Download as doc, pdf, or txt
Download as doc, pdf, or txt
You are on page 1of 2

NARRATIO TEMA 4

Pueri et puellae Romani non laborant, sed student et ludunt. Pueri in ludo cum magistro student (<<ludus> > est locus in

quo pueri student; Romani ludum quoque scholam appellant). Pueri qui in ludo student, discipuli sunt. Magistri paucos

discipulos in ludo habent et multas materias docent: grammaticam, calculum et cetera.

Discipuli in ludum instrumenta necessaria ferunt: tabellas cerae, stylos et... cibum!

Cum puer iam non parvus est, litteras quoque et linguam Graecas discit, quia multos libros magistrorum et

philosophorum Graecorum legit.

Magistri semper docere volunt, sed discipuli non semper discere volunt.

Pueri post duodecim annos musicam, mythologiam, mathematicam, geographiam, astronomiam et historiam discunt;

pauci quoque artem rhetoricam et oratoriam discunt. Post viginti annos iam non student, sed laborant.

Puellae nullam materiam discunt post duodecim annos, sed in domo sua cum familia manent aut cum maritis suis vivunt.

In otio pueri et puellae in via aut in domo sua cum amicis ludunt. Pueri cum talis, nummis, aleis aut cum trocho ludunt;

praeterea puellae quoque ludunt cum puppis.


NARRATIO TEMA 4

Responde latine:

Quid faciunt Lucius et Claudia?

Cur Claudia quoque fessa est?

Ubi student pueri romani?

Quae sunt instrumenta necessaria discipulorum?

Qui discunt pueri post duodecim annos?


Et puellae?

Ubi ludunt pueri et puellae?

Quid faciunt magistri in ludo?


Quid faciunt pueri in ludo?

You might also like