Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 65

BOETHIUS

DE TRINITATE

QUOMODO TRINITAS UNUS DEUS AC NON TRES DII. [27] AD Q. AUR. MEMM.
SYMMACHUM V. C. ET ILLUSTRISSIMUM EXCONSULEM ORD. ATQUE
PATRICIUM SOCERUM SUUM. (C)

PROOEMIUM.

Investigatam diutissime quaestionem, quantum nostrae mentis igniculum illustrare lux divina
dignata est, formatam rationibus litterisque mandatam, offerendam vobis communicandamque
curavi, tam vestri cupidus judicii, quam nostri studiosus inventi. Qua in re quid mihi sit animi
quoties stylo excogitata commendo, cum ex materiae difficultate, tum ex eo quod raris, id est vobis
tantum colloquor, intelligi potest, neque enim famae jactatione et inanibus vulgi clamoribus
excitamur; sed si quis est fructus exterior, hic non aliam potest nisi materiae similem sperare
sententiam. Quocunque igitur a vobis dejeci oculos, partim ignava segnities, partim callidus livor
occurrit; ut contumeliam videatur divinis tractatibus irrogare, qui talibus hominum monstris non
agnoscenda haec potius quam proculcanda projecerit. Idcirco stylum brevitate contraho, et ex
intimis sumpta philosophiae disciplinis novorum verborum significationibus velo; ut haec mihi
tantum vobisque, si quando ad ea converteritis oculos, colloquantur; caeteros vero ita submovemus,
ut qui capere intellectu nequiverint, ad ea etiam legenda videantur indigni. Sed ne tantum a nobis
quaeri oportet quantum humanae rationis intuitus ad divinitatis valet celsa conscendere: nam
caeteris quoque artibus idem quasi quidam finis est constitutus, quousque potest via rationis
accedere. Neque enim medicina semper aegris affert salutem, sed nulla erit culpa medentis, si nihil
eorum quae fieri oportebat, omiserit, idemque in caeteris. At quantum haec difficilior quaestio est,
tam facilior esse debet ad veniam. Vobis tamen etiam illud inspiciendum est an ex beati Augustini
scriptis semina rationum aliquos in nos venientia fructus extulerint; ac de proposita quaestione hinc
sumamus initium.

CAPUT PRIMUM. Sententia catholica de Trinitate et unitate Dei.

Christianae religionis reverentiam plures usurpant; sed ea fides pollet maxime ac solitarie, quae cum
propter universalium praecepta regularum, quibus ejusdem religionis intelligatur auctoritas; tum
propterea quod ejus cultus per omnes pene mundi terminos emanavit, catholica vel universalis
vocatur: cujus haec de Trinitatis unitate sententia est. Pater, inquiunt, Deus, Filius Deus, Spiritus
sanctus Deus; igitur Pater, Filius, Spiritus sanctus unus, non tres Dii. Cujus conjunctionis ratio est
indifferentia. Eos enim differentia comitatur, qui vel augent vel minuunt, ut Ariani, qui gradibus
meritorum Trinitatem variantes distrahunt atque in pluralitatem diducunt. Principium enim
pluralitatis, alteritas est; praeter alteritatem enim nec pluralitas quid sit intelligi potest. Trium
namque rerum vel quotlibet tum genere, tum specie, tum numero diversitas constat: quoties enim
idem dicitur, toties diversum etiam praedicatur. Idem vero dicitur tribus modis: aut genere, ut idem
homo quod equus, quia his idem genus, ut animal; vel specie, ut idem Cato quod Cicero, quia
eadem species ut homo; vel numero, ut Tullius et Cicero, quia unus est numero. Quare diversum
etiam vel genere, vel specie, vel numero dicitur; sed numero differentiam accidentium varietas facit:
nam tres homines neque genere, neque specie, sed suis accidentibus distant. Nam si vel animo
cuncta ab his accidentia separemus, tamen locus cunctis diversus est, quem unum fingere nullo
modo possumus: duo enim corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens, atque ideo sunt
numero plures, quoniam accidentibus plures fiunt.

CAPUT II. Substantia divina forma est.

Age igitur ingrediamur et unumquodque ut intelligi atque capi potest dispiciamus: nam, sicut
optime dictum videtur, eruditi est hominis unumquodque ut ipsum est, ita de eo fidem capere
tentare. Nam cum tres sint speculativae partes, naturalis, in motu, inabstracta, ἀνεπεξαίρετος, id est
inseparabilis: considerat enim corporum formas cum materia, quae a corporibus actu separari non
possunt, quae corpora in motu sunt, ut cum terra deorsum, ignis sursum fertur, habetque motum
forma materiae conjuncta. Mathematica, sine motu, inabstracta: haec enim formas corporum
speculatur sine materia, ac per hoc sine motu; quae formae, cum in materia sint, ab ea separari non
possunt. Theologica, sine motu, abstracta atque separabilis: nam Dei substantia, et materia et motu
caret. In naturalibus igitur rationaliter, in mathematicis disciplinaliter, in divinis intellectualiter
versari oportebit, neque diduci ad imaginationes, sed potius ipsam inspicere formam, quae vere
forma nec imago est, et quae esse ipsum est, et ex qua esse est; omne namque esse ex forma est:
statua enim non secundum aes, quod est materia, sed secundum formam, quae in eo insignita est,
effigies animalis dicitur, ipsumque aes non secundum terram, quod est ejus materia, sed dicitur
secundum aeris figuram. Terra quoque ipsa non secundum informem materiam κατὰ τὴν ὕλην
dicitur, sed secundum siccitatem gravitatemque, quae sunt formae. Nihil igitur secundum materiam
esse dicitur, sed secundum propriam formam. Sed divina substantia sine materia forma est, atque
ideo unum est, et id quod est. Reliqua enim non sunt id quod sunt: unumquodque enim habet esse
suum ex his ex quibus est, id est ex partibus suis; et est hoc atque hoc, id est partes suae conjunctae,
sed non hoc vel hoc singulariter: ut cum homo terrenus constet ex anima corporeque, corpus et
anima est, non vel corpus vel anima. In parte igitur non est id quod est. Quod vero non est ex hoc
atque hoc, sed tantum est hoc, illud vere est id quod est; et est pulcherrimum fortissimumque, quia
nullo nititur. Quocirca hoc vere unum, in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeterquam id
quod est, neque enim subjectum fieri potest: forma enim est, formae vero subjectae esse non
possunt. Nam quod caeterae formae subjectae accidentibus sint, ut humanitas, non ita accidentia
suscipit eo quod ipsa est, sed eo quod materia ei subjecta est. Dum enim materia subjecta humanitati
suscipit quodlibet accidens, ipsa hoc suscipere videtur humanitas. Forma vero, quae est sine
materia, non poterit esse subjectum, nec vero inesse materiae; neque enim esset forma, sed imago.
Ex his enim formis quae praeter materiam sunt, istae formae venerunt quae sunt in materia et corpus
efficiunt: nam caeteras, quae in corporibus sunt abutimur, formas vocantes, dum imagines sunt:
assimilantur enim formis iis quae non sunt in materia constitutae. Nulla igitur in eo diversitas, nulla
ex diversitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo, atque idcirco nec numerus.

CAPUT III. In divina substantia non est numerus.

Deus vero a Deo nullo differt, ne vel accidentibus, vel accidentalibus differentiis in subjecto positis
distat. Ubi vero nulla est differentia, nulla est omnino pluralitas, quare nec numerus; igitur unitas
tantum. Nam quod tertio repetitur Deus, cum Pater et Filius et Spiritus sanctus nuncupatur, tres
unitates non faciunt pluralitatem numeri in eo quod ipsae sunt, si advertamus ad res numerabiles, ac
non ad ipsum numerum: illic enim unitatum repetitio numerum facit. In eo autem numero qui in
rebus numerabilibus constat, repetitio unitatum atque pluralitas minime facit numerabilium rerum
numerosam diversitatem. Numerus enim duplex est: unus quidem quo numeramus, alter vero qui in
rebus numerabilibus constat. Etenim unum res est unitas, qua unum dicimus. Duo rursus in rebus
sunt ut homines vel lapides; dualitas nihil, sed tantum dualitas, qua duo homines vel lapides duo
fiunt: et in caeteris eodem modo. Ergo in numero quo numeramus repetitio unitatum facit
pluralitatem; in rerum vero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio: velut si de eodem
dicam, gladius unus, mucro unus, ensis unus, potest enim tot vocabulis gladius agnosci. Haec enim
unitatum repetitio iteratio potius est, non numeratio; velut si ita dicamus, ensis, mucro, gladius,
repetitio quaedam est ejusdem, non numera io diversorum: velut si ita dicam, sol, sol, sol, non tres
soles effecerim, sed de uno toties praedicaverim. Non igitur si de Patre ac Filio et Spiritu sancto
tertio praedicatur Deus, idcirco trina praedicatio numerum facit: hoc enim illis, ut dictum est,
imminet, qui inter eos distantiam faciunt meritorum. Catholicis vero in differentia constituentibus,
ipsamque formam, ut est, esse ponentibus, neque aliud esse quam est ipsum quod est opinantibus,
recte repetitio de eodem, quam enumeratio diversi videtur esse cum dicitur, Deus Pater, Deus Filius,
Deus Spiritus sanctus, atque haec Trinitas unus Deus, veluti ensis atque mucro, unus gladius: velut
sol, sol, sol, unus sol. Sed hoc interim ad eam dictum sit significationem demonstrationemque, qua
ostenditur non omnem unitatum repetitionem numerum pluralitatemque perficere. Non vero ita
dicitur, Pater ac Filius et Spiritus sanctus quasi multivocum quiddam: nam mucro et ensis et ipse est
et idem; Pater vero ac Filius et Spiritus sanctus, idem equidem est, non vero ipse. In qua re
paulisper considerandum est. Requirentibus enim, Ipse est Pater qui Filius? Minime, inquiunt.
Rursus, Idem alter qui alter? negatur. Non est igitur inter eos in omni re indifferentia. Quare
subintrat numerus, quem ex subjectorum diversitate confici, superius explanatum est. De qua re
breviter considerabimus, si prius illud, quemadmodum de Deo unumquodque praedicatur,
praemiserimus.

CAPUT IV. Quomodo Deus sit in praedicamentis.

Decem omnino praedicamenta traduntur quae de rebus omnibus universaliter praedicantur, id est
substantia, qualitas, quantitas, ad aliquid, ubi, quando; habere, situm esse, facere, pati. Haec igitur
talia sunt, qualia subjecta permiserint: nam pars eorum in reliquarum rerum praedicatione substantia
est, pars in accidentium numero est. Atque haec cum quis in divinam verterit praedicationem,
cuncta mutantur quae praedicari possunt. Ad aliquid vero omnino non potest praedicari; nam
substantia in illo non est vere substantia, sed ultra substantiam. Item qualitas et caetera quae evenire
queunt: quorum, ut amplior fiat intellectus, exempla subdenda sunt. Nam cum dicimus Deus,
substantiam quidem significare videmur, sed eam, quae sit ultra substantiam; cum vero justus,
qualitatem quidem, sed non accidentem, sed eam quae sit substantia, et ultra substantiam; neque
enim aliud est Deus quod est, aliud quod justus est, sed idem est esse Deo quod justo. Item cum
dicitur magnus vel maximus, quantitatem quidem significare videmur, sed eam quae sit ipsa
substantia talis qualem esse diximus ultra substantiam: idem est enim esse Deo quod magno. De
forma enim ejus superius demonstratum est, quoniam is sit forma et unum vere, nec ulla pluralitas.
Sed haec praedicamenta talia sunt, ut, in quo sunt, ipsum esse faciant quod dicitur; divise quidem
incaeteris, in Deo vero conjuncte atque copulate, hoc modo: nam cum dicimus substantia, ut homo
vel Deus, hoc ita dicitur quasi illud de quo praedicatur ipsum sit substantia, ut substantia homo vel
Deus. Sed distat, quoniam homo non integre ipsum homo est, ac per hoc nec substantia. Quod est
enim, aliis debet, quae non sunt homo: Deus vero, hoc ipsum quod est Deus est; nihil enim aliud est
nisi quod est, ac per hoc ipsum Deus est. Rursus, justus, quod est qualitas, ita dicitur quasi ipse hoc
sit de quo praedicatur, id est si dicamus, homo justus, vel Deus justus, ipsum hominem vel Deum
justos esse proponimus; sed differt, quoniam homo alter, alter est justus; Deus vero, idem ipsum est
quod est justum. Magnus etiam homo vel Deus dicitur, atque ita quasi ipse sit homo magnus vel
Deus magnus; sed homo tantum magnus, Deus vero ipsum magnus existit. Reliqua vero neque de
Deo, neque de caeteris praedicantur: nam, ubi, vel de Deo, vel de homine praedicari potest; de
homine, ut in foro; de Deo, ut ubique: sed ita, ut non quasi ipsa sit res id quod praedicatur, de qua
dicitur. Non enim ita homo dicitur in foro esse, quemadmodum esse albus vel longus, nec quasi
circumfusus et determinatus proprietate aliqua, qua designari secundum se possit, sed tantum quod
sit illud aliis informatum rebus, per hanc praedicationem ostenditur. De Deo vero non ita: nam quod
ubique est, ita dici videtur, non quod in omni sit loco (omnino enim in loco esse non potest), sed
quod ei omnis locus adsit ad eum capiendum, cum ipse non suscipiatur in loco; atque ideo nusquam
in loco esse dicitur, quoniam ubique est, sed non in loco. Quando vero eodem praedicatur modo, ut
de homine, heri venit; de Deo, semper est. Hic quoque non quasi esse aliquid dicitur illud ipsum de
quo hesternus dicitur adventus, sed quid ei secundum tempus accesserit praedicatur. Quod vero de
Deo dicitur, semper est; unum quidem significat, quasi omni praeterito fuerit, omni quoque modo
sit praesenti, omni futuro erit. Quod de coelo et de caeteris immortalibus corporibus secundum
philosophos dici potest. At de Deo non ita, semper enim est, quoniam semper praesentis est in eo
temporis, tantumque inter nostrarum rerum praesens, quod est, nunc, ad divinarum, quod nostrum
nunc quasi currens tempus facit et sempiternum; divinum vero nunc permanens, neque movens sese
atque consistens, aeternitatem facit. Cui nomini si adjicias semper, facies ejus quod est nunc jugem
indefessumque ac per hoc perpetuum cursum, quod est sempiternitas. Rursus, habere vel facere,
eodem modo: dicimus enim, currit vestitus, de homine; de Deo, cuncta possidens regit. Rursus nihil
de eo quod est esse de utrisque dictum est. Sed haec omnis praedicatio exterioribus datur, omniaque
haec quodam modo referuntur ad aliud; cujus praedicationis differentiam sic facilius internoscimus:
qui homo est, vel Deus, refertur ad substantiam qua est aliquid, id est homo vel Deus; qui justus est,
refertur ad qualitatem, qua scilicet est aliquid, id est justus; qui magnus, ad quantitatem, qua est
aliquid, id est magnus. Nam in caeteris praedicationibus nihil tale est. Qui enim dicit esse aliquem
in foro, vel ubique, refert quidem ad praedicamentum quod est ubi, sed non quo aliquid est, velut
justitia justus. Item cum dico currit vel regit, vel nunc est, vel semper est, refertur quidem vel ad
facere, vel ad tempus; si tamen interim, divinum illud semper, tempus dici potest, sed non quo, ut
aliquo, aliquid est, velut magnitudine magnum: nam situm passionemque requiri in Deo non
oportet; neque enim sunt. Jamne patet quae differentia sit praedicationum? quod aliae quidem quasi
rem monstrant, aliae vero quasi circumstantias rei; quodque illa quidem ita praedicantur, ut esse
aliquid rem ostendant: illa vero, ut non esse, sed potius extrinsecus aliquid quodam modo affigant.
Illa igitur quae aliquid esse designant secundum rem, praedicationes vocentur, quae cum de rebus
subjectis dicuntur, vocantur accidentia, secundum rem; cum vero de Deo, quo subjectus non est,
secundum substantiam rei praedicatio nuncupatur.

CAPUT V. Quomodo Deus in relatione.

Age nunc de relativis speculemur, pro quibus omne quod dictum est sumpsimus ad disputationem.
Maxime enim haec non videntur secundum se facere praedicationem, quae perspicue ex alieno
adventu constare perspiciuntur. Age enim quoniam dominus ac servus relativa sunt, videamus
utrumne ita sit, ut secundum se sit praedicatio, an minime. Atqui si auferas servum, abstuleris et
dominum; at non etiamsi abstuleris albedinem, abstuleris quoque album. Sed interest, quod albedo
accidit albo, qua sublata perit nimirum album. At in domino, si servum auferas, perit vocabulum
quo dominus vocabatur. Sed non accidit servus domino, ut albedo albo, sed potestas quaedam qua
servus coercetur, quae quoniam sublato deperit servo, constat non eam per se domino accidere, sed
per servorum quodammodo extrinsecus accessum. Non igitur dici potest praedicationem relativam
quidquam rei de qua dicitur secundum se, vel addere, vel minuere vel mutare. Quae tota non in eo
quod est esse consistit, sed in eo quod est in comparati ne aliquo modo se habere; nec semper ad
aliud, sed aliquoties ad idem. Age enim stet quisquam, ei igitur si accedam dexter, erit ille sinister
ad me comparatus, non quod ille ipse sinister sit, sed quod ego dexter accesserim. Rursus ego
sinister accedo, item fit ille dexter, non quod ita sit per se dexter, velut albus ac longus, sed quod me
accedente, fit dexter, atque id quod est, a me et ex me est, minime vero ex sese. Quare quae
secundum rei alicujus, in eo quod ipsa est, proprietatem, non faciunt praedicationem, nihil alternare
vel mutare queunt, nullamque omnino variare essentiam. Quocirca si Pater ac Filius ad aliquid
dicuntur, nihilque aliud, ut dictum est, differunt, nisi sola relatione, relatio vero non praedicatur ad
id de quo praedicatur quasi ipsa sit et secundum rem de qua dicitur, non faciet alteritatem rerum, de
qua dicitur, sed, si dici potest, quo quidem modo id quod vix intelligi potuit, interpretatum est
personarum. Omnino enim magna regulae est veritas, in rebus incorporalibus, distantias effici
differentiis, non locis. Neque accessisse dici potest aliquid Deo, ut Pater fieret; non enim coepit esse
unquam Pater, eo quod substantialis quidem ei est productio Filii, relativa vero praedicatio Patris.
Ac si meminimus omnium in prioribus de Deo sententiarum, ita cogitemus, processisse quidem ex
Deo Patre Filium Deum, et ex utrisque Spiritum sanctum. Hos, quoniam incorporales sint, minime
locis distare, quoniam vero Pater Deus et Filius Deus et Spiritus sanctus Deus, Deus vero nullas
habet differentias quibus differat a Deo, a nullo eorum differt. Differentiae vero ubi absunt, abest
pluralitas; ubi abest pluralitas, adest unitas: nihil autem aliud gigni potuit ex Deo, nisi Deus, et in
rebus numerabilibus repetitio unitatum non facit modis omnibus pluralitatem. Trium igitur idonee
constituta est unitas.

CAPUT VI. Quomodo unitas et trinitas in Deo.

Sed quoniam nulla relatio ad seipsum referii potest, idcirco quod ea secundum seipsum est
praedicatio quae relatione caret, facta quidem est trinitatis numerositas in eo quod est praedicatio
relationis; servata vero unitas in eo quod est indifferentia vel substantiae, vel operationis, vel
omnino ejus quae secundum se dicitur praedicationis. Ita igitur substantia continet unitatem, relatio
multiplicat trinitatem: atque ideo sola sigillatim proferuntur atque separatim quae relationis sunt.
Nam idem Pater qui Filius non est, nec idem uterque qui Spiritus sanctus. Idem tamen Deus est,
Pater et Filius et Spiritus sanctus; idem justus, idem bonus, idem magnus, idem omnia, quae
secundum se poterunt praedicari. Sane sciendum est, non semper talem esse relativam
praedicationem, ut semper ad differens praedicetur: ut est servus ad dominum, differunt enim. Nam
omne aequale aequali aequale est, et simile simili simile est, et idem ei quod est idem idem est: et
similis est in Trinitate relatio, Patris ad Filium et utriusque ad Spiritum sanctum; ut ejus quod est
idem ad id quod est idem. Quod si id in cunctis aliis rebus non potest inveniri, facit hoc cognata
caducis rebus alteritas. Nos vero nulla imaginatione diduci, sed simplici intellectu erigi, et ut
quidque intelligi potest, ita aggredi etiam intellectu oportet.

Se de proposita quaestione satis dictum est. Nunc vestri normam judicii exspectat subtilitas
quaestionis: quae utrum recte decursa sit, an minime, vestrae statuit pronuntiationis auctoritas.
Quod si sententiae, fidei fundamentis sponte firmissimae, opitulante gratia divina, idonea
argumentorum adjumenta praestitimus, illuc perfecti operis laetitia remeabit, unde venit effectus.
Quod si ultra se humanitas nequivit ascendere, quantum imbecillitas subtrahit, vota supplebunt.

GILBERTI PORRETAE COMMENTARIA IN LIBRUM DE TRINITATE.

