Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 17

1

BOECE CONSOLATIO PHILOSOPHIAE (899 vers)


CARMINA

LIBER I_CARMEN 1
C1_1 v.1 Carmina qui quondam studio florente peregi,
2 flebilis heu maestos cogor inire modos.
3 Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae
4 et veris elegi fletibus ora rigant.
5 Has saltem nullus potuit pervincere terror,
6 ne nostrum comites prosequerentur iter.
7 Gloria felicis olim viridisque juventae,
8 solantur maesti nunc mea fata senis.
9 Venit enim properata malis inopina senectus
10 et dolor aetatem jussit inesse suam.
11 Intempestivi funduntur vertice cani
12 et tremit effeto corpore laxa cutis.
13 Mors hominum felix, quae se nec dulcibus annis
14 inserit et maestis saepe vocata venit.
15 Eheu, quam surda miseros avertitur aure
16 et flentes oculos claudere saeva negat !
17 Dum levibus male fida bonis fortuna faveret
18 paene caput tristis merserat hora meum ;
19 nunc quia fallacem mutavit nubila vultum
20 protrahit ingratas impia vita moras.
21 Quid me felicem totiens jactastis, amici ?
22 Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.

LIBER I_CARMEN 2
C1_2 v.1 Heu, quam praecipiti mersa profundo
2 mens hebet et propria luce relicta
3 tendit in externas ire tenebras
4 terrenis quotiens flatibus aucta
5 crescit in immensum noxia cura !
6 Hic quondam caelo liber aperto
7 suetus in aetherios ire meatus
8 cernebat rosei lumina solis,
9 visebat gelidae sidera lunae
10 et quaecumque vagos stella recursus
11 exercet varios flexa per orbes
12 comprensam numeris victor habebat ;
13 quin etiam causas unde sonora
14 flamina sollicitent aequora ponti,
15 quis volvat stabilem spiritus orbem
16 vel cur hesperias sidus in undas
17 casurum rutilo surgat ab ortu,
18 quid veris placidas temperet horas
19 ut terram roseis floribus ornet,
20 quis dedit ut pleno fertilis anno
21 autumnus gravidis influat uvis
22 rimari solitus atque latentis
23 naturae varias reddere causas :
24 nunc jacet effeto lumine mentis
2

25 et pressus gravibus colla catenis


26 declivem que gerens pondere vultum
27 cogitur, heu, stolidam cernere terram.

LIBER I_CARMEN 3
C1_3 v.1 Tunc me discussa liquerunt nocte tenebrae
2 luminibusque prior rediit vigor,
3 ut cum praecipiti glomerantur sidera Coro
4 nimbosisque polus stetit imbribus
5 sol latet ac nondum caelo venientibus astris
6 desuper in terram nox funditur ;
7 hanc si Threicio Boreas emissus ab antro
8 verberet et clausum reseret diem
9 emicat et subito vibratus lumine Phoebus
10 mirantes oculos radiis ferit.

LIBER I_CARMEN 4
C1_4 v.1 Quisquis composito serenus aevo
2 fatum sub pedibus egit superbum
3 fortunamque tuens utramque rectus
4 invictum potuit tenere vultum,
5 non illum rabies minaeque ponti
6 versum funditus excitantis aestum
7 nec ruptis quotiens vagus caminis
8 torquet fumificos Vesaevus ignes
9 aut celsas soliti ferire turres
10 ardentis via fulminis movebit.
11 Quid tantum miseri saevos tyrannos
12 mirantur sine viribus furentes ?
13 Nec speres aliquid nec extimescas,
14 exarmaveris impotentis iram.
15 At quisquis trepidus pavet vel optat,
16 quod non sit stabilis suique juris,
17 abjecit clipeum locoque motus
18 nectit qua valeat trahi catenam.

LIBER I_CARMEN 5
C1_5 v.1 O stelliferi conditor orbis,
2 qui perpetuo nixus solio
3 rapido caelum turbine versas
4 legemque pati sidera cogis,
5 ut nunc pleno lucida cornu
6 totis fratris obvia flammis
7 condat stellas luna minores,
8 nunc obscuro pallida cornu
9 Phoebo propior lumina perdat
10 et qui primae tempore noctis
11 agit algentes Hesperos ortus
12 solitas iterum mutet habenas
13 Phoebi pallens Lucifer ortu.
14 Tu frondifluae frigore brumae
15 stringis lucem breviore mora,
16 tu cum fervida venerit aestas
17 agiles nocti dividis horas.
18 Tua vis varium temperat annum,
19 ut quas Boreae spiritus aufert
20 revehat mites Zephyrus frondes,
21 quaeque Arcturus semina vidit
22 Sirius altas urat segetes :
23 nihil antiqua lege solutum
24 linquit propriae stationis opus.
3

