Professional Documents
Culture Documents
Textos Latin
Textos Latin
* Presente de subjuntivo
monstramur digito, rumpitur inuidia.
In epistula tua quaerebas: “Quo modo in Tusca uilla dies aestate disponis?” Euigilo cum libet, plerumque
circa horam primam, saepe ante. Clausae fenestrae manent. Mirum enim est: silentium et tenebrae me
abducunt ab officiis quae me oucant. Tum in lecto iaceo et cogito uerba, si quid in manibus est. Notarium
uoco et, cum diem admitto, surgo et dicto quae putabam. Discedit, emmendo; rursusque reuocatur,
rursusque dimittitur. Cum hora quarta uel quinta est (neque enim certum dimensumque tempus est), tu dies
suadet, in xystum me uel cryptoporticum confero, reliqua uerba meditor et dicto. Vehiculum ascendo. Ibi
quoque facio quod faciebam ambulans aut iacens: muto locum sed durat intentio. Paulum redormio, dein
ambulo, mox orationem Graecam Latinamue clare et intente lego. Iterum ambulo; ungor, exerceor, lauor.
Cum ceno -si cum uxore uel paucis amicis sum- liber mihi legitur; post cenam comoedus aut lyristes. Mox
cum meis amicis ambulo et loquor, quorum in numero sunt eruditi. Ita uariis sermonibus uespera extenditur
et longissimus dies bene conditur. Aliquando hic ordo mutatur; nam, si diu iacui uel ambulaui, post
somnum lectionemque, non vehiculo se equo gestor. Interueniunt quoque amici ex proximis oppidis
partemque diei ad se trahunt; interdum, lasso mihi, opportuna interpellatione subueniunt. Venor aliquando,