratiam possedit in praescientia, fecit in plasmate,
creauit in redemptione. Vni populo loquitur, et propterea
tuus pater ait, quia, licet multi sint qui uerbo Domini
generantur, unam tamen, cantate nectente, faciunt mas-
20 sam, et unum corpus, membrorum multitudine distributa,
formantur. Patres aut natura aut adoptione consistunt.
Natura, qui de propria substantia filios diligunt ; adoptio
ne, qui alienos, interueniente dilectu, sibi iuris ciuilis ob-
seruatione coniungunt. Verus ergo Filius Dei Patris solus
25 est Dominus Iesus Christus. Nos uero licet filii dicamur, eius
munere conpellati, non tamen possumus nos nisi per gratiam
spiritaliter genitos adfirmare.
Ingratis ergo filiis atque etiam indeuotis qui suum nolunt
cognoscere Genitorem, increpat sermo diuinus : Nonne hic
bipse est tuus Pater, qui possedit te et fecit te et
creauit te? Possidemur a Christo, dum eius sumus sub-
diti uoluntati. Facit nos, dum spiritali natiuitate a carnali
materia transmutamur, sicut ipse primus homo non ex nihilo,
sicut elementa, factus est, sed de terrae puluere conforma-
35 tus. Creamur uero transformatione uirtutum. Deus aliquando
dicitur pater, nonnumquam mater, interdum custos, saepe
dominus. Pater est proficiens, te erudiens atque conportans :
Ecce ego tuli te in omni ta qua ambulasti, sicut pater tollitpar-
uulum suum et erudit eum. Mater, cum propensioris affectu dul-
40 cedinis paruulos nutrit, inertes conportat, et occulto quo-

7,6/7 Luc. 12, 20. 7 11 cfr I Reg. 25,2-38. 33/35 cfr Gen. 2, 7. 38/39
Deut. 1, 31.

4 post construentes ras. fere 18 Iitt. V 13/15 Turbat - fecit] deest apud Pitra
22/23 adoptione qui] add. V s.l.m.a. 23 interueniente] et praem. V, del. m.a.
dilectum V (corr.) 28 ingratus V (corr.) 29 inter cognos- et -cere 4 litt. V
eras. 37 perficiens Pitra (signum distinctionis post te pon.) te] Vs.l.
SVPER CANTICA, DEVT. 7-8 23
dam miserationis utero propitiatius conceptos ad maturi-
tatem perducit. Vnde Dominus per Hieremiam ait : Ego
feci, ego portaui, ego genui, ego seruabo. Custos, cum nos
seruat a malis, induit bonis, quia non dormitabit, neque obdor-
4j miet qui custodit Israhel. Dominus, cum potestatis suae mo-
deramine, sicut ei libitum est, ordinat uniuersos.
32,7 8. Memoramini dies antiguos saeculi, quos in para-
diso, priusquam pelleretur Adam, tenebamus. Nonnulli,
licet haeretice, sic tamen hunc adserunt locum, ut dies
antiquos intellegant aeternos atque caelestes, de quibus
5 animae sunt ad inferiora quasi proiectae, quos nunc obliuis-
cuntur, caecatae peccato. Vnde dictum est : Memoramini
dies antiquos saeculi. Melius hoc dicimus tamen, quodma-
litiam uidetur refragantis populi desecare, ut ad sanctorum
primi temporis simplicem uitam prouocet auditores, uno
10 exhortans eodemque uiuere modo quo patriarchae, pro-
phetae, apostoli sanctique uixerunt. Tropologice, dies antiqui
sunt Abraham, Isaac, Iacob, Moyses, Iob, Esaias, Dauid et
ceteri sancti, qui suis temporibus splenduerunt, ut eorum
imitationem sectantes, ipsorum dierum memores esse possi-
15 mus. Vel certe dies antiquos saeculi longissimum illud
uitae tempus ostendit, quo nongentis et amplius annis homi
nes uictitabant. Quod nos propheta commonet memoran, ut
ex eo clareat, quod longaeuam uitam Deus hominibus prae-
parauit, sed eam peccando sibimet homines minorarunt.
20 Dierum differentia multa est. Alii sunt dies hominis,
de quibus propheta dicit : Et diem hominis non cognoui, tu
seis, Domine. Alii sunt dies caeli, sicut Dauidicus admonet
psalmus : Et am in saecula saeculorum semen eius, et thro-
num eius sicut dies caeli. Et iterum dies antiqui quos idem
25 esse significat : Recordatus sum dies antiquos, et annos ae
ternos in mentem habui. Vnde differentia monstrat dies an
tiquos ab annis aeternis multum abesse, quia dies antiquos

42/43 Is. 46, 4. 44/45 Ps. 120, 4.


8, 5/6 cfr Hieron., Epistula 98, 10 - CSEL 55, 2, p. 194. 21/22 1er. 17, 16.
23 24 Ps. 88, 50. 25/26 Ps. 76, 6.

41 miseratione V propitiatius] conieci,fortasse propitiatus, propitiatrix w/propi-


ti\1s(lectiofacilior),cfr etiam Verec., In cant. Ax. 16, 28 ; propriarum V (inane) ;per
pietatem Pitra 42 Hieremiam] mendose scrips. V (refert ad cap. Is. 46, 4) 44
dormitabit] coni. KulI cum Vulg ; dormitauit V Pitra (sed cfr adnotationem meam in
Cant. Ex. 20, 14)
8, 6 caecat i Pitra 9 prouocent Pitra (sed cfr Emend- p. 84) 11 Tropholgi-
cae V (in trop- mut. m.a.) 14/15 possumus V (corr.) 18 longebam V (corr.
m.a.) 20 homines V (corr. m.a.) 26 mente Pitra (sed cfr Verec., In cant. Ez-
3, 13) differentia] coni. Pitra ; differennai!! V 27 antiquos] dicit add. Pitra
24 SVPER CANTICA, DEVT. 8
uitae protelatio longions agebat, quam uel in paradiso uel
in principas mundi patres fruebantur antiqui. Anni uero
jo censentur aeterni quos, inmortalitate percepta, credimus nos,
miserante Domino, percepturos. Vnde lacrimis exorandus est
Deus, ut dignetur horum nobis dierum participationem con-
ferre.
Intellegite annos nationis nationum. Nationis angeli-
55 cae annos sempiternos hortatur intellectualiter exoptare.
Nationum : quae aliae possunt intellegi, nisi humanarum su
per terram, apud inferos animarum, in aere fortitudinum
impiarum ? Quia rationalis creatura in quattuor quodammo-
do diuiditur nationes : angelorum bonorum una est, hominum
40 uero secunda, animarum tertia, quarta spirituum in-
mundorum. Super has tres nationes solius angelicae nobis
naturae annos intulit exoptandos, quia ipsa est natio natio
num. Aliter mundus ipse quinque generationum diuisionibus
dispertitur. Prima usque ad diluuium currit, secunda Abrahae
45 temporibus inputatur, tertia Moysi et Iudicum ceterorum,
quarta quae Regum tempore transmeauit usque ad Iohan-
nem, quinta quae sub Christi currit aduentum. Istarum
ergo nationum breuiati sunt anni. Solius ante Noe uitae
fuerat longaeuitas constituta, quae perpetuae uitae similitu-
50 dinem continebat. Et idcirco adicit: Intellegite annos nati
onis illius primae sequentium nationum .
Tropologice annos nationis nationum Ecclesiae hae-
resumque nobis figuraliter tempora monstrat, quod illa in
aeternum, hae temporaliter uiuant. Et ad illius ecclesiasti-
55 cae nationis annos, procul dubio inmortales, nostros erudit
sensus, quos intellegere debemus, et quorum memores in-
cessabili debemus gemitu suspirare.
Interroga patrem tuum, et adnuntiabit tibi ;
seniores tuos, et dicent tibi. Historice pontificem ce-
60 terosque secundi ordinis significat sacerdotes, qui patres
propterea nuncupantur, quod per eos in domo Domini ani-
mae spiritaliter renascantur. Nam quod nos seniores in
latino dicimus, Graeci presbyteros nuncupant, a quibus et le
gem Domini interrogare debemus, et ea quae scripta sunt
65 edoceri. In Scripturis sacris adnuntiare, semper non nisi uel
praedicatio euangelii uel miraculorum uirtus significari

28 uitae] quos praem. V Pitra, omittendum censet KulI (recte) 32 ut dignetur]


V s.l.m.a. 36 Nationum] inter uncos pon. V m.rec. 42 ipse V 44 ad]
V s.l.m.a. 51 illius primae] V (in ras.) sequentium nationum] V. s.l.
55 nationes V (corr. m.a.) 58 adnuntiabit] com. KulI cum Vulg ; adnuntiauit V
Pitra (ann.), sed cfr l. 72 et 74 59 dicent] com. KulI cum Vulg ; dicunt V Pitra
61 proprie Pitra (sed cfr Verec., In cant Deut. 25, 40)
SVPER CANTICA, DEVT. 8-9 25
solet, sicut : Adnuntiate inter gentes tnirabilia eius. Et iterum :
Adnuntiabunt cadi iustitiatn eius, id est apostoli Christum
Patris iustitiam infidelibus praedicarunt. Apostolus quoque
70 sumpto Esaiae testimonio ait : Quam speciosi sunt pedes
euangelizantium pacetn, adnuntiantium bona. Ita nunc :
Interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi. Non
alias res magis quam eas quae pertineant ad euangelium Pi 'j
salutis, interrogan monstrauit dicendo .Adnuntiabit tibi.
71 Spiritaliter Christum patrem intellege, quem debemus in-
terrogationibus prouocare, quoniam ipse est thesaurus sa-
pientiae et scientiae absconditus, a quo uirtutem discere
ualeamus. Seniores autem apostolos esse cognosce.
32.8 9. Cum diuideret Excelsus gentes, quomodo dis-
persit filios Adae. Hoc quoque secundum litterae tex-
tum non inutiliter currit, quod congregatos filios Adam ad
constructionem inmanissimae turris, quae superbia demon-
5 stratur, Domini sunt iudicio linguarum uarietate dispersi, ut
secundum modum suarum linguarum uarietatem gentium
discreuissent angelosque custodes pro merito percepissent.
Lege in Danihele principem Persarum, et in Ezechiele prin-
cipem Tyri. Tropologice, diuisas gentes scismatum distribu-
10 tiones ostendit, quas filiorum Adae uocabulo demonstrauit,
quibus non dubitatur malos angelos praesidere, quorum sunt
arte diuisae.
Statuit fines gentium secundum numerum ange-
lorum Dei. Manifesto Danihelis indicio conprobatur uni-
15 cuique genti praesulem angelum institutum .cuius regiminedis-
pensetur. Vnde princeps Persarum et princeps Graecorum Mi
chaeli archangelo obsistere confirmantur. Tamen quaeren-
dum est utrum tantae sint gentes quanti sunt angeli Dei.
Quod utique non potest esse possibile. Sed sic distinguendum
20 est : secundum numerum gentium fines statuit angelorum
Dei, malorum uidelicet, qui se pro Deo colendos hominibus
obtulerunt. Nec ab omnibus communiter, sed unusquisque
in sua gente quam deceperat, colebatur.
Allegorice uero gentes, sicut supra, doctrinas haereticas cog-
25 noscamus, quibus finem quendam in uanitatis errorem prae-

67 Ps. 95, 3. 68 Ps. 21, 32. 70/71 Rom. 1o, 51. Cfr Is. 52, 7. 76/77 cfr
Col. 2,3. 78 cfr Apoc. 4, 4 ; etiam Victorinus, Fragmentum defabrica mundi - PL
5, 34B.
9, 3/7 cfr Gen. 11,4/9. 8cfrDan. 10-11. 8/9 cfr Ezech. 26-28. 14/16
cfr Dan. 10, 13/21. 24 cfr supra l. 9.

69 Apostolus] V (sed postea eradendo in apostoli mut.)


9, 11 in dubitantur mali angeli mut. V m.a.
26 SVPER CANTICA, DEVT. 9-10
dixit secundum numerum angelorum, quod ait nimi-
rum ostendens unicuique earum praeuaricationis angelum
deputatum. In bono aliter intellegi datur : gentium fines
diuersas uariarum prouinciarum locorumue ecclesias inti-
30 mauit. Quibus Deus angelos, id est sacerdotes doctoresque,
secundum proprium numerum commodauit.
32.9 10. Facta est portio Domini populus eius Iacob.
Licet diuersi sint in partibus populi distributi, et uariis
doctrinarum teneantur studiis, Domini tamen portio populus
est Iacob, qui subplantator interpretatur. Si igitur et nos
5 caelesti adiutorio communiti mala omnia subplantemus,
peccatique uictor, Satanan nostris sub pedibus conterat
Iesus Christus, Domini pars esse merebimur. Vbi enim portio
dicitur, quaedam soliditas diuisa censetur. Naturalis huma-
ni generis soliditas quibusdam est in partibus distributa.
10 Et alias diabolus per philosophiam, alias per idolatriam,
alias per haereticas obtinet fictiones. Sola Domini est portio
Iacob, quae ex his omnibus congregatur. Figuraliter in Dauid
monstratur esse conpletum, quod ex diuerso populo ad eum
debitores plurimi conuenissent aeris alieni, uidelicet eius
15 auxilio defensandi : aeris alieni, nimirum peccati, quod a
diabolo quondam, malo creditore, fuerant mutuati. Vnde
etiam usuras reddebant, nisi ueniret et pro nobis redderet
qui ex usuris et iniquitate liberat peccatores. Populus enim Pi 16
christianus aliquando debitor fuit, cuius etiam cautio tene-
20 batur, de qua dicit Apostolus : Delens quod aduersus nos erat
chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et illud tulit
de medio, adfigens eum cruci suae. Quod si fuit cautio, quaeren-
dum est ubi conscripta sit. Hieremias propheta demonstrat :
Peccatum Iuda scriptum est stylo ferreo, in ungue adaman-
25 tino, super latitudinem cordis eius. Exactores quoque cau-
tionis illius quaerendi sunt, et fortasse ipsi sunt Pharaonis
ministri, qui debito labore laterum terrenorum Israheliticos po
pulos deprimebant. Quorum tamen uirgam, id est potestatem
aduersam, cum Iesus Dominus confregisset, Esaias ait :
30 Quomodo cessauit exactor, quieuit tributum ; confracta est uirga

10, 4 Hieron., Liber interpr. bebr. nom. 7, 19 ; 61, 27 ; 78, 5 - ed. de Lagarde,
CC 72, p. 67. 136 et 157. 6 '7 cfr Rom. 16, 2o. 12/15 cfr I Reg. 22, 2. 18
cfr Ps. 71, 14. SO 22 Col. 2, 14. 24 2 1er. 17, 1. 26/28 cfr Ex. 5, 6/14.
3031 Is. 14, 4/;.

27 praeuaricationum Pitra
1o, 4 interpretator V(corr. m.a.) 6 uictor] coni. Kull(cfr p. 101) ; uictores V
Pitra 7 in pares mut. V m.a. 10 idolatriam] V (sic semper) ; idololatriam
Pitra 11 fictiones] scrips. KulI ; finctiones V (sic semper) ; functiones Pitra (le-
gendum censet : factiones, cfr p. 584) 12 quam Pitra congregauit Pitra 21
cyrographum V 22 crucis V (corr.) 25 Exauctores V (corr. m.a.)
SVPER CANTICA, DEVT. Io-II 27
percussoris eius ? Cauere itaque condecet christianos, Domi
nique populos congruit obseruare, ne quid exactores, semel
diuino muere propulsatos, sibi ipsi excitent ad tributa quae
spiritaliter delinquendo redduntur.
35 Funiculus hereditatis eius Israhel. Quod supra
portio, hoc nunc funiculus, et quodIacob, hoc retexuit Israhel.
Sed quia funiculis hereditas demetitur, propterea Dominus
ex reste flagellum aptauit, ut significanter ostenderet here
ditatis suae mensuram funiculo diuisisse, ut unam foris ex-
40 cluderet partem, aliam relinqueret in templo. Siquidem
mercantes tantum expulit foras. Hoc significante Dauid, cum
Rabath urbem amplissimam subuertisset, quae mundi typum
gestabat, ex qua populum captum in duas distribuit partes :
unam sibi necessariam reseruauit, aliam r grauiori morte
45 damnauit. Contendamus itaque de Rabath ciuitate perdita
capti, in sortem haben quae Dauid uiuificante saluatur,
et non in eam quae mortis sempiternae cruciatibus peri-
metur.
32, 10 11. Sufficientem eum sibi fecit in terra deserta,
in siti caloris, ubi non erat aqua. Terra deserta licet
eremus significetur, per quam annis quadraginta Israheliti-
cus populus pertransiuit, ubi siti aestuque detriti, serpentum
j quoque uirulentiam pertulerunt, sed altius a littera con-
scendamus. Terra deserta est mundus hic praesens, bestiarum
ferax, hominum uidelicet peruersorum, serpentumque prola-
tor, spirituum sine dubio nequiorum, ubi quietis aeternae nulla
domicilia continentur. Sufficientes nos facit, dum per adiuto-
10 rium gratiae subleuamur, ut simus sicut egentes, multos autetn
locupletantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes.
Populum enim suum sic facit Deus sufficientem, dum non
tantum non adpetit aliena, uerum etiam propria conlargitur,
ut in Domino dicat : Etenim hereditas mea praeclara est
15 mihi. Et : Dominus pars hereditatis meae et calicis mei. Sancti-
tatis quippe plenitudo, etsi aliis non praerogat quod non habet,
attamen sibi semper ex eo quod nihil habet, abundat, et
cum Apostolo dicit : Nos infirmi, uos autem fortes ; uos nobiles,
nos autem ignobiles ; usque in hac hora et esurimus, et sitimus,
20 et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus. Talis
ergo sufficiens est in terra deserta.

40/41 cfr Io. 2,15. 41 45 cfr II Reg. 1 2, 26/3 1 .


11, 10/11 II Cor. 6, 10. 14/15 Ps. 15, 6. 15 Ps. 15, 5. 18 20 I Cor.
4, 10/11.