25 Omnia certo fine gubernans


26 hominum solos respuis actus
27 merito rector cohibere modo.
28 Nam cur tantas lubrica versat
29 Fortuna vices ? Premit insontes
30 debita sceleri noxia poena,
31 at perversi resident celso
32 mores solio sanctaque calcant
33 injusta vice colla nocentes .
34 Latet obscuris condita virtus
35 clara tenebris justusque tulit
36 crimen iniqui !
37 Nil perjuria, nil nocet ipsis
38 fraus mendaci compta colore.
39 Sed cum libuit viribus uti,
40 quos innumeri metuunt populi
41 summos gaudent subdere reges.
42 O jam miseras respice terras,
43 quisquis rerum foedera nectis !
44 Operis tanti pars non vilis
45 homines quatimur fortunae salo.
46 Rapidos, rector, comprime fluctus
47 et quo caelum regis immensum
48 firma stabiles foedere terras.

LIBER I_CARMEN 6
C1_6 v.1 Cum Phoebi radiis grave
2 cancri sidus inaestuat,
3 tum qui larga negantibus
4 sulcis semina credidit
5 elusus Cereris fide
6 quernas pergat ad arbores.
7 Numquam purpureum nemus
8 lecturus violas petas
9 cum saevis Aquilonibus
10 stridens campus inhorruit ;
11 nec quaeras avida manu
12 vernos stringere palmites
13 uvis si libeat frui ;
14 autumno potius sua
15 Bacchus munera contulit .
16 Signat tempora propriis
17 aptans officiis deus
18 nec quas ipse coercuit
19 misceri patitur vices.
20 Sic quod praecipiti via
21 certum deserit ordinem
22 laetos non habet exitus.

LIBER I_CARMEN 7
C1_7 v.1 Nubibus atris
2 condita nullum
3 fundere possunt
4 sidera lumen.
5 Si mare volvens
6 turbidus Auster
7 misceat aestum,
8 vitrea dudum
9 parque serenis
10 unda diebus
11 mox resoluto
4

12 sordida caeno
13 visibus obstat,
14 quique vagatur
15 montibus altis
16 defluus amnis,
17 saepe resistit
18 rupe soluti
19 obice saxi.
20 Tu quoque, si vis
21 lumine claro
22 cernere verum,
23 tramite recto
24 carpere callem :
25 gaudia pelle,
26 pelle timorem
27 spemque fugato
28 nec dolor adsit.
29 Nubila mens est
30 vinctaque frenis.

LIBER II_CARMEN 1
C2_1 v.1 Haec cum superba verterit vices dextra,
2 et aestuantis more fertur Euripi,
3 dudum tremendos saeva proterit reges
4 humilemque victi sublevat fallax vultum.
5 Non illa miseros audit aut curat fletus
6 ultroque gemitus, dura quos fecit, ridet.
7 Sic illa ludit, sic suas probat vires
8 magnumque tristis monstrat ostentum, si quis
9 visatur una stratus ac felix hora.

LIBER II_CARMEN 2
C2_2 v.1 Si quantas rapidis flatibus incitus
2 pontus versat harenas
3 aut quot stelliferis edita noctibus
4 caelo sidera fulgent,
5 tantas fundat opes nec retrahat manum
6 pleno Copia cornu,
7 humanum miseras haud ideo genus
8 cesset flere querelas.
9 Quamvis vota libens excipiat deus
10 multi prodigus auri
11 et claris avidos ornet honoribus,
12 nil jam parta videntur,
13 sed quaesita vorans saeva rapacitas
14 alios pandit hiatus.
15 Quae jam praecipitem frena cupidinem
16 certo fine retentent,
17 largis cum potius muneribus fluens
18 sitis ardet habendi ?
19 Numquam dives agit qui trepidus gemens
20 sese credit egentem.

LIBER II_CARMEN 3
C2_3 v.1 Cum polo Phoebus roseis quadrigis
5

2 lucem spargere coeperit,


3 pallet albentes hebetata vultus
4 flammis stella prementibus.
5 Cum nemus flatu Zephyri tepentis
6 vernis inrubuit rosis,
7 spiret insanum nebulosus Auster,
8 jam spinis abeat decus.
9 Saepe tranquillo radiat sereno
10 immotis mare fluctibus,
11 saepe ferventes Aquilo procellas
12 verso concitat aequore.
13 Rara si constat sua forma mundo,
14 si tantas variat vices,
15 crede fortunis hominum caducis,
16 bonis crede fugacibus !
17 Constat aeterna positumque lege est
18 ut constet genitum nihil.

