Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 1

PAENULA RUBRA

AEMILIA: Ego misera sum quia mea mater, quae in media silva sola hábitat, aegrotat. Iulia, filia
mea, veni hic!
IULIA: salve, mater! Quid vis?
AEMILIA: ego volo te aviae tuae dumum adire quia aegrotat. Porta ei cistam vino et cibo
plenam!
IULIA: bene, mater; nunc induo meam paenulam rubram et discedo illuc.

( in media silva)

LUPUS: dura est vita lupi! Fames est mihi multa et venatores prope sunt. Quid faciam ?
Sed… quid video ? parvulam et teneram puellam solam in silva ambulantem …sed non possum
eam vorare hic.
Salve, puella, quid facis ?
IULIA : aviae meae domum adeo quoniam ea aegrotat et ei cistam porto.
LUPUS : ubi habitat tua avia ?
IULIA : ea in media silva habitat.
LUPUS: bene, puella, ambula et fortasse iterum videamus.
IULIA: salvete, venator, quid facis?
VENATOR: salve, puella, quae tu es? Ego venator sum et quaero ferocem lupum, qui per silvam
errat.
IULIA : salve, venator. Ego Paenula Rubra sum.
VENATOR: vidistine lupum per silva errantem?
IULIA: ita, eum vidi nuper.
VENATOR: cave lupum improbum! Silva taetra et obscura est!
IULIA: gratias tibi ago et vale, venator.

(domi aviae)

AVIA: quis ianuam pulsat?


LUPUS: neptis tua Iulia sum.
AVIA: intra, Iulia, ego te exspectabam.
(lupus aviam vorat , vestitum eius induit et in lecto cubat)
LUPUS : quis ianuam pulsat ?
IULIA : neptis tua sum, avia. Ego tibi porto cistam cibo et vino plenam.
LUPUS: intra, Iulia, veni huc, prope me.
IULIA: sed avia, quantas aures habes!
LUPUS: melius igitur te audio, filia!
IULIA: quantos oculos habes, avia!
LUPUS: melius igitur te video, filia.
IULIA: quantos dentes habes, avia!
LUPUS: melius igitur te voro, Iulia!
IULIA clamat: venator, veni huc, quaeso! Ferox lupus me ese vult!
VENATOR: Paenula Rubra me vocat! Lupe, pestis, voravisti miseram aviam. Oh Paenula, tu viva
es et lupus est mortuus ! Mea venatio optima fuit.

You might also like