30 et] om. Pitra 40 excluderet] et add. Pitra (signum distinctionis post excluderet
pon.) relinquisset V (corr. m.rec.) 40 quae] a add. V m.rec.
1 1 , 20 instabiles] coni. Pitra cum Vulg ; stabiles V
28 SVPER CANTICA, DEVT. n-12
In siti caloris, ubi non erat aqua. Sitis caloris est
ariditas concupiscentiae ignibus excitata, ubi aqua nulla
est refrigerii, consolatio scilicet gratiae spiritalis. Moraliter
25 terra deserta est anima uitiis habitatoribus destituta, quae
dum coeperit suam latitudinem uirtutibus obtinere, suffi-
ciens erit nihilque forinsecus exoptabit. Sitis autem caloris
est desiderii feruor, caritatis flamma succensus, ubi corrup-
tionis aqua humanaeque doctrinae liquor non potest inueniri.
jo Circuiuit eum, et erudiuit eutn, et custodiuit Pi 17
eu m si e ut pup ill am o culi. Circuiuit spiritali munimine
circumsepiente. Erudiuit gratiae magisterio praemonente.
Custodiuit angelorum agmine reseruante. Circuiuit Dominus
populum suum, ne delictis incursantibus dissipentur. Vnde
35 dicit propheta Dauid : Inmittet angelus Domini in circuitu ti-
mentium, et eripiet eos. Erudit quoque sequentes se, ne quid
caliginis ignorantia subplantentur. Vnde Dominus ait :
Intellectum dabo tibi, et instruam te in uia quam ingredieris.
Et iterum : Ego sum Dominus, deducens te in uiam, et docens
40 quae ignorabas.
Et custodiuit eum sicut pupillam oculi. Custos
animarum nostrarum solus est Deus, de quo scriptum est :
Nisi Dominus custodierit ciuitatem, in uano uigilant qui custo-
diunt eam. Et : Non dormitabit neque dormiet qui custodit
45 Israhel. Ipso nos custode confidimus eripi ; quo non custo
diente, pereunt non erepti. Pupillae oculi merito custodia
Domini conparatur, quae clauditur duabus palpebris, ut
geminis nos contegat Testamentis, si tamen lumen in nobis
uerissimum teneamus, cordis occulta conlustrans.
32, 11 12. Quemadmodum aquila tegit nidum suum, et
super pullos suos quos diligit, expandit alas suas,
et recepit eos, et suscepit eos super humeros suos.
Diuina protectio aquilae conparatur, quae generosos filios
5 probat, et probatos diligenter enutrit, atque ab uniuersis in-
probitatibus seruat. Fertur enim, sicut philosophi narrant,
pullos suos singillatim pedibus conportare atque in ipso solis

35/36 Ps. 33,8. 38 Ps. 31,8. 39/40 Is. 48, 1 7. 43/44 Ps. 126, 1. 44/45
Ps. 120, 4.
12, 6/12 Plinius, Naturalis Historia X, 9-10 - ed. de Saint-Denis, p. 31/32.

S2 Sitis] comeci ; siti V Pitra (sedcfr l. 27) 27 exoptauit V(corr. m.a.) 29 in-
uenire V(corr. m.a.) 35 Inmittet] com. KulIcum Vulg. ; inmittit V, Pitra(imm-)
angelos Pitra 41 Deus] addendum cense/ Pitra 44 dormitabit] com. KulI
cum Vulg ; dormitauit V Pitra (cfr Verec., In cant. Deut. 7, 44) 45 custodem V
(corr. m.a.) 47 conparantur V' (corr. m.rec.)
1 2, 7 in singullatim mut. V m.rec.
SVPER CANTICA, DEVT. 12-13 29
oculo stabilius euolare. Si recto lumine pullus solis radios
intuetur, tamquam generosus a parentibus educatur. At si re-
10 uerberatis obtutibus splendorem lucis non quiuerit tolerare,
tamquam degenerem atque indignum, expansis pedibus,
humi prosternunt, talique perimunt casu. Merito ait : Et
super pullos suos quos diligit. Sunt etenim alii quos
neglegit. Quotiens iterum sentit hominem suis nidulis insi-
15 dias praeparare, aut lapidem pedibus tollit, et in uerticem
inicit persequentis, aut expansis alis superpositos pullos
inportat, et remigantibus pennis longius euolat. Idcirco ait :
Expandit alas suas, et recepit eos super humeros
suos. Dominus quoque noster expandit super nidum Ecclesiae
20 suae alas protectionum suarum, spiritales sanctos tam
quam pullos adportat, qualis ille fuit qui dicebat : Et in
operibus manuum tuarum exultaba. Hoc quoque euangelica
parabola demonstrabat, ubi pastor perditam ouem postquam
inuenit, humeris reportauit.
32, 12 13. Dominus solus ducebat eos, et non erat cum
eis deus alienus. In columna ignis et nubis suum populum
Dominus praecedebat, ut et metator itineris et defensor
populi adfuisset, Christi mysteria futura fuisse demonstrans :
5 qui, columna nubis et ignis, carnis Verbo coniunctae futurum
ostenderet principatum ; quem christiana multitudo, con-
sequens uiuentium terrae habitacula, sortiatur. Hoc de per-
fectis dici potest, qui Christum libere consequentes, altera1s
dei in se non faciunt portionem. Nam quos auaritia comita-
10 tur, polluit inmunditia, libido sufflammat. Licet christiani di-
cantur, et eos Dominus deducere uideatur, deos sibi tamen
alienos admittunt.
Quaestionis nascitur ordo : Stephanus martyr Iudaeorum
infidelitatem exprobrans, dicit eos, annis quadraginta quibus
15 in eremo fuerant commorati, deos alienos coluisse. Hic ta
men dicitur quod non erat cum eis deus alienus. Manifesta
intellegentiae ratio demonstratur : quod infidelis populus,
quando cum diis fuerat alienis, nemo cum eo esse monstratur, Pi 18
quia idolum, ut Apostolus ait, scimus quia nihil est in tn-
do, et qui idolis serait, nihil serait, et se cum idolis facit, non
idolum secum.
19 cfr Eucher., Liber form. spir. intell. IV - CSEL 31, 22. S0/21 ibid. - 22.
21/ Ps. 91, f. 23/24 cfr Luc. 15, 5.
13, 2/3 cfr Ex. 13, 21. 5/7 cfr Collectat orationes ex antiquis psalteriis, Series
Africana 77 - ed. Brou, p. 90. 13/15 cfr Act. 7, 39/43. 10/20 I Cor. 8, 4.

10 quieuit Pitra 16 iniecit V (corr. m.a.)


13, S eo V (corr. eradendo) columnam V (corr. m.rec.) 4 populis V 5
columnam V 9 Nam] Non V (corr. m.a.) auaritiam V (corr. m.a.) 10
polluer V(corr. m.a.) 10/11 dicuntur V (corr. m.a.) 12 admiscunt I ' 18
eos V (corr. m.rec.) S nihil] V s.l.
30 SVPER CANTICA, DEVT. 14-15
32,13 14. Secum perduxit eos, in uirtute terrae cibauit
eos ex nascentia agror um. Per uirtutem terrae uber-
tatem, abundantiam monstrat. Nascentia agrorum, fructus
ubertatis copia nutritos ostendit. Tropologice uirtus terrae, id
j est Ecclesiae fides. Agrorum autem nascentia Scripturarum
sunt intellectus, quibus Dei populus pascitur et fouetur.
Moraliter animae concurrit humanae, quae diurnis profectibus
uirtutem in se coeperit obtinere, quae sola est humilitas
appellanda, ad quam nos Dominus exhortatur : Discite quia
1o milis sum et humilis corde. Agrorum autem nascentia sensus
sunt et cogitationes nostrae quibus spiritales capimus cibos.
Suxerunt mel de petra et oleum de firma petra.
Petram secundum Apostolum significat Dominum Saluato-
rem : Petra autem erat Christus, de quo, qui dulcedinem ca-
15 piunt, mella sumunt. Qui uero lenitatis eius misericordiam
adprehendunt, de firma petra oleum bibunt. Inter petram
autem et firmara petram certum est differentiam poni : et
hunc petram dici, eo quod carnis mortalitatem portasset ;
firmam uero petram, inmortalitatis obtinens firmitatem.
20 Tunc quippe morte deuicta, mortis nos uinculo liberauit, prop
ter quod Apostolus ait : Vt mortem destrueret et eum qui
habebat mortis imperium, et liberaret eos qui timore mortis per
totam uitam obnoxii erant seruituti. Et iterum : Ascendit in al-
tum, captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus. As-
25 cendit in altum, a mortuis resurgendo et in caelum glorio-
sissime conscendendo. Captiuam duxit captiuitatem, mortem
captiuando transpungens. Dedit dona hominibus, remissiones
sine dubio peccatorum.
3*. 14 15. Butyrum boum et lac ouium suxerunt : De petra,
subaudis, quod historice congruit intellectui. Butyrum au
tem boum apostolicorum est magnitudo sermonum, qui robus-
tioribus et exercitatis sensibus conferunt cibos. Lac uero
j ouium, ut arbitror, propheticarum sunt instructiones lec-
tionum, quas oues propter simplicitatem eloquii certum est
appellari. Tropologice quoque potest aliter coaptari, ut boues
ouesque intellegas animas sanctas, quae propter exercita-
tionem laborum simplicitatemque mentis ita dicuntur. Et
10 modo butyrum audientibus largiuntur, dum sapientiam in-

14, 9/10 Matth. 11, 29. 14 I Cor. 10, 4. S1/M Hebr. 2, 1415. 23/25
et 2 et 27 Eph. 4, 8.
15, 10/11 cfr I Cor. 2, 6.

14, 1 cibabit V (corr. m.a.) 3 habundantiam V (corr. m.a.) ; abundantiac


Pitra 8 in] in marg. V 13 Petram] addendum cemet Kull ; petra add. Pitra
(sed cfr Verec., In cant. Deut. 15, 46) 16 uiuunt V (corr. m.a.)
15, 1 bouum V (corr. eradendo) 2 subaudi Pitra (cfr Kull p. 73) historico
Pitra 3 bouum V (corr. eradendo) t arbitror] in marg. iterau. V m.rec.
SVPER CANTICA, DEVT. 15 31
ter sapientes loquuntur. Modo cibum praerogant lactis, dum
paruulis in Christo lac potum, non cibum subministrant.
Cum adipe agnorum et arietum. Sienim textuslitterae
solummodo cognoscatur, quomodo suxerunt agnorum pingue-
15 dinem atque adipem arietum ? Transeamus igitur ad intel-
legentiam meliorem, quae contritae menti conferat sanita-
tem et contribulato spiritui perferat medicinam. Adeps
itaque agnorum est abundantia caritatis, quae martyrum cor-
dibus enutritur, in quibus sola uiget simplicitas morum et
20 inmaculatae conuersatio uitae. Arietes autem principes
gregum ductoresque cognosce, qui tamen et ipsi dilectionis
aeternae pinguedinem conceperunt. Quorum illi adipem
sugunt, qui imitatione continuis illorum instituuntur exemplis.
Verbi gratia, Machabaei septem germani poenas multa
25 tolerantia sustulerunt. Hi caritatis adipem, id est firmitatis
pinguedinem, in suis sensibus obtinebant. Idcirco acerbitas
tormentorum fortiores animos nullatenus conplicauit. Si
itaque et nos illorum per Dei gratiam instituto formati, num-
quam tyrannicas saeuitias formidemus, inpugnantemque nos Pi 19
30 inimicum et Christum in nobis iugulare nitentem, uiriliter
repellamus, nostras animas mortibus opponentes, adipem
memoratorum exsugamus sanctorum. Sic quoque, cum insis-
timus ecclesiasticos imitari doctores, arietum adipes comede-
mus ? Vacuum fragilis uitae tempus perdere non debemus,
35 sed quorumlibet agnorum intellectualium arietumque pingue
dinem deuorare curamus. Nam si haec agnorum arietumque
pinguedo est, herbis faenoque necesse est crementetur. De
quibus Dauidicus memorat liber : Producens faenum iumentis
et herbam seruituti hominum. Et iterum : Qui producit in
40 montibus faenum. Hoc quod terra montesque spiritales lar-
giter gignunt, sanctarum pastus sunt Scripturarum, quae pro
qualitate animi profectibus increscentibus, nunc terra di-
cuntur, si minus sapimus in eis, nunc montes, si eas mystice
perscrutamur.
45 Filiorum taurorum et hir cor tn. Cum adipe, subaudi-
tur. Tauros significat patriarchas, qui fortitudine colli sui,
id est oboedientiae, iustitiam coluerunt. Hircos uero pro-
phetas, qui lasciuientem populi gregem discursu suo colligere
nitebantur, de quibus Ecclesia dicit : Cum incenso et arietibus

12 cfr I Cor. 3, 2. 20/21 cfr Aug., En. in Ps. 64, 18, 4/5 - ed. Dekkers-Frai-
pont, CC 39, p. 837 ; Eucher., Uberform. tpir. intell. IV - CSEL 31, 28. 24/25
cfr II Mach. 7, 1/42. 38/39 Ps. 103, 14. 39/40 Ps. 146, 8. 49/50 Ps.
65, 15.

16 mente V (corr. m.a.) 21 ipse V (corr. m.a.) 26 aceruitas V (corr. m.a.)


37 est1] del. V m.a. 47 iustitiae V
32 SVPER CANTICA, DEVT. 15-16
50 offeram tibi boues cum hircis. Filii autem eorum sunt qui ex eis
spiritali germine procreantur : quia non qui filii carnis, h{^
filii Dei sunt, sed qui filii sunt promissionis, deputantur in
semine. Adiutori Domino nostras flebiliter conscientias
prosternamus, ut taurorum hircorumque spiritalium semini
55 deputemur.
Cum adipe renum tritici et sanguinem uuae.
Subaudiendum est : suxerunt. Renum tritici adeps secun
dum litteram nullam intellegentiam capit,neque enim triticum
renes aliquos habet. Sed metaphoram ex aliquibus animalibus
60 sumpsit : ut sicut pinguia pecora etiam in renibus adipes nutri-
unt, ita quoque pinguia frumenti grana eorumque medullas
plenas adipi conparauit. Mystice uero recte concurrit. Tritico
Scripturae significantur diuinae, quarum spiritali similagine
pascitur mens, cuius tamen exterius corium, id est histori-
65 ca lectio, relinquetur. Nec enim me iuuat holocaustorum sacri-
ficiorumque diuersitas. Neque me iuuat Iacob connubia
quattuor habuisse, fraternoque odio cedentem, plurima apud
Laban pecora conquisisse : nunc uaria, nunc unicoloria pro
pastorali labore tulisse. Et cetera, quae si spiritaliter cogiten-
70 tur, plena mysteria cognoscentur. Haec ergo uniuersa tritici
sunt coria conpellenda : quae autem ibi interius latent, me-
dullae esse atque simila uidebuntur.
Et sanguinem uuae. Sanguis uuae martyrum est
sanguis, uel certe ipsius cruor dominicae passionis, quo cotti-
75 die de sacris altaribus saturamur, inebrians mentem, ut ter-
restribus careamus, caelestibus abutamur. Vnde dicit is qui
tali fuerat poculo saturatus : Calix tuus inebrians quampraecla-
rus est.
32,15 16. Bibit uinum, et manducauit Iacob; satiatus
est, et recalcitrauit dilectus. Vini genera plura sunt,
quae in Scripturis sanctis intellegibiliter demonstrantur. Est
uinum quod laetificat cor hominis, et est uinum ira draconum,
5 unde sequenter scribitur : Ira draconum uinum eorum. Aaron
quoque cum filiis quotiens ingreditur sancta sanctorum,
prohibetur tangere uinum. Et Apostolus ait : Nolite inebrian
uino, in quo est luxuria. Omne peccatum inebrians mentem

51/53 Rom. 9, 8. 66/67 cfr Gen. 29-31. 77/78 Ps. 22, 5.


16, 4 Ps. 103, 1 5. 5 Deut. 32, 33. Cfr Vereo, In cant. Deut. 34, 1 (infra p. 54).
5/7 cfr Leu. 10, 9. 7/8 Eph. 5, 18.

57 tritici] adipem add. Pitra 50 aliquas V metamforam V 61 quoque]


-que V s.l. 68 conquisiisse Pitra 76 in utamur mut. V m.a., Pitra (cfr KulI
p. 81)
16, 7 inebriare V (corr. m.a.)
SVPER CANTICA, DEVT. 16-17 33
uinum figuraliter appellatur. Quo uino inebriatus Iacob intel-
10 legibilis, homo sine dubio christianus, recalcitrat et resistit :
qui aliquando dilectus conparatione Christi sanguinis fuit.
Sed et hoc quod ait : Bibit uinum, et manducauit Ia- Pi 20
cob. Quemadmodum corporalis poculi uinum potent mandu-
cari, non sequenter agnosco. Sed quia uinum luxuriae moles-
15 tiaeque significat, ostendit quod, dum hoc anima facit, pota-
tur, et dum potatur, simul etiam uescitur. Nec tamen solum
uescendo, sed etiam saturando se Domino recalcitrat. Quali-
tas delinquendi multa est. Et alii modicum quid gustant
peccati, qui conceptionem rei faciendae moliuntur in corde.
20 Alii uescuntur, qui cogitant prauitatem et opere subsequun-
tur. Alii uero saturantur, qui consuetudinem peccandi quod
impie gesserint, dulciter habent. Et ipsos nunc sermo diuinus
inpulsat, qui saturitate peccati Domino recalcitrant.
Inpinguauit et incrassauit et dilatatus est. Pingue-
25 dinem mentis, non corporis tangit. Plures escas diuersorum
facinorum comedendo mens crassior fit, ut audiat : Prodiet
quasi ex adipe iniquitas eorum. Et dum pinguedine fuerit
cumulata, latitudine quoque distenditur. Quid autem sit
incrassari, quid dilatari, sic potest colligi. Incrassatur animus
30 dum in se reatum incurrit, et ea facit in quibus ipse tantum
peccat, et alios secum non adtrahit ad peccandum. Cum uero
coeperit talia perpetrare, quae possint et alios contaminare,
dilatatur. Et ob hoc nunc miserabiliter Iacob inpinguatus et
incrassatus et dilatatus esse conuincitur.
35 Et dereliquit Deum qui fecit eum, et recessit a Deo
sal tar i suo. Dereliquit Creatorem suum, dum imaginem
eius polluit et incestat, imaginem in se transfigurans inimici.
Nam dum quis misericordiam non habet, quae imago Dei est,
crudelitatem retinet, quae imago est Satanae. Dum fide ca-
40 ret, a Deo salutari recedit. Dum perfidiam recipit, inimici in
se imaginem ponit, et derelinquit eum qui fecit illum, et rece
dit a Deo salutari suo. Derelinquit peccando, recedit blas-
phemando et idolis inhaerendo.
32,16 17. Exacerbauerunt me in alienis. De peccatrice dici-

9/10 cfr Collectae orationes ex antiquis psalteriis, Ser1es Africana 13 - ed. Brou, p. 75.
11 cfr Eph. 1, 6/7. 26/27 Ps. 72, 7.