LIBER II_CARMEN 4
C2_4 v.1 Quisquis volet perennem
2 cautus ponere sedem
3 stabilisque nec sonori
4 sterni flatibus Euri
5 et fluctibus minantem
6 curat spernere pontum,
7 montis cacumen alti,
8 bibulas vitet harenas.
9 Illud protervus Auster
10 totis viribus urguet,
11 hae pendulum solutae
12 pondus ferre recusant.
13 Fugiens periculosam
14 sortem sedis amoenae
15 humili domum memento
16 certus figere saxo.
17 Quamvis tonet ruinis
18 miscens aequora ventus,
19 tu conditus quieti
20 felix robore valli,
21 duces serenus aevum
22 ridens aetheris iras.

LIBER II_CARMEN 5
C2_5 v.1 Felix nimium prior aetas
2 contenta fidelibus arvis
3 nec inerti perdita luxu,
4 facili quae sera solebat
5 jejunia solvere glande.
6 Non Bacchica munera norant
7 liquido confundere melle
8 nec lucida vellera Serum
9 Tyrio miscere veneno.
10 Somnos dabat herba salubres,
11 potum quoque lubricus amnis,
12 umbras altissima pinus.
13 Nondum maris alta secabat
14 nec mercibus undique lectis
15 nova litora viderat hospes.
16 Tunc classica saeva tacebant
17 odiis neque fusus acerbis
18 cruor horrida tinxerat arva.
6

19 Quid enim furor hosticus ulla


20 vellet prior arma movere,
21 cum vulnera saeva viderent
22 nec praemia sanguinis ulla ?
23 Utinam modo nostra redirent
24 in mores tempora priscos !
25 Sed saevior ignibus Aetnae
26 fervens amor ardet habendi.
27 Heu, primus quis fuit ille
28 auri qui pondera tecti
29 gemmasque latere volentes
30 pretiosa pericula fodit ?

LIBER II_CARMEN 6
C2_6 v.1 Novimus quantas dederit ruinas
2 urbe flammata patribusque caesis
3 fratre qui quondam ferus interempto
4 matris effuso maduit cruore
5 corpus et visu gelidum pererrans
6 ora non tinxit lacrimis, sed esse
7 censor exstincti potuit decoris.
8 Hic tamen sceptro populos regebat
9 quos videt condens radios sub undas
10 Phoebus, extremo veniens ab ortu,
11 quos premunt septem gelidi triones,
12 quos Notus sicco violentus aestu
13 torret ardentes recoquens harenas.
14 Celsa num tandem valuit potestas
15 vertere pravi rabiem Neronis ?
16 Heu gravem sortem, quotiens iniquus
17 additur saevo gladius veneno !

LIBER II_CARMEN 7
C2_7 v.1 Quicumque solam mente praecipiti petit
2 summumque credit gloriam,
3 late patentes aetheris cernat plagas
4 artumque terrarum situm.
5 Brevem replere non valentis ambitum
6 pudebit aucti nominis.
7 Quid, o superbi, colla mortali jugo
8 frustra levari gestiunt ?
9 Licet remotos fama per populos means
10 diffusa linguas explicet
11 et magna titulis fulgeat claris domus,
12 mors spernit altam gloriam,
13 involvit humile pariter et celsum caput
14 aequatque summis infima.
15 Ubi nunc fidelis ossa Fabricii manent,
16 quid Brutus aut rigidus Cato ?
17 Signat superstes fama tenuis pauculis
18 inane nomen litteris.
19 Sed quod decora novimus vocabula
20 num scire consumptos datur ?
21 Jacetis ergo prorsus ignorabiles
22 nec fama notos efficit.
23 Quodsi putatis longius vitam trahi
24 mortalis aura nominis,
25 cum sera vobis rapiet hoc etiam dies
26 jam vos secunda mors manet.
7

LIBER II_CARMEN 8
C2_8 v.1 Quod mundus stabili fide
2 concordes variat vices,
3 quod pugnantia semina
4 foedus perpetuum tenent,
5 quod Phoebus roseum diem
6 curru provehit aureo,
7 ut, quas duxerit Hesperos
8 Phoebe noctibus imperet,
9 ut fluctus avidum mare
10 certo fine coerceat,
11 ne terris liceat vagis
12 latos tendere terminos,
13 hanc rerum seriem ligat
14 terras ac pelagus regens
15 et caelo imperitans amor.
16 Hic si frena remiserit,
17 quicquid nunc amat invicem,
18 bellum continuo geret,
19 et quam nunc socia fide
20 pulchris motibus incitant,
21 certent solvere machinam.
22 Hic sancto populos quoque
23 junctos foedere continet,
24 hic et conjugii sacrum
25 castis nectit amoribus,
26 hic fidis etiam sua
27 dictat jura sodalibus.
28 O felix hominum genus,
29 si vestros animos amor,
30 quo caelum regitur, regat !

