Download as doc, pdf, or txt
Download as doc, pdf, or txt
You are on page 1of 1

TEXTOS DE EUTROPIO, Breviario III y IV (segunda guerra

pnica)

Anibal inicia la Segunda Guerra Pnica (Eutropio, Breviario III,7 y 8)

Hannibal, Carthaginensium dux, bellum Punicum secundum Romanis


suscipiebat. Hannibal Saguntum, Hispaniae civitatem Romanis amicam,
oppugnat et obsidione capit. Tum P. Cornelius Scipio in Hispaniam venit, Ti.
Sempronius Gracchus in Siciliam. Romani bellum Carthaginiensibus gerunt.
Hannibal fratrem Hasdrubalem in Hispania relinquit et ad Italiam LXXX milia
peditum, X milia equitatum atque XXX elephantos adducit.

P. Cornelius Scipio Hannibali primus occurrit, sed Hannibal proelio P. Cornelium


Scipionem atque Sempronium Gracchum vincebat. Postea Romani contra
Hannibalem Q. Fabium Maximum mittunt. Deinde L. Aemilium Paulum et P.
Terentium Varronem contra Hannibalem mittunt. Impatientia Varronis consulis
apud vicum Cannas in Apulia magnum proelium pugnant. Hannibal Romanos
consules vincebat, in pugna III milia Afrorum pereunt, periit tamen in proelio
consul Aemilius Paulus, senatores XXX, nobiles viri CCC militum XL milia,
equitum III milia et quingenti.

Interea senatus ad Hispanias P. Cornelium Scipionem mittit, filium P. Scipionis,


anno aetatis quattor et viginti. P. Cornelius Scipio Carthaginem Hispaniae
capiebat, in oppido Afri aurum et argentum habebant. Tum duces, P. Cornelius
Scipio et Hannibal, magnum proelium pugnant. Scipio victoriam obtinuit. Postea
Romani cum Carthaginiensibus pacem faciunt. Scipio Romam venit, magna
gloria triumphat et Romani africanum appellunt.

Viriato (Eutropio, Breviario IV, 16)

Eodem tempore Metellus in Celtiberia apud Hispaniam res egregias gessit.


Successit ei Q. Pompeius. Postea Q. Caepio ad idem bellum missus est, quod
Viriathus contra Romanos in Lusitania gerebat. Metu Viriathus a suis interfectus
est, cum quattuordecim annis Hispanias adversus Romanos movisset. Primum
pastor fuit, mox latronum dux, postremo multos ad bellum populos concitavit et
adsertor contra Romanos Hispaniae putabatur. Et cum interfectores eius
praemium a Caepione consule peterent, responsum est numquam Romanis
placuisse imperatores a suis militibus interfeci.

You might also like