9 Iacob] Vs.l. 18 delinquendo V (corr. m.a.) 19 conceptione V 20


et] V s.l. 23 saturitatem V (corr. m.a.) recalcitrat V (corr.) 24 ingras-
sauit V (corr. m.rec.), sic saepius 26 commendo V (corr.) 27 iniquitatis ( ?)
eorum V (mul. m.a. in : iniquitas seorum) 30 in reatus mut. V m.rec.. Pitra
36 Derelinquid V (corr. m.a.) ; derelinquit Pitra 37 polluet V (corr. m.a.)
eius post imaginem V pon., postea eras. 40 recedet V (corr. m.a.) 41
et 42 derelinquet V (corr. m.a.)
34 SVPER CANTICA, DEVT. 17-19
tur plebe, quae sibi deos alienos per doctrinas haereticas fin-
git. Vel certe factis agnosce : aliena enim sunt facta quae
displicent Deo.
5 In abominationibus suis exasperauerunt me.
Abominatio dicitur quando Dei sacrificium idolis deputatur.
Verba itaque nostis, quibus Deum debemus inpensius con-
laudare. Si coeperimus turpiloquiis uitiare, in abominationi
bus nostris Dominum prouocamus. Nec non stupra, uiolentiae,
10 rapinae, incontinentiae, caedes, insidiae abominationes esse
dicuntur, pro quibus Dominus indignatur.
2,17 18. Sacrificauerunt daemoniis , et non Deo. Dei
sacrificium spiritus contribulatus est : superbia autem sacrifi
cium Satanae. Incontinentia eiusdem est hostia, impuritas
similiter. Impudicitia libamen est spirituum inmundorum. Et
5 multa sunt alia quae daemoniis homines sacrificant, et non
Deo.
DU quos non nouerant, noui, recentes uenerunt,
quos nesciebant patres eor um. Deos nouos et recentes
gentium significat simulacra, quae Abraham, Isaac et Iacob,
10 patres eorum non coluerunt. Sed tropologice deos recentes
haeresum doctrinas ostendit quas recentius fingunt, et ut
uisum fuerit, deos sibi nouos conponunt. Quis enim nesciat
Donatistas alteram sibi Christum induxisse ? Similiter
Venustianus et ceteri qui ea colunt quae apostoli, patres eo-
15 ram, non docuerunt. Non quod illorum nunc sint patres, sed
quod fuerint aliquando, cum apud nos permansissent in fide.
Moraliter uero deos nouos orientes consuetudines prauas et
carnales agnosce, quibus et oboedientiam et sacrificium ex-
hibemus. Si dolus in nobis coeperit dominari, nouus deus
20 factus est. Nec non etiamsi falsitatis eius cosecuti fuerimus
effectum, sacrificium obtulimus idolo, nostris in cordibus
ficto. Et ita fit ut tantis oboediamus diis quantis fuerimus
contaminationibus inuoluti. Alus deus uenter est,sicut Aposto- Pi 21
lus dicit : Quorum deus uenter est, et gloria in confusione ipso-
25 rum. Aliis aurum deus est, aliis iterum argentum, aliis terra,
aliis ministrorum ornatus. Et quisquis Deum uerum minus
diligit, et plus caducum aliquid delectatur, recentem sibi
deum confingit.
2, 18 19. Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es

17, 6 cfr Deut. 17, 1. 8 cfr Eph. 5, 4.


18, 1/l Ps. 50, 19. 24/25 Phil. 3, 19. 25/2 cfr Sap. 13, 10.

17, 3 in agnoscit mut. V m.rec. 7 in nostra mut. V m.rec.. Pitra


18, 5 homines] quae add. V, del. m.a. 14 Venustianus] scripsi (cfr Verec., In
cant. Ion. 4, 52) ; benostianus V ; Venestianus Pitra 19 nouos V(corr.)
SVPER CANTICA, DEVT. 19-20 35
Deum aient em te. Quotiens ad figmenta uanissima infidi
reuoluuntur, et illorum se obligant sacrificiis, qui neque pluent,
neque terrae fertilitatem poterunt commodare, derelinquunt
5 Deum formatorem suum et alentem se. Quod spiritaliter de
fidelibus populis accipimus dictum, qui Deum a quo sunt
geniti uerbo ueritatis, derelinquunt, et ab haereticis doctori-
bus seducuntur. Voluntarle quippe genuit nos uerbo ueritatis
suae. Et : Nolite adtendere doctrinis hominum in hypocrisin
10 loquentium mendacium. Pascit autem nos Deus non solum
corporalibus, sed etiam spiritalibus cibis. Vnde dicit Ecclesia :
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, uerbo sine dubio
Scripturarum, scientia intellectus earum, annona corporis
Christi potuque sanguinis eius, qui piis altaribus immolatur.
15 Idcirco Paulus apostolus Atheniensibus dicit : Non semetip-
sum reliquit absque testimonio, dans pluuiam de caelo et fructus
a terra, id est sine testimonio suae legis non se relinquit, dans
nobis pluuiam uerbi diuini, ut terra, quae sunt humana cor
da, bonis operibus fructificare contendat. Idcirco haec nobis
20 data sunt dispensatione sanctissima, ut nullis nos possemus
oppositionibus excusare, cum illud quoque potest intellegi :
terram dare fructus humanae animae, naturali lege discretio-
nis gratiam accepisse, ut etiam nolens suum nouerit Creatorem.
32,19 20. Et uidit Dominus, et zelatus est et exacerbatus
est super iram filiorum suorum et filiarum. Zelotes
Deus propterea nuncupatur ex similitudine maritorum, qui
castitatem suarum coniugum exsequuntur, quia et ipse spon-
5 sus est mentis, quam nolit diabolicis adulteriis uitiari. Igitur
si quid nostras animas fideli deuouimus sponso, colluuionem
debemus fugere delinquendi, ne, dum ille adulterinam repre-
henderit mentem, ultionis aeternae damnatione confundat.
Nam quod ait : Haec uidit Dominus et zelatus est,
10 uidit utique sibi displicentia mala. Et cum uideret, illico ze-
lando puniuit.
Super iram filiorum suorum et filiarum. Filiifiliae-
que, licet sexu proprio discernantur, apud Deum tamen nihil
impedit fragilitas sexus, ubi fuerit cordis firma uoluntas.
1 5 Nam licet quaecumque mulier uideatur, si uirtutibus studet,

19, 8/9 lac. 1, 18. 9/10 I Tim. 4, 1/2. 12 Ps. 22, 1. 15/17 Act. 14, 16.
18/19 cfr Collectae orathnet ex antiquis psalteriis, Series Africana 8. 32 et 84 - ed.
Brou, p. 74.80 et 92 ; id. 65.66.67 et 96 - ed. Brou, p.87 et 95. Etiam Fulgentius
Ruspensis, Sermo I, 4, 80/92 - ed. Fraipont, CC 91 A, p. 891.
20, 2/4 cfr Orig., Selecta in Psalmos, om. 1, 1 in Ps. 36 - PG 12, 1321B.

19, 13 intellectu V 14 sanguis V (corr. m.rec.) 17 se] in praem. V 19


contendant V 22 post animae ras. 2 litt. V
20, i uitiare V (corr. m.a.) 6 in qui mut. V m.a. deuouimus] inter o et u
2 litt. V eras. 11 punibit V (corr. m.a.) 12 ira V
36 SVPER CANTICA, DEVT. 20-21
infirmitates conculcat, aculeos irae, indignationis furorem,
libidinis captiuitatem in sua conscientia premit, nulli dubium
est quin haec pro uiro sit numeranda. At ille qui secundum
corporis qualitatem uir esse uidetur et eeminatur tamen
20 incredulitate, inmunditia, fallacia, uersutia, uanitate, super- Pi 22
bia, hic pro femina reputatur. Multae quippe martyrio coro-
natae sunt mulieres. Pluresque uiri inpatienter persecutorum
manibus conruerunt et in se muliebris fragilitatem sexus
transformarunt, diabolo cohaerentes, cuius laqueis inligan-
25 tur.
2,2o 21. Et dixit: Auertam faciem meam ab eis et os-
tendam quid erit Ulis in nouissimis diebus. Vltimae
damnationis est poena, auertere Deum suam ab homine uisio-
nem. Sicut abstracto solis ignisque fulgore, tenebrae con-
5 densantur, ita cum a conscientia Deus auerterit uultum, illi
co tenebris interioribus caligatur, et tamquam non uidens
ubi itineris recti tramitem consequatur, per omnes uias erro-
rum uitiorumque diuerticula pertrahetur. Quod in initio
passionis Dominus demonstrauit, cum dorsum haberet ad
10 Petrum eumque negasse tertio demonstratur. At cum eius
intuitus conruentem apostolum respexisset, correxit oensam.
Respexit quippe Dominus Petrum, et ubertim lacrimosis con-
fessionibus paenitentiam gessit. Sed nec Ionathan, Saul filius,
qui interpretatur columbae donum, diligere posset Dauid puer-
15 ulum, nisi eius pulchritudinem proprius conspexisset, eique
balteum, arcum ac uestimentum familiariter condonauit. Io
nathan figuram saecularium continet regum, qui uidentes
nostrum fortissimum Dauid, id est credentes in Domino meo
Iesu, balteum circumspectae districtionis suae arcumque
20 defensionis, per leges pro ecclesiis datas, indumentumque
suae potestatis eidem religiosius obtulerunt, dum plebem
christianam muniunt ac defendunt.
Quod autem ait : Ostendam quid erit Ulis in nouis
simis diebus, perditionem significat Titi tempore Ves-
25 pasianique conflatam, uel imperante Aelio Hadriano, ut
absque homine diu terra Israhelitica uacuisset. Tuncque

21, 9/13 cfr Matth. 26, 69-75 ; Marc. 14, 66/72 ; Luc. 22, 55/62 ; Io. 18, 17/27.
13/14 Hieron., Liber interpr. bebr. nom. 33, 1 2 et 54, 21 - cd. de Lagarde, CC 72,
p. 100 et 127. 14'16 cfr I Reg. 18, 14.

16 indignationes V (corr. m.a.) 20 incrudelitate V (corr. m.a.)


21, 4 ignisque] l/ (-que /./.) ; lychnique Pitra 12'22 et ubertim - defendunt]
eundem textum in codice Mettensi 65 (1212) repertum est 13 Saulis Af 14 co
lumbae] filius uel praem. M donum columbae ~ M posse V (corr. m.a.)
1415 puerum M 17 saecularium] om. M 18 id est] om. V 19 suae
districtionis ~ M 21/22 christianam plebem ~ M 24 perditionis V (corr.
m.rec.) 25 imperate V (corr.) 26 Tumque Pitra
SVPER CANTICA, DEVT. 21 37
Hieremiae flentis est uaticinium conprobatum : Viae Sion
lugent, eo quod non sit qui ueniat ad solemnitatem. Si autem
ad christianum uelis populum cuncta referre, ostendit eis
30 nouissimo tempore praeparata iudicii futuri tormenta, dum
per Euangelium praedicatur, quod ibi fit fletus oculorum et
stridor dentium, quem cuncti maiori debemus formidine
memoran, ne, dum nostram neglegentius gerimus uitam,
miserabiliter pereamus.
55 Quia natio praua et peruersa est. Praua, quia se
odiosis actibus deprauauit. Peruersa, quia naturali lege
directa semetipsam peruertit. Cum enim carnalibus actibus
damur, et spiritus in nobis quadam carnis fragilitate de-
primitur, ut non possimus quippiam de spiritalibus adsecta-
40 ri, peruersi efficimur. Peruersus quippe est praeposteratus
uel reciprocus, qui inferiora sua exaltat, superiora uero
deicit. Quod tamen non solum fictis potest christianis aptari,
qui uersa uice, dum confessione fideles sunt, infideliter uiuunt,
uerum etiam haereticis conuenit dici, qui Christum ueneran-
45 do blasphemant et fidem honorando conculcant. Vni quoque
potest homini conuenire, qui penes se nationes uarias ac
multiplices tenet. Ex quibus multae sunt bonae, plurimae
nequiores. Nam si cogitationum multiplicity quae insurgunt
aduersus Deum, dogmata conponat, adsertiones exerceat,
50 quaestiones opponat, doctrinas fictas inuestiget, "natio praua"
est. Si autem uanitatem hanc corporeae fragilitatis uitio
accumulet, ut uiuat inceste, rapinis insistat, uiolentiarum atro-
citatibus delectetur, despiciat cunctos, semetipsum extollat,
utpote contrarius Christo, qui humilitatem abiectionemque
55 docuit, "peruersa natio" conpellatur. A quibus nos custodire
debemus, qui Saluatoris uiam concupiscimus obtinere, ne,
dum quid recto itinere currimus, errore uiae decepti, alium tra-
mitem teneamus, qui nos longius a finibus Iherusalem caelestis
expellat.
60 Filii, in quibus non est fides in eis. Metuendus hic Pi 23
ualde sensus est, quoniam non infideles, sed fideles contingit.
eque enim posset filios appellare, quos se scit spiritaliter
non peperisse. Vides quod nationem prauam ac peruersam pos-

2748 Thren. 1, 4. 31/32 Matth. 8, 12 ; 13, 42 ; 22, 13 ; 24, 51 ; Luc. '3, 28.
M '55 cfr Col. 3, 12.

29 uellis V (corr. m.a.) 36 naturalis legis V 38 fragilitatis V 39 ut]


et V 47 plurimi V (corr. m.rec.) 48 multiplicitate Pitra 50 fictas] si-
nistras add. in marg. V m.rec. 5t Si] quis addendum cemet Pitra ; superfluum est,
quia peruersus (cfr !. 40) subiectum esse uidetur corporeae] V (-ae /./.) 52 ac
cumulet] V (in ras.) 54 utpute V (corr. m.a.), sic fere semper 61 quoniam]
qui Pitra 63 peperisse] coni. Kull(refert ad l. 86) ; deperisse V Pitra
38 SVPER CANTICA, DEVT. 21-22
tea filios appellauit, sed in quibus nulla est fides : non quod
65 non acceperint, sed quia perceptam noluerint reseruare. Vnde
mihi illuc uidetur inclinari sententia, quod eos potius exhorte-
tur, qui fidera infideli perfidia mutauerunt. Distantia quippe
talis est : in multis uiua fides increscit, quos Apostolus laudat,
dum Colossensibus scriberet : Audiens fidem, inquit, uestram,
70 et dilectionem quam habetis in sanctos, quoniam supercrescit in
uobis, secundum Euangelium regni quod peruenit ad uos. Iti-
dem Romanos epistolariter consolans, dicit quia fides uestra
adnuntiatur in uniuerso mundo. Hoc est fidem increscere,
dum et firmitas eius in nobis cottidie peraugetur et aliis
75 nostro intimatur exemplo. In pluribus tamen mortua est,
sicut Iacobus Apostolus dicit : Quia fides sine operibus mortua
est in semetipsa. Et quid sit mortua, ipse sequenter exposuit :
non quod simul obliterata sit et amissa, sed dum in nobis
uitae fructum non operatur, mortua conprobatur, sicut se
80 communia quoque sermonis eloquia probant, dum hominem
uiuum quidem, sed inutilem operi cuilibet atque inexpeditum
esse uiderimus. Dicimus mortuum, non quo uita corporis
careat, sed quo ui mentis expeditae priuetur. Nunc non ait :
filii in quibus mortua est fides, neque in quibus crescet fides,
85 sed in quibus non est. Si itaque in eis fides non est, filii quo-
modo conpellantur, cum per fidem Domino generamur ? Nisi
quia fuerit aliquando, sed succedente dimota est prauitate,
recte sensim temperatus est intellectus dicendo : in quibus
non est. Non in quibus aliquando non fuit, siquidem multi
90 infeliciter accipiunt semen uerbi, sed a uolucribus spiritaliter
transuoratur : nimirum a daemonibus consumetur, dum haere-
tico dogmate uitiatur.
32, " 22. Aemulauerunt me in idolis suis et non in
Deo ; in ira concitauerunt me in idolis suis. Hic
sermo "aemulare" triplici ponitur ratione. Aemulare est
imitari : Aemulamini charismata maiora. Et alibi : Aemulamini
5 bonum in bono semper. Aemulare itidem est inuidere, seu
etiam aduersari, sicut dictum est per Samuhelem Sauli :
Quia abstulit a te Deus regnum, et tradidit illud aemulo tuo.
Fenenna quoque personam continet Synagogae. Aemulabatur

69/71 cfr Col. 1, 4/6 (71 cfr Matth. 4, 25). 72/73 Rom. 1, 8. 76/77 Iac.
2, 17 et 20 (26).
22, 4 1 Cor. 12, 31. 4/5 Gal. 4, 18. 7 I Reg. 28, 17. 16.