LIBER III_CARMEN 1
C3_1 v.1 Qui serere ingenuum volet agrum
2 liberat arva prius fruticibus,
3 falce rubos filicemque resecat,
4 ut nova fruge gravis Ceres eat.
5 Dulcior est apium mage labor
6 si malus ora prius sapor edat.
7 Gratius astra nitent ubi Notus
8 desinit imbriferos dare sonos.
9 Lucifer ut tenebras pepulerit
10 pulchra dies roseos agit equos.
11 Tu quoque falsa tuens bona prius
12 incipe colla jugo retrahere :
13 vera dehinc animum subierint.

LIBER III_CARMEN 2
C3_2 v.1 Quantas rerum flectat habenas
2 natura potens, quibus immensum
3 legibus orbem provida servet
4 stringatque ligans inresoluto
5 singula nexu, placet arguto
6 fidibus lentis promere cantu.
7 Quamvis Poeni pulchra leones
8 vincula gestent manibusque datas
9 captent escas metuantque trucem
10 soliti verbera ferre magistrum,
8

11 si cruor horrida tinxerit ora,


12 resides olim redeunt animi
13 fremituque gravi meminere sui,
14 laxant nodis colla solutis
15 primusque lacer dente cruento
16 domitor rabidas imbuit iras.
17 Quae canit altis garrula ramis
18 ales caveae clauditur antro ;
19 huic licet inlita pocula melle
20 largasque dapes dulci studio
21 ludens hominum cura ministret,
22 si tamen arto saliens texto
23 nemorum gratas viderit umbras,
24 sparsas pedibus proterit escas,
25 silvas tantum maesta requirit,
26 silvas dulci voce susurrat.
27 Validis quondam viribus acta
28 pronum flectit virga cacumen ;
29 hanc si curvans dextra remisit,
30 recto spectat vertice caelum.
31 Cadit Hesperias Phoebus in undas,
32 sed secreto tramite rursus
33 currum solitos vertit ad ortus.
34 Repetunt proprios quaeque recursus
35 redituque suo singula gaudent
36 nec manet ulli traditus ordo
37 nisi quod fini junxerit ortum
38 stabilemque sui fecerit orbem.

LIBER III_CARMEN 3
C3_3 v.1 Quamvis fluente dives auri gurgite
2 non expleturas cogat avarus opes
3 oneretque bacis colla rubri litoris
4 ruraque centeno scindat opima bove,
5 nec cura mordax deserit superstitem
6 defunctumque leves non comitantur opes.

LIBER III_CARMEN 4
C3_4 v.1 Quamvis se Tyrio superbus ostro
2 comeret et niveis lapillis,
3 invisus tamen omnibus vigebat
4 luxuriae Nero saevientis ;
5 sed quondam dabat improbus verendis
6 patribus indecores curules.
7 Quis illos igitur putet beatos
8 quos miseri tribuunt honores ?

LIBER III_CARMEN 5
C3_5 v.1 Qui se volet esse potentem,
2 animos domet ille feroces
3 nec victa libidine colla
4 foedis summittat habenis.
5 Etenim licet Indica longe
6 tellus tua jura tremescat
7 et serviat ultima Thyle,
8 tamen atras pellere curas
9 miserasque fugare querelas
10 non posse potentia non est.

LIBER III_CARMEN 6
C3_6 v.1 Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu ;
9

2 unus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat.


3 Ille dedit Phoebo radios, dedit et cornua lunae,
4 ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo ;
5 hic clausit membris animos celsa sede petitos ;
6 mortales igitur cunctos edit nobile germen.
7 Quid genus et proavos strepitis ? Si primordia vestra
8 auctoremque deum spectes, nullus degener exstat,
9 ni vitiis pejora fovens proprium deserat ortum.

LIBER III_CARMEN 7
C3_7 v.1 Habet hoc voluptas omnis,
2 stimulis agit fruentes
3 apiumque par volantum,
4 ubi grata mella fudit,
5 fugit et nimis tenaci
6 ferit icta corda morsu.

LIBER III_CARMEN 8
C3_8 v.1 Eheu, quae miseros tramite devios
2 abducit ignorantia !
3 Non aurum in viridi quaeritis arbore
4 nec vite gemmas carpitis,
5 non altis laqueos montibus abditis
6 ut pisce ditetis dapes
7 nec vobis capreas si libeat sequi
8 Tyrrhena captatis vada.
9 Ipsos quin etiam fluctibus abditos
10 norunt recessus aequoris,
11 quae gemmis niveis unda feracior
12 vel quae rubentis purpurae
13 nec non quae tenero pisce vel asperis
14 praestent echinis litora.
15 Sed quonam lateat quod cupiunt bonum,
16 nescire caeci sustinent,
17 et, quod stelliferum transabiit polum,
18 tellure demersi petunt.
19 Quid dignum stolidis mentibus imprecer ?
20 Opes, honores ambiant
21 et, cum falsa gravi mole paraverint,
22 tum vera cognoscant bona.

