Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 2

Clisthenes, magister Linguae Latinae,

in sella prope bibliothecam conclavis scholastici sedebat.


Prope eum multi libri erant.
Librum Virgilii Poetae manu tenebat.
Discipuli autem atque magister ille Mathaeus noniam aderant.
In Theatro enim erant, ubi orationem magistri egregii urbis Romae audiebant.
Fessus erat magister. Diu enim legerat.
Itaque fabulam, quam discipulis Clisthenes de initio Romae narrare volebat,
in hac pelicula audire possumus.
Cupitisne hanc fabulam audire?
Attendite.
Ut vos, mei discipuli, cognovistis, Lares et Penates,
deos familiae et civitatis, romani habebant,
qui vitam bonaque familiarum earum civitatisque Romanae semper curaverunt.
Ac nunc vobis narrabo de itinere Penatium qui Romam a maioribus portati sunt.
Attendite diligenter ut intellegatis!
Civitas Romana initium ab urbe Troia habuit.
Fabula de initio civitatis Romanae a Vergilio,
egregio poeta Latino, scripta est.
Multae fabulae quidem de temporibus antiquis a poetis nostris nobis traditae sunt.
Propter vocem autem Vergili illius fabula de bello Troiano, de factis itineribusque
Troianorum,
et de civitatis nostrae initio semper ab hominibus in memoria habita est.
Troia urbs antiqua in Asia erat.
Quod Helena, regina pulchra et uxor Menelai, principis Graeci, in Asiam portata est,
bellum longum inter Troianos et Graecos gestum est.
Cum mille navibus et numero magno militum
Graeci trans mare navigaverunt et reginam amissam quaesiverunt.
Illam recuperare erat negotium magnae difficultatis.
Per novem annos in campis et sub muris urbis Troiae bellum gestum est;
nam Troiani contra hostes urbem magna cum virtute defendebant.
Graeci et Troiani ad Troiam pugnaverunt.
Troiani barbari erant, qui in Asia habitaverunt.
Troiani et Graeci annos novem pugnaverunt.
"Multam materiam," inquit Ulixes, "ex silva ad castra portate.
Ex materia equum altum parate.
Barbaris praemium novum donabimus.
Graeci equum paraverunt et in equum viri singuli ascenderunt in equo scripserunt:
"Graeci Minervae deae praemium donant."
Tum ad Troianos equum moverunt.
Ad insulam parvam navigaverunt et frumentum paraverunt.
Barbari equum et castra deserta Graecorum viderunt.
Equum vocaverunt signum sacrum et in oppidum moverunt.
Nocte Graeci insula reverterunt et unus ex Graecis signo ex equo viros evocavit.
In oppidum socios vocaverunt.
Graeci Troiam occupaverunt.
Fortuna Troianorum mala erat.

You might also like