75 ploribus V(corr. m.a.) 77 post mortua ras.fere 14 litt. V Muim 91


consumetur] com. KulI ; consumentur V ; in consumitur mut. m.rec., Pitra
22, 3 et 5 in aemulari mut. V m.rec. 6 Samuhelem] qui add. V, del. m.a.
SVPER CANTICA, DEVT. 22 39
Annam, dum sterilitate depressa non pareret prolem. Afflige-
10 bat quo que eatn aemula eius et uehementer angebat. Aemu-
lam ait inimicam uel inuidam. Angebat uero quod ait, signifi-
cat 'obprimebat', tracta metaphora a porcis, qui morbo quo-
dam, qui angina dicitur, hoc est sinance, saepius praefocantur,
si quidem subito oritur in faucibus et eos praefocat insperate.
15 Tertio autem aemulare dicitur in iram adducere, sicut in hoc
ostenditur loco. Et Apostolus dicit : An aemulamur Dominum ?
Numquid fortiores illo sumus? Hoc est, ad iram excitamus.
Quod sic exprimitur euidenter : dum ex industria cum alio agi-
mus uel uerbis conloquimur, ut sensibiliter leuissimis sus-
20 picionibus proximorum conscientias terebremus eosque ad ira-
cundiam prouocemus, illos sine dubio aemulamur. Cauta saga-
citate debemus aemulari bonos et aemulationem fugere malig-
norum.
Hoc ergo ait : Aemulauerunt me in idolis suis et
25 non in Deo, quod sequenter exposuit : in ira concitaue-
runt me in alienis. Aemulauerunt pertinet ad hoc quod
adiunxit : in ira concitauerunt ; in idolis (idem est "in Pi 24
alienis") ad illud quod subiunxit : et non in Deo, quia
idola secundum Apostolum nihil sunt : Scimus enim quia ido-
jo lum nihil est in mundo, sed quae immolant gentes, daemoniis
immolant et non Deo. Non ergo eum in uero Deo, sed in
idolis aemularunt. Rectius tropologice conuenit scismaticis
dici, ex persona Filii, quem aut minorem dicunt, aut initium
non nisi a Virgine praesumpsisse, aut fantasiam esse, et cete-
35 ra quae sibi confingunt. Hi deos potius quam Christum exo-
rant, qui eis dicit quod non in Deo eum aemulauerunt. Fi-
lium quidem aemulati sunt, sed et in aliis similitudinibus
conficticiis. Si quis cogitatione propria sibi Christum molitur
depingere, et non eum ineffabilem, sicut Pater est, existi-
40 mare, eiquoque dicitur : A em ula ueru nt me in idolis suis
et non in Deo, ubi resonat hoc quod est dictum : Et si
nouimus Christum secundum carnem, nunc iam non nouimus.
Quod isto percurritur sensu : si nouimus Christum fragilem,
innrmum, hominem comedentem, bibentem, dormientem,
45 nunc autem talem eum iam non nouimus, postquam mortali-
tas est inmortalitate donata.

9/10 I Reg. 1, 6. 11/14 cfr Plinius, Nat. Hist. VIII, 206 - ed. Ernout, p. 95/96 ;
Nonius, De compendiosa doctrina I - ed. Mller, I, p. 48 (35), 7/8. 16/17 I Cor.
10, 22. 20/21 cfr Thren. , 42. 20/30 1 Cor. 8, 4. 30/31 I Cor. 10, 20.
41/42 II Cor. 5,16.

12 tractum meteforan V (mut. in : metaforan) ; corr. m.rec. 13 hoc - sinance]


iuxta Pitra glossam esse uidetur, fortasse recte (cfr Nonius) 15 in aemulari mut. V
m.rec. 18 euidenter] conieci ; uidenter V Pitra aliorum V 37
et] V in marg. 39/40 extimare V (corr. m.a.) 43 sensus V (corr. eradendo)
40 SVPER CANTICA, DEVT. 22-23
Et ego zelabo eos in non gente. Non gentem posuit
christianos, qui non sicut ceterae gentium nationes uno in
loco habitant congregati, sicut gens uidelicet Iudaeorum
50 (ibi sexcenta milia fuerunt adunata) uel sicut quaelibet,
Gothica uel Parthica seu Herula. Sed nos dispersi per totum
diffusae latitudinis orbem, pauci sumus in diuersis locis
distributi, in medio scismatum, haeresum, Iudaeorum, infi-
delium commorantes, et merito non gens appellamur. Con-
55 pletam uidemus hanc experimento sententiam : dum enim
Iudaea plebs fidelem populum sectaretur ad fidem, zelatus
illos esse dicitur Deus, ut fidem sectando sequantur quam
nos tenemus. Sed hoc non fecissent, nisi zelo fuissent Domini
prouocati. Quod quia oboedire nolentes obstiterunt, perdi-
60 tionis Titianae sunt gladio dimetiti.
In gente insensata inritabo eos. Gens insensata ido-
latriae populus appellatur, qui sensum ac sapientiam, Chris
tum, necdum didicerat possidere. Nam insensati dicuntur qui
fidem non receperunt ueritatis, et hi qui rectam aliquando
65 fidem tenentes neglegentius perdiderunt, sicut Galatas
Apostolus increpat : 0 insensati Galatae !, qui uerum sensum
prauis adsertionibus dimiserunt. Inritari uero canum est
proprie, qui excitati illos insequuntur aduersus quos fu-
erint prouocati, ut pugnando ac fugiendo uitentur. Et Iudaei
70 quodammodo inritati sunt in nobis, dum nos persecutionibus
afflixissent, eosque martyrii certamine dum uincimur, uin-
cimus ; fugiendo uitauimus aliquando : in his dico qui nos in
unitate corporis Christi priori tempore praecesserunt. Haec
uox potest ab Ecclesia dici, dum pro suis delictis alienigena-
75 rum obpressionibus fatigatur.
52,22 2$. Quia ignis accensus est ab ira mea, et ardebit
usque infernum deorsum. Ira Domini ignem saepesuccen-
dit. Non enim unus est ignis qui sumammatur a Domino, sed
triplex. Est ignis consumens delictum, de quo dicebat : Ig-
5 tn ueni mittere in terram, et quam uolo ut ardeat. Et iterum :
Eue Dominus in Sion, et caminus antecedit eum, quoniam ig-

47/53 cfr Orig., Selecta in Ps., Hom. 1, 1 in Ps. 36 - PG 12, 1321D. ej/6 cfr
I Cor. 1, 24. 6 Gal. , 1. 67/68 cfr Nonius, De compendiosa doctrina I - ed.
Mller, I, p. 43 (31), 23/24.
23, 4/5 Luc. 12, 49. tt Is. 31, 9.

48 sicut] sunt add. V ; sunt sicut ~ Pitra Kull (sed interpunctionem Pitra mutauit :
... gentium nationes. Vno in loco..., cfr p. 127/ 128), fortasse recte 51 Gotica Par-
tica seu herula in marg. iterau. V m.rec. dipersi V (corr. m.a.) 52 diffuse V
58 fuiissent V (corr. m.a.) 60 Titianae] id est Titi imperatu in marg. add. V
m.rec. 64 reciperunt V (corr.) 65 Galates V (corr. m.a.), -- s.l.m.rec.
23, I usque] ad add. Pitra (sed cfr i. 46) 4 quae V (corr. m.a.)
SVPER CANTICA, DEVT. 23 41
nem sufflammauit inmensum. Est itidem ignis qui consumptu-
rus est uniuersa, de quo Dauid ait : Ignis ante eum ambulabit
et inflammabit in circuitu inimicos eius. Et apostolus Petrus :
10 Caeli autem qui nunc sunt, et terra eodem uerbo repositi sunt,
igni reseruandi in die iudicii et perditionis impiorum hominum.
Et iterum : Adueniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli mag-
no impetu transibunt, elementa uero colore ignis resoluentur.
Hunc esse existimo purgatorium, qui ianuis est paradisi
15 circumseptus, ut per ipsum omnes saluandi pertranseant :
tantum in unoquoque excocturus, quantum in eodem sordicu- Pi 25
las inuenerit peccatorum. Et hoc in Genesi memoratur : Po-
suit ante ianuam paradisi Cherubin et flammeum gladium
atque uersatilem. Et Apostolus : Dies enim declarabit, quia in
igne reuelabitur ; et uniuscuiusque opus quale sit, ignis proba
nt. Est itaque alter ignis qui tenebrosus esse dicitur, nimirum
aeternus, ubi damnandi sunt impii quibus dicetur : Ite in ignem
aeternum. Ipsis quoque : Ite in tenebras exteriores. Si enim
ignis est et in ipso igne tenebrae sunt, proculdubio tene-
2j brosus est, ut illud possit expleri : Tollatur impius, et non ui-
deat claritatem Dei. Quem Dauid describens ostendit quod
fumosus sit ac tenebrosus : Ascendit fumus in ira eius, et ignis
a facie eius exarsit ; carbones succensi sunt ab eo. Inclinauit cae
los et descendit, et coligo sub pedibus eius. In reuelatione quo-
30 que Abrahae, inter diuisiones sacrificiorum quas fecerat,
tenebrosus ignis adseritur pertransisse : illius ignis simi-
litudinem monstrans, quo segregandi sunt peccatores. Cum
ergo occubuisset sol, facta est coligo tenebrosa, et apparuit
clibanus fumigans et lampas ignis transiens inter diuisiones
35 illas.
Quaeritur ergo nunc cuius ignis speciem demonstrauit : u-
trum illius qui tantum peccatum consumit, homines autem
non laedit, quem Dominus in terra ueniabiliter misit, an
illius purgatorii, uel certe quem nuper diximus damnandorum.
40 Vnde aestimo purgatorium dici, qui ad purgationem nostrorum
census est delictorum, et usque ad inferos penetrabit, utpote
ubi non tantum corpora, sed etiam animae post resurrectio-

K 9 Ps. 96, 3. 10/11 11 Petr. 3, 7. 12,13 H Petr. 3, 10. Cfr I Thess. 5, 2.


17 19 Gen. 3, 24. 19 21 I Cor. 3, 13. 22-23 Matth. 25, 41. 23 Matth.
25,30. 2526 Is. 26, 10. 27 29 Ps. 17, 9 10. 32/35 Gen. 15, 17. 38
cfr Luc. 12, 49. 39 cfr supra 1. 22. 41 cfr lob 24, 19.

7 Est] et V (sed cfr l. 4 et 21) ambulabit V (corr. m.a.) 9 et inflammabit]


addendum censet Pitra cum Vulg, rede (om. V per bomoioteleutoni) 13 transeunt
V(corr. m. rec.) 14 exestimo V(corr. m.a.), sic saepius purgatorium] de igni
purgatorio add. in marg. V m.a. ; qui est ante ianuam paradisi postta add. m.rec.
18 Cherubim Pitra 19 declarauit V (corr. m.a.) 20,21 probauit V (corr.
m.a.) 34 fugans V (corr.) 41 penetrauit V (corr. m.a.)
42 SVPER CANTICA, DEVT. 23-24
nem transibunt. Et de spiritali igne potest intellegi, quem
in hoc saeculo Saluator emisit, in ira uidelicet misericordi, qua
45 peccata conburit, homines saluat.
"Vsque inferos" quod ait, peccatores agnosce inferorum no
mine nuncupari. Sicut dictum est : Et percutiam domum Iero-
boam, pro his qui habitant in domo, ita etiam inferos, pro his
qui inferis destinantur, significanter ostendit.
50 Manducabit terrain et nascentia eius. De consump-
torio igne potest intellegi, qui uniuersa conbusturus est ele
menta, et idcirco terram et terrae nascentia consumit. Con-
currit tamen ut et de spiritali igne, quem Dominus misit in
mundo, non inconsone sentiatur, ut terram et nascentia
55 terrae carnem et carnalia opera manifestet, dum iam non in
corpore, sed spirit u uiuimus, quia qui in came sunt, Deo pla
cere non possunt. Vtinam hic ignis meae carnis terram exurat,
et quaecumque in ea nequiter oriuntur, consumat !
Fundamenta mont i um superborum substantiae dinos-
60 cuntur, in quibus fundati atque stabiliti quodammodo sis-
tunt. Eadem fundamenta diuinus exurit ignis, dum, mortifi-
cata cupiditate terrena, ab animis abeunt uniuersa, ut is qui
spem ponebat in mundo, sciat tantum in Domino confidere.
Certe ignis ille quoque debet intellegi, qui consumendo desti-
65 natus est mundo, quoniam montes et eorum firmitatem exu-
ret. Ignis huius uis terrorque quanto multipliciter conprobatur,
tanto paenitentiae lacrimis inflammemur. Nec enim aliter
potest extingui, nisi tantum fletibus oculorum.
j2, 23 24. Conteram in eis mala, et sagittas meas con-
summabo in e i s. Sagittae diuinae multipliciter agnoscuntur.
Est sagitta uerbi diuini, de qua dicitur in psalmis : Quoniam
sagittae tuae infixae sunt mihi, id est sermones tui mea pec-
5 tora concusserunt. Et non ait sicut in hoc loco : Sagittae
tuae consummatae sunt in me, sed tantum : Sagittae infixae
sunt mihi. In aliis enim infiguntur, ut dolorem pariant paeni- Pi 26
tendi. In aliis autem consummantur, quibus a planta pedis
usque ad uerticem non est sanitas. Sicut enim in emortuo
10 corpore si iaculeris sagittam, non tantum dolorem non facit,

47 III Reg. 14, 10. Cfr id. 14, 14 ct 15, 29. 51/52 cfr II Pctr. 3, 10. 56/57
Rom. 8, 8. 66/68 cfr Verec., Carmen de satisfactione paenitentiae 9/13 (infra p.
207) ; 47/51 (p. 208) et 207/209 (p. 214). 68 cfr Verec., In cant. Deut. 21,31
(supra p. 37), iuxta Matth. 8, 12.
24, 3/4 et 6/7 Ps. 37, 3. 8/9 Is. 1, 6.

49 distinantur V (corr.), -e- /./. add. m.rec. 50 post manducabit ras. 5 litt. V
52 terrae nascentia] coni. KulI (refert ad l. 54/55) ; terraenam scientiam V, Pitra
(terren-) 54 in mundum mut. V m.rec. 58 consumat] Pitra ; consumabit ( ?)
V (corr. eradendo m.a., s.l. add. : - sumet) 60 etque V (corr.) 61 ignis] V
s.l.m.a.
SVPER CANTICA, DEVT. 24-25 43
uerum etiam sensus uulneris ibidem nullus habebitur, ita in
obdurato corde, dum diuini uerbis sagittae mittuntur, nul-
lam omnino de peccatis tristitiam pariunt. Audienti pos
tremo audiat : Frustra percussi filios uestros, disciplinam non
1 5 receperunt. Et iterum : Percussisti eos, et non doluerunt ; ad-
triuisti eos, et renuerunt accipere disciplinam. Indurauerunt
ceruicem suam super petram, noluerunt reuerti. Haec ergo est
omnium malorum congestio, ut, consummatis in se praedica-
tionis diuinae sagittis, nullum omnino sentiat metum.
20 Aliter iterum potest intellegi. Comminans quippe Deus po
pulo praeuaricatori, quattuor plagis dicit eum affligi, quas
et malas sagittas appellat, sicut Hieremias testatur : Visi-
tabo super eos quattuor species, dicit Dominus, gladium ad
occisionem, et canes ad lacerandutn, et uolatilia caeli et bes-
25 Has terrae ad deuorandum et dissipandum, captiuitatem Titi
Vespasianique temporibus factam ostendens, quando tan
ta fuerat copia mortuorum, ut uiuorum obsequia non suffi-
cerent sepulturae. Tunc enim in illis diuinae sagittae sunt
consummatae, istis plagis atque huiscemodi miseria dissipati.
30 Nam aliter tropologice currit. Nam quod ait gladium ad
occisionem, diabolum intellege, animarum uidelicet peremp-
torem. Canes ad lacerandum, haereticos scismaticosque de-
monstrat, membra Christi sine dubio lacerantes : Videte, in-
quit, canes ; uidete malos operarios. Volatilia caeli, huma-
jj norum sunt ignominia uitiorum. Bestiae terrae deuorantes et
dissipantes persecutorum sunt saeuitiae paganorum. Haec
ergo intellegis excitari populo Dei, si secundum nos hunc
sensum intellegere delectaris.
32, 24 25. Tabescunt fame, et esca auium erunt, extensio
neruorum insanabilis. Haec quoque illi populo prouene-
runt, ut fame fuissent neruoque consumpti. Quod uero ner
uorum tensionem ait, pestem significanter expressit, qua
5 maior pars fuerat plebis afflicta, tensione quadam tumoris
membra distendens.
Figuraliter autem famem uerbi significat spiritalem, quam
non solum Iudaea, misso Verbo interfecto nimirum Christo,
uerum etiam neglegentes perferunt christiani, qui, terrenis

14/15 1er. 2, 30. 15/17 1er. 5, 3. M25 1er. 15, 3. 25/26 cfr Verec., In
cant. Deut. 21, 24/25 (supra p. 36). 25/28 cfr Flauius Iosephus, Bellum ludaicum
V, c. 13, 7 - ed. Dindorf, p. 269. 31 cfr Verec, In cant. Deut. 26, 4 (infra p.
45). 33/34 Phil. 3, 2.

24, 13/14 postremo] wxpraemtttendum censet Pitra ; interpunctionem eius mutaut 14


audiat] audiatur ienendum censet Pitra disciplinam] bis scrips. V 33 Videte]
canes add. V, exp. m.a.
25, 7 spiritalis V (corr. m.rec.)
44 SVPER CANTICA, DEVT. 25
10 uanitatibus occupati curisque saecularibus saturati, legem
in se non recipiunt Euangelii. Tabescunt itaque fame animi,
non corporis, et esca daemonum fiunt, quos auium nomine
nuncupauit. Cum enim uacuam mentem et ab omni medita-
tione diuina reppererint alienam, illico tamquam escam suam
15 rapidis uitiorum suggestionibus rodunt.
Quod uero dicit extensio neruorum insanabilis,
elationis superbiaeque tumorem exprompsit, quo distentus
animus, uidelicet neruo quodam, humilitatis conplicationem
non capit. Et haec ira maior est Dei, qua percusserat illos
20 quos beatus Stephanus obiurgabat : Dura ceruice et incircumci-
si corde et auribus, uos semper Sancto Spiritui restitistis.
Vnde sub persona Sennacherib similiter Dominus per
Esaiam diabolum increpabat : Sciui enim quia durus es tu,
et neruus ferreus ceruix tua, et frons tua aerea. Durus es tu,
2j quod ait, pertinaciam demonstrauit ; neruus ferreus ceruix
tua superbia indomabilis demonstratur ; frons tua aerea te-
meritas infrenata siue audacia perdita significatur. Haec
enim tria illi quoque conueniunt, quem ipse sibi diabolus
subiugarit. Idcirco haec neruorum extensio insanabilis ap-
30 pellatur. Non enim possunt tales ad sanitatem perduci. Pi 27
Dentes bestiarum inmittam in eis, cum furore
trahentium super terram. Hoc quippe secundum litte-
ram genti Iudaicae Deus iratus exhibuit, ut bestias eis deuo-
ratrices inmitteret, quorum direptionibus premeretur, sicut
35 Assyrii regis tempore Salmanasar contigit, cum leones eis,
indignante Domino, mitterentur. Vnde Hieremias quoque
testatur : Idcirco percussit eos leo de silua ; lupus ad uesperam
uastauit eos, pardus uigilans super ciuitates eorum. Licet hoc
possit etiam Romanis aptari, qui, duce Vespasiano atque Tito,
40 Iudaeam totis uiribus subruerunt, ut bestiae propterea nun-
cupentur, quod suae saeuitiae feritatem inhumanis caedibus
non destiterint exhibere. Sed melius hoc spiritali currimus
intellectu, ut bestias quoque spiritales nequitias cognosca-
mus, quae humanum genus uariis peccatorum dentibus

25,20 21 Act. 7, 51. 2324 1s. 48, 4. 34 M cfr IV Reg. 17, 25 26. 37 3
1er. 5, 6. 39 40 cfr Verec., In caut. Deut. 24, 25/28 (supra p. 43). 43 cfr
Aug., En. in Ps. 103, s. 3, 22, 78 et 59 - ed. Dekkers-Fraipont, CC 40, p. 1517 et
1 5 19 ; Eucher., ber form. spir. intell. IV - CSEL 31, 25. Vide etiam Collet tat ora-
tiones ex antiquis psalteriis. Series Africana 23. 75. 128 et 147 - ed. Brou, p. 77. 89.
1 06 et n1.