LIBER III_CARMEN 9
C3_9 v.1 O qui perpetua mundum ratione gubernas,
2 terrarum caelique sator, qui tempus ab aevo
3 ire jubes stabilisque manens das cuncta moveri,
4 quem non externae pepulerunt fingere causae
5 materiae fluitantis opus, verum insita summi
6 forma boni, livore carens tu cuncta superno
7 ducis ab exemplo ; pulchrum pulcherrimus ipse
8 mundum mente gerens similique in imagine formans
9 perfectasque jubens perfectum absolvere partes.
10 Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis,
11 arida conveniant liquidis, ne purior ignis
12 evolet aut mersas deducant pondera terras.
13 Tu triplicis mediam naturae cuncta moventem
14 conectens animam per consona membra resolvis.
15 Quae cum secta duos motum glomeravit in orbes,
16 in semet reditura meat mentemque profundam
17 circuit et simili convertit imagine caelum.
18 Tu causis animas paribus vitasque minores
19 provehis et levibus sublimes curribus aptans
10

20 in caelum terramque seris, quas lege benigna


21 ad te conversas reduci facis igne reverti.
22 Da, pater, augustam menti conscendere sedem,
23 da fontem lustrare boni, da luce reperta
24 in te conspicuos animi defigere visus.
25 Dissice terrenae nebulas et pondera molis
26 atque tuo splendore mica ; tu namque serenum,
27 tu requies tranquilla piis, te cernere finis,
28 principium, vector, dux, semita, terminus idem.

LIBER III_CARMEN 10
C3_10 v.1 Huc omnes pariter venite, capti,
2 quos fallax ligat improbis catenis
3 terrenas habitans libido mentes.
4 Haec erit vobis requies laborum,
5 hic portus placida manens quiete,
6 hoc patens unum miseris asylum.
7 Non quicquid Tagus aureis harenis
8 donat aut Hermus rutilante ripa
9 aut Indus calido propinquus orbi
10 candidis miscens virides lapillos,
11 illustrent aciem magisque caecos
12 in suas condunt animos tenebras.
13 Hoc, quicquid placet excitatque mentes,
14 infimis tellus aluit cavernis ;
15 splendor, quo regitur vigetque caelum,
16 vitat obscuras animae ruinas.
17 Hanc quisquis poterit notare lucem,
18 candidos Phoebi radios negabit.

LIBER III_CARMEN 11
C3_11 v.1 Quisquis profunda mente vestigat verum
2 cupitque nullis ille deviis falli,
3 in se revolvat intimi lucem visus,
4 longosque in orbem cogat inflectens motus
5 animumque doceat, quicquid extra molitur,
6 suis retrusum possidere thesauris.
7 Dudum quod atra texit erroris nubes
8 lucebit ipso perspicacius Phoebo.
9 Non omne namque mente depulit lumen
10 obliviosam corpus invehens molem.
11 Haeret profecto semen introrsum veri,
12 quod excitatur ventilante doctrina.
13 Nam cur rogati sponte recta censetis,
14 ni mersus alto viveret fomes corde ?
15 Quodsi Platonis Musa personat verum,
16 quod quisque discit, immemor recordatur.

LIBER III_CARMEN 12
C3_12 v.1 Felix, qui potuit boni
2 fontem visere lucidum,
3 felix, qui potuit gravis
4 terrae solvere vincula.
5 Quondam funera conjugis
6 vates Threicius gemens
7 postquam flebilibus modis
8 silvas currere, mobiles
9 amnes stare coegerat
10 junxitque intrepidum latus
11 saevis cerva leonibus
12 nec visum timuit lepus
11