Omnium quae rebus percipiendis suppeditant rationum, aliae communes sunt multorum generum,
aliae propriae aliquorum. Et communes quidem sunt ut quidquid inest alicui, ab eodem diversum
esse necesse est. Hoc in omni rerum genere verum est. Quod autem dicitur species nunquam de suo
genere praedicari, diffinitionum genus recipit, non divisionum. Nam sicut in diffinitiva
demonstratione species genere; sic in divisiva genus specie declaratur. Hanc autem rationum
omnium communitatem vel proprietatem non nescit quisquis rerum diligens inquisitor non eas
transeunter aspexit; sed mentis acie fixa notatas, et ejusdem judicio comprehensas, primum apud se
servandas memoriae tradidit. Deinde ne aliqui eas vel oblivione prorsus periisse, vel intra silentium
languere putarent, saepe aut in scenis sophistarum variis conformationibus, causa tamen exercitii
ludens, aut seriis philosophiae officiis inter ejus conscios agens, eas exposuit. Nam, verbi gratia, in
civilium genere sicut pro Sexto Roscio, aut pro Marco Marcello, serius orator Tullius; sic et
Quintilianus, et Seneca, et Menander, oratorum sophistae atque conformatores: primus, in
causarum; secundus, in declamationum; tertius, in comoediarum fictis: de his tamen quae fieri
poterant argumentis, ex rhetoricarum principiis rationum locuti, eas se prae mente habuisse, et non
levi affectione, sed quodam difficili movendo scientiae habitu tenuisse, testati sunt. Similiter et alii
in facultatibus suis, aut theoremata me surarum, aut axiomata ponderum, aliorum nominum
communes multorum, sive proprias aliquorum generum rationes, se firma scientia tenere, et
vigilanter attendere docuerunt; vel serio philosophantes, vel inter sophistas sese confictis
similitudinibus exercentes. Qua iter factum est ut nec proprias, ultra suorum generum terminos,
usurparent; nec communes multorum, ad eorum aliqui coarctarent, ac per haec in singulis
facultatibus fines suos officia invenirent. Quisquis vero hanc rationum differentiam vel omnino
nescit vel attendere negligit, saepe praeter officium causam casui committit; ideoque fine carens
officii vel contrarietatis alicujus, in quam nescius cecidit, admiratione dubius fluctuat, quod
periculosum est; vel quadam securitate praesumens, imo praesumptione securus, sententiam
falsitatis affirmat, quod damnosum est; et omni genere vocis effuso, cum immoderatione gestus et
vultus, in grege imperitorum non sine illorum detestatione qui aliter sentiunt, clamat, quod
impudentissimum est. Quales fuerunt Ariani, et Sabeiliani, et alii multi, qui naturalium proprias
rationes theologicis communicaverunt, et utrisque communes distraxerunt ab invicem. Est enim
proprium naturalium quod sicut numero diversorum proprietates diversae sunt, ita quoque
subsistentiae numero sint diversae, et quod una singularis subsistentia non nisi unum numero faciat
subsistentem: ut Platonis et Ciceronis non solum accidentales proprietates, verum et substantiales,
quibus ipsi sunt, verbi gratia, vel diversa corpora, vel diversi homines, diversae sunt, et quaecunque
singularis proprietas Platonem corpus esse, vel hominem, eadem nullum alium esse, facit idem.
Nam etsi generationis propagatio generato dat esse corpus ab ea singulari corporalitate transfusi
sanguinis, a qua generans fuerat corpus; fit tamen decisione discessio, qua et generans ab illius
corporis quod deciso sanguine retinet subsistentia, et generatus ab illius quod deciso sanguini
fomentis temporalibus additur, aliud ab invicem corpus fit. Has igitur naturalium rationes recte,
sicut videtur, intelligentes, Arius, Ethius, Eunomius, itemque Noetus, Sabellius, Praxeas,
Hermogenes, et Priscillianus, et alii multi, sed eorumdem naturalium proprias esse minime
attendentes, in theologica usurpaverunt; et quoniam unius principii ex quo, et per quem, et in quo
sunt omnia, non nisi una est essentia, quae Graece dicitur οὐσία putaverunt quod sicut unus est
solus Deus, ita quoque solus unus sit Deus. Hunc autem Arius vocat Patrem, de quo vera quidem
ratione dicit, Pater est solus Deus; sed rationis usurpatione dicit etiam, solus Pater est Deus. Ex quo
infert quod neque Christus neque Spiritus sanctus est veritate essentiae Deus, et dicit Christum esse
creaturam, Spiritum vero sanctum esse creaturam creaturae. Quae secutus Ethius, et ejusdem Ethii
discipulus Eunomius, asserit dissimilem per omnia Patri Filium, et Filio Spiritum sanctum. Noetus
vero atque discipulus ejus Sabellius, Praxeas et Hermogenes, et Priscillianus illum unum quem
solum putat Arius esse Deum, ex ejusdem extra proprium genus rationis phantasia, solum similiter
asserunt esse Deum; sed in hoc ab Ario differunt, quod solum illum unum putant esse Patrem et
Filium et Spiritum sanctum, contra illam quae nullium rerum genus excipit rationem: quae est
diversarum personarum diversa propria uni convenire non posse; et quidem multa omni genere suo
a se diversa, et diversorum generum propria, uni convenire possunt. Ut longitudo et scientia, quae
omni genere suo diversa, et proprietate diversis generibus sunt addicta, quia longitudo soli corpori,
scientia vero soli spiritui, uni homini, qui simul est et corpus et spiritus, simul conveniunt. Sed
diversarum personarum diversa propria unius esse non possunt: quoniam unum aliquod, etsi ex
diversorum partibus generum, et diversarum proprietatum, non tamen ex diversis personis integrum
constat. Omnis enim persona recte intelligitur per se una: et hi quidem omnes de divinitatis
singularitate recte sentientes, juxta naturalium rationem opinati sunt, non modo quod unus sit Deus
solus, verum etiam quod solus unus sit Deus. Quidam vero alii recte intelligentes Patrem et Filium
et Spiritum sanctum diversis proprietatibus diversas numero esse personas, nec solum Patrem esse
Deum, sed et Filium esse Deum, et Spiritum sanctum esse Deum; tamen illa naturalium propria
ratione decepti, qua dicitur, quod sicut numero diversorum proprietates diversae sunt, ita etiam
eorumdem subsistentiae numero sunt diversae, dixerunt, non ejusdem, sed similis essentiae Patrem
et Filium et Spiritum sanctum esse. Macedonius autem recte sentiens Patrem et Filium unius
ejusdemque esse substantiae vel essentiae, et ambos esse unum Deum, Spiritum vero sanctum
dicunt non esse Deum; sed quoniam Spiritus sanctus est utriusque communiter, opinatur divinitatem
utriusque esse Spiritum sanctum, et nullam habere substantiam. Aliqui vero sic Deum asserunt esse
conformem, ut unius diversis essentiis tanquam diversis partibus assignent, alii quidem quod Pater
est, alii vero quod Filius est, alii vero quod Spiritus sanctus est, idem ipse unus et solus: ut
omnipotentiae dedunt, quod ipsa est Pater; sapientiae, quod est Filius; bonitati, quod est Spiritus
sanctus: et hoc quoque ex ulla naturalium ratione, quod unius subsistentis diversis subsistentiis
diversa addicta sunt, ut unius hominis corporalitati, color; sensibilitati, passio; rationalitati,
discretio: sic igitur rationum extra proprium genus abusionibus in diversa dogmata, id est opiniones
falsitatis, illi quos exempli gratia commemoravimus, et alii multi detrusi sunt; et quod pejus est,
contra catholicam de numero personarum, et de ipsarum simplici atque singulari essentia fidem,
quodam praesumptionis instinctu confidenter locuti, errores suos veritatem esse dixerunt. Quidam
vero nequaquam a catholica recedentes, et de numero personarum essentiae singularitate sane
credentes, ex veris antecedentibus rationibus veritatis falsa posse deduci, mirati sunt; et quomodo,
salvis praedictis rationibus veritatis, sint unius simplicis essentiae ac singularis diversae personae, et
diversarum personarum una singularis et simplex essentia, humiliter quaesierunt. Illorum ergo
detestabiles errores Boetius volens destruere, et humilium infirmitatem juvare, Symmacho et
quibusdam aliis sapientibus scribit de trium numero personarum simplici ac singulari essentia, et de
tribus unius essentiae numero diversis personis, et utrumque rationibus ostendit, sed secundum
diversarum genera facultatum diversis. Nam primo theologicis essentiae singularitatem atque
simplicitatem; deinde naturalibus numerabilemque personarum diversitatem monstrat. Unde recte
intelligi poterit praenominatos haereticos, ex eo quod naturalium proprias rationes theologicis
communicaverunt, esse deceptos.

Investigatam] Praemittit prologum, in quo quamvis illud de quo locuturus est obscurum sit, et
plurimis ad cognoscendum difficillimis rebus implicitum, minime tamen verbis apertis sese
locuturum promittit: sicut ab oratoribus, cum genus causae obscurum est, fieri solet; imo ut rei de
qua loquitur dignitatem celet indignis, nec eam plena verborum exerit expositione, et si quid sermo
loquentis auditoris intelligentiae prodit, mox injectu novae significationis obducit. Sed attentionem
maxime movet, tum rei ipsius magnitudine, tum verborum, quemadmodum diximus, brevitate atque
obscuritate. Benevolentiam vero comparat, et ab ipsius rei dignitate, et a sua persona, cum sine
arrogantia dicit se ea in quibus diu cogitavit scripsisse, et ab illorum quibus scribit persona, cum
contemptis caeteris, sui studii opus dicit se desiderantissime ipsorum offerre auctoritati, atque ab eis
sententiam velle judicii. A sui ergo negotii laude incipiens, ait: Investiga tam, etc. Hic
commemorandum est quod ex affirmatione et ejus contradictoria negatione quaestio constat. Non
tamen omnis contradictio quaestio est. Cum enim altera contradictionis pars esse vera, altera vero
nulla prorsus habere argumenta veritatis videtur, ut, omnis homo est corporeus, non omnis homo est
corporeus; itemque, nullus homo est lapis, quidam homo est lapis; aut cum neutra pars veritatis et
falsitatis argumenta potest habere, ut, astra paria sunt, astra paria non sunt: tunc contradictio non est
quaestio; cujus vero utraque pars argumenta veritatis habere videtur, quaestio est. Hoc autem tribus
modis contingere potest, videlicet aut sophistica univocorum, aequivocorum, modorum, partium,
temporum, atque relationum multiplicitate, aut orandi qualitate, aut rationum ex quibus sermo fit
genere. Et quidem sex generum multiplicitates sophisticae, arte et usu sophistarum pluribus notae
sunt. Qualitas autem orandi vel in rerum atque dictionum consequentia, vel in earumdem tropis
attenditur: quorum si unum in affirmatione est, alterum in negatione, utraque vera potest esse: ut,
dies est laetus, vera est tropo µετωνυµίας, id est conversione nominis ejus quod fit ad id quod facit.
Item, dies non est laetus, vera est, si quis rerum istarum naturalem convenientiam neget.
Diversorum vero generum diversis rationibus utraque similiter vera est: ut, quod supra diximus,
nulla species de suo genere praedicatur, in diffinitionum genere verum est; item omnis species de
suo genere praedicatur, in divisionum genere verum est. Ex horum itaque occulta multiplicitate
locorum, aut arte deductis, aut casu venientibus argumentis, quaestio in ambiguitatem adducitur,
ideoque non nisi eorum quae ad eos pertinent locos divisione dissolvitur. Cum igitur utraque pars
contradictionis habere veritatis argumenta videtur, diligentissime vestigandum est quae horum
universalitas locorum propositas multiplicitatis dictiones contineat, ut, hoc cognito, quae per
divisionem, et per quam divisionem exeri debent, et partibus quaestionis aptari, possit cognosci.
Quod ad hanc de singularitate ac simplicitate essentiae Patris et Filii et Spiritus sancti, et de ipsorum
secundum diversas proprietates numerali diversitate quaestionem, cujus utraque pars veritatis
habere argumenta videtur, Boetius investigasse dubium esse non debet, quandoquidem ait:
Investigatam. Nec sine studii diligentia, quoniam ait: Diutissime. Tot enim multiplicium locos cito
pertransire non potuit, et an significatio, an modus, an quod aliorum fecerit quaestionem,
perpendere. Sed et cum in aliis intelligentiam excitet rei certa proprietas, aut certa vocis positio, ut
cum dicitur, homo albus: quoniam certum est albedinem corporalitatis propriam esse, potest putari
dictum esse secundum aliquam humani corporis partem. Aut cum dicitur, canis est sensibilis,
quoniam certum est cujus speciei sit, quaecunque qualitas significatur hac voce; quamvis nesciat
auditor ex cujus illarum sensu hoc dictum sit, scit tamen quod non nisi de eo qui illarum aliquam
habet in multiplicitate, quam diversorum generum diversae faciunt rationes, quae adeo sunt
occultae, ut semper earum genera, saepe vero et ipsae et earum genera penitus taceantur, longiorem
investigationis laborem esse contingit: ut in hac quaestione, non significationibus, non modis, non
partibus, non temporibus, non relationibus, non denique orandi qualitatibus implicita, sed
diversorum generum rationibus diversis, quae in utrisque partibus quaestionis hujus adeo
taciturnitas occuluerat, ut ei propter hanc occultationem, quaestionem istam se investigasse
diutissime recte dixerit.

Eam ergo formatam rationibus, etc.] Quaestio informis est, dum adhuc in incognito loco manens
indigesta multiplicitas, formam veritatis, ut cujus partis contradictionis sit nesciatur, obducunt. Cum
vero loco exposito ipsa quoque de loci universalitate educitur, et per divisionem significatio et
modus exeritur; et haec, vel quae caetera ostendit divisio partibus quaestionis aptantur, ut plene
cognosci possit, forma veritatis excluditur. Accedit tamen ad formam quod haec partium divisionis
partibus quaestionis aptatio argumentis firmatur. Convenit enim ut quaestio, sicut argumentis in
dubitationem adducitur, ita quoque argumentis certa reddatur. Hanc igitur quaestionem sic
investigatam, non quidem quod investigatione quidquid ad ejus pertineret solutionem invenerim,
sed tantum quantum lux divina dignata est nostrae mentis igniculum, id est quantum naturali
ingenio meo divina gratia splendore suo dignum duxerit ostendere; hanc, inquam, rationibus,
qualiter dictum est, formatam, litterisque mandatam, id est scriptam, vobis offerendam, mecumque
communicandam curavi. Qualiter autem et quare communicandam supponit: tam vestri cupidus
judicii, id est circumspecti examinis, quam nostri studiosus inventi. Quanto etenim studio ad
inveniendum per quid hanc solverem quaestionem me applicui, tanta cupiditate vestrae auctoritatis
sententiam super haec habere volui.

Qua in re, etc.] Dicens investigatam, et diutissime, et rationibus formatam, rei magnitudine
attentionem movet. Hic benevolentiam comparat a sua persona, de factis et de negotiis suis sine
arrogantia, dicens, quasi, Vobis communicandam offero. Qua in re quid animi, id est quis animus
mihi sit, scilicet quorum favorem quaeram, quoties commendo stylo, id est quoties scribo aliqua diu
excogitata, potest intelligi cum ex ipsa materia, hoc est, cum rerum de quibus semper scribo
difficultate, tum ex eo quod colloquor raris, id est vobis tantum, tibi scilicet Symmacho, cui fere
omnia scripta mea examinanda offero, atque aliis prudentibus paucis. Neque enim excitamur ad
aliquid optime faciendum jacta ione famae et inanibus clamoribus vulgi: hac scilicet causa, ut fama
nostra ad exteros transeat, et inter nostros, sicut solet facere comicos et caeteros qui delectare volunt
poetas, scenicus nos et theatralis applausus extollat. Sensus: Non exteriori favore, sed conscientiae
secreto delector. Sed et si quis est nobis fructus exterior ex aliorum judicio, hic non potest sperare
aliam sententiam nisi similem materiae, id est, non potest sperare ex aliquorum sententia, nisi ex
talium quale est ipsa rerum de quibus agitur materia, scilicet quorum auctoritati quaedam dignitas
inesse cognoscitur, ex virtutis excellentia atque singularitate: sicut materiae quaedam inest dignitas
ex sui magnitudine et incomparabili proprietate. Hic captat ab illorum quibus scribit persona
benevolentiam: quorum auctoritatem volens intelligi singulariter excellentem, ait:

Quocunque igitur, etc.] Quasi, Ut materiae similem possim sperare sententiam, vobis tantum
colloquor: ab aliis igitur similis sperari non potest. Nam quocunque, id est ad quoscunque alios,
quos meorum tractatuum faciam judices, a vobis non dico converti, sed dejeci: id est, declinavi
oculos, occurrit mihi partim ignava segnities, id est homines segnitie ignavi, et ignavia segnes;
partim callidus livor, id est callidi et invidi, adeo ut videatur contumeliam irrogare, id est inferre
divinis tractatibus, quicunque talibus non dico hominibus, sed hominum monstris, quos scilicet
corporis quidem figura exterior homines esse ostendit, sed interioribus quae praedicta sunt vitiis
mentis magis sunt belluae, haec non agnoscenda, id est examinanda potius apposuerit, quam
tanquam porcis proculcanda, id est despicienda projecerit. Quisquis ergo philosophiae secreta
talibus pandit, ut ita dicatur, ipsam prostituit, et quantum in se est dignitatem ejus minus
admirabilem facit. Quod quoniam multiloquis et sermone trivio contingere solet, idcirco stylum
brevitate contraho, id est, quod de hac sentio quaestione, plena expositione non explico, sed
decurtatis scripturae notis significo: et sumpta ex philosophiae disciplinis, non dico exterioribus
physicae, vel interioribus mathematicae, sed intimis theologiae, novorum verborum novis
significationibus velo, qualia sunt, homo non est id quod est; et homo magnus non est ipsum homo,
nec ipsum magnus. Hic movet attentionem: Hac autem et brevitate contraho, et novitate velo: ut
haec, scriptura brevitatis et novitatis, mihi vobisque tantum, si quando ab aliis studiis vestris ad ea
convertitis oculos, non tam nota quam nutu colloquantur. Caeteros vero ab his ita submovemus
scriptis, ut quicunque semiplena et inusitata significatione commoti, nequiverint ea capere
intellectu, non eo quem scripta faciunt, sed eo potius ex quo facta sunt, ad ea non modo judicanda,
verum etiam legenda videantur indigni. Tria quippe sunt, res, et intellectus, et sermo. Res intellectu
concipitur, sermone significatur. Sed neque sermonis nota quidquid res est potest ostendere, neque
intelligentiae actus in omnia quaecunque sunt ejusdem rei offendere, ideoque nec conceptus omnia
tenere. Circa conceptum etiam remanet sermo. Non enim tantum rei significatione vox prodit,
quantum intelligentia concipit. Similiter et scripturae significatio ad auctoris sui conceptum se
habet. Unde manifestum est quod qui audit vel legit, oratoris quidem seu scriptoris conceptum ex
his quae significatio prodit perpendit, sed de re non nisi ex ejusdem oratoris seu scriptoris sensu
recte decernit. Ideo ab hujus sui tractatus lectione illos merito arcet, qui scriptoris intellectum, ex
quo fit sermo sive scriptura, contemnunt, et ad rei judicium significationem sufficere putant; vel si
quid ad quod significatio certa non dirigitur attendunt, non tam referre quae veritati quam afferre
quae significationi conveniant gestiunt. Sed et quoniam adusque rei plenitudinem intellectus nequit
attingere, etiam illos qui ex auctoris intellectu verba vel scripta dijudicant, monet ne illum de re
perfecte scripsisse, et quidquid ipsa est divisse, existiment; sed ex his quae concipi possunt
scriptorum seu dictorum perfectionem metiantur. Ait ergo:

Sed et tantum, vel, sane tantum, vel, sed ne tantum, etc.] Quasi: Illos submovemus ab his scriptis,
qui ea intellectu capere nequierint. Sed et illis qui intellectu capere potuerint dicimus, ne tantum,
etc.; vel, sane tantum, etc.; vel, sed ne, id est, tantum, etc. Est enim hoc loco ne confirmativa
conjunctio: qualiter et Virgilius ponit, dicens:

Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,


Ut pro me hostili paterer succumbere dextrae?
Hic enim ne pro etiam dicunt. In pluribus quoque aliis locis invenitur ne confirmativa. Sic igitur et
hoc loco confirmativa ponitur, ut sit sensus: Sed ne tantum, hoc est, sed etiam tantum quaeri a nobis
oportet, id est, eos qui scripta nostra intellectu, ex quo sunt scripta, capere poterunt, tantum convenit
a nobis quaerere, quantum intuitus humanae rationis valet conscendere ad celsa Divinitatis, quasi,
ad quae non omnino aspirat, etsi aliquid de ipsa tanquam per speculum videt. Quod scripto
commendare, est scribendi officium debito fine perficere. Hoc autem e caeteris intelligi potest. Nam
caeteris quoque artibus idem quasi quidam finis est constitutus: eousque scilicet actu prosequi,
quousque via rationis potest accedere. Quo actu etsi minime id propter quod fit evenit, non tamen
minus ars finem habet officii. Non enim, sicut Marcomannus rhetor existimat, cujuslibet artis finis
putandus est esse rei eventue propter quem fit.

Neque enim medicina semper aegris affert salutem, propter quam fit. Sed nulla erit culpa medentis.]
Id est, ars habet debitum finem, si nihil eorum quae fieri oportebat, id est quae ars facienda docebat,
omiserit. Idemque est in caeteris artibus. Sicut enim medicinae officium est apponere ad salutem,
sic finis officii est non sanare absolute, sed appositura sanare. Similiter et hic auctoris officium est,
multiplicitatem qua quaestionem implicitam intellectus videt, ad eam dissolvendam dividere. Finis
autem est non simpliciter dico dissolvere, sed divisione dissolvere; et in caeteris quidem, si quem
Marcomannus finem putat, non evenit, auctor faciendo quod convenit veniam promeretur. At
quanto haec quaestio difficilior est, quia occultarum diversitate rationum implicita, tanto facilior
debet esse ad veniam. Vobis tamen: quasi, si in re adeo difficili ars caret eventu, facilis venia mihi
debetur. Non tamen ex meis omnia quae ad hanc quaestionem solvendam inducuntur. Vobis enim
etiam illud inspiciendum est et attentissime notandum, an semina, id est principia rationum
venientia in nos ex scriptis beati Augustini extulerint aliquos fructus: quasi, auctore Augustino
scripsi. Nam quaecunque de hac quaestione dixi, quamvis ab ejus verbis dicendi differant qualitate,
sensu tamen conveniunt, et ex intellectu quo se scripsisse significat deducta sunt. Ac de proposita
quaestione hinc sumamus initium.
Christianae religionis, etc.] Religio juris naturalis prima species a pluribus ponitur, secundum quam
in humanis officiis justitiae virtus exhibet Deo quod ad ipsius singularem pertinet dignitatem: sicut
in eisdem eadem, secundum caeteras ejusdem generis species, quae sunt, pietas, gratia, vindicatio,
observantia, veritas, reddit hominibus quod ad eorumdem sub ipso ordinatissimam pertinet
diversitatem. In quibus tamen omnibus ipsa justitia, secundum jus religionis, causam refert ad
Deum, et hic unus officiorum omnium finis quaslibet juris partes facit esse virtutes. In religione
prima est fides, quae quidem generaliter est veritatis cujuslibet rei cum assensione perceptio: sed ad
quorumdam maxime perceptionem invisibilium hoc nomen per excellentiam usus contraxit, ut
scilicet fides dicatur, qua rationalis mens vere et cum assensione percipit id quod est omnium esse,
et eum quo ab omnibus honorandus est cultum, et quae Graece ipsius praemia cultorum unitas
sperat. Est etiam in religione metus et caritas divina, et hujusmodi alia, in quibus ipsa religio
Christiana multum est reverenda. Sed ejus reverentiam plures usurpant, dicentes se Christianam
religionem habere, non modo non timentes divinam super se potestatem, aut non amantes divinam
erga se bonitatem; verum etiam de his quae ad fidem pertinent non recte credentes. Sed ut de
caeteris taceamus, ea fides maxime ac solitarie pollet, item singulari ac summa dignitate est
reverenda, quae vel Graece καθολικὴ, vel Latine universalis vocatur; et hoc duabus de causis, tum
scilicet propter praecepta universalium regularum, id est propter universales regulas praeceptorum:
quae hoc loco dicuntur universales, quia non uni populo, sicut lex filiis Israel; nec uni sexui, sicut
circumcisio masculis; sed omni populo, omni sexui, omni denique aetati, atque conditioni
indicuntur. Una enim fides, unum baptisma, unus sacrificii ritus, una caritas, una spes omnibus
praedicatur: quibus regulis praeceptorum ejusdem Christianae religionis intelligatur, id est intelligi
potest, auctoritas, id est principalitas. Tum propterea quod ejus fidei cultus, quo scilicet fides illud
esse ex quo est, quidquid est, veneratur, per omnes pene mundi terminos emanavit, id est, usque ad
fines orbis pervenit.

Cujus haec, etc.] Christianorum fide commendata, quid de Patris et Filii et Spiritus amborum
essentia et proprietatibus ipsi sentiant, dicit. Et primo singularem et simplicem esse trium essentiam
dicit eos sentire, et quod recte sentiant, theologicis rationibus probat. Quasi: Fides universalis
maxime pollet. Cujus fidei sententia de Trinitatis, id est trium numero diversarum personarum,
unitate, id est singularitate secundum essentiam, hoc est, quae sequitur. Inquiunt enim fideles: Pater
est Deus, Filius est Deus. Spiritus sanctus est Deus; atque inferunt: Igitur Pater, et Filius, et Spiritus
sanctus, sunt unus singularitate essentiae Deus, non tres Dii, id est, sunt unum omnium esse, non
tria. Et attende quod non secundum naturalium, sed secundum theologicorum propriam rationem
haec inferant. Nam secundum naturalium rationem, quae est numero diversorum diversas numero
esse naturas, contra evenit, ut: Plato est homo, Cicero est homo, Aristoteles est homo. Igitur Plato,
et Cicero, et Aristoteles sunt tres homines, non unus singularitate subsistentiae homo. Cum enim
dicitur: Plato est homo, Cicero est homo, Aristoteles est homo, non solum de alio, sed et
singularitate sui, aliter dicitur secunda affirmatione quam prima, et aliter tertia quam prima, vel
secunda. Quamvis enim secunda et tertia primae praedicativum repetant nomen, rem tamen
praedicatam non repetunt; sed quamvis conformes, tamen diversas: imo quia conformes, ergo
numero diversas a se invicem naturas de numero a se diversis affirmant, et haec trium de tribus
praedicatorum necessaria differentia non patitur hanc adunationem, ut dicatur, Plato, et Cicero, et
Aristoteles, sunt unus singulariter homo. Cum vero dicitur, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus
amborum est Deus: quamvis de numero diversis, tamen non diversa dicuntur; et sicut nominis, ita
etiam rei praedicatae repetitio facta est; et haec unius de tribus praedicati necessaria indifferentia
permittit, imo exigit, eadem tria ad hujus ter praedicatae essentiae singularitatem conjungi, ita:
Pater, Filius, amborum Spiritus, sunt unus singulariter Deus. Recte ergo hanc fidelium illationem ex
theologicorum propria indifferentiae ratione commendans ait:

Cujus, etc.] Quasi: Fideles divisim dicunt: Pater est Deus; item Filius est Deus; item Spiritus
sanctus est Deus. Atque inde conjunctim inferunt: Igitur Pater, Filius, Spiritus sanctus sunt unus
Deus. Utique non sine ratione, quippe cujus conjunctionis ratio [Supp. sit] illius quam de diversis
agendo divisim de ipsis affirmant essentiae unius indifferentia. Quamvis aliqui sint qui diversis
enuntiationibus illis putant sicut de diversis, ita quoque diversa dici: qui scilicet, Filium aut
Spiritum sanctum opinantur, aut alium a Patre, aut aliter quam Patrem Deum dici. Eos enim procul
dubio comitatur differentia, qui cum alium alii conferunt, vel augent, alium dicendo majorem; vel
minuunt, alium dicendo minorem. Verbi gratia, ut Ariani, qui Trinitatem, id est hos tres quorum
unus Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus vocatur, variantes quibusdam gradibus meritorum,
atque dicentes Patrem esse majorem Filio, et Filium Spiritu sancto, distrahunt, id est, non modo
personalium proprietatum, verum etiam naturarum numero distinguunt: dicentes, solum Patrem
veritate essentiae Deum, Filium vero creaturam, et Spiritum sanctum creaturae creaturam. Quae
nimirum diversitas ex meritorum gradibus necessario intelligitur, qui nisi in diversis, etiam ejusdem
generis, natura esse non possunt. Neque enim homine homo major aut dignior esset, nisi naturae
diversitate alter ab altero aliud esset. Cum igitur Ariani Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum
gradibus variant meritorum, eosdem necessario naturarum differentia distrahunt, atque in eam, quae
secundum formam generis est, pluralitatem diducunt. Illorum igitur opinione, cum Pater dicitur
Deus, et Filius dicitur Deus, et Spiritus sanctus dicitur Deus, Filius intelligendus est alius Deus
quam Pater, et Spiritus sanctus alius Deus quam Filius, vel Pater; neque hanc posse fieri
conjunctionem, qua dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unus Deus; sed intelligendum
quod ipsi sunt plures dii, quandoquidem Filius alter Deus quam Pater, et Spiritus sanctus alter Deus
quam Filius, vel Pater. Omnis enim quae vero nomine dicitur pluralitatis principium est alteritas,
quae est dualitatis. Praeter hanc enim dualitatis alteritatem, nec etiam intelligi potest quid sit
pluralitas: quoniam omnis pluralitas aut tota est dualitas, aut constat ex dualitate. Binarius enim,
non nisi ex uno et altero constat; ternarius vero, ex binario et uno; quaternarius autem ex duobus
binariis: et deinceps omnis numerus partem habet binarium.

