Hersilia's Texts

You might also like

Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 2

Interroga mulieres- Hersilia`s texts

Hersilia (María Jesús Ramírez)

Hersilia matrona Sabina erat, Titi Tatii regis filia. Postquam Romani mulieres Sabinas
rapuerant, Romulus eam uxorem duxit . In bello Sabinorum adversus Romanos, Hersilia ad
proelium venit ad eius mariti et patris mortem vitandam. Hersilia, inter maritum Romulum et
patrem Tatium ponita, ambos petivit ut bellum desinerent et pacem fecerent . Itaque, eis
dixit ne orba patre neque vidua esse volebat. Simul, aliae mulieres Sabinae idem fecerunt.
Hoc modo concordia inter Sabinos et Romanos crevit. Hersilia et Romulus duos liberos
habuerunt Aollium filium et Primam filiam. Sicut Romulus mortuus divus Quirinus factus est,
ita Hersilia mortua quoque diva facta est, et dea Hora vel Horta vocatur.

Titus Livius , I, 11

[11] Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac


solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. Raptim et ad hos
Romana legio ducta palatos in agris oppressit.
Fusi igitur primo impetu et clamore hostes, oppidum captum; duplicique victoria
ouantem Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata orat ut
parentibus earum det veniam et in civitatem accipiat: ita rem coalescere
concordia posse. Facile impetratum. Inde contra Crustuminos profectus bellum
inferentes. Ibi minus etiam quod alienis cladibus ceciderant animi certaminis
fuit.
Vtroque coloniae missae: plures inventi qui propter ubertatem terrae in
Crustuminum nomina darent. Et Romam inde frequenter migratum est, a
parentibus maxime ac propinquis raptarum.

Ovidius, Metamorphoses XIV, 830

Flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno


Irin ad Hersilien descendere limite curvo 830

imperat et vacuae sua sic mandata referre:


'o et de Latia, o et de gente Sabina
praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti
ante fuisse viri coniunx, nunc esse Quirini,
siste tuos fletus, et, si tibi cura videndi 835

coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini


qui viret et templum Romani regis obumbrat';
paret et in terram pictos delapsa per arcus,
Interroga mulieres- Hersilia`s texts

Hersilien iussis conpellat vocibus Iris;


illa verecundo vix tollens lumina vultu 840

'o dea (namque mihi nec, quae sis, dicere promptum est,
et liquet esse deam) duc, o duc' inquit 'et offer
coniugis ora mihi, quae si modo posse videre
fata semel dederint, caelum accepisse fatebor!'
nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea 845

ingreditur colles: ibi sidus ab aethere lapsum


decidit in terras; a cuius lumine flagrans
Hersilie crinis cum sidere cessit in auras:
hanc manibus notis Romanae conditor urbis
excipit et priscum pariter cum corpore nomen 850

mutat Horamque vocat, quae nunc dea iuncta Quirino est.

You might also like