13 jam cantu placidum canem,


14 cum flagrantior intima
15 fervor pectoris ureret
16 nec, qui cuncta subegerant,
17 mulcerent dominum modi,
18 immites superos querens
19 infernas adiit domos.
20 Illic blanda sonantibus
21 chordis carmina temperans,
22 quicquid praecipuis deae
23 matris fontibus hauserat,
24 quod luctus dabat impotens,
25 quod luctum geminans amor,
26 deflet Taenara commovens
27 et dulci veniam prece
28 umbrarum dominos rogat.
29 Stupet tergeminus novo
30 captus carmine janitor,
31 quae sontes agitant metu,
32 ultrices scelerum deae,
33 jam maestae lacrimis madent.
34 Non Ixionium caput
35 velox praecipitat rota,
36 et longa site perditus
37 spernit flumina Tantalus.
38 Vultur dum satur est modis,
39 non traxit Tityi jecur.
40 Tandem : "Vincimur." arbiter
41 umbrarum miserans ait,
42 "Donamus comitem viro
43 emptam carmine conjugem.
44 Sed lex dona coerceat,
45 ne, dum Tartara liquerit,
46 fas sit lumina flectere."
47 Quis legem det amantibus ?
48 Major lex amor est sibi.
49 Heu, noctis prope terminos
50 Orpheus Eurydicen suam
51 vidit, perdidit, occidit.
52 Vos haec fabula respicit,
53 quicumque in superum diem
54 mentem ducere quaeritis.
55 nam qui Tartareum in specus
56 victus lumina flexerit,
57 quicquid praecipuum trahit,
58 perdit, dum videt inferos.

LIBER IV_CARMEN 1
C4_1 v.1 Sunt etenim pennae volucres mihi,
2 quae celsa conscendant poli.
3 Quas sibi cum velox mens induit,
4 terras perosa despicit,
5 aeris immensi superat globum
6 nubesque postergum videt,
7 quique agili motu calet aetheris,
8 transcendit ignis verticem,
9 donec in astriferas surgat domos
10 Phoeboque conjungat vias
11 aut comitetur iter gelidi senis
12

12 miles corusci sideris


13 vel quocumque micans nox pingitur,
14 recurrat astri circulum.
15 Atque ubi jam exhausti fuerit satis
16 polum relinquat extimum
17 dorsaque velocis premat aetheris
18 compos verendi luminis.
19 Hic regum sceptrum dominus tenet
20 orbisque habenas temperat
21 et volucrem currum stabilis regit
22 rerum coruscus arbiter.
23 Huc te si reducem referat via
24 quam nunc requiris immemor,
25 haec, dices, memini, patria est mihi,
26 hinc ortus, hic sistam gradum.
27 Quodsi terrarum placeat tibi
28 noctem relictam visere,
29 quos miseri torvos populi timent
30 cernes tyrannos exsules.

LIBER IV_CARMEN 2
C4_2 v.1 Quos vides sedere celsos solii culmine reges,
2 purpura claros nitente, saeptos tristibus armis,
3 ore torvo comminantes, rabie cordis anhelos,
4 detrahat si quis superbis vani tegmina cultus,
5 jam videbit intus artas dominos ferre catenas ;
6 hinc enim libido versat avidis corda venenis,
7 hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens,
8 maeror aut captus fatigat aut spes lubrica torquet.
9 Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,
10 non facit quod optat ipse, dominis pressus iniquis.

LIBER IV_CARMEN 3
C4_3 v.1 Vela Neritii ducis
2 et vagas pelago rates
3 Eurus appulit insulae,
4 pulchra qua residens dea
5 solis edita semine
6 miscet hospitibus novis
7 tacta carmine pocula.
8 Quos ut in varios modos
9 vertit herbipotens manus,
10 hunc apri facies tegit,
11 ille Marmaricus Leo
12 dente crescit et unguibus.
13 Hic lupis nuper additus
14 flere dum parat ululat,
15 ille tigris ut Indica
16 tecta mitis obambulat.
17 Sed licet variis malis
18 numen Arcadis alitis
19 obsitum miserans ducem
20 peste solverit hospitis,
21 jam tamen mala remiges
22 ore pocula traxerant,
23 jam sues Cerealia
24 glande pabula verterant,
25 et nihil manet integrum
26 voce, corpore perditis.
27 Sola mens stabilis super
28 monstra quae patitur, gemit.
13

29 O levem nimium manum


30 nec potentia gramina,
31 membra quae valeant licet,
32 corda vertere non valent.
33 Intus est hominum vigor
34 arce conditus abdita.
35 Haec venena potentius
36 detrahunt hominem sibi
37 dira, quae penitus meant
38 nec nocentia corpori
39 mentis vulnere saeviunt.

LIBER IV_CARMEN 4
C4_4 v.1 Quid tantos juvat excitare motus
2 et propria fatum sollicitare manu ?
3 Si mortem petitis, propinquat ipsa
4 sponte sua volucres nec remoratur equos.
5 Quos serpens, leo, tigris, ursus, aper
6 dente petunt idem se tamen ense petunt.
7 An distant quia dissidentque mores,
8 injustas acies et fera bella movent
9 alternisque volunt perire telis ?
10 Non est justa satis saevitiae ratio.
11 Vis aptam meritis vicem referre :
12 dilige jure bonos et miseresce malis.

