Petrarca

You might also like

Download as odt, pdf, or txt
Download as odt, pdf, or txt
You are on page 1of 1

Illustres quosdam viros quos excellenti gloria floruisse doctissimorum hominum ingenia memorie tradiderunt,

in diversis voluminibus tanquam sparsos ac disseminatos, rogatu tuo, plaustrifer insignis qui modestissimo
nutu inclite urbis Patavine sceptra unice geris, locum in unum colligere et quasi quodammodo stipare
arbitratus sum. [2] Historiam narrare propositum est; quare scriptorum clarissimorum vestigiis insistere
oportet, nec tamen verba transcribere sed res ipsas. Non me fugit quantus labor in continenda sermonis
dignitate suscipiendus sit; nam si nec eisdem verbis uti licet et clarioribus non datur, quid sit tertium patet.
Ordinem quisque et dispersorum congeriem advertat.
[3] Namque ea que scripturus sum, quamvis apud alios auctores sint, non tamen ita penes eos collocata
reperiuntur: quedam enim que apud unum desunt ab altero mutuatus sum, quedam brevius, quedam clarius,
quedam que brevitas obscura faciebat expressius, quedam que apud alios carptim dicta erant coniunxi et ex
diversorum dictis unum feci. [4] Qua in re temerariam et inutilem diligentiam eorum fugiendam putavi, qui
omnium historicorum verba relegentes, nequid omnino pretermisisse videantur, dum unus alteri adversatur,
omnem historie sue textum nubilosis ambagibus et inenodabilibus laqueis involverunt. [5] Ego neque
pacificator historicorum neque collector omnium, sed eorum imitator quibus vel verisimilitudo certior vel
autoritas maior est; quamobrem siqui futuri sunt, qui huiuscemodi lectione versati aut aliud quicquam aut
aliter dictum reperierint quam vel audire consueverint vel legere, hos hortor ac moneo ne confestim
pronuntient, quod est proprium pauca noscentium, cogitentque historicorum discordiam, que tanto rebus
propinquiorem Titum Livium dubium tenuit. [6] Brevitati et notitie consulere propositum est, multa resecando
que plus confusionis, ut supra dixi, quam commoditatis essent allatura. Apud me nisi ea requiruntur, que ad
virtutes vel virtutum contraria trahi possunt; hic enim, nisi fallor, fructuosus historicorum finis est, illa prosequi
que vel sectanda legentibus vel fugienda sunt; quisquis extra hos terminos evagari presumpserit, sciat se alienis
finibus errare memineritque e vestigio redeundum, nisi forte oblectandi gratia diversoria legentibus interdum
grata quesierit. [7] Neque enim inficior me talia meditantem sepe distractum ab incepto longius abscessisse,
dum virorum illustrium mores vitamque domesticam et verba nunc peracuta nunc gravia et corporis staturam
et originem genusque mortis meminisse aliis dulce fuit.
[8] Hec si minus quam intenderam assecutus sum, tu precor ignosce, quisquis hec perlegis; de successu enim te
iudicem statuo, de proposito michi credi velim. Siquid igitur aut satietati ingestum aut desiderio subtractum
reperieris, vel inopi ingenio vel discerpentibus animum curis ascribito. [9] Si vero forsan studii mei labor
expectationis tue sitim ulla ex parte sedaverit, nullum a te aliud premii genus efflagito, nisi ut diligar licet
incognitus, licet sepulcro conditus, licet versus in cineres, sicut ego multos quorum me vigiliis adiutum
senseram, non modo defunctos sed diu ante consumptos, post annum millesimum dilexi. [10] Sed ne, dum
multa contestor, equitati tue parum fisus videar, non te longius traham, neque debitum atque utinam
suffecturum necessariis in prefatiunculis tempus expendam. Ab illo igitur, ad quem rogatus stilum vertere
paro, urbis romane conditore Romulo, nam sic volentis desiderium impellit, inchoandum iter assumo

You might also like