Download as doc, pdf, or txt
Download as doc, pdf, or txt
You are on page 1of 1

Nombre .

PRUEBA INICIAL LATN II

QUINTUS PATERQUE IN PERICULUM CADUNT

Quintus tres horas iam dormiverat cum subito sonus eum excitavit; lupos audivit procul

ululantes. Flaccus noli timere, fili, inquit. Lupi longe absunt, praeterea ignem timent.

Non audent accedere.

Quintus igitur iterum dormivit. Non dormivit Flaccus sed ignem curabat, anxius enim

erat periculumque timebat. Media nocte sonum audivit, homines per umbras ad ignem

accedebant. Flaccus filium celeriter excitavit, tace inquit; homines huc accedunt. Veni

mecum. Quinti manum cepit et celeriter eum duxit per umbras in virgulta; ibi se

celaverunt anxiique spectabant.

Tres homines ad ignem acceserunt. Statim impedimenta Flacci rapuerunt. Deinde ipsos

quaerebant sed invenire non poterant. Tandem in silvas abierunt. Flaccus filio noli

timere, fili, inquit; iam abierunt homines. Sine dubio illi sunt servi fugitivi, homines

scelesti. E magno periculo evasimus. Iam debemus hic manere in virgultis celati.

You might also like