14 repererint V (corr. m.a.), Pitra (sed cfr Emend. p. 84) 17 quod Pitra (sed cfr
Verec., In cant. Deut. 21, 82 83 et 29, 21) Si resistitis coni. Kt'Ucum Vulg 24
tu] tum V(corr. eradendo) 26 demonstrantur V (corr. eradend) 20 subiugaret
V(corr. m.a.), Pitra 35 Adsirii V Salmanazar Pitra 42curribus V(corr.)
SVPER CANTICA, DEVT. 25-26 45
45 rodunt, a quibus se propheta Dauid erui postulabat : Ne Ira
das bestiis animas confitentes tibi.
Dentes uero inpulsatrices sunt cogitationes quibus ani-
mam rodunt suisque eam delictis incorporatam comedere
confirmantur. Aliquantis quippe hi praeualent dentes, ut
50 lacerent dissipatos. Nonnullis uero ne quid praeualeant,
Domino conteruntur : Molas leonum confregit Dominus, ani-
mam uidelicet, quam non quiuerunt deuorare, cum furore
trahentium super ter ram. Non enim laedunt, nisi quos
terrenis ualuerint artibus dissipare, eosque per diuersa trahen-
55 tes huc illucque uariis distentionibus tendunt, ut nunc
sollicitetur animus adquirendo, nunc adquisita seruando.
Itidem metu distenditur, et ne a potentioribus auferantur,
nunc occultandi locus inquiritur. Dum inuenerit inquisitor,
occultando non est securas : circumspicit per momenta, illuc
60 oculos tendit, ne quid mota sit terra, si fortasse obruit quod
habebat, neue aerugo deformet. Et dum depositum occultum
uelit inquirere, circumspicit ne superueniat homo. Et sicut
bestiarum dentibus hoc furore super terram animus dissi-
patur.
65 Haereticis quoque non inutiliter coaptatur, qui dentes
habentes aculeos doctrinarum, et cum sint ipsi bestiae prop
ter indignationem qua saeuiunt super terram, tamen dissipa-
tam pertrahunt plebem.
jz, 1j 26. A foris sine filiis priuabit eos gladius, ille
nimirum qui peccato transfodit mentes acutoque calliditatis
astu percutit transgressores. De quo Ezechiel ait : Si uide-
ris gladium uenientem, id est insidiantem diabolum. Et id-
5 circo forinsecus percutit quos uacuos facit actibus bonis
corporaliter exsequendis. Plures enim ab intus priuantur,
dum corda eorum sanctis cogitationibus uacuantur. Nonnulli
uero a foris, qui, ut diximus, otiosi sunt, nec ualent ea exse-
qui quae possunt corporaliter operan. Secundum diuini
10 iuris multiplicem intellectum ad eos quoque refertur qui

45/46 Ps. 73, 19. 51 Ps. 57, 7.


26, 3/4 Ezech. 53, 6.

I Domino] a praemittendum censel P' Ira 53 nisi] V s.l. 54 uoluerint V(corr.),


Pitra (sed cfr Verec., In cant. Ion. 7, 9/10) actibus Pitra (cfr Verec., In cant. Deb.
27, 11) 55 distentionibus] coni. Kull (refert ad l. 6 et 57) ; distinctionibus V
Pitra 56 aquetendo (corr. m.a.) 57 et] ut Pitra (meliorem interpunctio-
nem in opere sun Kull recte proposuit) 59 secucurus V {corr. m.a.) illuc] huc
praemittendum censet Pitra (sed sola coniunctio "huc illucque" apud Verecundum re-
perta est, cfr In cant. Ex. 11, 12/13 et In cant. Az- 14, 65) 63 hac V 65
utiliter V
26, 2 peccata V, in peccatorum mut. s.l.m.rec. 8/9 exsequi] ea add. V, postea
eras.
46 SVPER CANTICA, DEVT. 26-27
oris extra Ecclesiam positi gladio spiritali secantur, sine suis
uidelicet filiis, quos Dominus aduersus alterutrum scindit,
dum filius desit a patre, et frater a fratre, et filia a matre, et ita
conpletur : A forts sine filiis priuabit eos gladius.
M Quod significat Hieremias : Contritione magna contrita est
uirgo filia populi tnei, plaga pessima uehementer. Si exiero ai
agros, ecce occisi gladio ; et si introiero ciuitatem, ecce adtenuati
fame. In agro occisos gladio, haereticos dicit peremptos a dia
bolo uulnere scissionis. In agro, ubi nulla sunt habitacula
20 ueritatis, nulla domicilia caritatis nullaque culminum muni-
menta spiritalium gratiarum, sed incursionibus raptatorum
diffusa aequalitate campi ager iste patescit ; ubi muras
Dominus non moratur. Quod autem ait : et si introiero ciuita
tem, ecce adtenuati fame, intra Ecclesiam futuri temporis
25 neglegentiam uidet, quia multi fuissent qui diuini uerbi Pi 28
famem sufferrent, dum otio neglegentiaeque indulgent, quia
pauci sunt studiorum caelestium auditores, amatores atque
cultores.
Et in promptuariis eorum erit timor. Promptuaria
30 cellaria cognoscuntur, quae solent conscientiis coaptari, ubi
timor sollicitudinis uanae tanto plus infunditur, quanto
fuerint a Domino segregata, quae propheticus sermo de-
monstrat : Illic trepidauerunt timore, ubi non erat timor.
Pulsat huiusmodi timor pectora miserorum et graui sollicitu-
35 dine praegrauat mentem, adiuncta sibi nec non tristitia tri-
bulationis atque angustiae, quo reatu eam affligat diriore.
2, 26 27. Iuuenes cum uirgine, lactans cum stabilito
sene. Dixi : disperdam illos. Exterioris hominis indicio
interiorem quoque cognoscimus, quia per gradus profectuum
dum currit, aetates dicitur commutare, ut nunc lactans, nunc
5 iuuenis, nunc senior existimetur. His lactantibus Apostolus di
cit : Lac uobis potum dedi, non escam. Et iterum : Tamquam
modo geniti infantuli sine dolo lac concupiscite. Hanc infan-
tiam non corporis, sed animae fuisse credamus, sicut etiam

13/14 cfr Matth. 1o, 21.35. 15/18 1er. 14, 17/18. 23/24 1er. 14, 18. 33
Ps. 13. 5-
27, 0 I Cor. 3, 2. 6 7 I Petr. 2, 2.

14 priuauit V (corr. m.a.) 21 raptarum V (corr. m.a.) 22 aequalitates V


(corr. eradendo) 28 pott neglegentiaeque ras. 2 litt. V 35 nec] del. V m.rec.
nonj add. Pitra
27, 3 profectum V 5extimetur V(corr. m.a.) 5/14 Apostolus -confectus]
etiam in codice Mettemi 65(1212) 5/6 dicit] om. M 6 Et iterum] om. M 7
geniti s M infantulis V (corr. m.a.) ; infantibus M lac] V s. l.m.a. sine -
concupiscite] om. M 8 credimus M 8/9 sicut - cognosccndus] om. M
SVPER CANTICA, DEVT. 27 47
lac spiritalis doctrinae sermo est cognoscendus. In hac
10 infantia mortuus est filius Bersabee, qui fuerat adultero
seminante conceptus, et idcirco uirilis iuuentutem aetatis
non quiuit obtinere. In hac quoque infantia filius Ionathae
Mifiboseth, cum nutrice dilapsus, claudus est utroque pede
confectus. Illos aestimo infantes mori de adulterino semi-
15 ne procreatos, qui nascuntur in perfidia doctrinarum, et,
priusquam discretionis scientiam sumant, ab haereticis per-
imuntur. Hi uero qui ad professionem ueniunt spiritalem, et
a nutrice, id est praecessorum institutione, gestantur (si
quidem per eorum ruinam conuersationemque peruersam
20 hac rudes, hac inperiti fuerint lapsi, ut nec moralem, nec con-
templatiuam adsequantur doctrinam), isti dicendi sunt in in
fantia cum nutrice ruisse et utriusque pedis uestigia con-
fregisse. Caueamus itaque neglegentium fratrum societatem
adiunctam, maxime quos uidemus tempore praecessisse, ne,
2j dum illorum erudimur exemplo, grauiori lapsu planemur, ut in
omni uita nostra ultra currere nequeamus.
Sicut autem infantiam spiritalem diximus discernendam,
ita quoque iuuentutem condecet intueri. Qui, accinctis in ueri-
tate lumbis, expediti Dominum consequuntur, maiorique lon-
30 ganimitate firmati discunt in patientia sua possidere men-
tem suam, iuuenes sunt huiusmodi conpellandi. Armorum
quippe dominicorum spiritaliumque certaminum exercitia
consequuntur. Et hi sunt qui dicunt : Deus, qui docuisti me a
iuuentute mea. Tales iuuenes indignatus Dominus se peri-
35 mere comminatur de Iherusalem intellegibili : Iuuenes eorum
occiderunt gladio. Audietur clamor de domibus eorum. Occi-
dentur sine dubio, cum peccati gladio fuerint interempti et
super eos unaquaeque ecclesia fuerit contristata. Tunc
demum audietur clamor de domibus eorum. Hoc idem de uir-
40 ginibus senibusque cognosce, ut animas intemeratas contraria-
rum studio doctrinarum uirgines esse condiscas, maturae uero
ac iudicii pondere graues.
Stabiliti senes mystice figurantur, quos idcirco perdere
se pronuntiat Deus, quia uidet humani cordis nequitiam, pro-

9 cfr Orig., In Numeros humilia 27, 1 - PG 1 2, 780C D. Vide etiam Verec., In cant.
Deb. 24, 19 (infra p. 198). 9-12 cfr II Reg. 11, 3/5 et 12, 13/19. 12/14 cfr
II Reg. 4, 4. 28 29 cfr Eph. 6, 14. 29/30 cfr Col. 1, 11. 31/33 cfr Eph.
6,11. 33/34 Ps. 70, 17. 35/36 1er. 18, 21/22. 39 1er. 18, 22. 39/41
cfr Prosp. Aq., Epigrammata 76 - PL 51, 521B. 44 cfr I Reg. 17, 28. 44/45
cfr Prou. 29, 22.

19 bersabeae (Bethsabee Vulg) 10/11 adulterino semine M 11 et] om. V


Pitra 14 in existimo mut. V m.rec., Pitra 21/22 infantiam V {sed cfr l. 12)
33 qui*] que V (corr. m.a.) 38 unaquemque V (corr. eradendo) Tum Pitra
(cfr Verec., In cant. Deut. 2 1, 26) 44 in nequitia mut. V m.a. 44/45 procliuior
est V
48 SVPER CANTICA, DEVT. 27-28
45 cliuiorem ad malum, furari, occidere, adulterare, turare
mendacium, libare Baalim et ire post deos alenos. Corrup
ta quippe est terra in iniquitatibus nostris. Nobis ergo haec
mala quam ultori Domino deputemus, qui iuste quod iustum
est exsequetur.
50 Priuabo autem ex hominibus memoriam eorum.
Grauis comminatio, quae non tantum interimit peccatores,
uerum etiam memoriam punitorum ex hominibus priuat. Sanc- Pi 29
tos ac rationaliter institutos intellegimus homines appellari,
de quorum memoria auferet delinquentes, dum uidelicet
55 indigno exitu consummantur, ut numero piorum non depu-
tentur indigni.
j, *7 28. Nisi propter iram initnicorum, ne longo tem
pore sint super terram. Malitia nobis grassantium inimi-
corum prospere cedit, quia tanto propitium senties Deum,
quanto ille uiderit aduersantem nocendi tendiculas praeparare.
5 Idcirco uim ultionis aliquantulum inquit contemnere propter
iram inimicorum, uel quam ipsi passuri sunt ut super ter
ram longo tempore non morentur, uel certe quia ipsi meo po
pulo furialiter indignantur. Idcirco ego non eos permitto
puniri, quamuis digna faciant ultione. Alto consilio Dei
10 benignitas agit, ut, peccantibus nobis, aliquantulum differt
puniendos : quo possint inimici spiritalium potestatum qui-
bus suadentibus conpellimur ad peccandum, non de nostra
perditione laetari. Vnde Moyses pro peccatore populo occa-
sionem repperit supplicandi : Ne, inquit, Domine, indignetur
15 furor tuus super populum tuum ; ne quid dicant Aegyptii :
Callide eduxit eos, ut percuteret in montibus et deleret de terra.
Quiescat, obsecro, ira tua. Et : Reminiscere miserationum tua-
rum. Ostendit itaque posse Dominum flecti, ut a populo pecca
tore temperet manum, dum in eo gloriari non patitur inimicos.
20 Differet identidem, ut ipsos aduersarios puniat primum,
et deinceps sua peccatores praeueniat bonitate, aut obduratos
praeparet futuro iudicio condemnandos.
Et hoc est quod ait : Nisi propter iram inimicorum,
ne longo tempore sint super terram, ne extollant se
25 aduersarii eorum et dicant : Manus nostra excelsa,

45/4 1er. 7, 9. 46/47 cfr Gen. 6, 11. 48 49 cfr Deut. 16, 20.
28, 3 cfr Ps. 98, 8. U/13 cfr Tob. 3, 22. 14/17 Ex. 32, 11/12. 17/18
Ps. 24, 6.

47 haec] ergo add. V, del. m.a. 48 quam] magis praemittendt'm censet Pitra (cfr
Kullp. 87) qui] quia V (corr. eradendo) 49 exsequetur] coni. Kull(cfr Verec.,
In cant. Deut. 21, 91) ; exsequeretur V, in exsequitur mut. m.a. 51 interimet V
(corr. m.a.), iterau- s.I.m.rec. 55 consumantur V
28, 13/14 occansionem V (corr. m.a.) 14 reperit Pitra
SVPER CANTICA, DEVT. 28-29 49
et non Dominus, fecit haec omnia. Omnia- praesumpta te-
meritas inimici sibi ascribit, quod sibi non conuenire cognos-
cit. Potestas diuina iudicat delinquentes, et in quibus ius-
to dispensaient arbitrio uindicandum, exhibet ultionem.
30 Hanc sibi facultatem nequitiae spiritales adsignant, quod
quasi eis licentia suffragetur quos uoluerint puniendi. Vnde
proprie sermo propheticus intimauit eos miserorum lapsibus
gratulari : nec enim norunt conpati, qui passionum sunt in-
centores. Extollunt se, eleuant atque conplaudunt, dum in-
35 felices animos criminibus faciunt obligari. Et inde laetitia
uaniore congaudent, unde nos tristitia grauiore confundunt.
Et sicut incentiuis illorum si fuerimus conuicti, nobis con-
fusio procuratur, ita, si per gratiam Dei inpulsionum aculeis
non cedamus, uicti cum obprobrio repelluntur.
32,28 29. Quia gens perdito consilio est, et non est in
eis disciplina. Recte perdito consilio disciplina di-
cuntur, qui a Domino recesserunl. Ipse enim solus est uerum
consilium, sicut in Prouerbiis adtestatur : Ego consilium, mea
5 autem uirtus. Similiter quoque esse intellegatur disciplina, quia
corripit nos in misericordia et miserationibus. Haec itaque gens
praeuaricatorum est angelorum, qui nostris gratulantur in
malis, perdito consilio, quia rectum non tenent intellectum.
Consiliorum uariae species ostenduntur. Sunt enim bona, de
10 quibus dicitur : Consilium bonum custodiet te. Cogitatio autem
sancta seruabit te, ut custodiat te a uia mala et a uiro loquente
nihil fidle. Est deinceps consilium malum, de quo Iacob se li-
berari poscebat : In consilium eorum non ueniat anima mea,
et in coetu illorum non sit gloria mea. Nec non et illud : Co-
1 5 gitauerunt consilium quod non potuerunt stabilire. Propter hoc
Dauid orabat : Dissipa, Domine, consilium Achitofel, in quo
serpens callidus figuratur, cuius consilia Ecclesiae nocitura
dissipat Deus. Sic quoque perditum consilium fiet, dum
mala cogitatio sinitur in aliquo praeualere. Sed et poscendus Pi 30
20 est discretor Spiritus Sanctus hanc nobis gratiam conlargi-

30 cfr Collectat ora/iones x antiquis psalteriis, Series Africana 23. 75. 128 et 147 - ed.
Brou, p. 77. 89. 106 et n1.
29,3 Sap. 3, 10. Cfr II Par. 30, 7. 4/5 Prou. 8, 14. 6 cfr Ps. 140, 5. 7/8
cfr Ps. 34,26. 10/12 Prou. 2, 11/12. 13/14 Gen. 49, 6. 14/15 Ps. 20, 12.
16 II Reg. 15, a1. 17/18 cfr Ps. 32, 10.

