Versio Vang Matteo Il Giovane Ricco

You might also like

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 1

IL GIOVANE RICCO

Narrant adulescentem ad Iesum tetendisse et unam


interrogationem fecisse Domino suo: «Magister bone, quid boni necesse
est me facere, ut habeam vitam aeternam?» Iesus monuit ne ille
mandata1 omitteret et ita vitam veram haberet. Dicunt igitur illum
adulescentem mandata cognoscere optavisse et Iesum sic respondisse:
«Oportet te non homicidium facere, non adulterare, non furtum facere,
non falsum testimonium dicere. Praeterea opus est te honorare patrem
tuum et matrem tuam et diligere proximum tuum sicut te ipsum». Autem
dixit illi adulescens se ab iuventute sua semper custodivisse omnia
praecepta quae Iesus memoraverat et rogavit: «Nihil adhuc mihi
deest?» Sed tradunt Iesum respondisse: «Vade, vende quae habes et
da pauperibus, et perfectus eris et habebis thesaurum in caelo! Veni et
sequere me!» Postquam audiverat autem adulescens verbum, tradunt
eum tristem discessisse; erant enim ei multae possessiones quas
iuvenis magni aestimabat quibusque haerebat. Et constat Iesum autem
discipulos monuisse divitem difficulter intraturum esse in regnum
caelorum.
Ex Evangelio Mattei
Responde:
1. Quid iuvenis primum poscit ab Iesu?
2. Quomodo oportet se gerere erga parentes et proximum
nostrum?
3. Quamdiu adulescens dicit se custodivisse omnia praecepta
quae Iesus memoravit?
4. Cur demum adulescens discedit?
5. Sottolinea in rosso le oggettive e in blu le soggettive.

1 mandatum: insegnamento

You might also like