LIBER IV_CARMEN 5
C4_5 v.1 Si quis Arcturi sidera nescit
2 propinqua summo cardine labi,
3 cur regat tardus plaustra Bootes
4 mergatque seras aequore flammas,
5 cum nimis celeres explicet ortus,
6 legem stupebit aetheris alti.
7 Palleant plenae cornua lunae
8 infecta metis noctis opacae,
9 quaeque fulgenti texerat ore,
10 confusa Phoebe detegat astra ;
11 commovet gentes publicus error,
12 lassantque crebris pulsibus aera.
13 Nemo miratur flamina Cori
14 litus frementi tundere fluctu
15 nec nivis duram frigore molem
16 fervente Phoebi solvier aestu.
17 Hic enim causas cernere promptum est,
18 illic latentes pectora turbant.
19 Cuncta quae rara provehit aetas
20 stupetque subitis mobile vulgus ;
21 cedat inscitiae nubilus error,
22 cessent profecto mira videri !

LIBER IV_CARMEN 6
C4_6 v.1 Si vis celsi jura Tonantis
2 pura sollers cernere mente,
3 aspice summi culmina caeli ;
4 illic justo foedere rerum
5 veterem servant sidera pacem.
6 Non sol rutilo concitus igne
7 gelidum Phoebes impedit axem,
8 nec, quae summo vertice mundi
9 flectit rapidos Ursa meatus,
10 numquam occiduo lota profundo,
14

11 cetera cernens sidera mergi


12 cupit Oceano tinguere flammas.
13 Semper vicibus temporis aequis
14 Vesper seras nuntiat umbras
15 revehitque diem Lucifer almum.
16 Sic aeternos reficit cursus
17 alternus amor, sic astrigeris
18 bellum discors exsulat oris.
19 Haec concordia temperat aequis
20 elementa modis, ut pugnantia
21 vicibus cedant humida siccis
22 jungantque fidem frigora flammis,
23 pendulus ignis surgat in altum
24 terraeque graves pondere sidant.
25 His de causis vere tepenti
26 spirat florifer annus odores,
27 aestas cererem fervida siccat,
28 remeat pomis gravis autumnus,
29 hiemem defluus inrigat imber.
30 Haec temperies alit ac profert,
31 quicquid vitam spirat in orbe ;
32 eadem rapiens condit et aufert
33 obitu mergens orta supremo.
34 Sedet interea conditor altus
35 rerumque regens flectit habenas
36 rex et dominus, fons et origo,
37 lex et sapiens arbiter aequi,
38 et quae motu concitat ire,
39 sistit retrahens ac vaga firmat.
40 nam nisi rectos revocans itus
41 flexos iterum cogat in orbes,
42 quae nunc stabilis continet ordo
43 dissaepta suo fonte fatiscant.
44 Hic est cunctis communis amor
45 repetuntque boni fine teneri,
46 quia non aliter durare queant,
47 nisi converso rursus amore
48 refluant causae quae dedit esse.

LIBER IV_CARMEN 7
C4_7 v.1 Bella bis quinis operatus annis
2 ultor Atrides Phrygiae ruinis
3 fratris amissos thalamos piavit ;
4 ille dum Graiae dare vela classi
5 optat et ventos redimit cruore,
6 exuit patrem miserumque tristis
7 foederat natae jugulum sacerdos.
8 Flevit amissos Ithacus sodales,
9 quos ferus vasto recubans in antro
10 mersit immani Polyphemus alvo.
11 Sed tamen caeco furibundus ore
12 gaudium maestis lacrimis rependit.
13 Herculem duri celebrant labores :
14 ille Centauros domuit superbos,
15 abstulit saevo spolium leoni
16 fixit et certis volucres sagittis,
17 poma cernenti rapuit draconi
18 aureo laevam gravior metallo,
19 Cerberum traxit triplici catena.
20 Victor immitem posuisse fertur
21 pabulum saevis dominum quadrigis,
15

22 Hydra combusto periit veneno,


23 fronte turpatus Achelous amnis
24 ora demersit pudibunda ripis.
25 Stravit Antaeum Libycis harenis,
26 Cacus Evandri satiavit iras,
27 quosque pressurus foret altus orbis,
28 saetiger spumis umeros notavit.
29 Ultimus caelum labor inreflexo
30 sustulit collo pretiumque rursus
31 ultimi caelum meruit laboris.
32 Ite nunc, fortes, ubi celsa magni
33 ducit exempli via. Cur inertes
34 terga nudatis ? Superata tellus
35 sidera donat.