27 ascriuit V(corr. m.a.) non] Vt.l. 33 conpati] in apparatu suo banc lectionem
Pitra iam proposuit ; non pati V Pitra (in textu) 35 laetitiae V
29, 1 perdito] conieci(cfr l. 2, 8 et 18) ; perdita V Pitra 5 in intellegitur mut.
V m.rec.. Pitra 6 miserationum V (corr. m.a.) 11 seruauit V (corr. m.a.)
14cetu V 17 consilium ecclesiam Viforr. m.a.) 10 Sed et] V s.I.m.a. 20
nobis] V s.I.m.a.
50 SVPER CANTICA, DEVT. 29-31
ri quo perdita consilia indisciplinatosque motus perspicaciter
cognoscamus.
52,29 30. Non sapuerunt intellegere haec, inimici nimirum
populi Dei, qui saporem non habent. Mentis quippe lu-
mine spoliati, ignorantiae malitiaeque sunt tenebris circum-
septi. In eo quod saporem dixit, subtiliter commendauit
5 animae cibos sapientiam appellari, quae, ruminando frequen-
terque mandendo, quandam sui dulcedinem nostris sensibus
fundit. Et tanto dulciter sapit, quanto plurimum ruminatur.
Illud tamen cauendum est : Non plus sapere quam oportet sa-
pere, sed sapere ad sobrietatem, quia manducare mel multum
10 non est bonum. Dulcedinem sapientiae plus quam mensuram
percipere, periculosum est nimis. Multa saturitas uomitum
parit. Et id quod erit in comestione dulcissimum, post nau
seam reperietur amarum.
Percipiant haec in futuro tempore. Quae modo
15 nolunt percipere uoluntate, in futuro percipiant necessitate.
Iudicii tempus expressit, ubi scientia, ignorantia, bonitas,
malitia, fatuitas, calliditas in medio proferentur, ibique
cognoscet unusquisque quod hic noluerit edoceri. Vel certe
quia superius de poenis et afflictionibus loquebatur, dicendo
20 quia ignis accensus est ab ira mea et ardebit usque ad inferos
deorsum, et cetera quae sequuntur. De his dicit : Percipiant
haec in futuro tempore.
32, 31. Quomodo persequetur unus mille, et duo com-
mouebunt multa milia? Virtutis gratia, de caelestibus
ueniente, dum inter se spiritus atque caro conpugnant, si-
quidem adhuc trahitur caro fragilitate terrena, spiritus iam
5 renouatur de die in diem in agnitione ueritatis, mille solus ui-
tia superabit. Quod si, oboediente sibi corpore et ditioni pro-
priae subiugato, infirmas coeperit anima consuetudines sectari,
duo, corpus uidelicet et anima, sibimet concordantes, uitiorum
multa milia commouebunt. Tot enim in homine daemones
10 perimuntur, quot peccata uincuntur.

30, 3/4 cfr Eph. 4, 18. 5 6 cfr Aug., En. in Ps. 36, s. 3, 12, 1/2 -ed. Dekkers-
Fraipont, CC 38, p. 376 ; id., Contra aduersarium Legis et Propbetarwn 1 5, 26 - PL
42, 616. 8/9 Rom. 12, 3. 9/10 cfr Prou. 25, 27. 20/21 Deut. 32, 22.
Cfr Verec., In cant Deut. 23, 1/2 (supra p. 40).
31, 4/5 cfr II Cor. 4, 16.

21 motos V (corr. m.a.)


30, 2 Mentis] uero add. V, del. m.a. 5 qua V 9/10 non multum ~ V
10 mensuram] ad aM. V s.l.m.rec. 14 Percipiant] coni. Kull(refert adl. 15 et 21) ;
percipient V Pitra tempora V 15 et 21 percipient Pitra
31, 1 persequitur V (corr.) 4 fragilitatem terrenam V 6 superauit V
(corr. m.a.) 10 quod V (corr. m.a.)
SVPER CANTICA, DEVT. 31-32 51
Potest iterum aliter intellegi, ut ad libros haereticos refera-
tur: quod unus, p1opheticus uidelicet liber, apocryphos mille
conuincit. Quod si, Euangelio sociato, coeperis ex utroque pug
nare, multa milia deicis fallacium doctrinarum.
"5 Hoc iterum de unoquoque potest homine dici, qui licet in-
fideliter uiuens, tamen quia studium gerit moribus conponen-
dis, persequitur mille. Quod si per fidem Iesu Domino merit
copulatus, duo erunt, et propterea multa milia perimunt
delictorum.
52, 1 32. Nisi quod Dominus subdidit eos, et Deus tradi-
dit illos. Quoniam non Deus noster sicut dii Hie
rum. Virtus Domini Saluatoris commendatur in his hostibus
subigendis, quos isi ipse alligauerit suisque tradiderit con-
j culcandos, uincere non ualemus. Quid enim infirmus tantis
tamque innumerabilibus praeualeat inimicis ? Quorum ne Pi 31
unum quidem posset suerre, si non ille suerat, qui solet in
corporali quoque certamine non per multos, sed per paucissi-
mos uictoriam conlargiri. Sufncit ille fortissimus ductor, qui
10 suum praecedit spiritaliter uulgus, ut subiciat persequentes, et
deinceps contradet perimendos. Ostendit inuisibilem animae
pugnam, non breuiter, sed diutius peragendam. Tantum ut
nostris consuetudinibus obsistamus, quibus quidem nec ipsa
uoluntas est obsistendi, nisi merit desuper condonata. Certe-
15 mus itaque certamina Dei, quoniam debemus Asa regis imitare
uirtutem, non quam corpore, sed quam animo continebat, qui
dum numerosis fuisset exercitibus circumseptus, ait : Vbi
humanum cessat auxilium, hoc solum habemus residui, oculos
dirigere ad te. Et Moyses pauidum uulgus exhortans: Tantum
20 state; uos enim tacebitis, et Dominus pugnabit pro uobis. Poscen-
dus itaque Deus est, qui uires tribuit adiutorii, sicut doctor
gentium ait: Roborare Christum per fidem in cordibus nostris,
quo spiritalibus inimicis obsistere ualeamus eosque in nostri
pectoris possessione necare, quia non Deus noster diis gentium
2j exaequatur, qui clamantibus auxiliari non possunt flentibusue
in angustia nihil inpertiunt adiutorii. Ipse est quippe locutus:
Inuoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te. Et iterum: Si
non oecurri tibi in tempore afflictionis tuae, et in tempore tribula
tionis tuae aduersus inimicum. His probatur exemplis nostram

32, 17/19 II Par. 20, 12. 10/20 Ex. 14, 13/14. 22 Eph. 3, 17. 27
Ps. 49, 15. 27 29 1er. 15, 11.

12 apofricos V, apocriphos s.l.m.rec. (iuxta Pitra manus Vossii ?)


32, 5 Quid] V ; in qui mut. m.a., Pitra 10 subiciat] com. KulI ; sufficiat V
Pitra 13 quidam V (corr. m.a.) ipsam V (corr. m.a.) 17 fuisset] et add.
V, del. m.a. 18 humanum] V (hu- s.l.) oculos] V in marg. (in ras.) 20
pugnauit V (corr. m.a.) 23 quos V (corr. m.rec.) 24 negare V (corr. m.a.,
saepius) 28 occurrit Pitra
52 SVPER CANTICA, DEVT. 32-33
50 potius neglegentiam arguendam quam Dei patientiam accu-
sandam, quae inuocata idcirco paululum tardat, ut crebris
postulationibus excitetur, non ut desperationibus omittatur.
Inimici autem nostri insensati. Carent sensu, qui ca-
ruerunt Christo, quoniam in ipso est scientiae plenitudo. Nam
qui Dei populum insectantur, licet sint fraudulentis calliditati-
bus expediti, tamen ipsa sua malitia fatui conprobantur.
Hoc quidem contrariis principibus nostrisque persecutoribus
coaptatur. Quod si stulti sunt, quaeritur unde illis haec stul-
titia conscribatur. Nimirum quia ambulauerunt post uanita-
40 tetn, el uani facti sunt. Populus autem Domini fiducialiter
dicit: Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo,
quia in aeternum mihi est. Et alibi scriptum est: Haec est sa-
pientia et intellegentia uestra, si legem Domini Dei uestri audie-
ritis.
4j Inimici autem nostri i nsensat i. Praeuaricatores ange
li inimici sunt populo Dei, qui caelestem sapientiam relin-
quentes terrena sunt stultitia delectati. Non solum ipsi, sed et
plures alii sunt aduersarii : haeretici, pseudoprophetae, philo
sophy infideles et omnes qui Christum, in quo sunt thesauri
50 sapientiae et scientiae absconditi, reliquerunt. Idcirco et nobis
inimici et sibi facti sunt insensati. Si librum legeris apocry-
phum, inimicus est tibi. Sed memento quod omnes inimici
facti sunt insensati.
*> 32 33. Ex uinea enim Sodomorum uitis eorum, et pro
pago eorum ex G omorr a. Vinearum plura sunt genera. Est
Israhelitica uinea, quam Dominus plantat, cui dicitur: Ego
plantaui uineam electam, omne semen uerum. Et est uitis Aegyp-
5 tia, unde Pharao poculum sumit. Hanc pincerna regis, in car-
cere cum Ioseph positus, per somnium exprimere uidebatur et
propterea seruitio tyrannico mancipatur. Est etiam uitis As
syria, quam Sennacherib populo se daturum pollicebatur, cum
regem obsideret Ezechiam. Est alia Babylonis, de quo Hiere
1o mias dicit populo captiuato: Plantate uineas, et serite agros, et
aedificale domos, et habitabitis ibi.
Longum est diuersarum genera uinearum praesenti loco sub-

39/40 1er. z, 5. 41/42 Ps. 118, 98. 42/44 Deut. 4, 6. 49/50 Col. 2, 3.
33, 3/4 1er. 2, 21. 5/7 cfr Gen. 40, 1/22. 8/9 cfr IV Reg. 18, 31/32.
10/11 1er. 29, 5 (cfr 29, 28).

39 conscribantur V (corr. m.a.) 39 qui V (corr. m.a.) 50 et scientiae] V s.l.


relinquerunt V
33, 2 Vinea eorum V (corr. m.a.) Est] V s.l.m.a. 5 populum P1tra
pincernam V (corr.) 6 uidebantur V (corr. eradendo) 8 Senacerib V (corr.
m.a.)
SVPER CANTICA, DEVT. 33 53
nectere. Sed curioso lectori quaedam intellegentiae semina Pi 32
conculcamus, ut cognoscat quae sit ista differentia uinearum.
15 Nunc autem de inimicis nostris dicitur, quod ex uinea Sodo-
morum eorum plantatn sit uitis. Vitem ergo plantatio-
nem intellege spiritalem. Et alii quidem ex uinea Iherusalem
plantantur, si uidelicet apostolicam uitam sanctaque fidelium
instituta sectentur. Quod si prauum quisque propositum
20 tenet et morum nequitia deprauatur, Sodomiticis impieta-
tibus captiuatur, ubi turpitudo uirorum, inhumanitas hos-
pitum, inopum esurientiumque nulla conpassio : ex uinea So
domorum plantata est anima eius et ex Gomorrae ciuitate ger
mina sumpsit. Omnis enim plantatio morum quam non plan-
25 tauit Pater caelestis, sed princeps mundi malitiaeque fautor,
haec uinea Sodomorum est. Sed quid Dominus de hac uinea
dicit ? Et corrumpam uineam eius et ficum eius, de quibus
dixit : Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores
mei. Verum illi qui confidentes in auro sapientiae, simulacra
50 sibi conponunt in corde doctrinarum falsarum et Israheli-
ticos pueros alienigenis litteris inbuunt, ut legem diuinam
omittant, ex Babylonia uinea sunt uites haereticae. Ex ui
nea Sodomorum est uitis Iudaica. Ex uinea Gomorraeorum
est uitis praeuaricationis, ex qua sunt principes praeuaricati a
35 Deo. Hanc uineam arbitror habere cultores et uinum gignere,
unde qui biberit, audiet Esaiticam uocem : Vae uobis qui
potatis a mane usque ad uesperam, ut in uino aestuetis. Cumque
potati fuerint satis, euomant et uomitus orium repleant
mensas suas. Hoc uino potatus est Nabal Carmelus, cum
40 temulentus a Dauid iniuria non reuocaretur, et idcirco post
decem dies percussus a Domino est. Si qui autem sunt du-
ricordes Dominum nescientes, Moysen et Aaron, legem et
sacerdotes, non audientes, ex uinea Aegyptia sunt plantati.
Qui uero bella aduersus nos gerunt et inquietudines excitant
45 scandalorum, ex Syria, id est saeculi superbia, uenientes (hoc
enim interpretatur), etiam hi dicuntur ex uinea Syriatica pro-
pagari.
Vua eorum uua fellis. Sicut est uua ex qua uinum fit
quod laetificat cor hominis, ita etiam est uua fellis, ex qua
50 peccatores potantur. Ex tali uino felli commixto potare Iudaei
uoluerunt Saluatorem, sed ille qui peccati uinum non bibit c

24/25 Matth. 15, 15. 27/29 Os. 2, 12. 36/37 Is. ;, 11. 38/39 cfr Is. 28, 8.
39/41 cfr I Reg. 25, 36/38. 48/49 cfr Ps. 103, 15. 50 'M cfr Matth. 27, 34.

13 quadam V (corr.) intellegentiae] in apparatu suo Pitra coni. ; intellegentia


V Pitra(in textu) U cnu.\eaxrmsPitra(sed cfr KulIp. 89/90) 22 esurientumque
V nulla] que praem. V, postea eras. 28 Mercedem V (corr.) haeae V
33 uites V {corr. m.a.) 43 sunt] iteran. V s.l. m.rec.
54 SVPER CANTICA, DEVT. 33-35
dolus inuentus est in ore eius, noluit tale poculum degustare.
Non enim dignatus est amaritudinem Iudaicam suauitate
propria commutare, sed spiritalem nolentes dulcedinem su-
55 mere, in suis eos amaritudinibus dereliquit.
Vua eorum uua fellis, haereticorum scilicet, quorum
potus amarus est, nec in se Christi dulcedinem habet, licet
uideantur Christi nomen fateri. Nam sicut botrum unum om-
nis facit populus christianus, qui ex uno caritatis ligno descen-
60 dit, sed acinos innumeros habet (nec prius potest uinum a
uinaceis separari, nisi a pressuris fuerit conculcatus), ita
haereses uniuersae botrum unum amaritudinis faciunt, coeun-
tibus in se uuis fellineo liquore uexatis, et idcirco botrus ama
ritudinis in idipsum. Vnaquaeque earum proprie amaritudi-
65 nem habet, e sibi inuicem commiscentur, sed ex uicinitate
fetoris sibimet coaequantur. Et fortasse Iericuntius fons hanc
uineam liquoribus suis mundat : carnalis lex intellegitur, qui
uniuersos agros, sine dubio plebem, sua salsedine fecerat infe
cundos. Sed cum Eliseus, euangelicus uidelicet sermo, sal in eo
70 scientiae posuisset, illico benedictionis fecunditatem accepit.
32, 33 Si. Ira draconum uinum eorum. Spiritalium enim dra-
conum ira dissipauit eos quos indignationis suae uino potarunt,
ut ira draconum uinum fuisset haereticorum effecta, quorum
insanabilis furor est, quia sanitatis nolunt recipere medicinam.
52. 34 35. Nonne haec omnia congrgala sunt apud me,
et signata sunt in thesauris meis ? Quaecumque enim a
nobis fiunt, aut uerbo aut cogitatione procedunt. Licet a nobis
obliuione tollantur, apud Dominum tamen congregata sunt, et Pi a
5 in thesauro eius signata. Thesauri Domini multi et innumera-
biles sunt. Alii sunt thesauri sapientiae et scientiae, quod est
Christus. Alii thesauri niuis et grandinis, indulgentiae uidelicet
et paenitentiae. Alii thesauri furoris et irae, iudicii uidelicet
et uindictae futurae. Et si quaeras, curi0se lector, in libris
10 diuinis inuenies quos Deus thesauros habeat apud semetipsum
occultos, si tamen spiritaliter uniuersa ualeas retractare.

52 I Petr. 2, 22. Cfr Is. , 9. 66/67 cfr IV Reg. , 19/22.


34, S cfr Apoc. 16, 19.
55,6/7 cfr Col. 2, 3. 7/8 cfr Iob 38, 22. 10/ii cfr Is. 45, 3.

55 derelinquit V (corr. m.a.) 58 botruum V (corr. m.a.) 66 haczinos V


(mut. eradendo in : hazinos) 61 conculcatum Pitra 62 uniuersi V 64
Vnaquaeque] coni. Kull ; unaquoque Pitra propriae V 66 sibi et V
(corr.) hanc] coni. Kull ; ac V Pitra 67 uinea Pitra carnalis] coni. Kull ;
carnales V Pitra (sed cfr Verec., In cant. Hab. 19, 41/43 ; In cant. Deb. 24, 13) 68
plebe V 69 sale V (corr. eradtndo)
35,7 niues et grand ines V (corr. m.a.) uindictae] et add. V, postea eras.
SVPER CANTICA, DEVT. 36-37 55
*. 5 36. / die iudicii retribuam Ulis, in tempore cum
lapsus fu er it pes eorum. Et quidem haereticorum lapsus
est pes. Et licet uideantur corporaliter stare, spiritaliter tamen
iacent prostrati. Sed tunc plenius pes eorum, id est firmitas,
5 in lapsu deducetur, cum manifestati fuerint ad sinistram dam
nations translati.
Quoniam prope est dies perditionis eorum, et
adueniet parata Ulis. Omnibus impiis perditionis dies
pr0xima est et parata. Superueniet in tempore, quando illi
10 nihil suspicionis habebunt. Dies perditionis duplex est: aut
enim tunc euenit, quando pes dilabitur inimici, id est sensus
circumscriptione trahitur delinquendi; aut tunc quando su-
premum consummationis aduenerit tempus.
32,36 37. Quoniam iudicabit Dominus populum suum, et
in seruis suis c onsola bitur. Iudicat Dominus sernos suos,
et paterna clementia flagellat quos diligit. Quos enim emendat,
saluti destinat et in seruis suis consolationem tenet. Populum
j iudicat, in seruis consolatur. Multum enim interest inter ser-
uos suo domino iugiter famulantes, et inter populum sola
nominis ditione subiectum.
Sed etiam sic recte intellegitur: Israhelem, populum suum
carnalem, iudicauit Deus, repellendo a fide et incredulitatis
10 suae laqueis uinciendo. In seruis autem, apostolis omnibusque
discipulis, consolatus est,uel quicumque sunt in temptationi-
bus et passionibus subsecuti. Nam et sic recte accipitur: iudi
cauit Dominus populum, quem de Ecclesiae gremio, tamquam
de nutricis sinu, pertulit repellendum. Et in seruis suis conso-
15 lationem inuenit, in illis uidelicet qui Deum secuti sunt et
fraternam tenuerunt in unitatis uinculo caritatem.
Videt enim eos fatigatos, et defectos in abduetione
et desolatos. Fatigantur qui requiem sibi non quaerunt Sal-
uatoris, de quo haec prophetico spiritu ait. Si enim in
20 multis distenditur mens et per plurima trahitur, nimirum
distractione fatigatur, sicut fatigatus est Aegyptius quem Da-
uid repperit oberrantem, cum Amalechitarum latrunculos se-
queretur. Spiritalis enim Dauid Aethiopem populum, gentilem
uidelicet plebem sequendo daemonas oberrantem et absque
2j itineris recti tramite peruagantem, tenuit lassamque massa
fici, id est Sancti Spiritus munere, confortauit, ut ipsa postea

36, 9/10 cfr Luc. 21, 34.


