Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 3

Prof. Gerardo Franco Profra.

Almendra Jimnez
Latn III

Antologa (primera parte)


L. Annaeus Seneca
70. Altius certe nemo ingredi potuit quam qui simul contra Caesarem
Pompeiumque se sustulit et aliis Caesareanas opes, aliis Pompeianas [tibi]
foventibus utrumque provocavit ostenditque aliquas esse et rei publicae partes.
Nam parum est in Catone dicere 'nec vanos horret strepitus'. Quidni? cum veros
vicinosque non horreat, cum contra decem legiones et Gallica auxilia et mixta
barbarica arma civilibus vocem liberam mittat et rem publicam hortetur ne pro
libertate decidat, sed omnia experiatur, honestius in servitutem casura quam
itura. 71. Quantum in illo vigoris ac spiritus, quantum in publica trepidatione
fiducia est! Scit se unum esse de cuius statu non agatur; non enim quaeri an liber
Cato, sed an inter liberos sit: inde periculorum gladiorumque contemptus. Libet
admirantem invictam constantiam viri inter publicas ruinas non labantis dicere
'luxuriatque toris animosum pectus'.
Sen. Ep. XCV. 70-71

34. Aurum et argentum et quidquid aliud felices domos onerat relinquatur: non
potest gratis constare libertas. Hanc si magno aestimas, omnia parvo aestimanda
sunt.
Sen. Ep. CIV. 34

M. Tullius Cicero

39. Est igitur, inquit Africanus, res publica res populi, populus autem non omnis
hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu
et utilitatis communione sociatus.
Cic. Rep. I. 39

47.(Scipio)'ettalisestquaequerespublica,qualiseiusautnaturaautvoluntasqui
illam regit. itaque nulla alia in civitate, nisi in qua populi potestas summa est,
ullum domicilium libertas habet; qua quidem certe nihil potest esse dulcius, et
quae si aequa nonestnelibertasquidemest.quiautemaequapotestesseomitto
dicere in regno, ubi ne obscura quidem est aut dubia servitus, sed in istis
civitatibus in quibus verbo sunt liberi omnes? ferunt enim suffragia, mandant
inperia magistratus, ambiuntur, rogantur, sed ea dant [magis] quae etiamsi nolint
danda sint, et quae ipsi non habent unde ali petunt;sunt enim expertes imperii,
consilii publici, iudicii delectorum iudicum, quae familiarum vetustatibus aut
pecuniis ponderantur.
Cic. Rep. I. 47

48. si vero ius suum populi teneant, negant quicquam esse praestantius, liberius,
beatius, quippe qui domini sint legum, iudiciorum, belli, pacis, foederum, capitis
unius cuiusque, pecuniae. hanc unam rite rem publicam, id est rem populi,
appellari putant. itaque et a regum et a patrum dominatione solere in libertatem
rempopulivindicari,nonexliberispopulisregesrequiriautpotestatematqueopes
optimatium.
Cic. Rep. I. 48

C. Cornelius Tacitus

1. Urbem Romam a principio reges habuere; libertatem et consulatum L.


Brutus instituit. dictaturae ad tempus sumebantur; neque decemviralis
potestas ultra biennium, neque tribunorum militum consulare ius diu valuit.
non Cinnae, nonSullaelongadominatio;etPompeiCrassiquepotentiacitoin
Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere, qui cuncta
discordiis civilibus fessa nomine principis sub imperium accepit.

Tac. A. I. 1

Caius Julius Caesar



91. Erat C. Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui superiore anno apud eum
primum pilum in legione X duxerat, vir singulari virtute.Hicsignodato,"sequimini
me," inquit, "manipulares mei qui fuistis, et vestro imperatori quam constituistis
operam date. Unum hoc proelium superest; quo confecto et ille suam dignitatem
et nos nostram libertatem recuperabimus." Simul respiciens Caesarem, "faciam,"
inquit, "hodie, imperator, ut aut vivo mihi aut mortuo gratias agas." Haec cum
dixisset, primus ex dextro cornu procucurrit, atque eum electi militescirciterCXX
voluntarii eiusdem cohortis sunt prosecuti.
Caes. B.C. III. 91

You might also like