Trium namque, etc.] Dixerunt pluralitatem esse ex alteritate. Nunc secundum quae sit alteritas sive
pluralitas in naturalibus, juxta quorum rationem Ariani Patrem et Filium et Spiritum sanctum
numero distrahunt naturarum, divisione demonstrat. Quasi: Pluralitas est ex alteritate: vere. Nam vel
ex generis, vel ex speciei, vel ex numeri alteritate. Trium namque, vel quatuor, vel quinque, vel
quotlibet rerum subsistentium diversitas constat, tum genere, tum specie, tum numero. Quod ex
comparatione oppositi probat ita: Quoties enim dicitur idem, toties etiam diversum praedicatur.
Idem vero dicitur tribus praedictis modis: scilicet, vel genere, vel specie, vel numero. Genere, ut
idem est homo quod equus: quia hominis et equi idem est genus, verbi gratia, ut animal. Diversae
etenim subsistentiae, ex quarum aliis homines, et ex aliis equi, sunt animalia, non imitationis, vel
imaginaria, sed substantiali similitudine ipsos qui secundum eas subsistunt faciunt esse conformes.
Item specie idem dicitur: ut, idem est Cato quod Cicero, quia scilicet, et Catonis et Ciceronis eadem
species est, verbi gratia, ut homo. Diversae namque subsistentiae, quae una sunt species, quarum
alia Cato, alia Cicero homo est, eosdem substantialiter faciunt similes. Numero autem idem dicitur,
quod quamvis multis appelletur nominibus, tamen secundum eamdem singulariter qualitatem, ut,
Tullius et Cicero, quia videlicet ex una singulariter qualitate ex qua haec uni sunt indita nomina,
non dico sunt, sed est numero unus cui indita sunt.

Quare, etc.] Quasi: Quoties idem, toties diversum dicitur. Idem autem tribus modis. Quare
diversum etiam eisdem tribus, id est, vel genere, vel specie, vel numero dicitur. Unde manifestum
est idem atque unum, ideoque diversum et alterum in naturalibus multipliciter dici. Unum enim vel
idem subsistens aliquando dicitur unius tantum naturae singularitate: ut, Cicero unus homo et idem
quod Tullius, imo idem qui Tullius; et Plato unus rationale, et idem quod suus, imo qui suus
spiritus. Quoniam et Plato et suus unde ipse constat spiritus sunt unum rationale, non diversarum
rationalitatum, quarum una Platonis, altera species ejus esse fingatur conformitate, sed unius
ejusdemque singularitate. Quae unitas numerum collectione unitatum, rationis proportione
corporalium, omnino non recipit. Nam Tullius et Cicero neque duo neque diversa sunt. Plato vero et
ejus spiritus diversa quidem sunt, sed non duo. Diversa vere, quoniam Plato est quidquid est
naturaliter spiritus ejus, non autem spiritus ejus est quidquid est ipse; et ratione omnino diversa
sunt, quia Plato ex spiritu constat, et Platonem spiritus suus constituit. Duo vero prorsus non sunt,
eo quod similitudine aliquorum, quorum alterum de Platone, alterum de spiritu ipsius dicatur, quid
duo sint assignari non potest: haec vero unitas non unio vocatur. Si quis igitur ab hoc uno diversum
aliquid in naturalibus cogitet, rationis proportione convenit, ut omnis similitudinis et
dissimilitudinis ratione semota, aliud naturae quoque singularitate unum illi opponat: ut huic homini
hunc alium hominem, vel hunc lapidem. Dicuntur etiam multa subsistentia unum et idem, non
naturae unius singularitate, sed multarum, quae ratione similitudinis fit, unione. Hac enim plures
homines unus vel idem homo, et plura animalia unum vel idem animal esse dicuntur. Ab hoc ergo
uno diversum quis cogitans, oportet ut non modo essentia, verum etiam dissimilitudine oppositum
comparet, et comparatione opponat: ut equum homini, et lapidem animali; et haec genere vel specie
diversa dicuntur et altera, sicut illa quae diversarum naturarum adunat conformitas, genere vel
specie unum dicuntur. In hac, quam facit unio, unitate semper est numerus, non modo
subsistentium, verum etiam subsistentiarum. Sicut enim non nisi numero diversa, ita non nisi
secundum numeros diversa possunt esse conformia. Non enim similiter esset homo Cato sicut
Cicero, nisi subsistentiae quibus uterque aliquid est, essent etiam numero diversae, earumque
numeralis diversitas eos numero facit esse diversos. Hanc autem in naturalibus numeralem non
modo subsistentium, verum etiam subsistentiarum diversitatem, eorum quae adsunt subsistentiis
illis in eisdem subsistentibus, accidentium dissimilitudo non quidem facit, sed probat; et tamen quia
numeralis diversitatis aliquorum accidentium dissimilitudo semper est comes, haec junctissimae
proprietatis consortio pro eo quod dicere debuit probat, dicit, facit, consecutus adjungit. Sed eam
quae est in numero differentiam, dissimilium accidentium varietas facit: vere. Nam generum vel
specierum dissimilitudo taliter in ipsorum unione diversa non dividit. Verbi gratia, tres homines non
dico subsistentiis unius generis vel unius speciei, sed neque genere neque specie, id est nulla
subsistentiarum dissimilitudine, sed suis accidentibus dissimilitudinis distant. Nam, sicut jam
dictum est, ut aliqua subsistentium genere vel specie diversa dicantur, oportet eorum subsistentias
etiam dissimilitudine esse diversas. Cum autem absque dissimilitudine est earum diversitas, juxta
illarum numerum, imo ex illarum numero est subsistentium numerus. Quae quoniam etiam aliqua
dissimilitudine diversa accidentia semper comitantur, hujus consortii, sicut dictum est, ratione
numeralem subsistentium differentiam, accidentium varietas rectissime facere dicitur, sine quibus in
subsistentibus subsistentiae omnino esse non possunt. Nam, ut in caeteris jam positi exempli
inductione hoc apertius et probabilius sit, etsi non quidem re, sed vel, id est saltem animo, ab his
scilicet tribus hominibus separemus cuncta accidentia, fingentes eis nulla omnino alia inesse: tamen
locus non quantitatis, quo locale per se aliquid dicitur, sed collationis localium, quo ipsorum
quodlibet collatorum localium recte locatum appellatur, cunctis etiam dissimilitudine, si non
generis, saltem speciei, diversus est, quem nullo modo possumus fingere, vel unitate singularitatis,
vel unione specialissimae similitudinis unum. Duo enim corpora non obtinebunt locum singularitate
aut specie unum sibi invicem collatorum. Atque ideo tres quos exempli gratia posuimus homines
sunt conformantium ipsos subsistentiarum numero plures: quoniam scilicet aliquibus etiam
dissimilitudine diversis accidentibus plures fiunt, id est, hac accidentium diversitate propria,
adunatarum similitudine subsistentiarum, plures esse probantur.

Age igitur, etc.] Supra cum dixisset, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus,
intulit dicens: Igitur Pater, Filius, Spiritus sanctus, sunt unus Deus: et quod hoc secundum
theologiae fecerit rationem, ostendit cum supposuit: Cujus conjunctionis ratio est indifferentia.
Arianos autem dixit in eam, quae in forma generis, imo in genere formae est, pluralitatem, Patrem,
et Filium, et Spiritum sanctum distrahere; et quod hoc ex naturalium fecerint ratione, declaravit,
cum dixit: Principium pluralitatis alteritas est. Atque hanc subsistentium alteritatem ex sub
istentiarum dissimilium seu similium diversitate esse docuit, cum eam genere, vel specie, vel
numero constare subjunxit. Ex quibus theologiae atque physicae aliquas rationes manifestum est
esse diversas. Ideoque trium praedictorum, id est Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unam singularem
ac simplicem essentiam, qua unusquisque illorum est, id quod est theologicis rationibus
demonstraturus, eas a naturalium rationibus per hoc esse diversas ostendit, quod alii speculationi
naturalia, alii theologica supponit. Quod quoniam expositis speculationum partibus melius intelligi
potest, quot ipsae sunt juxta rerum sibi subjunctarum proprietates enumerat, et ad quam propria
theologicorum pertineat ratio monstrat. Quasi: Catholicae fidei, secundum theologiae proprias
rationes, sententia haec est, quod et divisim vere dicitur, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus
sanctus est Deus; et conjunctim, Pater, Filius, Spiritus sanctus sint unus Deus. Arianorum vero,
secundum naturalium rationes, sententia est, quod Pater quidem solus veritate substantiae dicitur
Deus, sed neque Filius neque Spiritus sanctus veritate substantiae vel divisim Deus, vel conjunctim
unus cum Patre Deus dicuntur. Age igitur, ingrediamur et dispiciamus, id est incipiamus, et diversis
speculandi modis aspiciamus unumquodque, id est naturalia et theologica, prout potest intelligi
atque capi, id est, naturalia suo modo, et theologica suo; et si quid aliud ad perfectionem sui
continebit speculationum divisio. Quod utique ita facere debemus. Nam, sicut optime dictum
videtur a Cicerone, eruditi est hominis unumquodque ut ipsum est, id est, sicut rei proprietas exigit,
ita de eo fidem capere tentare, id est, ea speculatione illud considerare, cui ipsum quod
considerandum proponitur certae differentia rationis addicitur. Non enim indiscrete cuilibet
speculationi quaelibet pertinent.

Nam cum tres sint speculativae partes, etc.] Scientiae multorum sunt generum. Aliae namque sunt
theoricae, id est speculativae, ut illae quibus intuemur an sint, et quid sint, et qualia sint, et cur sint
singula creata; aliae vero sunt practicae, id est activae, ut illae quibus potius inspectionem scimus
operari: ut medici, magi, et hujusmodi alii. Ut autem de practicis taceamus, speculativae ex his quae
per ipsas inspicimus contrahunt appellationem, et vocantur aliae quidem physicae, id est naturales;
aliae vero ethicae, id est morales; aliae autem logicae, id est rationales: et ut item morales atque
rationales praetereamus, illarum quae uno nomine naturales dicuntur, quae etiam usu majore
speculativae vocantur, tres partes sunt: una quae universali omnium nomine specialiter dicitur
naturalis; alia, quae mathematica; tertia, quae theologica. Has describit per motum atque
separationem, et eorum contraria, binas in singularum notionibus differentias ponens. Ait ergo:
Naturalis dicitur quae est in motu atque inabstracta, quod Graece dicitur ἀχώριστος, hoc est
inseparabilis. Et quare inabstracta, vel inseparabilis, supponit: considerat enim corporum formas
cum materia, quae formae a corporibus non possunt separari, non dico ratione, sed actu. Hic
dicendum quod materia multiplex nomen est, et forma similiter. Origo namque sive initium rerum,
quod Plato vocat necessitatem, et fraudem, et receptaculum, et matriculam, et gremium, et matrem,
et sinum, et locum totius generationis; auditores vero ejus appellant ὕλην, id est silvam, ipse Plato
nominat primam materiam; eo quod in ea formantur quaecunque recipiuntur ab ea: cum tamen ipsa
nullam ex eis contrahat formam. Quatuor etiam elementa, quae in illa mutuam habent concretionem,
ex majoris atque obtinentis cuncta vocabulo cognominantur materiae, et caeterae deinceps in genere
corporum secundum species suas diversae: ut aes, cera, lapis, et quae hujusmodi aliae dicuntur
materiae. Ad generales quoque et speciales subsistentias, quae subsistentium in quibus sunt esse
dicuntur, eo quod eis ut sint aliquid conferunt, ejusdem nominis, id est materiae, alia fit
denominatio. Nam et ipsae eorum quae sibi adsunt, et quodammodo potius ipsas sequuntur,
dicuntur subjectae materiae: eo quod omne quod ex hujusmodi esse est, aliquid natura ab eodem
contrahit, ut posteriorum quod per illud suscipit sit ratione materia. Verbi gratia: quoniam
corporalitas quae est esse corporis in quo est, et qua ipsum est aliquid naturaliter, id est corpus
eidem confert, ut figurarum, et hujusmodi aliorum, quae causa corporalitatis et ejus addicta
potestati, cum eadem in se habet, sit materia, ipsa quoque earumdem materia dicitur. Inde est quod
diffinitiva demonstratio hujusmodi esse primum exerit, deinde quae illius accommodata sunt
potestati, adjungit: Ut si quaeratur quae est statua, primum dicitur aes, vel marmor, vel hujusmodi;
deinde quae illud quodlibet esse comitantur, juxta quod statuae ex comparatione alterius quaesita
proprietas exigit, numerantur. Forma quoque multipliciter dicitur. Nam essentia Dei, quo opifice est
quidquid est aliquid, et quidquid est esse, unde illud aliquid est, et omne quod sic inest ei quod est
aliquid, ut ei quod est esse adsit, prima forma dicitur. Quatuor quoque sincerae substantiae, ignis,
aer, aqua, terra: non quidem quae in silva mutuam concretionem habere praedicta sunt, sed quae ex
silva et intelligibili specie sunt, e quibus demum hae materiae sensiles, igneae, aeriae, aquatiles,
terreae, deductae sunt, corporum scilicet, quae nutriculae omnia continentis suscipit sinus,
exemplaria eorumdem corporum, εἰδέαι Graece, Latine vero formae cognominatae sunt. Illud etiam
quorumlibet subsistentium quodlibet esse, ex quo unumquodque eorum est aliquid, et quod eorum
quae sibi adsunt, ut praedictum est, materia, eorumdem subsistentium dicitur forma, ut corporalitas
omnium corporum. Dicitur etiam forma illud quartum genus qualitatis, quod est corporum figura, et
caetera quae ita subsistentibus insunt, ut eorum potentiam sequantur, ex quibus aliquid sunt. Ex his
manifestum est quod materiarum alia informis, et ideo simplex, ut ὕλη; alia formata, et ideo non
simplex, ut corpora. Multiplex enim esse ipsorum, et quae plurima illi adsunt in ipsis, illa
nequaquam sinunt esse simplicia, et haec utraque tantum materiae appellantur. Quae vero sunt esse
subsistentium, et materiae dicuntur et formae, divisim tamen, eorum scilicet quae sibi adsunt
materiae, et eorum quae ex eis sunt aliquid formae. Similiter formarum alia nullius materiae, et ideo
simplex, ut opificis essentia, qua ipse vere est. Neque enim ipsa ex multis essentiis constat, neque
illi in opifice adsunt aliqua, quorum opifex, vel ipsa esse, vel dici possint aliqua ratione materia.
Illae quoque sincerae substantiae quae corporum exemplaria sunt, sine materia formae sunt, et ideo
simplices. Non enim sunt id quod esse dicuntur ex multiplici essentia, nec eidem assistunt in eis
quorum illae vel ipsa possint esse materiae. Nam quod sensilibus inesse dicuntur, non ideo est quod
illis insunt atque haereant inabstracte, qualiter corporalitas inest corpori; sed quia cum ab eis
abstractae sint, et eis minime concretae, tamen quasi e regione appositae, ut ab illis tanquam
exemplaribus sensilia tanquam imagines ab opifice deducantur, deductionis consortio, non modo
sensilibus ipsae, sed et ipsis sensilia inesse dicuntur. Quae vero sunt subsistentium esse, sicut jam
dictum est, non modo formae, sed etiam materiae nuncupantur. Figurae vero sensilium, et caetera
quae in subsistentibus eorumdem esse sequuntur, formae tantum cognominantur, et non materiae.
His itaque divisis, addendum est quod primaria materia, id est ὕλη, et primariae formae, id est
οὕσία opificis, et sensilium εἰδέαι, eo quod simplices sunt et abstractae: non enim vel illa formis,
vel istae materiis debent quod sunt: omni motu carent. Quae vero inabstracta a se invicem atque
concreta sunt, id est sensilia, moventur. Formae vero sensilium, quamvis inabstractae, ideoque
motum habentes, si tamen abstractim attendantur, hac vere abstractorum imitatione sine motu esse
dicuntur. Non enim tantum sicuti sunt, verum etiam aliter quam sint, res aliquae saepe vere
concipiuntur. Propter quod etiam ipsa animi speculatio dividitur, et vel ex his quae inspicit, vel ex
modo inspiciendi cognominatur. Cum enim nativa, sicut sunt, id est concreta et inabstracta,
considerat, ex sua quidem propria potestate, qua humano animo datum est ex sensuum atque
imaginationum praeeuntibus adminiculis reri sensilia, ratio dicitur; sed ex his quae considerat,
nativis scilicet inabstractis et motum habentibus, naturalis et in motu et inabstracta cognominatur: et
quod ex hac causa sit haec nuncupatio, manifeste demonstrat, dicens: Considerat enim corporum
formas, id est figuras, et hujusmodi alias, non modo in materia cui insunt, sed et cum materia cui in
illa adsunt, atque ex hoc subsistentium omnium concretio dicitur. Creatio namque subsistentiam
inesse facit, ut id cui inest, ab ea aliquid sit. Concretio vero eidem subsistentiae naturas posterioris
rationis accommodat, ut id cui cum illa insunt, simplex non sit. Quae quoniam esse non possunt,
nisi sic subsistentibus insint, ut eorumdem subsistentiis adsint, inabstractae dicuntur. Unde ait: Quae
posterioris rationis formae a corporibus non possunt separari, non disciplinali ratione, sed actu, id
est, ut quod sunt dum concretae sunt, retineant separatae. Ex eadem concretione contingit corporum
motus, cum scilicet concretas vicissitudo decedentium succedentiumque commutat. Quae enim
concretione non simplicia sunt, videlicet corpora, in motu sunt: ut verbi gratia, in motu qui est
secundum locum, apparet, cum ponderositatis suae proprietate, et terra deorsum fertur, et ignis
sursum, habetque motum; non illa quae est subsistentium esse, unde unumquodque eorum aliquid
est prima materia, sed quae illi materiae in eisdem subsistentibus concretione est forma conjuncta.
Alia vero speculatio, quae nativorum inabstractas formas aliter quam sint, id est abstractim
considerat, ex fine quo illud facit, Graece quidem µαθηµατικὴ, Latine vero disciplinalis vocatur.
Recte utique. Cum enim sint inabstractae, id est, cum nisi in concretione non sint, quid tamen ibi
sint oportet intelligi: neque enim rationalis speculatio perfecte id quod est esse aliquid capit;
disciplinalis quoque id unde illud est quid sit firmiter teneat, verbi gratia, non propendit ratio quid
sit esse corpus, et esse coloratum et esse latum, nisi disciplina quid sit corporalitas, quid color, quid
latitudo cognoscat. Quod fieri non potest, nisi haec inabstracta atque concreta, et ab eo in quo sunt,
et a se invicem abstrahat et discernat. Ex hoc ergo quod inseparabilia ad hoc separat, ut eorum
natura perspici et proprietas valeat comprehendi, mathesis sive disciplina vocatur, inabstracta
quidem, eo quod inseparabilia sunt, quae nisi separatim non perspicit. Haec enim formas corporum
speculatur sine materia, non dico speculatur esse sine materia, sine motu tamen. Si enim concretio
his quae sunt confert motum, convenit ut separatio his ex quibus sunt tollat motum: non tamen quod
motabilia careant motu, sicut inabstracta non possunt abstrahi, sed quod, sicut dictum est, mathesis
ea sine materia speculatur, ac per hoc speculatur sine motu. Rei etenim actus formas semper
continet inabstractas. Unde supponit, quae formae cum in materia sint, id est in corporibus, ab his
corporibus separari non possunt. Ideoque quod mathematica speculatio dicitur, inabstracta ab actu
rei; quod vero sine motu, a modo speculandi metonymica denominatio est. Tertia vero speculatio,
quae omnia nativa transcendens, in ipso eorum quolibet principio, scilicet vel opifice, quo auctore
sunt; vel idea, a qua tanquam exemplari deducta sunt; vel ὕλη, in qua locata sunt, figit intuitum, per
excellentiam intellectualis vocatur. Quod enim simplex sine motu et semper est, verius percipitur
quam vel rationali opinione, imo opinabili ratione, quae non semper et in motu sunt, sensilia
scilicet, percipi possunt; vel disciplinali eorumdem formae inabstractae, ideoque in motu, separatim
atque sine motu possint attendi. Ab ipsius autem rei quae percipitur natura, theologica; et a
proprietate, sine motu, abstracta atque separabilis cognominatur. Recte utique. Nam Dei substantia,
id est Deus vel divinitas, et materia caret et motu, id est, nec Deus nec ejus essentia potest esse
materia. Neque enim ea qua ipse est essentia, quae Graece οὐσια dicitur, potest esse non simplex,
neque in eo eidem essentiae adesse aliud aliquid potest quo ipse sit. Non enim Deus simplex esset,
si vel ejus essentia constaret ex multis essentiis, vel eidem formae adessent in illo, quarum vel ipse
Deus vere esset, vel ejus essentia ratione diceretur subjectae materiae: et haec quidem est, ex rerum
quae percipiuntur diversitate, speculationum diversitas. Quamvis igitur rerum speculationibus
subjectarum aliquae sint rationes communes, plurimas tamen proprias esse necesse est. Ac per hoc
in naturalibus, quae sicut sunt percipi debent, scilicet concreta et inabstracta, oportebit philosophum
versari rationabiliter: ut scilicet posito nomine, quo et id quod est et id quo est significatur, ea vi
mentis qua concreta reri debent, diligenter attendat quid proprie sibi, vel quod est, vel quo est,
concretionis consortio exigat, et quid caeterarum speculationum locis communicet. In mathematicis
vero ubi inabstracta aliter quam sint, id est abstractim attenduntur, oportebit eum versari
disciplinabiliter, ut scilicet cum ea quae nisi subsistentibus insint, omnino nihil sunt separatim ab
eis cum ceperint: sic eorum propria ad disciplinam faciendam attendat, ut communes sibi cum
caeteris speculationibus rationes ad ipsa minime contrahat. In naturalibus enim dicitur homo species
generis, id est animalis aut corporis. In mathematicis vero non generis, sed individuorum tantum
species dicitur homo. Ideoque naturalis concretionis proprietate dicitur genus de specie praedicari.
Mathematicae vero abstractionis proprietate non genus, sed generis genus, de ea quae non generis,
sed individuorum tantum species est, vere et consequenter praedicari conceditur. In divinis quoque,
quae non modo disciplina, verum etiam re ipsa abstracta sunt, intellectualiter versari oportebit, id
est, ex propriis rationibus theologicorum illa concipere, et non ex naturaliter concretorum, aut
disciplinaliter abstractorum proprietatibus judicare. Quod autem hoc ita velit intelligi, aperit, cum
subjungit: Neque oportebit diduci ad aliqua creata, quae vere existentium sunt imaginationes, sed
potius ipsam ex suis rationibus inspicere singularem ac simplicem formam.