37, 1 cfr Eph. 4, 3. 21/23 cfr I Reg. 30, 11.

36, 8 adueniat V (corr. m.rec.) 11 uenit Pitra 13 consummationis] V


s.l.m.a.
37, 1 iudicauit V (corr. m.a.) 7 ditioni V (corr. m.rec.) 22 reperit Pitra
25 tramitem V(corr. m.rec.) massam V (corr. m.rec.)
56 SVPER CANTICA, DEVT. 37-38
traderet Amalechitas in manibus Redemptoris, uidelicet inpre-
cando eius auxilium. Vna cum eo per gratiam roboratus inse-
quitur inimicos. Iurat autem et Dauid ne eum ultra patiatur
50 in manibus suorum contradi dominorum, hoc est quod in psal-
mo dicitur: Si oblitus tui fuero, Iherusalem, obliuiscatur me
dextera mea ; adhaereat lingua mea faucibus mets, si non me-
minero tui, si non proposuero te, Iherusalem, in principio
laetitiae meae. Ecce iurauit Dominus Iherusalem, plebem uide-
35 licet suam, numquam se ulterius relicturum.
Et hoc est quod nunc dicitur : Vidit eos fatgalos , et de
fectos in abductione et desolatos. Deficiunt enim quo
rum Christus firmitas non est, et abducuntur delectationum
uarietate suarum, et desolantur ab illo spiritali habitatore
40 animarum. In quattuor distributionibus omnes miserias
texit, quibus animae discedentes ab eo ac uerae fidei regulam Pi 34
relinquentes, miserabiliter conplicantur. Fatigantur pagani
qui per diuersa inuentionum suarum argumenta currentes,
conprehendere nequeunt ueritatem. Dum enim dispositio-
45 nibus quibusdam quaestionis currit adsertio, ac sibi adpre-
hendere ueritatis indicia gratulantur, illico ubi quippiam
obsistit quod dissidere uideatur, ad primae iterum quaestio
nis reuertuntur tractatum. Sicque fit ut multis controuer-
siarum inuentionibus fatigentur, nec tamen suis tractatibus
50 certum inueniant finem : quippe qui Christum finem igno
rant. Finis enim legis Christus est ad iustitiam omni credenti.
Deficiunt haeretici qui perseueranter in Christi manere
nequeunt ueritate. Abducuntur pseudochristiani, qui no-
biscum in ecclesiis corpore sociantur, mente tamen longius
55 semouentur. Desolantur autem Iudaei, de quorum medio
Christus habitator abscessit.
31,37 38. Et dixit : Vbi sunt nunc dii uestri, in quibus
confidebatis in ipsis ? Obprobrium suum portant rece-
dentes a Deo qui, dum idola uenerantur, suum Creatorem
contemnunt. Qui, dum eos uiderit miseriis tangi, tribulationi-
5 bus fatigari, erudit quod idolum nihil sit in mundo. Et tunc ip
sa sui miseratione loquetur : Vbi sunt dii uestri, quorum non
potuistis praesidio liberari ? Hoc Esaias dicit: Et ascendet
Moab in domo dei sui, et clamabit, et non exaudietur. Hoc quo-
que potest scismaticis coaptari, qui deos sibi spiritaliter fin-

31/34 Ps. 135, 5/6. 51 Rom. 10, 4.


38, 5 cfr I Cor. 8, 4. 6 cfr 1er. 2, 28. 7/8 Is. M, 2 ( ?).

30 post contradi ras. fere 4 litt. V 33 te] tui V 38 delectatione V {corr.


m.a.) A3 ueritatem V (corr. m.a.)
38, 7 liberare V(corr. m.a.), cfr l. 12 8 clamauit V(corr. m.a.)
SVPER CANTICA, DEVT. 38-39 57
10 gunt, et Deum Christumque eius pro suo sibi arbitrio ponunt,
et non sicut uere sunt, creduntur ab eis. Quid aliud nisi idola
machinantur, quorum auxilio in die iudicii liberari non pos-
sunt ?
32, 8 39. Quorum adipes hostiarum edebatis et bibebatis
uinum libationis eorum. Idolatris recte refertur, qui deos
propterea figmenta putabant, quia carnibus et adipibus uicti-
marum, uentri dediti, uino et adipibus saturabantur. Sed et
5 nunc spiritalium idolorum cultores, nimirum haeretici, qui
idcirco fiunt, dum abundantiam temporalem sectantur doc-
trinisque falsis insistunt. Recte dicitur quod adipes hostiarum
edant, carnalis sacerdotii quaestum. Per adipes quippe et
hostias nihil aliud nisi sacerdotium et quaestum ostendit.
10 Vinum uero libationis potationes sunt doctrinarum, non
quae Deo, sed quae daemoniis immolantur. Et fortasse idcirco
percussi sunt filii Heli, quia hostiarum adipes Deo debitas
non sacris altaribus, sed sibimet deputabant. De uino quid
dicam, quod Apostolus prohibet bibere, in quo est omnis lu-
15 xuria ? Sed et Aaron, cum filiis ingrediens sancta sanctorum
uinum bibere prohibetur. Et Ionadab filiis suis statuit ne
biberent uinum. Quid autem intersit Aaron cum filiis non bi
bere uinum, cum ingrederentur sancta sanctorum, tantummo-
do ex praecepto Domini, quid uero Ionadab propria uoluntate
20 filios prohibere simul uinum non tangere, curiosius lector in-
quirat. Magnum est diuinis obtemperare mandatis, sed amplis-
simum est super aliquid adicere propria uoluntate. Praecep-
tum fuit euangelistam laboris sui sequi mercedem, sed Paulus
proprio fuit labore contentus. Non expetit quod debetur, ut
25 aliquid dominicis laudibus augeatur. Dominus aliquibus die-
bus Aaron et filios uinum potare uetuit. Ionadab filios pro-
hibuit in perpetuum.
Surgant nunc, et adiuuent uos, et fiant uobis pro
tectores. Obprobrium sui cognoscant, qui Dominum uerum
30 omittunt et deos falsos sibi confingunt, dum imaginationibus
adquiescunt. Quibus in die Domini dicetur: Surgant nunc,
et adiuuent uos, et fiant uobis protectores. Surgant
itaque quos ipsi uobis eleuastis, uel quos uidetis aeternis
ignibus consternatos. Et adiuuent uos, qui se non potue- Pi 3j
35 runt adiuuare. Et fiant uobis protectores, qui se non po-
tuerunt liberare.

39, 10/11 cfr Deut. 32, 17. 11/13 cfr I Reg. 2, 12/17. 22/34. 14/15 Eph.
5,18. 15/iecfrLeu. 10, 9. ie/17 cfr 1er. 35,6.

11 ad V (corr. s.l.m.rec.)
39, 2 Idololatris Pitra 4 sarubantur V(corr. addenda s.l. : -tu-) spirilium
V (corr. m.a.) 17 bebiberent V'(corr. m.rec.) 31 diem V (corr. m.rec.)
58 SVPER CANTICA, DEVT. 40
3*, 39 40. Videte, uidete, quoniam ego sum Deus, et non
est alius praeter me. Quis hoc alius indicat, nisi ille qui se
uoluit hominibus demonstrare ? Et idcirco dupliciter iteratur :
Videte, uidete. Non 'audite', sicut per prophetas adnuntia-
5 tum, sed propriis oculis uidete reuelatum. Audiant qui dicunt
Patrem non posse uideri, sed Filium. Si ergo hic Filius loqui
tur, qui se etiam uideri demonstrat, non est alter Deus prae
ter ipsum. Quid ergo facient de Patre, quem solum non uideri
credunt ? Multos sibi deos diuersi homines fingunt, sed cog
lo noscant quia unus est Deus. Quem nisi intellexerint, sicut eum
ueritas habet, Deum sibi alterum fingunt. Sed audiant quia
non est alius praeter me.
Videte, uidete, quoniam ego sum Deus. Videte ocu
lis in carne, uidete mente in diuinitate, uidete testimonio pro-
15 phetali, uidete miraculorum uirtute. Si enim, ait, in me non
creditis, ipsis operibus saltetn credite.
Sed et hoc potest intellegi. Vi dete, uidete, quoniam ego
sum Deus : Videte Iudaei, uidete gentiles, ut ad duas uidea-
tur plebes dirigi sermo. An certe: uidete praesentes, uidete
10 longius audituri. Sed et sic <non> inutiliter agnoscetur : uidete
in lege, uidete in Euangelio, quia utraque in unum concinunt
Deum. Videte fide, uidete intellectu, quia ego sum Deus.
Valdemouet quod non simpliciter dixit : Et non est alius.
Cur adiecit praeter me ? Recte satis, si tamen Iesus lumen
25 nostris cordibus largiatur, ut reuelata facie uideamus quae
mystice praedicantur. Non enim dixit : Et non est alius in
me, sed praeter me. Est enim Pater in Filio, et Filius in
Patre. Sed extra Patrem non est Filius, nec extra Filium
Pater. Idcirco ait praeter me non est Deus, ac si subiunge-
30 ret : sed in me est Deus. Quia ego, inquit, in Patre et Pater in
me est.
Ego occidam, et uiuere faciam; percutiam, et ego
sanabo. Occidam carnem, uiuificem spiritum. Occidam infi-
delem, uiuificem fidelem. Occidam mortalem, uiuificem inmor-
35 talem. Occidam natos ex corruptionibus, uiuificem renatos ex
spiritu. Occidam Iudaeos, uiuificem christianos. Occidam litte-
ram legis, uiuificem Euangelium. Occidam deputatos ad sinis-
tram, uiuificem ad dexteram segregatos. Occidam temporali
morte, uiuificem inmortali resurrectione. Occidam me ipsum
40 per crucem, itidemque uiuificem post sepulcrum. Multis enim
Deus modis occidit, ut uiuere faciat quos dignatur.

40, 10 Marc. 12, 32. 15/16 Io. 10, 38. 27/28 cfr Io. 14, 10,11. 30/31
10.14,10. 11. 33cfr I Petr. 3, 18. 37/38 cfr Matth. 25, 32/33.

40, 3 dupliciter] V (-ci- /./.) 8 quem] qui V uideri non ~ V 20


<non> addidi 22 intellect um V' (corr. m.a.) 24 sit V(corr. eradendo)
SVPER CANTICA, DEVT. 40-41 59
Vtinam et me peccatorem occidat, ut uiuificet iustificatum !
Tali se morte mori Moyses precabatur, ut tamen gratiam in
oculis Domini repperisset. Ordo quoque ipse non inutiliter
45 positus demonstratur, quod non prius uiuificat et sic occidat,
sed occidet, ut uiuificet deinceps, et de subsequentia cognos-
cendum est.
Percutiam, et ego sanabo. Percussio Domini sanitates
ostendit. Qui percutit, uexat. Dominus autem cum percutit,
50 sanat. Percutit corda dilectionis iaculo et sanat languorem
amoris a saeculo. Percutit daemones, ut sanet homines. Per
cutit peccata et redhibet mentibus sancta. Obsecro, Iesu
bone, percute in me mala mea et sana in me bona tua ! Percu
te superbiam antiqui reatus. Percute resistentes, et sana
55 subiectos. Percute Pharaonem, ut saluifices Israhelem. Hoc
est quod etiam Iob sanctissimus ait: Increpationem ergo Do
mini ne repellas, quia ipse uulnerat et medetur, percutit et manus
eius sanitatem praestat.
M. 4 41. Quia extollam man m meam in caelum, et
iurabo per dexteram meam. Extollere est per opinionis
flagrantiam dilatare. Caelum sancti intelleguntur, siue ipsa Pi j6
Ecclesia. Manus autem in operibus significatur. Et hoc est
5 quod intellegi uoluit : dilatabo in sanctis opera mea. Vel certe
aliter intellegi potest. Extollam in caelum manum
meam : in Scripturis sanctis eleuem potentiam meam. Cum
enim releguntur, et ex ipsis diuinae potentiae perspicitur
magnitudo, manum suam in caelum eleuat. Sed et hoc potent
10 coaptari, ut ex persona Deitatis dictum in incarnatione Christi
cognoscas. Extendit enim in caelum, id est in corpore adsump-
to, manum suam, sine dubio uirtutum miracula, per quae
occultus in homine manifestari potuit Deus.
Et iurabo per dexteram meam. Nullius sacramento
'j constringitur Deus, quia Deus sacramentorum ipse est. Quid
ergo dicit iurabo, nisi ut iuramentum Dei pro confirmatione
uerissima intellegas ? Nam iurabo per dexteram meam.

43/44 cfr Deut. 32, 49/52. 56/58 Iob 5, 17/18.


41, 3 Eucher., Liber form. spir. intell. II - CSEL j1, 9. Cfr etiam Aug., En. in
Ps. 18, en. 2, 2, 11 - ed. Dekkers-Fraipont, CC 58, p. 106 ; id., De ciuitate Dei 20,
24, 90 - ed. Dombart-Kalb, CC 48, p. 746. 3/4 cfr Aug., Sermo 57, 6 (6) - PL
38, 388 ; Ambros., Expositio psalmi CXVIII, 12, 25 -CSEL 62, 266. 4 cfr Aug.,
En. in Ps. 142, 15,7- CC 40, p. 2070 ; id., De serm. Dom. in monte I, 888/892 - ed.
Mutzenbecher, CC 35, p. 41.

43 tamen] V (t- /./.) 44 reperisset Pitra 48 sanitates] conieci ; sanitatis V


Pitra 55 saluiuifices V 57 percutet V (corr. m.a.)
41, 3 in fraglantiam mut. V m.a. ; fragrantiam Pitra (cfr etiam Verec., Carm.
de tatisf. paen. 39) 14 Nullus V (corr. m.a.) sacrementum V (corr. m.a.)
15 quia] V s.l.m.a. Deus] add. Pitra
6o SVPER CANTICA, DEVT. 41-42
confirmabo per inmortalitatem meam. Vel certe dexteram
Christum agnosce, in quo se inmortalem esse mortalem mon-
20 strauit, quia mortalitatem humanam inmortalitate diuina
transfudit. Et hoc est quod dixit.
32,41 42. Viuo ego in aeternum, quia exacuatn ut fulgur
gladium meum, et continebit idicium manus mea.
Gladium diuinitatem dicit, quae tamquam in uagina latuit in
carne. Exacuam dixit 'clarificem', et fortasse hoc est quod
5 Dominus de suo aduentu testatur : Sicut enim exiet fulgur ab
oriente usque ad occidentem, sic erit aduentus Filii hominis.
Merito continebit iudicium manus mea, quia uenturusin
iudicium manifestius apparebit.
An certe gladium uerbum Dei intellege, ut non sicut lex
10 obtunsius loquebatur, ita Euangelium protestatur. Sicut enim
fulgur ex nubium conlisione nascitur et lumen sui trepide
circumspicientibus monstrat, ita praedicatio Euangelii, ex
praedicatorum consona percussione producta, auditorum men
tes inlustrat. Et sic manus Domini iudicium continebit, ut
1j alios trahat ad fidem, alios remoueat, alios resoluat a cap-
tiuitatibus peccatorum, aliis nihil salutis ostendat, et in-
eabilibus suis quibusdam iudiciis uniuersa dispenset.
Moraliter haec intellegentia currit. Exacuam ut fulgur
gladium meum : erudiam sensum meum, ut uelocitate qua-
20 dam intellegentiae luminis sui praeueniat cunctos, et continebo
iudicium discretionis. Spiritalis enim uniuersa diiudicat, ipse
autem a nemine iudicatur. Iste sensus congruit etiam Domino
Saluatori, qui gladium suum, corpus nimirum, mortalitate
obtunsum, inmortalitatis lumine suscitando, tamquam acuen-
25 do reddidit claritati. Et iudicabit, et continebit in manu iudi
cium, gentes absoluens, Iudaeos condemnans, ut qui non
uident uideant, et qui uident caeci fiant.
Et retribuam iudicium inimicis, et his qui oderunt
me reddam. Non ait : Vt iudicem inimicos, sed : Retribuam
30 iudicium. Retribuere est factis digna pensare. Inimici autem
tam daemones quam haeretici cognoscuntur, nec non etiam
pseudochristiani, qui licet uideantur professione Christum

20/21 cfr I Cor. 15, 53/54.


42, 5/6 Matth. 24, 27. 9 cfr Aug., En. in Ps. 44, 11,2 -ed. Dekkers-Fraipont,
CC 38, p. 501 ; Eucher., Uberform. spir. intell. I - CSEL 31, 8. 0/10 cfr Aug.,
En. in Ps. 149, 12, 34/37 - CC 40, p. 2186. 21/22 I Cor. 2, 15. 20/27 Io. 9,
39-

18 confirmabo per inmortalitatem meam] V s.l.m.a. 20 inmortalitate] in praem.