LIBER V_CARMEN 1
C5_1 v.1 Rupis Achaemeniae scopulis, ubi versa sequentum
2 pectoribus figit spicula pugna fugax,
3 Tigris et Euphrates uno se fonte resolvunt
4 et mox abjunctis dissociantur aquis.
5 Si coeant cursumque iterum revocentur in unum,
6 confluat alterni quod trahit unda vadi,
7 convenient puppes et vulsi flumine trunci
8 mixtaque fortuitos implicet unda modos ;
9 quos tamen ipsa vagos terrae declivia casus
10 gurgitis et lapsi defluus ordo regit.
11 Sic quae permissis fluitare videtur habenis
12 fors patitur frenos ipsaque lege meat.

LIBER V_CARMEN 2
C5_2 v.1 "Pant Ephoran Kai Pant Epakouein"
2 puro clarum lumine Phoebum
3 melliflui canit oris Homerus ;
4 qui tamen intima viscera terrae
5 non valet aut pelagi radiorum
6 infirma perrumpere luce.
7 Haud sic magni conditor orbis.
8 Huic ex alto cuncta tuenti
9 nulla terrae mole resistunt,
10 non nox astris nubibus obstat.
11 Quae sint, quae fuerint veniantque,
12 uno mentis cernit in ictu.
13 Quem quia respicit omnia solus,
14 verum possis dicere solem.

LIBER V_CARMEN 3
C5_3 v.1 Quaenam discors foedera rerum
2 causa resolvit ? Quis tanta deus
3 veris statuit bella duobus
4 ut quae carptim singula constent
5 eadem nolint mixta jugari ?
6 An nulla est discordia veris
7 semperque sibi certa cohaerent,
8 sed mens caecis obruta membris
9 nequit oppressi luminis igne
10 rerum tenues noscere nexus ?
11 Sed cur tanto flagrat amore
12 veri tectas reperire notas ?
13 Scitne quod appetit anxia nosse ?
16

14 Sed quis nota scire laborat ?


15 At si nescit, quid caeca petit ?
16 Quis enim quicquam nescius optet,
17 aut quis valeat nescita sequi,
18 quove inveniat ? Quis reppertam
19 queat ignarus noscere formam ?
20 An, cum mentem cerneret altam,
21 pariter summam et singula norat ?
22 Nunc membrorum condita nube
23 non in totum est oblita sui
24 summamque tenet singula perdens.
25 Igitur quisquis vera requirit,
26 neutro est habitu ; nam neque novit
27 nec penitus tamen omnia nescit,
28 sed quam retinens meminit, summam
29 consulit alte visa retractans,
30 ut servatis queat oblitas
31 addere partes.

LIBER V_CARMEN 4
C5_4 v.1 Quondam porticus attulit
2 obscuros nimium senes,
3 qui sensus et imagines
4 e corporibus extimis
5 credant mentibus imprimi,
6 ut quondam celeri stilo
7 mos est aequore paginae,
8 quae nullas habeat notas,
9 pressas figere litteras.
10 Sed mens si propriis vigens
11 nihil motibus explicat,
12 sed tantum patiens jacet
13 notis subdita corporum
14 cassasque in speculi vicem
15 rerum reddit imagines,
16 unde haec sic animis viget
17 cernens omnia notio ?
18 Quae vis singula perspicit,
19 aut quae cognita dividit ?
20 Quae divisa recolligit
21 alternumque legens iter
22 nunc summis caput inserit,
23 nunc decedit in infima,
24 tum sese referens sibi
25 veris falsa redarguit ?
26 Haec est efficiens magis
27 longe causa potentior
28 quam quae materiae modo
29 impressas patitur notas.
30 Praecedit tamen excitans
31 ac vires animi movens
32 vivo in corpore passio
33 cum vel lux oculos ferit
34 vel vox auribus instrepit.
35 Tum mentis vigor excitus,
36 quas intus species tenet,
37 ad motus similes vocans
38 notis applicat exteris
39 introrsumque reconditis
40 formis miscet imagines.
17

LIBER V_CARMEN 5
C5_5 v.1 Quam variis terras animalia permeant figuris !
2 Namque alia extento sunt corpore pulveremque verrunt
3 continuumque trahunt vi pectoris incitata sulcum.
4 Sunt, quibus alarum levitas vaga verberetque ventos
5 et liquido longi spatia [imperat] aetheris volatu.
6 Haec pressisse solo vestigia gressibusque gaudent
7 vel virides campos transmittere vel subire silvas.
8 Quae variis videas licet omnia discrepare formis,
9 prona tamen facies hebetes valet ingravare sensus.
10 Unica gens hominum celsum levat altius cacumen,
11 atque levis recto stat corpore despicitque terras.
12 Haec, nisi terrenus male desipis, ammonet figura :
13 qui recto caelum vultu petis exserisque frontem,
14 in sublime feras animum quoque, ne gravata pessum
15 inferior sidat mens corpore celsius levato.

You might also like