Quae vere, etc.] Hucusque speculativae scientiae partes, et quibus quae speculari conveniat,
ostendit. Nunc quod Patris et Filii et Spiritus amborum una sit singularis et simplex essentia, qua
sola unusquisque illorum est id quod est, theologica utens speculatione, demonstrat: ut per hoc
catholici, qui dicunt, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus, et inde inferunt:
igitur Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt unus Deus, non tres Dii, recte secundum propriam
eorum de quibus loquuntur rationem inferre intelligantur. Quasi, in divinis oportebit ipsam
intellectualiter inspicere formam, quae vere forma est. Ac si dicat: Multa sunt quae vocantur
formae, ut corporum figurae, et alia quae in subsistentibus creatione seu concretione fiunt, quibus id
cui insunt, aut aliquid est, aut aliquid esse doctrinae ordine demonstratur; sed haec omnia per se
habent sua ex quibus aliqua ratione deducuntur, aut ad illa spectant principia, ideoque mutuata ab
alio, nuncupatione potius quam rationis veritate, formae nominantur. Essentia vero quae principium
est, omnia creata praecedit, illis omnibus ut esse dicantur impertiens, et a nullo alio ut ipsa sit
sumens, ideoque vero nomine forma, neque imago est; et cum de ea quis loquens dicit, essentia est,
sic debet intelligi: Essentia est illa res quae est ipsum esse, id est quae non ab alio hanc mutuat
dictionem, et ex qua est esse, id est quae caeteris omnibus eamdem quadam extrinseca
participatione communicat. Non enim de qualibet suae essentiae proprietate dicitur est, sed ab eo
qui non aliena, sed sua essentia proprie est, ad illud quod creata ab ipso forma aliquid est, et ad
ipsam creatam formam, et denique ad omnia quae de ipsis vere dicuntur (quoniam ex eo tanquam ex
principio sunt), dictio ista transumitur, ut de unoquoque divinae formae participatione recte dicatur
est: quod non omnino a naturalium ratione diversum est. Namque et in naturalibus omne
subsistentium esse ex forma est, id est de quocunque subsistente dicitur est, formae quam in se
habet participatione dicitur. Sicut ex his exemplis potest intelligi. Statua enim dicitur esse statua,
non secundum aes, quod ex forma quae aeris est esse ejus est, id est statuae materia; sed secundum
illam formam qua humano artificio in eo aere animalis effigies insignita est, hoc est, ad
designandum, et qualiter potest imaginari similitudine demonstrandum verum animal, cujus imago
efficta est. Ipsumque aes dicitur aes, non secundum terram, quod, id est quae terra ex forma qua
terra est, terra est ejus, id est aeris materia; sed potius secundum aeris figuram, quae, cum lapis
solvitur calore, in ipso creatur. Terra quoque ipsa dicitur terra, non κατὰ τὴν ὕλην, id est non
secundum silvam. Κατὰ namque secundum, ὕλη vero silva interpretatur: τὴν autem articulus est.
Vel non ἀπὸ τῆς ὕλης, id est, non silva. Nam ἀπὸ praepositio ab: τῆς (sicut dictum) est articulus:
ὕλης silva. Haec est illa prima materia quam Plato receptaculum vocat, in qua, sicut supra
commemoravimus, formantur quaecunque recipiuntur ab ea, cum tamen nullam ex eis ipsa
contrahat formam, et est omnino informis. De hac igitur ait, quod non secundum eam terra dicitur
terra, sed secundum eas, quae sunt formae ipsius terrae. Verbi gratia; secundum siccitatem
gravitatemque ipsius. Ex his igitur manifestum est quod nihil omnino secundum materiam, quae
praedicatae formae subest, dictione qua illa forma exponitur, esse dicitur; sed tantum secundum
eam ex qua rei proposita est appellatio, rei ipsius propriam formam.

Sed divina, etc.] Quod formam divinam vocaverat esse omnium, ostendit non abhorrere a
naturalibus, quorum omnium esse ex forma est. Nunc ad hoc quod coeperat redit, et eam vere unam
ex comparatione naturalium, quorum nullum suae naturae simplicitate est unum demonstrat. Quasi:
Quod unumquodque subsistentium aliquid est, est ex propria forma, quae inest materiae; sed quod
eorumdem, vel quorumlibet aliorum unumquodque, non dico naturali vel etiam mathematica
speculatione est aliquid, sed theologica dico, simpliciter est ex forma, quae non est in materia. Quia
revera divina substantia est forma sine materia. Nam neque ὕλην, tanquam sui principium, et
materiam in qua eam esse necesse sit, habere potest οὐσία principii; neque sic inest principio, id est
Deo, ut posterioris rationis naturas aliquas, vel se componentes, vel sibi adjacentes, habeat in illo,
ex quibus ipse sit, et quarum ex causa prioris ad cujus pertineant potestatem materia esse possit.
Ipsa enim et principio caret et compositione, nec est quo sit principium ex quo, et per quod, et in
quo sunt omnia, nisi ipsa: atque ideo vere est unum, et adeo simplex in se, et sine his quae adesse
possunt solitarium, ut recte de hoc uno dicatur, quod de ipso principio cujus οὐσία est dicitur,
scilicet, est id quod est. Sicut enim non est quo Deus sit, nisi simplex atque sola essentia, id est
οὐσία, sic non est unde οὐσία ipsa sit, nisi quoniam ea simplex et solus Deus est. Unde etiam usus
loquendi est, ut de Deo dicatur, non modo Deus est, verum etiam Deus est ipsa essentia. Recte
utique. Si enim de aliquo, qui non modo sapiens, sed etiam coloratus, et magnus, et multa
hujusmodi est, ex sapientiae prae caeteris omnibus abundantia dicitur, tu quantus quantus es, totus
es sapientia: tanquam nihil aliud sit quod sibi esse conferat, nisi sola sapientia; multo proprius Deus,
cui diversa non conferunt ut sit, dicitur ipsa essentia, et aliis nominibus, id est, ut Deus est ipsa
divinitas sua, ipsa sua sapientia, ipsa sua fortitudo, et hujusmodi alia.

Reliqua enim, etc.] Quasi: Divina substantia est id quod est. Reliqua enim, id est, sive quae
subsistunt, sive quae in eis sunt, non sunt id quod sunt, scilicet, non est simplex aut solitarium illud
unde quodlibet eorum esse aliquid dicitur. Cujuslibet enim subsistentis tota forma substantiae non
simplex est. Atque illorum quae toti ipsi vel singulis ejus partibus adsunt accidentium, multo
numerosior est multitudo, quae tamen omnia de subsistente dicuntur: ut de aliquo homine tota
forma substantiae, qua ipse est perfectus homo, et omne genus omnisque differentia, ex quibus est
ipsa composita, ut corporalitas et animatio, et hujusmodi aliae, et denique omnia quae vel toti illi
formae adsunt, ut humanitati risibilitas; vel aliquibus partibus ejus, ut color qui corporalitati, et
scientia quae adest rationalitati, et hujusmodi alia infinita. Ipsorum quoque quae de subsistente
dicuntur, ab efficiendo natura est multiplex. Nam et ea quae est tota forma substantiae hominis, non
modo ex eo quod ipsa tota eum in quo est facit hominem, sed et ex eo quod alia parte sui eumdem
facit animatum, alia sensibilem, alia rationalem, recte dicitur esse aliquid; et ejus quaelibet pars, aut
quod parti totive concretum est accidens quodlibet, et communiter cum multis, et dissimiliter a
multis, ab efficiendo similiter aut dissimiliter esse aliquid dicitur, ut rationalitas alicujus, et
generaliter qualitas, et specialiter rationalitas dicitur, quoniam et eum qualem facit, sicut et
quaelibet aliae qualitates ea in quibus sunt faciunt qualia; et rationalem, sicut et caeterae
rationalitates eos in quibus sunt faciunt rationales. Albedo quoque alicujus et qualem, sicut omnes
qualitates; et coloratum, sicut omnes colores; et album, sicut omnes aliae albedines, eum in quo est
facit. Et ideo generaliter cum qualitatibus qualitas, cum solis coloribus color dicitur, et cum solis
albedinibus specialiter albedo. Atque adeo multa sunt quae de istis dicuntur, ut saepe etiam
efficiendi ratione a coaccidentibus ad ea quibus coaccidunt, denominativa transumptio fiat, ut linea
est longa, albedo est clara. Sic igitur aut non simplex, aut non solitarium est illud unde quodlibet
eorum quae sunt aliquid est. Unumquodque enim eorum, id est, et subsistentium, et subsistentiarum,
et eis accidentium, habet esse suum ex his ex quibus est; et qualiter hoc velit intelligi, videtur
explanare, cum ait, id est ex partibus suis. Quod ex quo sensu dicat, diligenter est attendendum.
Quoniam, sicut supra, cum de hujus operis qualitate loqueretur, promisit, stylum brevitate contrahit,
et intelligentiae faciem quam verborum novitate velaverat, dicens: Reliqua non sunt id quod sunt, et
quia aliquatenus detegere velle videtur, cum ait: Unumquodque enim habet esse suum ex his ex
quibus est, sequenti quae videtur explanatione dicere, qua eam penitus expositurus exspectabatur
(ne ipsius dignitas indignis prostituatur), potius obducit, cum addit, id est ex partibus suis. Et
quidem pronominis atque nominis infiniti vaga significatio, quorum altero quod vult intelligi quasi
demonstrat, altero refert, dicens: Ex his et ex quibus; etsi animum lectoris in eo quod est esse
proprietatis aut generis, certa notatione non figat, non tamen ab eo avertit. Explanationis vero
suppositae nomen finitum quod dicit, id est ex partibus suis, cum ab eo quod est esse penitus
removet. Nihil enim est esse ejus cujus pars est. Esse namque et id quod eo est, nullo prorsus
conveniunt genere. Pars autem et id cujus est pars multis generibus etiam singulariter unum sunt.
Imo omne genus partis ejus quod ex ea constat genus esse necesse est. Item quidquid est alicujus
esse, aut est tota substantia illius cujus dicitur esse, aut pars ejus quod est tota substantia; et tota
quidem substantia species quae de eo dicitur est. Pars vero ejus quod est totum esse, genus est aut
differentia quae speciem ipsam constituit. Nulla autem pars ejus cujus est pars species aut genus aut
differentia esse potest. Ideoque nulla pars est esse illius cujus est pars. Cum ergo dixerit,
unumquodque habet esse suum ex his ex quibus est, quod recte potest intelligi, scilicet ex specie,
quae est totum esse, et ex genere, et ex differentia, quod etsi non totum, tamen est aliquid esse; cur,
tanquam hoc explanans, supponit, id est ex partibus suis? Sed videamus sequentia, forsitan per illa
melius ex quo haec dicta sunt sensu patebit. Prosequitur etenim dicens:

Et est hoc atque hoc.] Quod quis interpretans convenienter posset dicere, id est, habet esse ex his
diversis, et haec diversa intelligere, vel diversa genera, vel diversas differentias, vel diversas
species, vel genus et differentiam, vel in ipsa quae genus aut speciem facit unione, numeralem
saltem diversitatem attenderet. Sed ipse iterum haec quae non sunt esse in explanatione nominans,
ait, id est partes suae. Sive autem partes (quod dicere videtur) sint esse illius quod constat ex eis,
sive quid aliud, certum est quod simplex aut solitarium non est. Quod ipse recte sentiens, addit,
conjunctae; et quod ex hoc sensu addat, aperit dicens: Sed non hoc vel hoc singulariter, id est, non
quodlibet solum facit id quod est aliquid sit, imo multa sunt quorum unumquodque hoc facit. Et
quae multa exemplo aperit. In quo simul adverti poterit ex quo sensu cum dixisset, unumquodque
habet esse suum ex his ex quibus est, supposuit, id est ex partibus suis; et item cum dixisset, est hoc
atque hoc, subdidit, id est partes suae. Ait enim, ut cum homo terrenus constet ex anima corporeque,
hoc est subsistens ex subsistentibus, est idem homo et corpus et anima, id est, eo quod est esse
corporis, ex quo compositus est, est etiam ipse corpus, et eo quod est esse animae, est ipse quoque
anima. Et hoc nimirum volebat intelligi cum dicebat, unumquodque est ex partibus suis, et est partes
suae. Qui loquendi usus est saepe, cum naturaliter inabstracta prout sunt rationalis speculatio
concipit. Sic enim dicitur de specie quaedam secunda substantia praedicari. Non enim hic
intelligendum est de eo quod species est aliquid praedicari, sed de subsistente potius in quo est
subsistentia specialis; nec de eo id quod est secunda substantia, quod scilicet solum subsistens est,
quod omnino impossibile est praedicari, sed quae in eo est subsistentia; et ad hunc modum plurima
dicuntur, ut cum diversa sint esse, et id quod est, alterius nomine posito, non illi sed alteri
conveniant quae dicuntur. Ex hoc itaque consortio dixit, unumquodque habet esse suum ex partibus
suis, et est partes suae: quamvis non ipsas, sed quae ipsarum sunt esse velit intelligi, id est,
subsistentias, quae illius etiam, quod ex partibus constant, sunt esse. Quidquid enim est esse
cujuslibet, partis ejus etiam, quod ex illa parte constat, est esse, et de eo sicut de parte vere dicitur.
Quod ex eorum propriis parenter ostenditur. Color enim qui soli adest corporalitati, tam de homine
qui constat ex corpore, quam de ipso quod eum constituit corpore, vere praedicatur; et rationalitas
quae genus spirituum sequitur, et scientia soli rationalitati accommoda, similiter tam de homine qui
constat ex spiritu, quam de ipso ex quo constat spiritu, vere dicitur. Non solum enim corpus ex quo
constat homo coloratum est, sed et homo ipse qui constat ex eo coloratus est. Et cum homo et
corpus ex quo ipse constat diversa sint, adeo quod corpus ex quo homo constat non est homo, non
tamen sunt diversa corpora, aut diversa colorata, sed unum, non universalium conformitate, imo
singularitate subsistentiae corpus, et unum accidentis singularitate coloratum. Similiter non solum
spiritus ex quo constat homo rationalis aut sciens est, sed et homo qui ex eo constat, rationalis aut
sciens est. Cumque homo et spiritus ex quo ipse constat diversi sint, adeo quod spiritus ex quo
homo constat non est homo, non tamen sunt diversi spiritus, aut diversi rationales, aut diversi
scientes, sed unus, non universalium conformitate, imo subsistentiae singularitate spiritus, et unius
potentiae singularitate unus rationalis, et unius accidentis singularitate unus sciens. Illa autem
dialecticorum maxima propositio per se nota est, qua dicunt: De quocunque praedicatur id quod soli
alicui adest proprium, de eodem praedicatur id cujus est proprium. Quoniam igitur color qui soli illi
adest unde est corpus quidquid vere dicitur corpus, non modo de hominis illa parte quae corpus est,
sed etiam de homine praedicatur, necesse est ut etiam illud esse corporis, cui soli adest color, id est
corporalitas, non modo de hominis illa parte, verum etiam de homine praedicetur. Et quoniam
rationalitas quae soli illi adest unde est spiritus quidquid vere spiritus, et scientia, quae soli illi adest
unde est rationale quidquid recte dicitur rationale, non modo de hominis illa parte quae spiritus est,
sed etiam de homine praedicatur, necesse est ut etiam illa subsistentia spiritus, cui soli rationalitas
adest, id est ipsa (si quis eam ita nominare velit) spiritualitas, non modo de hominis illa parte, sed
etiam de ipso homine recte praedicetur. Est igitur homo corpus, non ab eo ex quo ipse constat
corpore, sed ab illius corporis esse. Est et idem homo spiritus, non ab eo ex quo ipse constat spiritu,
sed ab illius spiritus esse. Itaque esse hominis non simplex aut solitarium est. Est enim, sicut dictum
est, et corpus ab esse corporis sui, ex quo ipse constat, et anima ab esse animae suae, ex qua scilicet
ipse constat, non vel corpus tantum vel anima tantum. Putant quidam imperiti ex hoc, quod ait: Non
vel corpus vel anima, quod nec etiam dici horum alterum sine altero liceat, id est, quod non sit vera
dictio, si quis dicat, homo est corpus, non addens, et anima; aut si dicat, homo est anima, non
addens, et corpus. Opinantes quod ex quo diversa, ut unum componant, conjuncta sunt, esse
utriusque adeo sic ex illa conjunctione confusum, ut sicut cum album et nigrum permiscentur, quod
ex illis fit nec album nec nigrum dicitur, sed cujusdam alterius coloris ex illa permixtione
provenientis: ita quod ex diversis constat, neutrius deinceps suscipiat nomen, sed sit aliquid ex eo
quod ex permixtione provenit; et ex hoc sensu dictum esse, homo est corpus et anima, non quod
ipse sit corpus vel anima, sed quod ipse sit quiddam quod provenit ex permixtione quae ex corporis
et animae conjunctione contingit. Sed quod non semper contingat ex conjunctione confusionis
permixtio, in eo libro quem contra hunc errorem Eutychis scribit, satis disputabitur. Hic autem ubi
simplex, aut non solitarium, unde unumquodque est aliquid demonstratur, dicimus quod sicut de
homine, et conjunctim, homo est coloratus et sapiens, et disjunctim, homo est coloratus, item homo
est sapiens, verum est; ita et conjunctim, homo est corpus et anima, et disjunctim, homo est corpus,
et item homo est anima, verum est juxta praedictam dialecticorum regulam: de quocunque
praedicatur proprium, et illud cujus est proprium. Ideoque in eo quod ait: non vel hoc vel hoc, et
specialiter non vel corpus vel anima, non ex eo sensu intelligendum est quod una dictio sine alterius
additione vera non sit, sed quod nec illud unum nec alterum ad faciendum hominem, de quo etiam
solitarie dicitur esse aliquid, solitarium esse non possit. Aliud enim est solitarium esse, aliud
solitarium dici. Non enim solitarium esse necesse est, quod solitarium dicitur: et quod solitarium
esse impossibile est, non est impossibile solitarium dici. Et hi quidem qui dictionem utramque
dicunt non posse fieri solitariam, in argumentum sui erroris, verisimiliter praedictam albi et nigri
confusionem sibi caeterisque minus intelligentibus videntur assumere. Sed illi qui alteram
exsufflant, cum recipiant alteram, adeo sine argumento erroris sui garriunt, ut non modo contra
veritatem, verum etiam contra se ipsos, hoc dicant. Concedunt namque, homo est corpus,
abominantes, homo est anima vel specie. Nec tamen cogitant qua ratione unius partis esse ejus
quoque quod ex ea constat sit esse, et de ea praedicari per se possit, cum esse partis alterius neque
sit esse ejusdem quod similiter constituit, neque de eo dici possit: praesertim cum et hujus generis,
quod de composito praedicari negant, propriam potentiam, id est rationalitatem, et accidentalem
affectionem, id est scientiam, de ipso vere affirmari concedant. Nam quod eorum aliqui dicere
gestiunt, aliam rationalitatem quam illam quae est humani spiritus de homine dici, et similiter
scientiam aliam, et aliam corporalitatem quam quae humani corporis est, ita contemnimus, ut
tacendo quod contra hoc dici potest omnino praetereamus. Contra illud vero quod nobis opponunt,
spiritum hominis esse incorporalem, hominem tamen non esse incorporalem, ac per hoc non esse
verum, quidquid de parte affirmatur, de eo quoque quod ex ea compositum est, affirmari,
respondemus, cum dicunt, spiritus est incorporalis, negare potius ab eo quod ad generis pertinet
potestatem, quam naturam spiritus de ipso affirmare. Omnis enim privatio quod debetur naturaliter,
removet. Nec nos dicimus a toto ex necessitate removendum quidquid removetur a parte, sed
quidquid de parte naturaliter, idem et de composito affirmandum.

In parte igitur.] Quasi: Homo est et corpus et anima. In parte igitur una non est id quod est in altera,
scilicet, aliud numero saltem est esse partis unius, a quo compositum quoque aliquid est, et aliud
alterius partis esse, a quo similiter ipsum compositum est, et conjunctim sive disjunctim esse aliquid
dicitur. Nec modo subsistentium ex diversis subsistentibus compositorum, ut est homo vel lapis,
verum etiam simplicium, ut est hominis anima, quae subsistens ex nullis subsistentibus constat, et
omnium subsistentiarum, vel affectionum accidentalium, et denique omnium quae sic sunt ex
principio, ut non sint principium, qualiter praedictum est, multa sunt ex quibus unumquodque est
aliquid. Ac per hoc vera ratione nullum eorum est id quod est. Quod vero non est ex hoc atque ex
hoc, id est non ex diversis, sed tantum est ex hoc, scilicet, cujus est unum solum quod sit, illud vere
est id quod est, non aliud ab eo, ut Deus, vel ejus divinitas. Non enim est a divinitate aliud quo Deus
sit, nec est unde divinitas ipsa sit, nisi quod ea Deus est; et quodlibet hoc ita singularitate et
simplicitate generis singulariter et simpliciter unum, est pulcherrimum propria summae dignitatis
specie, fortissimumque sua incomparabili potestate. Quod recte de ipso dicitur, quia hoc nullo cujus
egeat adminiculo nititur.

Quocirca.] Quasi: Quandoquidem quod tantum hoc vere est id quod est, quocirca hoc vere est
unum, et tale unum, in quo nullus est essentiarum numerus, quia nullum in eo aliud esse
praeterquam id unum quo solus est. Vere: etenim neque eo quod juxta principalem suam essentiam
in se aliquid habeat, subjectum fieri potest. Quare? Est enim forma, et quod per hoc recte probaverit
illud non posse subjectum esse, per se nota mathematicorum propositione declarat, dicens: Formae
vero subjectae esse non possunt, id est, juxta aliquam quam in se habeant subsistentiam nullum
accidens in se suscipiunt. Nam si quis opponat quod caeterae formae, quas mathematica speculatio
abstractim attendit, subjectae sint accidentibus, et hoc etiam exemplo demonstret, dicens: ut
humanitas, dicimus verum esse quod dicit, non tamen ex eo sensu quo homo suscipere dicitur. Non
enim humanitas ita suscipit accidentia, sicut homo, scilicet eo quod ipsa humanitas ab aliqua
subsistentia, quam in se habeat, aliquid est juxta cujus principalitatem ejus in se habeat proprietate
quadam accommoda accidentia, sed eo quod ei, scilicet humanitati, subjecta, et per eamdem illorum
nuncupata materia, ex ipsa est aliquid, ut quae illi proprietate dat adesse concretio, cum ipsa possit
suscipere. Nam quidquid vero nomine subjectum accidentibus et eorum materia dicitur, oportet ut
primum si non tempore, saltem ratione, sit ex aliqua subsistentia, ut per hoc ejusdem habeat propria.
Quoniam vero, qualiter dictum est, subsistentia causa est ut id quod per eam est aliquid suis propriis
sit subjectum, ipsa quoque per denominationem eisdem subjecta dicitur, et eorumdem materia. Dum
enim materia, quae subsistit subjecta humanitati, id est in se habens humanitatem suscipere in se
aliquod, ei accidens ipsa humanitas quodammodo videtur, imo ea quae fit ab effectu ad causam
denominatio, hoc suscipere dicitur. Forma vero quaecunque est sine materia, nec etiam
µετωνυµικῶς poterit esse subjectum: nec vero inesse materiae. Nam etsi contingat ut inesse dicatur,
ut saepe in theologicis scripturis dicitur divinitas inesse Patri, aut ideae elementis, non tamen ut
materiae. Divinitas enim in Patre dicitur esse, ut essentia in eo qui vere est; et ideae in elementis, ut
exemplaria in his quae sunt earumdem imagines. Nam neque ideae in elementis, neque οὐσία in
Patre creatae subsistentiae sunt, quibus in ipsis accidentia concreta sint: quorum ex earum causis
ipsa sint, et ex effectu illae dicantur materiae. Itaque nec Pater aliquorum prorsus, nec elementa ex
ideis materiae sunt accidentium. Ideoque neque οὐσία neque εἰδέαι cognominantur materiae: et
quare forma, quae est sine materia, non modo non sit, sed nec denominatione cognominetur materia,
ostendit dicens: Neque enim esset vero nomine forma, sed potius imago. Recte utique. Ex his enim
formis quae sunt praeter materiam, id est ex sinceris substantiis, igne scilicet et aere, et aqua, et
terra, non utique his quae in ὕλη habent mutuam concretionem, sed quae sunt ex silva et intelligibili
specie, quae sunt ideae sensilium, istae formae quae sunt in materia, et ei quod est esse materiae
advenientes, corpus efficiunt, quadam exempli ab exemplari suo conformativa deductione venerunt.
Ac per hoc illae sincerae ideae, id est exemplares, et vero nomine formae vocantur. Nam caeteras
quae in corporibus sunt vocantes formas, hoc nomine abutimur, dum non ideae, sed idearum sint
εἰκόνες, id est imagines, quod utique nomen eis melius convenit. Assimilantur enim non quidem
plena in tota sui substantia, aut in parte suae substantiae semiplena substantiali similitudine: quia
aeternis temporalia nullatenus possunt conferri, sed quadam extra substantiam imitatione his formis
quae non sunt in materia constitutae, sinceris, scilicet, sicut dictum est, substantiis et aeternis ideis.