V
42, 5 fulgor V (corr. m.a.), sic saepius 10 obtunsius] V (sic semper) 18
fulgor V (corr. m.a.) 22 neminem V (corr. m.a.) 23 Saluatori] que praem.
V, postea del. 25 iudicauit V
SVPER CANTICA, DEVT. 42-43 61
tenere, uita autem et moribus inimici sunt eius. Et cur inimici
dicantur, rationabilis ordo demonstrat. Christus misericordia
35 est, religio, sanctificatio, bonitas et quibuscumque aliis no-
minibus poterit nuncupari. Si quis ergo christianus est, sed
inmisericors, misericordiam in se perimit, misericordiam
in se perimendo Christum occidit. Sic ergo fit ut non semel
Christus fuerit a Iudaeis occisus, uerum etiam multotiens,
40 quod sine dolore dici non potest, a christianis cottidie crucifi-
gitur. Similiter et qui sanctificationem derelinquit, id est casti-
tatem in se occidit, nihil aliud nisi Christum occidit. Huius-
modi ergo inimici sunt eius ipsi. Sunt etiam qui oderunt eum.
Sed proprie illa est differentia, quod inimici dicantur daemo-
45 nes et haeretici, odientes autem pseudochristiani. Merito illis
rtribuam, tamquam quae mala gesserunt, ut seuerus iudex
retribuam. Istis uero reddam uelut depositarius, quia apudPij7
eum quae fecerint, deposita sunt facta. Et ideo illorum iudex,
istorum depositarius demonstratur.
32,42 43. Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius
meus manducabit carnes. Sunt enim sagittae Domini spi-
ritales quibus humani generis percutit corda, et sanguinem a
nobis consumunt spiritalem. Sicut enim ipse Christus sagitta
5 dictus est, electa in manu Patris, ita quoque eius apostoli sa
gittae intellectualiter nuncupantur, quos per totam mundi la-
titudinem forti arcu dispersit. Et fortasse istas sagittas pro
signo misit Ionathan, ut Dauid crudelis regis effugeret manus.
Et his sagittis percussus est Saul, rex uidelicet nequam, ut de
10 regno Israhelitico deperisset.
Hae sagittae potant sanguinem nostrae infidelitatis atque
carnalium uitiorum, pro eo quod dictum est de eis : Peccata
populi mei comedent. Hi enim qui faeculentias morum exco-
quent sermonibus suis, et purgatiorem animam reddunt, bi-
1j bere quodammodo cruorem nostrum dicuntur. Et idcirco :
Inebriabo sagittas meas sanguine.
An quod melius intellegendum est (quia non ait quo sangui
ne, sed tantum sanguine), fortasse de illo accipere debemus,
qui eductus est in cruce de latere Saluatoris, ut sagittas suas

45, S/4 cfr Iob 6, 4. 4/5 cfr Hier., Comm. in Hie\ecb. lib. XIV, 46, 689 - ed.
Glorie, CC 75, p. 700. 5/6 cfr Eucher., ber form. spir. inlell. I - CSEL 31, 8.
7/8 cfr I Reg. 20, 20/43. 9/1O cfr I Reg- ', 3- 12/13 Os. 4, 8. 19 cfr
Io. 19, 34.

36 christianis V (corr.) 37 perimet V (corr. m.a.) 39 occiosus V (corr.)


40 in quottidie mut. V m.rec. (sic saepius), quotidie Pitra 44 ille V (corr.)
43, 2 meas V (corr.) manducauit V (corr. m.a.) 6 nuncupatur V (corr.)
7 dispersi V(corr. m.a.) 8 Ionathan] scripsi ; Ionatham V Pitra 18 de] add.
Pitra
62 SVPER CANTICA, DEVT. 43
*o suo sanguine saturaret ? Cum enim praedicatorem uerbi Dei
uideris audientium corda caritatis quodammodo uulneribus
fodere et sic fiducialiter uerbo astare, ut mortis poenarumque
terrorem conculcet, dicito quod sagitta Domini inebriata est
sanguine.
25 Sed et de martyribus non inutiliter congruit, qui effusione
sui sanguinis epotantur, et ita ebrietatis poculo fiunt temulen-
ti, ut suas quoque animas tradere non dubitent occidendas.
Et gladius meus manducabit carnes. Spiritus Sanctus
gentiles adtrahit turbas. Vtrumque enim potest intellegi et
30 sermo diuinus et Spiritus Sanctus, quia Spiritu et uerbo, hoc
est uirtutibus et praedicationibus, carnales animae pertrahun-
tur ad fidem, ut manducentur et incorporentur spiritalium
fidei.
Aliter quoque intellegentia currit. Corpus Domini gladius
35 est, per quem totum sibi mundum subiecit. Et quia ipse est
caput corporis Ecclesiae, multitudo uero fidelium corpus eius,
utique eos quos sibi incorporat et ad unitatem suorum mem-
brorum adducit, comedere dicitur. De sagittis talibus dictum
est: Sagittae tuae acutae, polentissime, populi sub te cadent.
40 Quaeritur enim et quales istae sunt. Non enim obtunsae, sed
acutae sunt, ut omnem duritiam cordis ualeant penetrare.
Habet e contrario sagittas nequissimus princeps, qui Christi
semper exercitum aemulatur et sagittis suis plures interimere
concertatur. Quid enim dicit quae Christ1 sagitta percutitur ?
45 Quia uulnerata caritatis ego sum. Qui autem sagitta percutitur
inimici, sicut Achab, rex Samariae, sagitta Syrorum percussus,
conruit atque omnem uitalem sanguinem fudit, ut mortis
aeternae supplicio damnaretur. Merito in pulmonibus dicitur
uulneratus, ubi physici dicunt superbiam dominari. Percussus
50 superbiae uulnere, omnem animae salutem effudit, quippe
Deum relinquens et semetipsum idolis subdens.
A sanguine uulneratorum et captiuitate. Duplicia
sunt uulnera spiritaliter percutientia, sicut etiam carnali con-
tingentia ictu. Alia sunt inimicorum uulnera quae salutis
adimendae fiunt causae, alia quae infliguntur medici ferra-
mento. Vtrumque ferro fit, sed non aequali arte uel animo :
ille facit ut adimat, iste ut reparet sanitatem. Non enim eadem
sunt uulnera quae in hostibus Israhelitae defigunt, et quae Pi 38

25 27 cfr Aug., En. in Ps. 5, 14, 19/24 - CC 38, p. 333. 35 cfr Num. 32, 22.
39 Ps. 44, 6. 45 cfr Cant. 4, 9. 46/47 cfr III Reg. 22, 34/35.

21 audientum V (corr. m.rec.) 23 sagittae Pitra inebriata est] inebriatae


Pitra 28 manducauit V (corr. m.a.) 30 qui V {corr. m.a.) 34/38 cfr l.
123/127 35 quam V(corr.) 50 saluti V (corr.) 55 sunt V (cirr.) 58
et] V s.l.m.a.
SVPER CANTICA, DEVT. 43 63
inimici Hebraeis inponunt. Aliud est occidere, aliud uulnus
60 inponere. Praedicantibus sanctis, cum conpunctio sumitur
conscientiae peccatricis, ecce uulnerat is qui iaculum dirigit
uerbum. Quod, si potuerit et simul occidere, adtrahitur utique,
ut in corpore et quoscumque uictos gladio diuini sermonis
suae coadunauerit fidei. Nam Hebraei uulnera caritatis infi-
65 gunt. Syri uero, alienigenae nationes uidelicet atque haeretici,
nec non etiam daemones, seu uitia corporalia uulnera mortis
infigunt. Videmus enim, totoque mundo teste cognoscitur, gla-
dium Domini bonitate propria desaeuisse ; et idolatras multi-
tudines spiritaliter interemptas, fideles effectas, quarum
70 sanguinem sagittae Domini biberunt. Non in terra effusus est.
Aliud est enim in terra sanguinem fundi, aliud in sagitta
manere. Si quidem Petrus ac Paulus ceterique sancti suis ser-
monibus saeuitiam mei cordis excoquant et uulnus mihi do-
minicae caritatis infigant, ecce sanguine meo potantur, quia
75 in me sanguinolenta decoquunt opera peccatorum, et cum
aculeo conpunctionis eorum refrenor a malitiis. In sanguine
meo sagitta permansit, et merito inebriabo sagittas meas
sanguine.
E contrario uero, quoscumque percutiunt peccatores et suis
80 uerborum uulneribus retrahunt a salute, sanguinem eorum in
currum effundunt, sicut Achab, qui in currum totum sangui
nem suum, uulneratus a Syriis, effudit. Syrii enim haeretici
cognoscuntur, qui dum potuerint quemlibet suorum sermonum
sagittis transfigere et ad ambitum terrenae gloriae suadere,
85 super currum uulneratus, salutis suae totum sanguinem fudit.
Melius tamen, ut existimo, illis poterit conuenire, qui ab eis
in sacerdotali honore tamquam in curru leuati, uehementi
mortis sagitta uexantur, ut simul totum uitalem sanguinem
fundant. Iezabel quoque, impiae animae, sanguis non peruenit
90 ad terram sicut Abel, ut ad Deum posset clamare, sed asper-
sus in pariete permansit, quoniam deorsum fuerat praecipita-
ta per seruos, eunuchos uidelicet et effeminatos. Isti serui
sensus carnales sunt qui deorsum a supernis inpellunt, et cum
in ruinam deiecerint animam peccatricem, sanguinem eius in
95 pariete quem diuersis impietatibus construxerint, spargunt.
Et merito eunuchi, quia per dissolutionem uitae uigorem sibi
amputauerint naturalem, et luxuriae sunt eneruatione soluti.

70 cfr Matth. 23, 35. 81/82 cfr III Reg. 22, 34/35. 89/92 cfr IV Reg. 9,
32/33. 90 cfr Gen. 4, 10.

59 ebreis V 60 seuitia V (corr. m.a.) ; saeuitia corporali Pitra 08 desaeui-


isse Pitra idolatras] scripsi ; idololatras Pitra ; idolatrias V 72 ac] et Pitra
sanctis V (corr. eradendo) 75 dequoqunt V, in dequocunt mut. m.a. 70
conpugtionis V(corr.m.a.) 77 sagitta] in praem.V, postea eras. 79 Et V(corr.
eradendo) 80 uulneris V (corr. m.a.) 81 acab V 94 ruina V
64 SVPER CANTICA, DEVT. 43-44
Sanguis quidem intellectualis Abel clamat ad Deum, quia
fortasse post mortem peccati paenitentiam gerit. Sanguis
100 uero Achab et Iezabel omnino nullis clamoribus inuocat Deum,
quia peccator cum uenerit in profundum tnalorum, contemnet.
Captiuitatum uero quae sit differentia, Paulus gentium ma-
gister ostendat : Paulus, uinctus Iesu Christi. Et iterum :
Salutat uos concaptiuus meus Barnabas. Ecce ipse concaptiuus
1oj est, quoniam cum uellet proprio Domino per ignorantiam cal
citrare, uinctus ab eo uinculisque pietatis innexus, Domini
captiuus est factus. Obsecro te, Iesu meus, me quoque capti-
uum tuae efficias pietatis, ut uinctus a te tuoque sub iugo re-
dactus, captiuitatis tuae uinculum portem !
no Ecce quo sanguine et quali captiuitate sagittae Domini sa-
turantur. Sapiens lector, adpositis adhibe te cibis ! Prudenter
adtinge, sciens te debere talia praeparare : hoc est Scriptura-
rum sanctarum, dum legendo comedis delicias, intellegentiam
para, ut talis intellector habearis, qualis fueris praeparator.
115 A capite principum inimicorum. Inimicos paganos
appellat uel haereticos, quorum principes potestates sunt
daemonicae. Caput autem principum istorum diabolus est,
cuius capitis captiuitatem operatus est Dominus, cum in
cruce conscenderet eumque uirtutis potentia captiuauit. Sed et
120 imperatoriae potestati, quae caput est omnium principum pa- Pi 59
ganorum nos persequentium, utiliter conuenit, quam sibi
Dominus fidei sociando spiritaliter subiugabit.
Aliter quoque intellegentia currit. Corpus Domini gladius
est, per quem totum sibi mundum subiecit. Et quia ipse est
125 caput corporis Ecclesiae, multitudo uero fidelium corpus eius,
utique eos quos sibi incorporat et ad unitatem suorum mem-
brorum adducit, comedere dicitur, dum eos uexillo subicit
cruris, ut eius carnem conuersi comedant membraque sua fa-
ciat sibimet sociatos, suo eos corpori sociando.
3*, 43 44. Laetamini, caeli, simul cum eo, et adorent eum

101 Prou. 18, 5. 13Philem. 1. 104 Col. 4, 10. 116-117 cfr Eph. 6, 12.
117 cfr Matth. 12, 24 ; Luc. 1 1, 15. 123/124 cfr Verec., In cant. Deut. 42, 22/23
(supra p. 60).

100 uero] add. V s.l.m.a. acab V (corr. m.a.) 102 Captiuitatem V (corr.
m.a.) 106 uictus V (corr.) 107 factus est ~Pitra 100 uinculam V (corr.
m.a.) 110 sanguinem V (corr. m.a.) 111 adpositos adibite cibos V (corr.
m.a.) 112 nesciens V (corr. expungendo) talia] ad praemittendum censet Pitra
114 fueris] in apparatu suo Pitra coni. ; fuerit V Pitra (in textu) 115 principium
V 110 et] etiam V (corr. eradendo) 122 fidei] V (-1- in ras.) subiugauit
Pitra 123 intellegentiam V (corr. m.a.), cfr etiam l. 34 123/127 Aliter - di
citur] eundem textum iam supra legimus apud Verecundum (i. 34/38) 128 carnes V
128/120 faciet Pitra
44, 1 adorant l '
SVPER CANTICA, DEVT. 44 65
omnes angel eius. Caeli cum Domino conlaetantes et in
passionibus gloriantes, apostoli sunt atque martyres. Angeli
uero qui nuntii dicuntur, possunt intellegi hi qui semper, ut
5 deuoti famuli, suo domino ministerium exhibent spiritale.
Namque factum est secundum litteram in natiuitate Saluato-
ris, quando cum eo et angeli glorificauerunt Deum, et caeli sunt
conlaetati in apparitione pastorum, cum suauibus concinerent
cantilenis : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax.
10 Laetamini, gentes, cum plebe eius, et confirment
eum omnes filii Dei. Coniunctionem significat plebium,
Iudaicae uidelicet atque gentilis. Plebem quippe eius Iudaicam
indicat multitudinem conuersam ad fidem, cuius societati ad-
iunctae sunt gentes in sanguine Christi.
15 Quod autem ait : Confirment eum omnes filii eius,
populos christianos agnosce, ex quorum multiplicatione fides
Christi firmatur. Et in ea ipse conualescit, et sic fit ut confir-
metur a filiis Dei qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate
uiri, neque ex uoluntate carnis, sed ex Deo nati sunt.
20 Quoniam sanguis filiorum eius defendetur. Cruor
martyrum defendetur, qui eius filii dicuntur, non occisione
malorum, sed conuersione infidorum. An certe sanguinem filio
rum apostolorum intellege, quoniam ipsos proprie filios nuncu-
pauit. A sanguine enim Abel iusti usque ad sanguinem Zaccha-
25 riae, requiretur a generatione hac.
Et defendet, et retribuet iudicium inimicis. Retri-
buet inimicis mala. Defendet suos, uel certe defendet crucis pa-
tibulum subportando. Retribuet iudicium daemonibus a qui-
bus tenebantur obnoxii.
30 Et his qui oderunt eum reddet. Ipsi sunt inimici qui
etiam oderunt eum. Non aequaliter retributionem Dominus
confert, aliquotiens digna indignis, ac propterea non dixit :
Reddet mala, sed tantum reddet, utique bonitatis suae debi-
tum, quia bonus est, omnium debitor est, etiam malorum. An
35 certe reddet unicuique secundum opera sua. Quod apud eum
boni uel mali operis deposuerit quisque, hoc etiam illo reci-
piat redhibente, qui in iustis redditurus est iusta.
Et emundabit Dominus terram populi swt'.Emunda-

44, 3 Eucher., L.iberform. spir. intell. II - CSEL 3:, 9. Cfr etiam Verec., In cant.
Deut. 41, 3 (supra p. 59). 4 cfr Lactantius, Institutiones Diuinae I, 7 - CSEL 19,
p. 26 ; Aug.,Sermo 12;, 3 - PL 38, 691. 9 Luc. 2, 14. 13/14cfrEph. 2, 11/13.
18/19 Io. 1,13. 23/24 cfr Aug., En. in Ps. 142, 2, 21/24 - ed. Dekkers-Fraipont,
CC 40, p. 2060. 24/25 Matth. 23, 35/36. 34 cfr Rom. 1, 14. 35Matth. 16,
27. Cfr Ps. 61, 13 ; Prou. 24, 12 ; Rom. 2, 6 ; Apoc. 22, 12.

7 glorificauerant V 12 gentiles V (corr. m.a.) 20 sanguis] ei add. V, postea


eras. 23 propriae V 33 utrum V 38 et 38/39 emundauit V (corr. m.a.)
66 SVPER CANTICA, DEVT. 44
bit Ecclesiam, cum earn sine macula facit et ruga. Emundabit
40 etiam corda sanctorum, ut in eis sibi tabernaculum praeparet
habitandi, quae terra dicuntur propter culturam et fructifi-
cationem uirtutum. Emundabit quoque corpus, cum oculus
non concupiscit, nec peccato trahitur in luxuriam corporalem.
Vnde etiam terra dicitur, uel quia de limo formatum est, uel
45 quia nunc spinas uitiorum, nunc frugem bonorum germinat
morum. Mundat ergo Dominus terram suam, cum carnem nos-
tram fecerit puriorem ab omnibus inquinamentis carnalium
delictorum. Caput autem uelare est prae confusione libertatem
mentis non habere, quia caput mulieris uir est, id est princi-
50 palis pars carnalis spiritus est. Qui spiritus uelatur, quando
confusionis conscientiam portat, et nullam fiduciam libertatis
habet. Latus autem dissuere, hoc est cordis reuelare secreta,
per confessionem uidelicet delictorum. Si ergo leprosos nos esse
cognoscimus et peccatores esse sentimus, obstruamus ora nos- Pi 40
55 tra, ne Dei iustitiam enarremus, quam factis sequi nolumus.
Mentem nostram prae confusione ad Deum non eleuemus, sed
una cum plublicano peccatore dicamus: 'Peccaui, Domine, et
oculos non sum dignus eleuare in caelum.' Confessionem uero
peccatorum, tamquam latera scindentes, inmobiliter tenea-
60 mus, talique remedio ab spiritali purgabimur lepra et a pecca-
tis ueniam consequemur. Quod enim lepra in corpore, hoc
faciunt delicta in corde, quae noster Iesus solus misericorditer
sanat, cut est gloria in saecula saeculorum. Expl1c1t expla
nat1on cant1c1 Devteronom11 Verecvnd1 presbyter1.

3cfrEph. 5, 27. 41cfr Verec., Incant. Deut. 19, 18/19 (supra p. 35)- 41/42
cfr Collectat orationes ex antiquis psalteriis, Series Africana, 1. 83.95 et 133 ed. Brou,
p. 72.92.94 et 107. 44 cfr en. 2, 7. 4S/4 Verec., In cat. Az- 9, 8/9 (infra
p. 90) 49 Eph. 5, 23. Cfr I Cor. 11, 5. 52/53 cfr Verec., In cant. Ax.. 9, 30/33
(infra p. 91) 57/58 cfr Luc. 18, 13. 63 Gal. 1, 5 ; Hebr. 13, 21. Cfr Rom. 16,
27 ; II Tim. 4, 18.

39 et 42 Emundauit V (corr. m.a.) fecit Pitra 52 habeat Pitra 61 con-


sequamur V (corr. m.a.)

You might also like