Nulla igitur, etc.] In praecedentibus cum dixisset, quod non est hoc atque hoc, sed tantum est hoc,
illud vere est id quod est, intulit: Quocirca hoc vere unum, in quo nullus numerus, et ad hoc iterum
probandum, dixit: Neque enim subjectum fieri potest. Hoc igitur ostenso, iterum infert idem, quasi:
Quandoquidem id quod est tantum, hoc neque subjectum est, neque in subjecto, igitur in eo nulla
prorsus est ex differenti esse diversitas, nulla ex hac diversitate pluralitas, nulla etiam ex
accidentibus multitudo; atque idcirco nec ille quem diversorum, nec ille quem unius diversum esse,
vel diversum accidens, vel esse et accidens, solet facere numerus. Nam diversum saltem numero vel
etiam dissimilitudine esse, et ei accidens semper est diversorum, ut hominum non dissimilitudine,
sed solo numero diversum est omne esse. Accidentia vero quaedam numero solo: ut duorum
alborum, albedo et albedo; quaedam etiam dissimilitudine, ut albi et nigri. Albedo et nigredo
diversa sunt; hominum vero atque equorum plurimum esse et ei accidens non solo numero, sed
etiam dissimilitudine diversum est. Unius quoque ut cujuslibet hominis et esse plurimum est, et
accidentia plurima; nec modo numero sub uno genere, verum etiam dissimilitudine aliquorum
generum suorum seu omnium inter se diversa: ut animatio, sensibilitas, rationalitas, colores, lineae,
et hujusmodi. Deus vero a Deo, id est Filius et Spiritus sanctus a Patre, vel Spiritus sanctus a Filio,
nullo horum differt. Quod ideo dico, ne Deus et Deus distent, id est distare intelligantur, aliquibus
positis in Deo tanquam in subjecto: scilicet ne intelligantur distare differentiis cujuslibet rationis,
hoc est vel accidentibus vel substantialibus: quas quoniam sicut et accidentia alicujus certi generis
potestati ratio proprietatis addicit, in eodem in quo genus ipsum est, tanquam in subjecto esse
dicuntur, quamvis et ipsae, quia id quod est totum esse constituunt, in subjecto esse recte negentur.
Nam quod in Patre nec plurales essentiae, nec pluralia accidentia, nec accidens cum essentia sint,
nullus ignorat, qui qua ratione Pater id quod est esse dicatur, non nescit. Idem et de Filio ejus, et de
utrorumque Spiritu intelligi convenit. Ubicunque vero, id est, sive in uno sive in multis, nulla est vel
essentiae et essentiae, vel accidentis et accidentis, vel essentiae et accidentis differentia, nulla est
omnino unde vel illud unum vel illa multa intelligantur esse pluralitas. Quare nec aliquis eorum
quae vel illi uni vel illis multis esse quod sunt conferant numerus. Igitur tam multorum quam unius
unitas essentiae, id est una essentia tantum, qua vel Pater, vel ejus Filius, vel amborum Spiritus et
est, et est unum, et est id quod est, qua etiam simul et aequaliter ipsi, et sunt, et sunt unum, et sunt
id quod sunt. Essentia namque illorum quae Graece οὐσία dicitur, et essentia est, et singularis est, et
simplex est. Ideoque et horum quilibet per se et omnes simul dicuntur, et esse, et esse unum, et esse
id quod sunt. Nec moveat aliquem quod sicut in naturalibus cum tres sint, Plato, Aristoteles, Cicero,
et juxta illorum numerum trina sit hominis nuncupatio, quoniam et Plato est homo, et Aristoteles est
homo, et Cicero est homo, et haec trina nuncupatio in quemdam sub eodem nomine numerum
componatur, secundum quem recte Plato, Aristoteles, Cicero, tres homines esse dicuntur: non tamen
similiter (quamvis sint tres) Pater, Filius, Spiritus sanctus, et juxta horum numerum actu dicendi,
trina sit nuncupatio Dei, quoniam et Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus sanctus est Deus;
non, inquam, trina haec nuncupatio componi potest in aliquem sub hoc nomine numerum, ut scilicet
recte dici possit, Pater, Filius, Spiritus sanctus, sint tres Dii. Nam quod de his ter dicitur homo,
propter formarum, quae de illis in uno nomine dicuntur, diversitatem, singulares quae per se factae
sunt appellationes aggregantur in numerum, ut quoniam unusquisque a sua quae non est alterius
subsistentia dicitur homo, ipsi simul dicantur esse tres homines. Et quamvis ratione significationis
illius qua nomen quodlibet appellativum quale aliquid significare dicitur, repetitio ejusdem nominis
fiat, rerum tamen eodem nomine est praedicata numeralis diversitas. Quod vero tertio repetitur hoc
nomen, quod est Deus, cum et Pater nuncupatur Deus, et Filius nuncupatur Deus, et Spiritus sanctus
nuncupatur Deus, sicut nominis ratione significandi, sic et rei illius, ex qua horum quisque dicitur
Deus, ratione propositi repetitio fit. Ideoque isti quod ex repetitione videntur tres unitates, non
facient pluralitatem numeri, id est numeralem pluralitatem, in eo quod ipsi sunt sicut videntur esse
tres. Non enim vere sunt tres. Quod nimirum ex comparatione intelligere possumus, si scilicet
advertamus ad res numerabiles, id est ad ea ex quorum diversitate solet numerus esse, ac non
advertamus ad ipsum numerationis, quare ipsa aut imitatione multitudo exponitur, numerum. Illic
enim, id est numerationis expositione, saepe quidem diversitas rerum multarum, quandoque vero
unius tantum repetitio, quemdam quasi diversarum unitatum numerum facit. In eo autem qui non
imitatione dicitur numero, sed rerum vera ex proprietatibus diversitate in rebus ipsis ex illa
diversitate numerabilibus constat, illam, quae vere est, numerosam diversitatem rerum vere
numerabilium minime facit unius repetitio, quae fit tanquam multarum unitatum numeratio, atque
tanquam ex rerum diversitate pluralitas. Quasi: Sed potius rerum diversa proprietas numerosam
facit diversitatem rerum. Ex his igitur apparet, quod cum numerando dicimus, unus, unus, unus, vel
homo, homo, homo, vel hujusmodi, aut eo intellectu diversarum proprietatum quarum semper
comes est diversitas unitatum, hoc dicimus; aut unius repetitione quae numerum imitatur.

Numerus enim duplex est, id est loquendi usu dupliciter dicitur: unus quidem numeratio, quo
scilicet numeramus; alter vero, etc.] Dicendo unus et alter, non vult intelligi eum quo numeramus
ab eo qui in rebus numerabilibus constat, rei proprietate semper esse diversum. Eo namque
numeramus qui in rebus numerabilibus constat. Sed ideo dicunt unus et alter, quoniam alia ratio est
numerum rebus inesse, alia res ipsas numero numerare. Numerationis quoque diversi modi, fit enim
numeratio quandoque distributione, quandoque collectione. Nam et qui dividit numerat, unde
numerus dicitur quorumlibet diversorum ex diversis inter se proprietatibus multitudo; et qui colligit
numerat, unde numerus dicitur quantitatis acervus atque unitatum collectio. Distributione
numeramus, cum dicimus unus, unus; et hoc duobus modis, scilicet vel unitatis ipsius, vel ejus quod
ab ipsa unum est significatione. Unitatis ipsius significatione cum ipso ejus nomine plusquam semel
dicimus, unus, unus, vel unitas, unitas; ejus vero significatione, quod ab ipsa unitate unum est; vel
diversa penitus unumquodque tantum semel dicimus; vel quae significandi ratione sunt eadem
dicimus plusquam semel, et penitus quidem diversa numeramus; vel cum dicimus homo, beryllus,
in quibus tam ea quae sunt, quam ea ex quibus sunt distributione numerata intelliguntur; vel cum
dicimus homo albus, ubi non qui est homo vel albus, sed ipsa quae est homo singularis humanitas,
et singularis albedo, qua idem est albus, numerata sunt. Quae vero significandi ratione eadem sunt,
plusquam semel dicendo numeramus distributione. Vel ea quae vere est sicut dicitur distributio: ut
cum de Platone et Cicerone loquentes dicimus, homo, homo, numerantes tam illos qui sunt quam
diversas humanitates, ab altera quarum alter, et alter ab altera dicitur homo. Vel ea quae non vere
est, sed quadam imitatione dicitur distributio. Ut cum unum solum quod est, et unum solum unde
illud est. Verbi gratia: Ciceronem et ejus singularem aliquam proprietatem intelligentes, dicimus
uno nomine, homo, homo: vel diversis, Marcus Tullius Cicero: et ensis, gladius, mucro; aut diversa
quae supra, unde tamen unum sunt intelligendo: ut cum dicimus album, album, loquendo de corpore
ex quo constat homo, et de homine ipso qui constat ex eo. Item rationale, rationale, loquendo et de
spiritu hominis, et de homine qui constat ex eo. Haec autem quae non vere est, sed imitatione dicitur
distributio, vero nomine iteratio vocatur, seu repetitio. Collectione vero numeramus, cum uno
nomine simul et semel dicimus, vel plures unitates, ut duo; vel plura una, ut homines, qua semper et
ea quae sunt, et ea ex quibus sunt, sub uno illorum nomine, vel naturaliter communi, vel multiplici
numerantur: et haec quidem quae collectione fit numeratio, ex distributionis partibus constat. Sed et
hujus [F. hoc] diligenter est attendendum. Nam partes illius distributionis quae numerantur tam
nominibus quam proprietatibus diversa, et ea quae sunt, et ea ex quibus sunt, ut homo beryllus; vel
qua non id quod est, sed ea ex quibus est, ut homo albus; vel partes illius quae imitatione dicitur
distributio, nulla cujuslibet propositi nominis pluralitate collectio numerat. In illis enim duabus
diversitas absque unione, in hac tertia unitas absque diversitate collectionis numerationem fieri non
permittit. Itaque relinquuntur collectioni partes illius distributionis, qua illa quae significandi ratione
eadem sunt plusquam semel dicendo, ut de diversis homo, homo, tam ea quae sunt, quam ea ex
quibus sunt numeramus. Quae igitur duabus prioribus re et nomine diversa distribuuntur, unum
scilicet et aliud unum, non facit collectio duo aliquid, et quod tertia repetitur bis unum, non est nisi
unum: sed quae sub eodem nomine quarta distribuuntur, vere propter rerum quae sunt, et ex quibus
sunt, proprietatem diversam, unum et aliud unum, et propter ejusdem nominis significationem
eamdem, bis unum, duo aliquid sunt, ut homo homo, homines duo. Sic igitur numerus unus et idem
est, et qui in rebus est, et quo numeramus, vel colligendo, vel distribuendo, vel veri nominis
distributione, vel repetitione. Sed quoniam, sicut praedictum est, alia ratio est in rebus ipsis
numerum consistendi, alia res ipsas eodem numerandi, recte dividens ait: Unus quidem est quo
numeramus, alter vero qui in rebus numerabilibus constat, vere diversus ab his in quibus est. Etenim
quod est unum, res est unitati subjecta, cui scilicet vel ipsa unitas inest, ut albo; vel adest, ut
albedini. Unitas vero est id quo ipsum cui inest, et ipsum cui adest, dicimus unum: ut album unum,
albedo una. Rursus ea quae dicimus esse duo in rebus sunt, id est, res sunt dualitati similiter
subjectae, quae duae sunt: ut homines duo, vel lapides duo. Dualitas vero nihil est, id est, non est
aliquid cui vel adsit vel insit dualitas, quia nihil ei aut inesse aut adesse potest, sed tantum est
dualitas qua duo homines vel duo lapides fiunt duo. Sicut enim qualitate, non ipsa, sed subjectum
cujus ipsa, quale est: ita quantitate non ipsa, sed quod ei subjectum est, quantum est. Ideoque non
unitas ipsa, sed quod ei subjectum est, unum est; nec dualitas ipsa, sed quod ei subjectum est, recte
dicitur duo. Quamvis tropo quo nomen effectus ad causam transumitur, unitas ipsa una, et dualitas
ipsa, id est unitas et unitas, duo dicatur; et eodem modo est in caeteris numeris, id est ternario et
quaternario, et deinceps. Nam vere omnis numerus non numeri ipsius, sed rerum sibi suppositarum
est numerus, quas, sicut saepe jam diximus, vel collectione, quae semper vere pluralitatis est, et
eorum quae sunt, et eorum ex quibus sunt, numeramus; vel distributione, quae non semper. Ergo in
numero qui dicitur numeratio, quo scilicet numeramus, saepe, sicut praedictum est, repetitio unius
quasi multarum unitatum eam quae sola imitatione dicitur pluralitatem facit. In rerum vero numero
qui vere est ex ipsarum rerum proprietate diversa, non repetitio unius quae est, quasi sit unitatum
multarum, pluralitatem facit: ut si de eodem in vocis materia, non in rerum significatione diversis
nominibus dicam, gladius unus, mucro unus, ensis unus: et recte praemisi, si de eodem dicam.
Quoniam enim hoc quodlibet nomen naturaliter est commune multorum, et quae sunt, et ex quibus
sunt, possunt quidem ex intellectu diversorum haec eadem aut diversa proferri, tamen ex intellectu
unius dici: eo quod potest unus singularis gladius, et ab una singulari natura tot vocum diversitate
vocabulis appellatus, agnosci. Haec enim quae forte diversarum unitatum putari potest numeratio,
non est numeratio multarum, sed potius est unius tantum iteratio. Et repetit idem exemplum, dicens:
Velut si ex intellectu unius tantum, et quod est, et quo est, ita dicamus voce diversis nominibus,
ensis, mucro, gladius, repetitio est quaedam ejusdem, non numeratio diversorum; et alio exemplo,
quo tam vox quam significatio eadem est, idem ostendit dicens: Velut si communem naturaliter
appellationem usu contrahens, ad unum ex illius tantum in ellectu dicam, sol, sol, sol, non eorum
quae sunt, et eorum quibus sunt pluralitate tres sole numeratione effecerim, sed tantum de uno quod
est, et tantum unum quo est repetitione toties idem ter praedicaverim.

Non igitur, etc.] Ab exemplis infert, quasi: Dicendo diversis non significatione sed voce nominibus,
ensis, mucro, gladius; et uno tam voce quam significatione nomine: sol, sol, sol, non facit numerum
praedicatio repetitione trina. Similiter ergo si et de Patre, ac de Filio ejus, et de amborum Spiritu
sancto tertio praedicetur Deus, non idcirco trina haec praedicatio praedicatorum numerum facit. Hoc
enim, id est hoc numero rerum, hoc nomine quod est Deus, praedicatarum trina praedicatio illis
solis, ut praedictum est, imminet, id est, esse videtur, qui inter eos, id est, Patrem, et Filium, et
Spiritum sanctum, sua opinione faciunt quamdam distantiam meritorum, quibus Patrem Filio, et
Filium Spiritu sancto majorem esse dicunt. Catholicis nihil vero constituentibus hac differentia
meritorum, id est non continentibus ex hac, quae ab aliis fingitur, meritorum diversitate,
praedicatorum hoc nomine quod est Deus, diversitatem, ipsamque praedictam formam ponentibus
esse, ut ipsa est, id est, unam singulariter esse, neque esse aliud quam est ipsum quod est, id est,
omnino simplicem οὐσίαν esse opinantibus, esse recte videtur de eodem praedicato facta repetitio,
potius quam diversi praedicati enumeratio, cum dicitur, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus
sanctus est Deus. Non enim diversae essentiae his tribus propositionibus praedicatae sunt. Atque
haec trinitatis, id est hi tres quibusdam proprietatibus a se invicem diversi, sunt singulariter et
simpliciter unus Deus: velut ensis, atque mucro, una singulari praedicata nominum qualitate unus
singulariter gladius. Item velut sol, sol, sol, una singulari forma, unus sol.

Sed hoc interim, etc.] Hucusque singularem ac simplicem Patris et Filii et Spiritus amborum
essentiam qua unusquisque illorum et est, et Deus est, et tres sunt unus Deus, theologicis rationibus
ostendit. Nunc diversis proprietatibus esse diversos eosdem, quorum non nisi singularis ac simplex
est essentia, naturalium rationibus demonstrare vult. Quae illorum in hac unitate diversitas, ut
aliquatenus possit intelligi, genera naturalium praedicamentorum omnia commemorat, et quae, et
qualiter de creaturis, et de Deo dicantur, praemittit. Attendendum vero quam artificiose transit ad
eorumdem ostendendam diversitatem, quorum unitatem ostenderat, occasione videlicet exemplorum
quae ad intelligendam unitatem induxerat. Dixerat enim: Cum dicitur Deus Pater, Deus Filius, Deus
Spiritus sanctus, repetitio de eodem magis quam enumeratio diversi videtur: et ne quis dubitaret,
multivoci atque univoci comparatione firmaverat, dicens: Velut ensis, mucro, gladius; velut sol, sol,
sol. Sed in his tam ejus quod est quam ejus quo est repetitio facta est. Cum vero dicitur Deus, Deus,
Deus, primum de Patre, secundum de Filio, tertium de Spiritu sancto: quod et ipse aperit, dicens:
Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, eorum quidem qui sunt Deus numeratio facta est,
ejus vero quo sunt Deus, repetitio. Sed hoc divisione melius intelligetur. In naturalibus enim aliud
est quod est, aliud quo est. Item aliud numeratio, aliud iteratio. His igitur sibi invicem junctis,
quatuor partium divisio nascitur. Nam vocum dictione, aut utraque scilicet, et quae sunt, et quibus
sunt numerantur, aut utraque repetuntur; aut repetuntur quae sunt, sed numerantur quibus sunt; aut
numerantur quae sunt, sed repetuntur quibus sunt. Utraque numerantur saepe diversis nominibus, ut
homo, lapis; saepe eodem, ut de Platone et Cicerone, homo, homo, vel homines. Utraque repetuntur
saepe diversis nominibus propriis, ut Marcus, Tullius, Cicero; vel appellativis, ut ensis, gladius,
mucro; saepe eodem proprio, ut Cicero, Cicero; vel appellativo, ut sol, sol. Repetuntur vero quae
sunt, sed numerantur quibus sunt, ut si quis de uno homine (verbi gratia) de Platone dicat, animal
rationale. Numerantur autem quae sunt, sed repetuntur quibus sunt, ut si quis de diversis, verbi
gratia, de anima hominis et de homine qui constat ex ea, dicat rationale rationale. His ita divisis, si
quis horum aliquid ex aliorum comparatione volens intelligi, dicat animal rationale, numeratio est,
sicut homo, lapis, recte dicit: nam etsi tam ea quae sunt quam ea quibus sunt numerantur cum
dicitur homo, lapis; cum vero dicitur animal rationale, non quidem id quod est, sed ea quibus est
numerantur: non minus tamen similitudo comparationis in his propter quae fit comparatio manet.
Vere etenim his duobus nominibus, quibus dicitur animal rationale, ea quibus unum aliquod est
numerata sunt, sicut illis duobus, quibus dicitur homo, lapis, et ea quae sunt, et ea quibus sunt,
numerata sunt. Item recte comparat, qui ait: Sicut numeratio est cum de Platone et Cicerone dicitur
homo, homo, vel de solo Platone, animal rationale: ita numeratio est, cum dicitur rationalis anima,
rationalis homo. Nam etsi non id quo sunt, id est rationalitas, tamen ea quae sunt, id est anima et
homo, numerata sunt quodammodo, cum dicitur de diversis homo, homo, tam ea quae sunt quam ea
quibus sunt, et cum de uno dicitur animal rationale, sola ea quibus illud est numerantur. Similiter si
quis repetitionis comparatione repetitionem velit intelligi, recte quodlibet trium praedictorum
generum repetendi comparat, sive ejusdem sive alterius generis repetitioni, id est, si ei quod tantum
repetit id quo est, ut rationalis anima, rationalis homo, comparet; vel id quod ejusdem rationis
aliquid repetit, scilicet id quo est, ut longum corpus hominis, longus homo; vel id quod diversae
rationis, scilicet id quod est, ut animal rationale; vel et ejusdem et diversae, id est utrumque tam id
quod est quam id quo est, ut Cicero, Cicero. Errant tamen aliqui in comparationibus, imo ex
comparationibus, cum aut si quid in eis est dissimile, illas omnino abjiciendas existimant, aut in his
propter quae non sit illarum inductio, easdem usurpant, ut Sabelliani, qui cum audiunt unius
substantiae tres esse personas, et propter eam quae ex illarum proprietatibus est diversitatem, aut
aequalitatem, aut comparationem, aut coaeternitatem, aut processionem ostendendam, inductas
similitudines legunt, scilicet: vel unius animae mentem, notitiam, amorem; vel unius mentis
memoriam, intelligentiam, voluntatem; vel unius radii splendorem et calorem, vel hujusmodi alias,
putant, quod sicut unus solus est radius, de quo dicuntur calor et splendor; aut una sola est mens, de
qua et memoria, et intelligentia, et voluntas; aut una sola anima, de qua et mens, et notitia, et amor:
ita quoque unus solus subsistens sit, qui cum sit natura Deus, idem ipse personalibus proprietatibus
sit et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Quos hic ipse error patenter ostendit omnino nescire hujus
nominis, quod est substantia, multiplicem in naturalibus usum, videlicet, non modo id quod est,
verum etiam id quo est, hoc nomine nuncupari, et prorsus ignorare qua ratione dicatur personalis
quaecunque sic appellatur alicujus proprietas, et quod eadem alia ratione singularis, alia individua,
alia personalis vocetur, quae suo loco distinguenda posterius reservamus. Nunc tamen interim de
comparationum inductionibus, qualiter sint accipiendae, et de Sabellianorum, qui ex
comparationibus, et hujus nominis, quod est substantia, multiplicitate contingere potuit, errore,
commemoravimus: ne quis eos secutus ex multivoci, quod est ensis, mucro, gladius, aut univoci,
quod est sol, sol, sol, comparationibus, quibus et quod est, et quo est, id est, et subsistens et
subsistentia iterata significatione repetitur, in eo quod de Patre, et Filio, et amborum Spiritu, dicitur
Deus, Deus, Deus, subsistentis unius putet esse factam repetitionem; sed tantummodo subsistentiae,
quae de diversis, id est, Patre, et Filio, et ipsorum Spiritu, una et individua praedicatur, cujus tantum
repetitionem ex comparationibus se voluisse intelligi, et hac de causa comparationes induxisse,
auctor ipse aperit, dicens: Sed hoc quod inducimus, ensis, mucro, gladius, et sol, sol, sol, interim,
cum scilicet nondum quibus proprietatibus diversi, sed quo unum sunt, Pater, et ejus Filius, et
amborum Spiritus, vestigamus, dictum sit, id est, dictum esse accipiatur, ad eam significationem
demonstrationemque, id est ad demonstrativam significationem, qua non modo verbis significatur,
sed etiam comparationum proportione ostenditur, non omnem, quae significatione sit unitatum
repetitionem, rerum ipsarum diversitate numerum pluralitatemque, id est, vere numerosam
pluralitatem perficere. Non vero ita dicitur aliquod unum, et ab aliquo uno, Pater, ac Filius, ac
Spiritus sanctus, quasi quiddam multivocum: imo haec diversorum et ex diversis sunt nomina. Nam
mucro, et ensis, et idem gladius est subsistentiae singularitate, et ipsa proprietate. Pater vero, ac
Filius, ac Spiritus sanctus, idem sunt: ita verbo plurali quod est sunt, de Patre, et Filio, et Spiritu
sancto, qui numero plures sunt, deberet eam qua ipsi sunt quod sunt essentiam praedicare: quoniam
non quod dicitur, sed de quo dicitur, juxta grammaticorum regulam, est verbi persona. Ideoque cum
de uno dictio est, verbo singulari sive unum sive multa dicuntur: ut Plato est homo, vel Plato homo
est albus. Cum vero multorum enumerationem sequitur dictio, verbo plurali de illis tam unum quam
plura enuntiantur: ut Plato et Cicero sunt rationales, et Plato et ejus spiritus sunt unum rationale. Sic
igitur quoniam enumeratio haec, Pater, ac Filius, ac Spiritus sanctus, dictionem praecesserat, sequi
debuit, idem sunt. Quia tamen una singularis et individua est essentia, qua illi plures sunt idem,
verbi numerum non suppositorum pluralitati, sed illius quae de ipsis dicitur essentiae referens
unitati, ut non tam verbi ex essentia, quam essentiae ex verbo singularitas intelligeretur, ait: Pater ac
Filius ac Spiritus sanctus idem equidem est, οὐσίας, id est essentiae, quae de ipsis vere dicitur,
singularitate; non vero est ipse, scilicet non est his subjecta nominibus ὑπόστασις una, id est
subsistens unus et solus, una et solitaria proprietate, qui et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sit
diversa ratione. Non enim Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt ὁµοϋπόστατοι, sed ὁµούσιοι,
videlicet non unius subsistentis vel essentis, sed unius subsistentiae vel essentiae. Quod autem dico
non unius subsistentis vel essentis, non ideo dico, quod velim intelligi illos tres unum subsistentem
vel essentem non esse, nam vere sunt unus subsistens vel essens, una qua sunt οὐσία ; sed quod
nunquam de aliquo illorum sit ea quae de alio praedicatur personalis proprietas. Ut de supponit: In
qua re, id est, an de uno solo haec diversa dicantur, paulisper ex catholicorum auctoritate
considerandum est. Aliquibus enim requirentibus a catholicis, an ipse est Pater qui est Filius,
inquiunt catholici: Minime ipse est Pater qui et Filius. Rursus aliquibus requirentibus ab eisdem
catholicis an alter illorum sit idem, non dico singularitate, quod alter, sed subsistentis unius
proprietate, qui alter, negatur ab eis. Ex hoc igitur manifestum est quod non in omni re est inter eos
indifferentia. Quamvis enim in eo quo sunt, id est essentia, quae de illis praedicatur, sit eorum
indifferentia, est tamen ipsorum per quaedam, quae de uno dici non possunt, ideoque quae de
diversis dici necesse est, differentia. Quare, scilicet secundum eorum diversitatem, subintrat eorum
de quibus illa dicuntur numerus: ut qui unius essentiae singularitate quae de ipsis dicitur sunt unum,
diversis, quas de uno dici non convenit, proprietatibus, plures numero sint. Quem numerum confici,
id est probari ex subjectorum sive subsistentium dicas, sive subsistentiarum inter se substantialiter
conformium, illa quam dissimilitudo accidentium facit diversitate, superius, cum de naturalium
numerali ageremus pluralitate, explanatum est. De qua re, id est de illorum numero, qui una
singulari ac simplici, et ab omnibus illis quae priorum potestatem posteriora comitantur, solitaria
essentia sunt singulariter ac simpliciter unus et tantummodo Deus, breviter considerabimus, si
priusquam hoc consideremus, praemiserimus illud, quemadmodum unumquodque quod de Deo
dicitur, et de ipso praedicatur.

Decem, etc.] Hic commemorandum est, quod cum facultates secundum genera rerum de quibus in
ipsis agitur diversae sint, id est, naturalis, mathematica, theologica, civilis, rationalis; una tamen est,
scilicet naturalis, quae in humanae locutionis usu promptior est, et in transferendorum sermonum
proportionibus prior. Nam, verbi gratia, quantum et quale in naturalibus recte dicuntur: ut quantus et
qualis homo vel lapis; haec eadem ab ipsis naturalibus, proportionis alicujus habita ratione, ad
caetera transferuntur: ut dicatur et in mathematicis quanta et qualis linea, et in theologicis quantus et
qualis Deus, et in civilibus quanta et qualis praepositura, et in rationalibus quanta et qualis honestas.
Similiter etiam illa quae sunt a rationibus naturalium: ut contrarium dicitur primum et proprie in
naturalibus album nigro; deinde in mathematicis albedo nigridini, et in theologicis aut civilibus
malum bono; et in rationalibus falsum vero. Et ad hunc modum plurima naturalium propria, sumpta
ex ipsis proportionis aliqua ratione, ad alia transferuntur. Hunc igitur verborum usum philosophus
iste non modo ex quotidiana omnium hominum locutione, verum etiam ex scripturarum quae a
diligentissimis atque probatissimis viris editae sunt, auctoritate accipiens, cum ostendisset
secundum quid Pater, et ejus Filius, et amborum Spiritus, unum sunt, et dicturus esset secundum
quae ipsi, qui sine numero sunt unus, plures etiam numero sunt, quoniam et id secundum quod
unum sunt, et ea secundum quae sunt plures de ipsis praedicantur, recte omnium genera naturalium
praedicamentorum enumerat; et quae ex quo sensu, vel de subsistentibus, vel de Deo dicantur,
divisione declarat. Ait ergo: Traduntur a philosophis, maxime ab Aristarcho et Aristotele,
praedicamenta numero suorum generum decem omnino, praeter quae scilicet in nulla facultate
aliquid praedicatur, et quae de rebus omnibus universaliter, id est, nullo de quo aliquid dici
conveniat excepto, vel proprie vel transumptione aliqua praedicantur; et quae illa sint, supponit.

Id est substantia, etc.] Hoc nomen quod est substantia non a genere naturalium, sed a communi
ratione omnium quae sunt esse subsistentium, inditum est, non solum illis quae sunt esse in
subsistentiis, sed etiam illis quorum ipsae sunt esse in omnibus subsistentibus. Quoniam tamen
omnium, id est et corporalium et incorporalium subsistentium, quod ab illorum subsistentia
communi generalissimum esse nomen non habetur, saepe Latini hoc pro eo ponunt. Unde et in
Isagogi Porphyrius, ubi ait: Substantia est quiddam, supponit, et ipsa est genus. Quem iste sequitur:
pro omnium subsistentium generalissimo, ait, substantia. Qualitas vero in mathematicis omnium
qualitatum generalissimum est, et quantitas omnium quantitatum. Et sunt quod dicuntur, non a
causis quae in ipsis intelligantur, sed ab efficiendo ea in quibus sunt subsistentia, ille quidem qualia,
iste vero quanta. Et attendendum quod si dixisset quale et quantum, non minus convenientia
posuisset exempla. Qualitas enim et quale etsi diversa sunt, non tamen diversa genera. Similiter
quantitas et quantum. Unde et reliqua genera, non mathematicae abstractionis, sed naturalis
participationis nominibus exemplat. Non enim ait, relatio, sed ad aliquid, quod de relatione dici non
potest. Nulla namque relatio, sed id tantum de quo ipsa praedicatur, ad aliquid est: sicut nulla
qualitas qualis est, sed id tantum de quo dicitur ipsa; ipsa, inquam, non ejus genus; de quocunque
enim aliquid praedicatur, impossibile est genus ejusdem praedicari. Ideoque qualitas est qualitas
genere cujuslibet qualitatis, quale vero est quale qualitate cujuslibet generis. Ac per hoc nullum
quale qualitas est, et nulla qualitas qualis. Similiter nullum quod est ad aliquid relatio est, et nulla
relatio est ad aliquid. Sed, sicut dictum est, id de quo ipsa dicitur, est ad aliquid, id est relatum. Ipsa
vero est relatio, non relatum, et tamen idem genus relatio et relatum. Ubi quoque et quando, et
habere, et situm esse, et facere, et pati, nomina sunt generalissima, non eorum quae praedicantur,
sed eorum de quibus praedicantur. Ideoque a praedicamentis generum, non a generibus
praedicamentorum dicuntur. Non enim in loco locus est, nec in tempore tempus, nec habet habitus,
nec sistitur situs, nec facit actio, nec patitur passio; sed quae subjecta sunt eis, dicuntur ex ipsis, et
in loco, et in tempore esse, et habere, et sisti, et facere, et pati.

Haec igitur, etc.] Praedicamentorum omnium decem genera posuit, nunc eadem non dico genera,
sed praedicamenta omnia, in duobus locis naturalium colligit, quae sunt, substantia et accidens.
Quidquid hoc est subsistentium esse, eorumdem substantia dicitur. Quod utique sunt omnium
subsistentium speciales subsistentiae, et omnes ex quibus hae compositae sunt, scilicet, eorumdem
subsistentium, per quas ipsa sibi conformia sunt, generales, et omnes per quas ipsa dissimilia sunt,
differentiales. Haec vero quae a logicis dicuntur subsistentiae sive substantiae, si quis quaerat quid
sint apud mathematicos genere, respondemus, simplices quidem alicui novem generum supponi, ut
animatio supponitur habitui, rationalitas qualitati; compositas vero, ut est humanitas, et caeterae
speciales, quas ex generalibus atque differentialibus constare nullus ignorat, dicimus esse
eorumdem generum quorum simplices illae sunt quae ipsas componunt: ut humanitas genere est
quod animatio, et item quod rationalitas; et similiter secundum caeteras sui partes est eadem
quidquid sunt ipsae. Et sic quidem aliqua praedicamentorum, quae abstractio mathematica suis
supponit generibus, logici subsistentias sive substantias appellant, caetera vero omnia quorumlibet
generum, accidentia nominant. Sed quoniam haec ex logica ratione praedicamentorum nomine sunt,
attendendum est, quorum substantiae sint illa praedicamenta quae dicuntur substantiae, et quorum
sint accidentia illa quae vocantur accidentia; et dicimus quod subsistentiae, et eorum quorum sunt
esse dicuntur substantiae, ut corporalitas omnium corporum est substantia (scilicet eorum est illud
esse quo unumquodque ipsorum est aliquid), et eorum quae cum non sint aliquorum esse, tamen id
quod est esse sequuntur: ut eadem corporalitas colorum substantia est, non scilicet eo quod ipsa sit
illud esse colorum, quo quilibet illorum sit aliquid, sed quod nisi per eam nullus color dici de
corpore possit. Accidentia vero de illis quidem substantiis quae ex esse sunt, aliquid dicuntur, sive
in eis creata, sive extrinsecus affixa sint, sed eis tantum quae esse sunt, accidunt, quia illis recte non
inesse, sed adesse dicuntur. Unde his duobus omnium praedicamentorum locis naturalium, id est
substantiae et accidenti, ipsa praedicamenta auctor supponens, ait: Haec igitur praedicamenta talia
sunt relationibus logicae facultatis, qualia illa subjecta de quibus ea convenit dici permiserint. Nam
pars eorum praedicamentorum est loco rationis substantia, non modo in subsistentium suppositione,
qua quorum sint esse manifestatur, ut Plato est corpus; verum etiam in reliquarum rerum
praedicatione, qua quid adsit ei quod est esse complexionis consequentia declaratur: ut corpus est
coloratum. Pars vero praedicamentorum loco rationis est in numero accidentium: scilicet cum de
subsistentibus dicantur, tamen eorum subsistentias comitantur. Et sic quidem naturalium genere
quaecunque praedicantur naturalium propriis rationibus, subsistentiae vel accidentia nominantur. At
cum quis converterit haec praedicamenta in divinam praedicationem, cum scilicet de Deo praedicari
dicantur, sive substantiae, sive qualitates, etc., cuncta quae praedicari possunt imitantur; id est,
quamvis quod de Deo praedicatur nominatur substantia, vel qualitas, vel quantitas, vel aliquo
naturalium nomine appelletur, non tamen est quod dicitur, sed aliqua rationis proportione ita
nominatur; ad aliquid vero, id est relatio, non omnino, id est nequaquam sicut id quo Deus est,
potest de ipso praedicari.

Nam substantia.] Quasi: Vere quae de Deo praedicantur, non sunt quod nominantur. Nam quae
vocatur ejus substantia, in illo quidem de quo praedicatur est, sed non in eo vere est substantia, id
est, non ea veritate rationis qua dicitur substantia quodlibet illud esse, quo subsistens est aliquid, est
substantia quod in eo est, sed aliqua rationis proportione vocatur substantia. Verbi gratia, corpus est
aliquid, id est, est corpus et coloratum et lineatum. Sed quo sit corpus, quo coloratum, quo lineatum,
dividendum est; et est quidem corporalitate corpus, coloratum colore, linea lineatum. Sed adhuc
dividendum est, quibus haec rationum locis contineantur; et dicimus quod non corporalitas colorem
aut lineam, sed color et linea corporalitatem sequuntur. Non enim haec corporalitatis, sed horum
corporalitas causa est. Qua ratione illa corporis est esse, haec vero in eodem corpore illi adsunt.
Ideoque primum illa, deinde quod ea corpus est, vera ratione est horum substantia. Haec vero
primum corporalitas, et per eam corporis accidentia: his enim vere substat, et corporalitas cui
adsunt, et corpus cui insunt, id vero quod est Deus, quod est, non modo in se simplex est, sed etiam
ab his quae adesse subsistentiis solent, ita solitarium est, ut praeter id unum proprietate, singulare
dissimilitudine individuum, quo est, aliud aliquid quo esse intelligatur prorsus non habeat, ideoque
nec ipsum, nec quo Deus est subjectionis ratione aliquibus substat. Quapropter nequaquam rationis
proprietate vocatur substantia, sed quoniam eo Deus proprie est, recte nominatur essentia. Quia
tamen non est tanta dictionum copia, ut quaeque suis possint nominibus designari (sicut
praediximus), humanae locutionis usus ab aliis, et maxime a naturalibus, ad alias facultates, ex
aliqua rationis proportione, nomina transfert. Ut quoniam, sicut dicimus, corpus, album, magnum,
corpus substantia, album qualitate, magnum quantitate; ita quoque dicimus Deus, justus, maximus:
quasi dictum sit, Deus substantia, justus qualitate, maximus quantitate; dicimus nomina, cum
substantia Deum, qualitate justum, quantitate maximum nominamus, cum tamen nihil horum
rationis aut generis proprietate, sed tantum proportionali transumptione dicamus. Quod igitur in illa
substantiam nominamus, non est subjectionis ratione quod dicitur, sed ultra omnem quae
accidentibus est subjecta substantiam est essentia, absque omnibus quae possunt accidere solitaria
omnino. Item qualitas, et caetera quae evenire queunt, ut quantitates non sunt in Deo quod vocantur.
Quorum omnium ut fiat amplior intellectus, exempla subdenda sunt: quae sunt hujusmodi, nam cum
sive de Patre, sive de Filio, sive de amborum Spiritu loquentes, dicimus Deus, videmur eam, qua
horum trium quilibet est, significare substantiam, et significamus quidem, sed non eam quae illius
sit rationis cujus sunt quae in naturalium genere appellantur hoc nomine, imo eam quae sit
principalis et aeterna essentia, ultra omnem naturalium quae ex tempore initium habet substantiam.
Cum vero de quolibet eorum dicimus justus, qualitatem significare videmur, et qualitatem quidem
vocamus id quo justus dicitur; sed tamen non ratione mathematicorum accidentem, sed potius eam
quae sit substantia, non quidem subjectionis ratione, sed, sicut praedictum est, ultra eam quae a
subjectione vocatur substantiam.

Neque enim.] Quasi: Vere non qualitate, sed qua dictum est substantia, de illorum quolibet dicimus
justus. Neque enim aliud est quod ipse est, aliud est quod justus est. Videlicet non est aliud quo
justus, ab eo quo ipse est, sed potius idem est Deo esse, quo justo: scilicet eodem quo est, justus est.
Item cum dicitur magnus vel maximus, per hoc quod magnitudo quantitatis propria est, quantitatem
significare videmur: et significamus quidem, sed non accidentem, imo eam quae sit ipsa substantia,
utique talis qualem esse diximus, scilicet ultra substantiam. Vere utique. Idem enim est esse Deo,
quod magno, id est, quilibet horum trium, eodem quo est, magnus est.

De forma enim, etc.] Quasi: Quod in eo qualitas sive quantitas vocatur, non est quod dicitur, sed illa
quam diximus singularis, et simplex, ac solitaria ab omnibus quae accidere solent essentia; et sic
rectissime vocatur quidquid in eo quasi post substantiam tanquam forma diversa ab eadem
substantia praedicatur. Superius enim hoc idem demonstratum est de forma ejus, quoniam scilicet
is, id est Deus, sit vera forma, et ejus singularitate unum vere, et adeo simplex in se, et ab his quae
solent adesse solitarium, quod nec ex ejus partibus, nec ex illis accidentibus est ejus, qui propter hoc
est id quod est, ulla pluralitas.
Sed haec, etc. Quasi: Substantiae, qualitates, quantitates dicuntur, quae praedicantur sive de
subsistentibus his, seu de Deo. Sed diligenter attendendum est, quod alio sensu quam caeterorum
generum praedicamenta de ipsis dicuntur. Nam haec praedicamenta talia sunt, ut ex his de quibus
praedicantur insint, et ut etiam illud ipsum in quo sunt faciant esse quod dicuntur. In caeteris
quidem, quae non sunt Deus, divise, id est, ut praedicando multa quibus est is de quo loquimur, ita
partiatur, ut unum praedicando, alia plurima, quae de ipso praedicari possunt, relinquat. In Deo vero
conjuncte atque copulate, hoc est, ut praedicatio quaelibet, sive qua substantiam, sive qua
qualitatem, sive qua quantitatem dicimus praedicatam, nihil quo sit is de quo loquimur,
praedicandum dimittat: hoc modo: nam cum dicimus aliquid est substantia, aut aliquid est homo vel
Deus, hoc ita dicitur, quasi ipsum de quo haec vel illa praedicatur substantia, sit substantia, id est
eum de quo dicitur faciat esse quod dicitur, scilicet faciat ut illud sit substantia, hoc est, sit homo vel
Deus. Quod utique facit. Sed quamvis dicendi modus idem sit, cum de aliquo dicitur est homo, et de
aliquo dicitur est Deus, sensu tamen ex quo dicitur, alterum dictorum ab altero distat. Quoniam
scilicet is qui praedicatur esse homo, quamvis sit homo, non tamen est integre hoc ipsum quod
praedicatur homo, id est non toto quo est praedicatur esse quod est in eo quod dicitur homo esse;
sed qui hoc de aliquo dicit, plurima, quibus idem ipse est, de ipso adhuc dicenda, id est qualitates,
quibus est qualis, et quantitates, quibus est quantus, relinquit. Ac per hoc nec in eo quod dicitur esse
substantia plene praedicatur totum quo est. Quod enim est cum eo quo est, hoc aliis debet quae non
fiunt homo, id est quae nequaquam praedicat qui dicit est homo. Ille vero de quo dicitur est Deus,
est perfecte hoc ipsum quod dicitur esse, scilicet Deus, id est nihil prorsus quo ipse sit de ipso adhuc
dicendum relinquit. Ipse enim nihil aliud est prorsus, nisi id solum singulare et simplex quod ipse
est. Nihil scilicet quo ipse sit habet, nisi singularem simplicemque essentiam. Ea namque et est, et
Deus est. Ac per hoc, quia videlicet qui de illo dicit est Deus, nil quo ipse sit dimisit, recte potest
dici quod ille est hoc ipsum solum quod praedicatur esse, cum de ipso dicitur est Deus: et hoc
quidem sensu, praedicamentum quod nominatur substantia, sive de Deo, sive de caeteris
praedicatur. Rursus cum aliquis dicitur esse justus, eo quod in mathematicis est qualitas genere, ita,
id est hoc sensu dicitur, quasi ipse de quo haec qualitas praedicatur, sit vera essendi ratione hoc
quod esse dicitur. Idem verbi gratia: si dicamus homo est justus, vel Deus est justus, proponimus
ipsum esse hominem vel Deum: non extrinseca rei minime inhaerentis ipsi de quo eam praedicamus
participatione, sed vere esse justos. Sed quamvis in hoc sensu rei vera essendi ratione, et de homine,
et de Deo praedicatae proprio utraque conveniat, differt tamen una ab alia: in eo quod altera nulla,
altera plurima, quibus illud de quo loquimur vere esse praedicari potest, dimittit. Cum enim dicitur,
est homo justus, non dicitur esse justus toto quo ipse est, sed divise justitia sola dicitur esse justus.
A qua non modo sui proprietate, verum etiam specie atque genere multa diversa sunt, quibus idem
eadem ratione est, ut forma ipsa, qua homo est. Nam vere, ut novis loquar verbis, alter homo, alter
est justus, id est aliud est id quod est homo, aliud id quo est justus. Cum vero dicitur, Deus est
justus, toto eo quo ipse est dicitur esse justus. Nec aliquid prorsus quo ipse sit dictio haec dimittit.
Nam Deus, idem ipsum est quod est justum, id est eodem quo est Deus, est justus. Dicitur etiam
esse magnus idem homo vel Deus; atque ita, id est hoc sensu dicitur uterque esse magnus, quasi
ipse homo sit vera ratione essendi magnus; vel quasi ipse Deus vera ratione essendi sit magnus. Sed
sicut de qualitate atque substantia dictum est, differt haec dictio ab ea in hoc quod eorum quibus
homo est divisio sit, cum dicitur, homo est magnus. Hac enim propositione non toto quo ipse est et
dicitur magnus esse, sed multis aliis dimissis, quibus similiter est, proponitur homo tantum esse
magnus. Illa vero qua proponitur Deus magnus, nihil quo Deus sit dimittit: quoniam Deus ipsum
magnus existit, id est eodem est magnus quo Deus: et haec quidem, id est substantiae, qualitates,
quantitates, sunt talia, quibus vere sunt quaecunque his esse proponuntur, ideoque recte de ipsis
praedicari dicuntur. Reliqua vero septem generum accidentia, neque de Deo, neque de caeteris vera
essendi ratione praedicantur. Nam ubi, id est locus potest quidem praedicari, vel de homine, vel de
Deo: de homine, ut cum dicimus, homo est in foro; de Deo, ut cum dicimus, Deus est ubique. Sed
ita dicitur vel homo esse in foro, vel Deus esse ubique, ut quamvis in praedicando ea dicatur est,
non tamen ita dicatur quasi ipsa res de qua dicitur sit id, id est habeat esse eo quod praedicatur. Nam
est quidem quidquid in loco est: sed tamen illud esse in loco, non est esse, quomodo quod est quale
vel quantum est, et esse quale vel quantum est esse: ut homo, qui est albus, vel longus est, et eum
esse album vel longum est esse. Sed esse in foro, non est esse, quamvis qui in foro est, vere sit. Non
enim ita, id est eo vere essendi sensu dicitur, homo est in foro, quemadmodum, id est, quo vere
essendi sensu dicitur idem esse vel albus vel longus. Nam cum dicitur esse in foro, intelligitur
quidem circumfusus et determinatus; nec tamen hoc esse quasi ex proprietate aliqua, qua possit
secundum se designari, id est sine exeunte et ad aliud extra se facta collatione sui monstrari: sicut
absque sui ad alterum comparatione per se designatur esse humana forma homo, qualitate corporis
albus, quantitate ejusdem corporis quae vocatur linea, longus. Econtra quod dicitur circumfusus et
determinatus, in eo quod dicitur esse in foro, non per se dicitur, sed collatione sui ad illa quibus
extra se circumdatus continetur, et offendens in ea suorum finibus intervallorum, determinatur.
Quod tamen, id est esse in foro, extrinsecis scilicet circumfusus et determinatus minime
praedicaretur, si non prius suis esset per se proprietatibus informatus. Sic igitur per hoc quod dicitur
homo esse in foro, nequaquam homini inhaerens, qua ipse vere sit, proprietas, grammaticorum vel
dialecticorum propria significatione, notatur: sed per hanc praedicationem hoc tantum, quod per
naturam oportet esse, prius ex consortio consequentis ostenditur, scilicet quod illud quod
circumfusum et determinatum per esse in foro dicitur, rebus aliis quam sint circumfusio vel
determinatio, vere sit informatum; et hoc quidem sensu, locus de homine praedicatur; de Deo vero
non ita, id est non hoc sensu. Nam quod dicitur Deus ubique est, ita, id est hoc sensu dici videtur,
scilicet non quo sit in omni loco, id est quod circumfusus contineatur, aut offendens in aliqua
exteriora intervallaris ejus protensio terminetur. Omnino enim ex hoc circumfusionis atque
determinationis sensu in loco esse dici non potest. Sed hoc sensu dicitur esse ubique, quod omnis
quorumlibet locus ei adsit, ad eum intra se sine termino capiendum, cum ipse tamen, non tanquam
circumfusus, aut exterioribus terminatus, suscipiatur in aliquorum extra positorum loco. Atque ideo,
quia scilicet, nec circumfusis aliis extra se circumpositus, nec suorum quasi spatiorum finibus
determinatus est, nusquam ut in loco esse dicitur, quoniam revera ubique totus est, sed, sicut dictum
est, non ut in loco. Quando vero, id est, illud quod non quantitatum genere, sed ex ipsorum quae
quantitates sunt collatione dicitur tempus, praedicatur eodem modo quo et ille qui non genere
quantitatum, sed eorum qui sunt quantitates sibi invicem collatione facta, dicitur locus: ut de
homine dicitur, heri venit; de Deo dicitur, semper est. Nam hic quoque, sicut et in praedicatione
loci, illud ipsum de quo dicitur hesternus adventus, non hac dictione dicitur vera essendi ratione,
quasi esse aliquid (quamvis illud cujus est hesternus adventus multis quae de illo per se dicuntur sit
aliquid), sed potius hac dictione praedicatur quid aliud ei, facta collatione quadam extrinsecus
secundum tempus, et tempus suum, scilicet secundum adventum, et illius secundum aliquid quod
tunc vere de eo poterat dici, accessit. Ut sit sensus, verbi gratia: Heri dum sol ascendebat, homo
venit, vel hujusmodi aliud. Atque ad hunc modum aliud alicui, secundum tempus et tempus idem
vel diversum, confertur. Quod vero de Deo dicitur semper est, usu quidem quo de naturalibus hoc
philosophi praedicant, significat unum tantum. Nam de quocunque naturalium dicitur semper est, ita
intelligitur quasi dicatur: Quod omni praeterito fuerit, omni et praesenti est, quoquo scilicet modo
illud quodlibet praesens sit, omnique similiter futuro erit, id est, dum fuerunt quaeque caetera, et
dum quaelibet sunt, et dum quaelibet erunt, et fuit, et est, et erit. Ex his potest intelligi, cum in
naturalibus, et in mathematicis, et etiam in pluribus aliis dicitur, erit, fuit, vel hodie est, vel cras erit,
vel semper est, neque absolutam, neque simplicem esse intelligentiam. Intelligitur enim diversorum
temporum collatio atque collectio. Nam qui dicit de aliquo, heri fuit album, tempus quo illud heri
fuisse album praedicat, nullis quidem instantibus, nullis futuris, nec omnibus praeteritis, sed his
tantum temporibus confert, quibus vel idem secundum alia, vel quaecunque caetera secundum
quaelibet intra ejusdem diei finem atque initium, sive simul, sive succedendo aliis alia fuerunt
hesterna. Qui vero dicit de aliquo, hodie est album, tempus quo id hodie albere proponit, nullis
quidem praeteritis, nullis futuris comparat; sed solis tamen omnibus his temporibus, quibus vel
idem secundum alia, vel quaecunque alia secundum quaelibet sunt hodierna. Similiter qui ait de
quolibet, cras erit album, omnium aliorum et ejusdem secundum caetera, quibus erunt, crastina
colligens tempora, cras erit album, significat. In his ergo collationibus confert ejus tempus quod
dicendo non omnium, sed multorum tempora colliguntur, quibus aliud aliquod tempus confertur.
Nihil enim in quolibet rerum genere sibi ipsi potest conferri: unde si dicatur, Plato sedet dum sedet,
ridiculum est. Qui autem, exceptis tribus quae philosophi ponunt principiis, id est, οὐσία, εἰδέα,
ὕλη, de aliquo dicit semper est, universorum quae fuerunt, et sunt, et futura sunt, universa tempora
colligere: scilicet et illa omnia quibus vel fuit, vel est, vel erit, quod semper esse proponit; et
aliorum omnium nomina, quibus quocunque modo vel fuerunt, vel sunt, vel futura sunt, et his illa
confert dicendo, semper est. Cum enim, sive praeteritorum inter se, vel cum caeteris, sive
praesentium, sive futurorum, similiter facta collatio, multa colligendo plura relinquit: ut cum dicitur
heri, hodie, cras, pridie, perendie, horno, ante, post, nunc, olim, modo; et si quod aliud est, quod
proprie vel praesens, vel praeteritum, vel futurum, vel communiter horum quodlibet significetur,
collatio haec qua dicitur nunquam, vel semper est, sicut dictum est, omnino nullum relinquens,
omnium omnia tempora colligit. Unde recte ait:

Quod cum dicitur aliquid semper esse, significatur quod omni praeterito, etc.] Quod, id est, semper
esse ex hoc collationis atque collectionis sensu, potest secundum philosophos dici, et de coelo et de
caeteris corporibus perpetuitate sui motus immortalibus. Cujuslibet enim illorum id quo est aliquid
nequaquam est solitarium: imo sunt in quolibet illorum diversa, non modo proprietatibus, verum
etiam generibus: quorum aliquibus decedentibus alia succedunt, ac per hoc temporum diversitate, et
esse, et moveri dicuntur. Nam juxta numerum rerum quae durant temporibus, ipsorum quoque
quibus durant, est temporum numerus: quorum tamen aliqua decedentium et succedentium
continuatione, vel simul essendi consortio uniuntur, ac per hoc multa tempora unum tempus, id est,
unus annus, unus mensis, unus dies, una hora, unum momentum dicuntur. At de Deo non ita dicitur,
semper est, et intelligitur quidem collatio atque collectio, sed differt. Nam in caeteris quae dicuntur
semper esse, tempora temporibus conferuntur. In hoc vero aeternitas temporibus. Deus enim est
quod est, non mora temporis, sed aeternitatis. Caetera vero quae quolibet modo sibi invicem
adunantur, scilicet vel intrinseco concretionis, vel extrinseco cujuslibet appositionis habitu, moris
temporum, quas diversorum diversis habitibus diversas ipse horum omnium auctor accommodat,
durant. Excedit etiam omnia tempora haec aeternitatis Dei ad illa facta collectio. Dicitur enim Deus
semper esse, non modo quia fuit omni praeterito, est omni praesenti, erit omni futuro; verum etiam
ante et post omnia tempora, vel et actu et natura, vel saltem natura temporalium. Nam omne quod
fuit, vel est, vel erit, essendi initium vel habuit, vel habet, vel habebit; finem vero quantum ad actum
quidem non omnia, sed quantum ad naturam, et ad illius quo auctore sunt potestatem, omnia habent.
Aeque etenim universa subjecta ejus potestati sunt, ut scilicet, sicut quaecunque non fuerunt,
possunt fuisse, et quaecunque non sunt, vel non erunt, possunt esse; ita etiam quaecunque fuerunt,
possunt non fuisse, et quaecunque sunt vel erunt, possunt non esse. Naturaliter enim nullum
intervallum unus simpliciter terminat finis. Unde et intervallum vocatur, quod scilicet diversis
interjacens terminis, eorum pluralitate valletur. Sic enim et γραµµή, hoc est linea diversis punctis; et
ἐπιπολή, hoc est diversis superficies γραµµαῖς; et στερεόν, hoc est solidum diversis ἐπίπέδοις, et
interjacens vallatur, et vallatum interjacet. Similiter ergo, quoniam aeterna lege naturae sancitum
est, ut constet genitum nihil, temporum quoque intervalla non uno, sed diversis terminantur, essendi
videlicet naturali statione atque inchoatione. Quidquid enim mora temporis non dico actualiter, sed
naturaliter durat, naturaliter et inchoat, et est, et desinit. Quod vero mora aeternitatis durat, sicut non
actu, ita nec natura incipit, vel desinit esse. Ideoque nec intervallum potest vocari, et sine aliquorum
decedentium et succedentium motu, est omni temporali intervallo protensior. Cum ergo semper esse
dicitur Deus, esse quidem οὐσία, semper vero aeternitate, intelligitur aeternitatis cum temporibus
hoc sensu facta collatio, ut hac dictione, quae est semper, dictum accipiatur eum fuisse non modo
dum fuerunt, quae fuisse dicuntur, verum sine aliqua vel actuali, vel naturali inchoatione, antequam
fuerint et esse dum quaeque praesentia sunt, vel actum, vel saltem natura; et futurum esse non modo
dum erunt, quae futura sunt, sed etiam sine actuali vel naturali termino: potius quam sive actu, sive
saltem natura non erunt. Et sic quidem excedit tempora aeternitatis, ad ipsa, dictione quae de Deo
dicitur, semper facta collatio. Collectio vero omnia quibus vel fuerunt, vel sunt, vel futura sunt, vel
actu, vel natura, universorum tempora colligit; qui ad ipsa consortio collationis respiciens, ait: Deus
semper est. Sed quoniam non sunt multa, vel simul, vel decedentium, vel succedentium
continuatione, quibus Deus sit, nulla est etiam multitudo morarum quibus illud esse quod
significamus cum dicimus Deus est, duret. Ideoque qui dicit, Deus semper est, quamvis eorum
quibus confert temporalium morarum infinitam multitudinem colligat, multitudinem tamen illarum
quibus duret illud quod confert (quia nulla est), nullatenus colligere potest. Deus enim semper est,
quoniam semper quod cum temporalibus temporalia conferuntur, utrorumque collatorum tempora
colligit: hic ubi aeternus temporalibus confertur, in eis quidem, quibus confertur, diversitas
praeteritorum, et praesentium, et futurorum omnium collecta intelligitur. In eo autem quo confertur,
quamvis ipse fuisse, esse, futurus esse dicatur, quia tamen eadem, et singulari, et simplici mora
aeternitatis intelligitur fuisse, et futurus esse, qua hoc instanti esse, absque cujuslibet diversitatis
collectione praesentis est temporis; utque apertius ex comparatione intelligatur quod dicitur, inter
nostrarum, id est temporalium rerum ac divinarum praesens, quod utrumque est, nunc idem
significatur, hac dictione, qua dicitur nunc, tantum interest, quod nostrum nunc, id est quorumlibet
naturalium instans, facit rerum naturali saltem decessione et successione, vel earum quae actu non
moventur cum illis quae actu moventur consortio, quasi currens tempus, et collectione diversarum
inter se morarum sempiternitatem. Divinum vero nunc, id est instans, quod significatur cum dicitur
Deus nunc est: vere permanens, neque ulla rei qua intelligitur Deus esse, actuali vel naturali
decessione et successione movens sese, atque ita consistens, quod et cum dicitur Deus fuit, Deus
erit, eadem singulari mora fuisse, et futurus esse proponitur: quae, cum dicitur Deus est, cogitatur,
aeternitatem facit. Non enim ejus quo fuisse dicitur abscessu, vel ejus quo futurus esse proponitur
accessu, sed ejus quo dicitur esse permanentia, sicut esse, ita fuisse ut futurus esse pronuntiatur. Ac
per hoc sicut est una singularis, et individua, et simplex, et solitaria essentia, qua aeternus ipse fuit,
est, erit Deus: ita est una, singularis, et individua, et simplex, et solitaria mora, quae vocatur
aeternitas, qua Deus ipse fuit, est, et erit aeternus. Ipse namque et est, et est Deus, et aeternus. Sed et
est, et est Deus, essentia. Est vero aeternus mora. Et sic quidem hoc nomine quod est nunc, cum
dicitur, Deus est nunc, una tantum singularis intelligitur mora, quae vocatur aeternitas, qua etiam
sine principio fuisse, et sine fine futurus praedicatur. Cum vero de aliquo temporali proponitur, ut
homo nunc est, vel coelum nunc est (quoniam haec non uno tantum, sed pluribus, vel simul, vel
decedentium et succedentium naturali saltem motu sunt), non est tantum una, sed plures morae,
quarum saepe aut diversae simul, aut quandoque una, quandoque alia est, quibus vel qua illud
quodlibet nunc esse pronuntiatur, nunc eadem saepe, sed alia fuisse, alia futurum esse. Cui nomini,
scilicet nunc, quod hoc, de quo dictum est aeternitatis unius de Deo, temporum multorum de
temporalibus sensu dicitur (si loquendo de temporalibus adjicias semper), facies hanc
propositionem, ejus quod est nunc illarum morarum, quae subsunt hoc nomine locutionum
vicissitudo commutat, omnium decedentium et succedentium, motu quasi cursum quemdam jugem,
sine intermissione, indefessumque, sine terminatione, ac per hoc perpetuum, quadam aeternitatis
imitatione: quod, id est, quae cursus perpetuitas, collectione morarum quibus sit motus, est vero
nomine sempiternitas. Differt tamen a perpetuitate, quoniam hoc nomine quod est perpetuitas
intelligitur sine collatione collectio; hoc vero, quod est sempiternitas, cum collectione; collatio
aeternitatis autem nomine neutrum, id est, neque collatio neque collectio. Sicut enim praedictum
est, una singulari, et individua et simplici, et solitaria mora quae vocatur aeternitas, Deus
praedicatur proprie aeternus: haec et sine principio, et decisione et continuatione ideo carere dicitur,
quia Deus ea qua fuit, et est, et erit, essentia simplici, nec actu, nec natura desinit esse, vel coepit;
pro hac tamen perpetuitas et sempiternitas, quoniam utraque sui cursus interminabilitate eam quae
sine motu est interminabilem instantiam aeternitatis imitatur, saepe ponitur, cum scilicet Deus
perpetuus ac sempiternus vocatur.

Rursus, etc.] Quod nulla res sit aliquid, vel loco quo homo, et hujusmodi alia esse alicubi, et Deus
ubique esse dicitur; vel tempore quo homo, et hujusmodi quodlibet esse aliquando, et Deus semper
esse pronuntiatur, hucusque dixit. Nunc de habitu et actione idem dicit ita: Rursus, habere et facere,
id est habitus et actio, eodem modo quo locus et tempus de Deo et aliis praedicantur. Verbi gratia
etenim de homine dicimus, praedicando habitum, vestitus; praedicando actionem, currit. De Deo
vero, praedicando habitum, cuncta possidens, et praedicando actionem, regit. Ecce quod his verbis,
rursus quasi prout de eo loco et tempore diximus, nihil de utrisque, id est neque de homine neque de
Deo dictum est: ita quod dictio intelligenda sit de eo quod est esse, id est ex hoc sensu, quod
vestitum esse, vel currere hominem, sit ipsum aliquid esse; et quod Deum possidere cuncta vel
regere, sit eum aliquid esse: quamvis qui vestitus est vel currit, sit aliquid, et qui cuncta possidet vel
regit, aliquid sit. Sed omnis haec habituum atque actionum praedicatio exterioribus datur. Utque hoc
aliis verbis dicatur: Haec omnia, id est et habitus et actiones, de quibus nunc loquimur, et loca et
tempora, de quibus praediximus, quodammodo referuntur ad aliud, id est aliis quam his quibus
quodlibet subsistens est aliquid, putat mens rationalis aliquod subsistentium, vel esse alicubi, vel
esse aliquando, facere aliquid; et Deum vel ubique, vel semper esse, vel possidere vel regere quae
possidet aut regit. Nam etsi quis naturalem habitum cogitet, quem multi philosophi dixerunt esse
substantiam, et ejus vel accessu generationem, vel abscessu corruptionem contingere: ut animatum,
manutum, capitatum, et hujusmodi, nec eo etiam id cujus ad aliud concursu vocatur habitus, esse
aliquid intelligitur. Nam etsi esse hominum, quod est esse, aliquid confert, vel aufert partim
animatum, partim capitatum, partim manutum, minime tamen vel corpus, cui conjungitur anima; vel
truncus humani corporis, cui conjungitur caput; vel lacertus, cui conjungitur manus, et quorum
concursu in homine quodlibet praedictorum dicitur habitus, hac junctura est aliquid. Quod est autem
ex alterius ad alterum concursu in eo qui constat ex eis, ipse qui constat haec habere dicatur, ut
animatus ab habendo junctam corpori animam, et capitatus ab habendo junctum trunco humani
corporis caput, et manutus ab habendo manum junctam lacerto: ex his patet, quae toto aliquo ita
sunt aliquid, ut non sit aliqua pars eorum, ad quam solam, dum illorum quidlibet eo toto esse aliquid
cogitat, intuitu mentis aspiciat. Ut si quis animam spiritum esse cogitet, nequaquam hoc cogitando
hoc eam esse secundum aliquam ejusdem partem existimat. Unde manifestum est quod ipsa non ab
habendo in se spiritum, spiritus est; similiter et homo non ab habendo in se hominem, homo est. Sic
ergo praedicatio alia est, qua vere inhaerens inhaerere praedicatur; alia quae quamvis forma
inhaerentium fiat, tamen ita exterioribus datur, ut ea nihil alicui inhaerere intelligatur. Cujus
praedicationis differentiam, quod scilicet alia sit inhaerentium, alia non inhaerentium, sic idem
conductis in unum utriusque jam positis exemplis, facilius internoscimus. Attende quod non ait
noscimus, sed internoscimus. Nam in oppositis, et maxime illis quae ut ad aliquid, aut ut habitus et
privatio, aut ut affirmatio et negatio opponuntur, quoniam unius ratio quodammodo pendet ex
altero, et vicissitudine nunc hoc, nunc illud attendenti facilius contingit utriusque cognitio, et
manifestius patet differentia, si utriusque in sui ad se comparationem propositis, ab uno eorum
aliquid removetur, ut alteri conferatur; aut uni confertur, ut ab altero removeatur. Ut in his, qui
homo est; ut Plato, vel Cicero, vel Typhon; vel qui Deus est, ut Pater, vel Filius, vel Spiritus
sanctus. Quod dicitur illorum quilibet esse homo, vel illorum quilibet esse Deus, refertur ad
substantiam, non quae est, sed qua est, id est, non ad subsistentem, sed ad subsistentiam. Non enim
subsistens tantum, sed etiam subsistentia appellatur substantia, eo quod utraque accidentibus,
diversis tamen rationibus substant. Subsistens igitur est substantia, non qua aliqua rerum est aliquid:
nihil enim subsistente est aliquid, sed est illa substantia quae est aliquid. Subsistentia vero est
substantia, non cui quid nitatur, quo ipsa aliquid sit, sed qua solum subsistens est aliquid, id est, est
homo, vel est Deus, ut quilibet illorum praenominatorum. Similiter qui justus est, hoc quod dicitur
esse justus, refertur ad qualitatem, id est intelligitur esse justus qualitate, non quae aliquo sibi
nitente sit aliquid, sed qua scilicet subsistens, cui ipsa nititur, est aliquid, id est, vera ratione essendi
est justus. Eodem modo qui est magnus, hoc quod dicitur esse magnus, refertur ad quantitatem, non
quae alio quolibet aliquid sit, sed qua subsistens, cui nititur ipsa, est aliquid, id est vera essendi
ratione est magnus: quod secundum quantitates spatiorum, id est linearum, superficierum,
soliditatum, intelligitur esse. Nihil enim vel puncto, vel unitate, vel numero, vel loco, vel tempore
magnum est. Haec ergo sunt, id est, subsistentiae, qualitates, quantitates, spatiorum quibus solis
subsistens esse aliquid praedicatur. Nam in caeteris, id est caeterorum praedicationibus, nihil tale
est, id est nullo aliorum, hoc est, neque quantitatibus illis, quibus nihil est magnum, neque aliorum
generum praedicamentis subsistens est aliquid. Etenim, verbi gratia, qui dicit aliquem in foro esse,
ut hominem; vel esse ubique, ut Deum, refert quidem ad praedicamentum quod est ubi, id est loco,
qui ex collatione solet accipi accidente, hoc esse intelligit; sed non quo loco aliquis ille, id est, vel
homo, quem esse in foro; vel Deus, quem esse ubi dicit, vera essendi ratione est aliquid, velut vere
est justus, justitia. Item cum dico, currit homo, vel regit Deus, vel homo nunc est, vel Deus semper
est, refertur quidem vel ad facere, ut currit, et regit; vel ad tempus, ut nunc, et semper. Sed tamen
illud divinum tempus, id est aeternitas simplex, interim, dum scilicet quod cogitamus propriae
significationis verbis explanare non possumus, et aliqua proportionis ratione verba transferimus,
potest dici semper, quod verbum non modo ex collationis, sed etiam collectionis dicitur sensu. Sed
non; quasi: refertur quidem currit et regit ad facere, nunc et semper ad tempus; quoniam actione
currit vel regit, tempore nunc vel semper est. Sed non quo aliquo istorum, id est, vel cursu homo,
vel regimine Deus, vel tempore homo, vel Deus, est aliquid, velut uterque ipsorum est magnitudine
aliquid, id est magnus. Similiter habitus nulli eorum quorum concursu dicitur habitus, esse aliquid
confert: de quo id non recapitulat, ubi, exempli gratia, caetera de quibus magis videbatur
rememorat. De relatione idem inferius latius dicturus est. Situs quoque et passio illis de quibus
praedicantur, non confertur aliquid esse, quoniam ipsis et maxime Deo non insunt: nam situm
passionemque requiri in Deo non oportet; neque enim in Deo sunt, sicut nec in caeteris
subsistentibus.

Jamne, etc.] Hucusque praedicationum differentiam exemplis praedicamentorum diversi generis


demonstravit, unde generaliter concludit praedicationes differre aliis verbis, eamdem differentiam
replicans. Ait ergo: Jamne patet, his quae posita sunt exemplis, quae sit omnium praedicationum
differentia? Quasi: Patet utique hoc, quod scilicet aliae quidem earum quasi monstrant rem, id est,
esse quidlibet eo quo est; aliae vero non rem, id est, non esse quidquam eo quo est, sed quasi
quasdam circumstantias rei. Loca, tempora, actiones, passiones, habitus, situs, recte vocat rei
circumstantias: quoniam quamvis esse in loco, vel in tempore, non sit esse aliquid, tamen nihil est
in loco vel in tempore, nisi ipsum sit aliquid. Similiter quamvis agere, vel pati, vel habere, vel sisti,
non sit esse aliquid, tamen quidquid agit, vel patitur, vel habet, vel situm est, est aliquid. Quoniam
ergo nihil est loco, nec tempore, nec actione, nec passione, nec habitu, nec situ, tamen ea de quibus
haec praedicantur sunt subsistentiis et qualitatibus omnia, aliqua vero etiam intervallorum suorum
quantitatibus, patet quod hae tres praedicationes rem, illae vero rei circumstantias demonstrant,
quodque illa tria ita praedicantur, ut rem subsistentem eis esse aliquid ostendant. Illa vero alia
praedicantur quidem, sed non ita ut rem subsistentem eis esse aliquid ostendant, sed potius
extrinsecus, id est ex aliorum collationibus, et diversae rationis consortiis accommodatum aliquid
quodammodo affigant. Non igitur haec secundum rem, sed recte extrinsecus comparatae
praedicationes dicuntur. Illa vero quae id de quo dicuntur, id est subsistens, designant, non aliis e
regione, sed se ipsis praedicatis esse aliquid, vocantur secundum rem praedicationes, quae
secundum rem praedicationes, cum dicuntur de rebus causa suarum subsistentiarum, quibus in illis
adsunt sibi subjectis, vocantur quidem accidentia, eo quod rerum illarum subsistentiis adsunt; sed
tamen secundum rem, eo quod ipsis subsistentibus ipsa quoque insunt, et eadem esse aliquid
faciunt. Cum vero dicuntur de Deo, qui quoniam simplex est, non est accidenti subjectus,
nuncupatur praedicatio, non modo secundum rem, verum etiam secundum substantiam illius de qua
dicitur rei.

Age nunc, etc.] Hucusque praedicamenta secundum diversas praedicandi rationes divisit; nunc
secundum quam harum rationum relationes praedicentur, ostendit. Ait ergo: Age nunc speculemur
de relativis, id est videamus qua ratione praedicantur relationes de his quae referuntur per eas. Ipsae
namque sunt pro quibus, id est, ut qualiter ipsae praedicantur intelligatur, omne quod dictum est de
praedicamentorum atque praedicandi diversitate, sumpsimus ad disputationem; et dicimus relationes
de his quae per eas referuntur relativis relationis nominibus sic praedicari, qualiter loca, et tempora,
et caetera quae praediximus rei circumstantias, et extrinsecus affigi, scilicet his de quibus
praedicantur minime conferre ut aliquid sint: quamvis quidquid eis refertur, non esse aliquid non
possit. Maxime enim haec, id est relativa, non videntur facere praedicationem secundum se, id est,
nullo eorum sic praedicatur relatio, ut id de quo praedicatur, ea esse aliquid intelligatur: quippe quae
perspicue ex alieno adventu constare perspiciuntur. Recte ait, et ex alieno et constare. Nam vera
diffinitione non secundum se, sed potius aliorum; nec modo dicuntur, sed etiam quaecunque ad
aliquid sunt. Age enim quoniam dominus et servus relativa nomina sunt, quibus de his quae ad
aliquid sunt relationes praedicantur, videamus utrumne praedicatio eorum ita sit, ut secundum se sit,
an minime secundum se, sed ex alieno adventu. Atqui hoc ex comparatione alicujus secundum se
praedicamentorum, et alicujus ex alieno adventu extrinsecus affixorum intelligi poterit. Si enim
intellectu alicui auferas esse servum, non dico auferes, sed eodem intellectu jam abstuleris alium
quoque esse dominum: eo quod dominus servi dominus ita dicitur, quod non modo qui dominus est
habet servum, sed etiam esse dominum est habere servum. At opponit quis, dicens: Cum album
albedine album sit, nonne similiter etiam si auferas albedinem, in eodem abstuleris quoque album?
Respondemus utique, sublata albedine, album quoque in eodem esse sublatum, sicut sublato servo,
dominus quoque in eodem sublatus est. Sed quamvis haec sese consequuntur, similiter tamen
interest, id est, consequendi ratio ex connexorum inter se diversa ratione differt, quod scilicet ipsa
albedo albi, accidit ipsi albo. Non enim aliquid aliud albedine intelligitur, quod cum acciderit albo,
ejus gratia dicatur albedo esse albi; sed ideo dicitur albi albedo, quoniam ipsa albedine album est.
Qua sublata, id est, cujus ipsius non alterius rei abscessu, perit nimirum album. At in domino non
est ita sicut in albo: si enim auferas, sicut dictum est, aliquem esse servum, perit quidem
vocabulum, quo alter aliquis vocabatur dominus, id est alter aliquis desinit esse dominus; sed servus
non accidit domino, id est non ideo, cum aliquis desinit esse servus, alter desinit esse dominus,
quod servitus ita accidat domino, sicut albedo accidit albo; sed ratione quae in civilibus
consideratur, domino accidit quaedam potestas, qua servus, ne ultra quod debet praesumat,
coercetur. Quae potestas domino accidens, quoniam deperit, id est a domino recedit, sublato servo,
id est sublata servitute ab altero, constat eam potestatem, non dico non accidere, sed non per se
accidere domino, sicut albedo albo; sed per accessum servorum quodammodo, id est ratione alia
quam accessus locorum, vel temporum, vel habituum, vel quorumlibet aliorum contingat
extrinsecus comparatum.

Non igitur.] Quasi: Quandoquidem extrinsecus accessu comparato relatio praedicatur, igitur non
potest dici praedicationem relativam, id est relationem praedicatam, vel addere secundum se
quidquam rei de qua dicitur, vel minuere secundum se, vel mutare secundum se. Quae relativa
praedicatio tota consistit, sicut praedictum est, non in eo quod est esse (quoniam nulli confert
aliquid esse), sed potius consistit in eo tantum quod est habere se ad aliud, in comparatione alterius
ad alterum. Nec quolibet, sed aliquo modo se habendi, id est, non quo modo locorum vel temporum,
quod jam praedictum est, vel aliorum extrinsecus affixorum comparationibus ea de quibus haec
praedicantur, se habent; sed quod sese habent ad se, quae hoc ipsum quod sunt aliorum vere et
dicuntur et sunt, habentque saepe vicissitudinem quasi commutationis cujusdam, illa quae
relationum accessu se habent ad se, saepe vero non habent. Pater enim cujuslibet, ejusdem filius
esse non potest, et alicujus duplum, non potest ejusdem esse dimidium: et hoc modo multa
referuntur, quae omnia ideo ad aliud hoc loco se habere dicuntur, quoniam earumdem relationum
commutatione vicem sibi comparationis talibus relationibus collata, non reddit. Nec tamen ita
semper absque vice commutationis relata se habent ad aliud, sed aliquoties facta relationum
commutatione, se habent ad idem: quod hoc exemplo potest videri. Age enim stet quisquam, si
igitur accedam ei stanti dexter, erit ille ad me comparatus sinister. Erit quidem dico, non tamen ex
hoc sensu quod ille ipse vera essendi ratione, id est aliqua re sibi inhaerente, sit quod dicitur, id est
sinister; sed ideo quod ego illi jam ex sibi vere inhaerentibus perfecte subsistenti, extrinsecus
accesserim dexter. Rursus eadem, id est me ipsi et ipsum mihi commutatis relationibus comparo, ut
qua ille ad me se habebat, ea nunc ad eumdem me habeam; et qua ego ad illum me habebam, ea
nunc ad me idem se habeat. Nam ego accedo ad cum sinister. Ecce item ille ad me se habet, sed
relatione illi opposita, qua se ad me prius habebat. Modo enim fit ad me, et praedicatur esse dexter,
non quidem ex hoc intellectu, quod per se, id est vera essendi ratione, et re sibi inhaerente, ita sit,
quod dicitur scilicet dexter: velut qualitate sibi inhaerente est albus, ac quantitate sibi inhaerente est
longus; sed ideo quod me extrinsecus accedente ad eum, qui jam ex sibi vere inhaerentibus
subsistebat, ipse sit dexter. Atque id quod est dexter a me, et si magis placet dici, ex me est, id est,
ex hoc mei ad ipsum accessu, quo ego quoque fio magis quam sim, nec ut sim sinister. Minime vero
est dexter ex sese, id est, aliquo quo vel sit aliquid, vel esse possit. Ideoque esse dextrum aut
sinistrum neque addit aliquid ei de quo dicitur, nec minuit illud, nec mutat aliquo modo. Quare
certum est quod ea quae non faciunt praedicationem, id est, quae non praedicantur secundum
proprietatem, quae ita sit rei alicujus quod de illa dicatur, in eo quod ipsa est, id est qua praedicata,
id de quo praedicatur sit aliquid, nihil prorsus queunt alternare, vel qualibet veri nominis mutatione
mutare, nullamque omnino essentiam variari. Nam de quocunque dicuntur haec, minime conferunt,
ut id de quo dicuntur sit eisdem aliud, quam erat antequam de illo dicerentur.

Quorcirca, etc.] Ab eo loco ubi dixit, decem omnino praedicamenta traduntur, hucusque omnia
praedicamenta, tum secundum genera ipsorum, tum secundum rationes praedicandi, illa sive de
creatis his subsistentibus, sive de Deo, divisit. Nunc ad id propter quod de praedicamentorum et
praedicandi differentia interseruit, redit, et dicit, qualiter Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, qui sine
numero unum sunt, sint etiam numero plures. Quasi: Quandoquidem nulla illorum quae non
praedicantur de re in eo quod ipsa sit, id de quo praedicantur alternare possunt, quocirca si Pater ac
Filius dicuntur ad aliquid, ut utique vere dicuntur, nihilque aliud, id est nullo naturae
praedicamento, ut dictum est, differunt, nisi sola relatione, qua et ad Filium Pater, et ad Patrem
Filius dicitur: relatio vero non praedicatur ad id de quo praedicatur, quasi id ipsa relatione sit, et de
re de qua dicitur, nequaquam praedicatur ea praedicatione quae vocatur praedicatio secundum rem,
quia id de quo praedicatur, vel esse, vel aliquid esse ea non potest: manifestum est quod relatio non
faciet illam alteritatem, quae dic tur rerum, id est eam quam ea faciunt quae secundum rem
praedicari dicuntur, et quorum quolibet id de quo praedicatur aliquid est; sed potius, si dici potest,
faciet alteritatem, quae dicitur personarum. Nec hanc interpretationem aliquis tanquam verbum
profanae novitatis exsufflet: quoniam quidem id, scilicet hanc Patris et Filii alteritatem, qua Pater, et
est, et dicitur alter a Filio, et Filius alter a Patre, nullius naturalis praedicamenti nisi relationis
tantum diversitate, eo modo nunc interpretatus sum, dicens, hanc alteritatem esse personarum,
quomodo ab aliis pluribus ante me interpretatum est. Quod tamen vix intelligi potuit, et ideo ego id
expressurus et dicturus, personarum praemisi, si dici potest. Attende quoniam recte ait, si dici
potest, et item quod vix intelligi potuit. Nec ait, dici non potest, sed, si dici potest. Nec item ait, non
intelligi potuit, sed, vix intelligi potuit. Quibus verbis ostendit, neque dictionem hanc a nostrae
locutionis usu omnino abhorrere, neque rem omnino ab humanae intelligentiae sensu remotam: sed
ex aliqua rationis proportione transumptum sermonem, rem ipsam sicut est, minime posse explicare,
et praeter rationis plenitudinem sensum mentis in eo, quod non nisi ex parte concipi potest, laborare.
Ut ergo non tam ex rationis plenitudine, quam ex ejus aliqua, sicut dictum est, proportione
intelligatur, hujus nominis, quod est persona, a naturalibus ad theologica facta transsumptio,
dicendum videtur, quae subsistentium qua ratione vocantur personae. Quod ut facilius possit
intelligi, illa quae superius huic loco distinguenda reservavimus, distinguamus, scilicet quod
alicujus proprietas, alia ratione singularis, alia individua, alia personalis vocatur. Quamvis enim
quidquid est individuum est singulare, et quidquid est persona est singulare et individuum, non
tamen omne singulare est individuum, nec omne singulare vel individuum est persona. In
naturalibus enim quidquid est, alio quam ipsum sit aliquid est: et quoniam id quo est aliquid
singulare est, id quoque quod eo est aliquid singulare est. Nam plura numero sicut uno singulari non
sunt aliquid, ita unum aliquid sine numero esse non possunt. Itaque singularitate ejus quo est,
singulare est etiam id quo est, aliquid est. Saepe autem diversa numero singularia secundum aliqua
eorum quibus sunt, conformia sunt. Ideoque non modo illa quae sunt, verum etiam illa quibus
conformia sunt, unum individuum sunt. Ac per hoc neutrum illorum quibus conformia sunt, illa
quae sunt individuum est. Si enim dividuum facit similitudo, consequens est ut individuum
dissimilitudo. Attendendum vero, quod ea quibus id quod est, est aliquid, aut simplicia sunt, ut
rationalitas, aut composita, ut humanitas. Simplicia omnia vel actu vel natura conformia sunt,
ideoque nulla eorum vera dissimilitudinis ratione sunt individua. Composita vero, alia ex aliquibus
tantum, alia ex omnibus; quae non ex omnibus, similiter sicut et simplicia vel actu vel natura
conformia sunt, atque per hoc nulla eorum sunt individua. Restat igitur ut illa tantum sint individua,
quae ex omnibus composita, nullis aliis in toto possunt esse conformia, ut ex omnibus quae et actu
et natura fuerunt, vel sunt, vel futura sunt, Platonis collecta Platonitas. His ita se habentibus,
addendum est quod omne subsistens multorum, quibus est, id est generis et differentiae, et
accidentis, concretione subsistit, ac per hoc aliquo alioque est aliquid. Neque necesse est rem illam
quae sic aliquid est, ideo aliam esse, quoniam non tantum aliquo aliquid, sed etiam alio aliud; et
item alio aliud, aliquid est. Ut anima Platonis non modo genere spiritus est, quod est eam esse
aliquid, verum etiam alio, id est rationalitate aliud est, id est rationalis, atque multis aliis aliud et
aliud est, non tamen idcirco alia est, nam aliis atque aliis aliud est, atque aliud ipsa. Sed converso
generaliter dici potest, quod quaecunque res subsistens alii collata ab ea est alterutrius numero alia,
nullo illorum est aliquid, quorum quolibet illa a qua est alia, aliquid est. Nam etsi utraeque
subsistunt aliquibus ad se invicem ejusdem similitudine, nunquam tamen ejusdem essentiae
singularitate. Res enim a re nunquam dicitur alterutrius numero alia, nisi omnibus quibus est, sit ab
ea diversa. Sic igitur unaquaeque res a qualibet alia, quolibet eorum quibus aliquid est per se, ab ea
a qua alia est, aliquid est. Et quoniam quidquid aliquid est, ejus quo est singularitate unum est, sicut
res ab aliquo alia per se aliquid est, ita quoque per se una est. Hac itaque ratione et haec qualitas ab
alia qualitate per se una est, et hic qualis alio quali per se unus est. Non tamen haec ratio sufficit, ut
res quaelibet sic per se una nominetur persona. Multae enim sic per se unae, in uno sunt: ut in
homine uno corpus et anima, et omnia quibus illa sunt. Quamvis igitur anima hominis nullo illorum
aliquid sit, quibus ejus corpus aliquid est, ideoque a corpore alia et per se una sit, quia tamen et illis
omnibus quibus anima, et illis omnibus quibus et corpus aliquid est, unus qui ex his constat homo
est aliquid: neutrum illorum, id est, nec corpus hominis, nec ejus anima nominatur persona, quia
non omnino per se sunt. Quae etsi omnibus quibus sunt aliis alia a se sint, in uno tamen sunt
homine, qui est quidquid sunt corpus et anima, et aliud quam sunt corpus et anima. Corpus vero et
anima non sunt quidquid est ipse homo. Plato vero a Cicerone ita est alius, quod et nullo illorum
alter quibus alter est, et omnino nihil est, quod sit omnibus his quibus uterque est. Ideo a Cicerone
Plato, et a Platone Cicero, et quilibet eorum ab universis, a quibus similiter differt vere per se unus,
vera ratione persona est. Et quaecunque caetera a se invicem eodem modo sunt alia, id est,
quodlibet animal et quaelibet arbor, et hujusmodi infinita: quamvis ad rationales tantum
subsistentias hoc nomen quod est persona, philosophorum usus contraxerit, sicut in libro contra
Nestorium et Eutychen dicetur: et in naturalibus quidem sic est per se una, quaecunque res persona
vocatur, ut scilicet et cujuslibet illorum quibus est singularitate una sit, et dissimilitudine illius quo
nulli a se alii potest uniri individua, et nullo illorum quibus ipsa est aliquid, simul et singulariter illa
sit, quae in naturalium genere ab eadem est alia. Simul dicimus, quoniam ab aliquo generatus,
aliquo singulariter, etiam eodem est quo et genitor ejus, sed non in eodem tempore. Ea namque
paterni sanguinis corporalitate genitus aliquid est, qua singulariter genitor ejus, non dico adhuc est,
sed fuit aliquid. Singulariter vero dicimus, quoniam multorum quibus est conformitate, idem sunt ea
quae ab eadem re sunt alia. In naturalium autem genere dicimus, quoniam in mathematicis et aliis
generibus plura, et a se invicem, et a naturalibus ita sunt alia, quod et proprietatibus diversis diversa
una sunt, et dissimilitudine diversa individua, et quodcunque unum illorum est, nullum aliorum est,
et tunc personae non sunt. ut cujuslibet personae ex omnibus collecta proprietas. In theologicis vero
certum est quod et Pater alius est a Filio, et a Spiritu sancto, et Filius a Patre alius, et a Spiritu
sancto, et Spiritus sanctus a Patre et a Filio alius, et quod unusquisque horum trium est illa
singulari, ac simplici, et individua, et sola οὐσία , id est essentia, hoc quod est, qua alius est, unus
et simplex, et individuus, et absque diversae essentiae consortio Deus, ita quod ipsi tres simul sunt
unus essentiae proprietate, simplex sine illius compositione, individuus ipsius dissimilitudine, et
ejusdem ab aliis essentiis solitudine, ipsum Deus. Ex his ergo manifestum est, hoc nomen quod est
persona, theologicis minime convenire secundum plenitudinem ejus, a qua nomen est rationis; sed
ex proportione, quae in ejusdem rationis parte convenit, a naturalibus ad illa esse transumptum.
Quod enim de naturalibus dictum est, personam aliquam ita esse per se unam, ut nullo illorum
quibus est ipsa sit alia, non convenit theologicis personis, imo eodem quo est una, est alia. Sunt
tamen quaedam quae sicut in naturalibus, ita et in theologicis uni convenire non possunt; imo sicut
ipsa sunt ad se invicem alia, ita de aliis a se invicem dicuntur, ut generatio, nativitas, atque
connexio; haec enim de uno eodemque dici non possunt: non enim genitor natus est, nec natum
genitori connectit, neque natus est genitor, nec natum genitoremque connectit; et qui ab utroque
procedens eorumdem connexio est, neuter horum est, id est nec natus nec genitor, sed alius est qui
est genitor, alius est qui est genitus, alius qui est genitoris natique connexio. Sic igitur theologica
cum naturalibus in parte rationis illius, id est personalitatis, ad cujus plenitudinem naturalibus hoc
nomen inditum est, convenire intelliguntur, et in parte differre. In quo maxime illud est
attendendum, quod naturales personae his quibus unaquaeque aliquid est, prius a se invicem sunt
aliae, ut his per haec a se aliis, deinde hujusmodi extrinsecus affixa praedicamenta dicantur: quorum
oppositione, etsi non sint alia, recte tamen eorum quibus sunt, oppositione probantur esse alia.
Theologicae vero personae, quoniam ejus quo sunt singularitate unum sunt, et simplicitate id quod
sunt, essentiarum oppositione a se invicem aliae esse non possunt, sed harum quae dictae sunt
extrinsecus affixarum rerum oppositione, a se invicem aliae et probantur et sunt. Ideoque nomen et
numerum personarum in theologicis, et tam ineffabile verbis, quam incomprehensibile ratione
secretum auctor admirans, alteritatem illam, qua Pater, et Filius, et Spiritus sanctus a se invicem alii
sunt, appellaturus personarum, recte praemisit, si dici potest, et quod vix intelligi potuit.

Omnino enim, etc.] Quod alteritas haec, qua Pater, et Filius, et Spiritus sanctus a se invicem esse alii
praedicantur, non sit rerum, id est non sit secundum res illas quibus aliquid sint ea de quibus ipsae
dicuntur, sed potius secundum relationes sit, adhuc demonstrat. Nam quaecunque sive corporalia
sive incorporalia distant, his quibus sunt, sive substantialibus sive accidentalibus, distant. Et
corporalia quidem etiam locis his qui ex comparatione intelliguntur, id est, quibus corpus aliquod
citra corpus aliud, vel ultra, vel extra, vel intra, vel hujusmodi esse dicitur, distant. Incorporalia vero
nunquam locis, sed solis his quibus dictum est differentiis. Omnino enim magna veritas regulae, id
est magnae veritatis regula est, in rebus incorporalibus, non locis sed differentiis, quibus eis
subjecta subsistunt, effici vel numerales, vel individuales, vel personales distantias. Talium enim
differentiarum diversa proprietas, plures numero, et dissimilitudo individuas, et inconvenientia, qua
uni convenire non possunt, personas esse facit; cujusmodi differentiarum pluralitas, in Patre, et
Filio, et Spiritu sancto, qui non nisi una essentia sunt esse non potest. Certum est enim quod non
sunt substantialibus pluribus, neque vero accidentalibus: non enim potest vere dici Deo aliquid
secundum tempus accessisse, ut fieret Pater, vere. Non enim Pater coepit unquam alicujus accessu
esse Pater, sicut nunquam alicujus abscessu coepit esse. Hoc autem dico eo quod substantialis est ei,
id est Patri, productio Filii, scilicet id in quod ex se Filium generatione produxit, non nisi substantia
est. Sane aliter, quoniam in naturalibus sit generatione productio. Homo namque filium suum
generatione non modo in hominem subsistentiis, verum etiam in coloratum, et longum, et
hujusmodi accidentibus affectum produxit. Ideoque naturalis generationis productio partim
substantialis, partim accidentalis est, maxime cum ipsa generatione aliquibus, quibus ante non erat
accidentibus generans, sive generatus esse incipiant. In theologicis vero ea quae est generatione
productio, non nisi substantialis est: Pater enim Filium, non nisi in id quo ipse Pater substantiali
essentia semper erat, id est, in Deum generatione produxit: qua utique productione neuter esse
aliquid coepit. Nam et Filius semper est, quod a Patre nativitatem acceperit; et hoc quidem sensu
dictum intelligitur: Substantialis est Patri productio Filii. Et per hoc recte monstratum quod alteritas
personarum theologicarum non est rerum, id est non secundum aliqua quibus ipsae sunt. Caeterum
hoc nomen quod est productio, non est divinae essentiae nomen, quoniam solus Pater dicitur ex se
generatione Filium produxisse. Essentia igitur qua Filium esse Deum generatione dedit,
substantialis est, non modo ei qui genuit, sed etiam Filio ejus, et Spiritui, qui ab utroque procedit.
Relativa vero est praedicatio Patris, qua scilicet dicitur Pater solus ille qui genuit.

Ac si meminimus, etc.] Quae superius de Patris, et Filii, et Spiritus sancti secundum essentiam
unitate, et eorumdem relationes numerali diversitate diffusius, et quibusdam aliis, horum tamen
causa, interpositis dixerat, hic breviter recapitulat. Quasi: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, non
nisi relationibus differunt. Ac si meminimus omnium, quae in prioribus hujus scilicet operis
partibus de Deo dictae sunt sententiarum, ita, sicut nunc breviter dicemus, cogitemus, ex Deo
quidem Patre Filium Deum processisse, et ex utrisque processisse Spiritum sanctum Deum:
cogitemus videlicet hos minime locis distare. Quae utique recta est cogitatio, quoniam incorporales
sunt: quoniam vero, scilicet quod Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus sanctus est Deus
(supple), cogitemus, Deus vero nullas omnino neque similium neque dissimilium essentiarum habet
differentias, quibus differat a Deo: scilicet, vel Deus Pater a Deo Filio; vel idem Deus Pater a Deo
Spiritu sancto; vel Deus Filius a Deo Spiritu sancto. Sensus: cogitemus quod quilibet trium a nullo
eorum, eo quo ipsi sunt, differt. Ubicunque vero absunt hujusmodi differentiae, abest illa, quae
secundum earum diversitatem solet esse pluralitas. Ubi autem abest haec pluralitas, adest essentiae
unitas, qua essentiae unitate unusquisque eorum qui est ea, et etiam omnis simul sunt unius.
Ideoque et Pater est unus Deus, et Filius est unus Deus, et Spiritus sanctus unus est Deus: et Pater et
Filius et Spiritus sanctus simul, non nisi unus Deus.

Nihil autem] Quasi: Ubi abest pluralitas, adest unitas. In his autem de quibus nunc sermo est, non
est omnino alia unitas, nisi quae est ex singularitate divinitatis. Nam ex Deo nihil aliud gigni potuit
nisi Deus. Qui tamen a Patre nec est alius Deus nec ipse, nec ab utroque procedere potuit, nisi Deus.
Qui tamen nec alius ab eis Deus est, nec ipsi. Dicitur autem Deus, Deus, Deus, distributione quidem
illorum qui sunt Deus: quia primum de Patre, secundum de Filio, tertium de Spiritu sancto dicitur.
Ejus vero quo sunt Deus, non distributione, sed distributionis imitatione, quae proprius dicitur
repetitio unitatum, quam distributio. Quae repetitio in rebus numerabilibus non facit modis
omnibus, nullo modo facit pluralitatem eorum quae repetuntur.

Trium igitur] Quasi: Quandoquidem Deus, Deus, Deus, illorum quidem qui sunt Deus distributio
est, ejus vero quo sunt Deus repetitio: igitur trium, id est Patris, et Filii, et Spiritus sancti, idonee
constituta est essentiae unitas. Sed quoniam nulla relatio potest ad seipsam referri, id est, quoniam
nulla relatione aliquid ad se potest referri, sed semper ad aliud, idcirco quod ea praedicatio quae
relatione caret, id est qua non refertur ad aliquid, secundum seipsam est, facta quidem est illa quae
dicitur Trinitatis, hoc est trium numerositas, in eo, id est secundum id quod est praedicatio
relationis; servata vero earumdem unitas in eo, id est secundum id quod est indifferentia: scilicet vel
substantiae unius, quae tribus illis dicitur; vel operationis unius, quae aequaliter ipsi operantur; vel
omnino indifferentia ejus praedicationis, quaecunque dicitur secundum se, id est qua vel οὐσία ipsa
praedicatur, ut Deus, vel secundum οὐσίαν quodlibet extrinsecus affixorum: ut semper esse, vel
ubique, vel operari. Sic enim hoc loco intelligenda est secundum se praedicatio dici, qua scilicet,
sicut dictum est, vel ipsa essentia, vel secundum eam aliquid praedicatur, sive hoc per se, sive ad
aliud dicatur: per se quidem, sicut illa quae posuimus, scilicet semper esse, vel ubique, vel operari;
ad aliud vero, ut auctoritas et principalitas, quae sicut ipsa essentia indifferenter, et ideo singulariter
de tribus dicuntur. Nam et unusquisque illorum trium, et omnes simul sunt omnium creaturarum
unus auctor et unum principium. Quam auctoritatis atque principalitatis indifferentiam, ex οὐσίας
ipsorum, secundum quam de illis praedicantur, indifferentia, esse putamus. Unde et secundum
personalitatis rationem, quae proprietatum secuta differentiam de unoquoque illorum non relative,
sed per se praedicatur, minime illa est indifferentia, ut et unusquisque per se, et tres simul sunt una
persona. Pater namque quoniam Deus est, creaturarum omnium auctor et principium est; similiter et
Filius, et Spiritus sanctus. Quia vero idem Pater proprietate dicitur, qua Pater, qualiter in
praecedentibus diximus, alius a Filio et Spiritu sancto est, persona est, similiter et Filius, et Spiritus
sanctus, idcirco Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, omnium non tres auctores, sed unus solus auctor
sunt; nec tria principia, sed unum solum principium; non vero simul omnes una persona, sed tres
personae. Ex his quidem rationibus intelligimus de Patre, et Filio suo, et amborum Spiritu,
auctoritatem atque principalitatem, non pluraliter, sed singulariter praedicari, scilicet propter
essentiae, secundum quam de illis dicuntur, singularitatem. Personalitatem vero econtra, id est, non
singulariter de illis collectis, sed pluraliter dici, propter proprietatum scilicet, quibus a se invicem
alii sunt, diversitatem. Unde recte inferens, ait: Ita igitur, id est per haec manifestum est quod
substantia, quae Graece οὐσία dicitur, continet unitatem, id est facit ut Pater, et Filius, et Spiritus
sanctus sint ipsa essentia: et ejus singularitate Deus unus, magnus unus, bonus unus, et hujusmodi;
atque his quae secundum essentiam praedicantur, dominus unus, auctor unus, principium unum.
Relatio vero multiplicat trinitatem, id est eos qui essentiae singularitate sunt unus: relationum quae
de eodem dici non possunt, diversitate facit eos multos, et specialiter tres. Atque ideo, quoniam
scilicet rationes quas de diversis dici necesse est, faciunt multos, sola illa praedicamenta quae
dividentis relationis sunt, proferuntur singillatim atque separatim, id est, de quo dicitur unum, non
dicitur aliud. Nam non est idem Pater qui Filius, id est, ille qui est Pater non est Filius; et ille qui est
Filius non est Pater; nec idem uterque qui Spiritus sanctus; nec ille qui est Pater, est ille qui
utrorumque, id est, Patris dicitur, et Filii, et Spiritus sanctus; nec ille qui est Filius, est ille ipse qui
dictus est Spiritus sanctus; nec ille amborum Spiritus sanctus est aliquis illorum a quibus procedit,
id est, nec est Pater, nec Filius. Tantum Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt idem Deus, idem
justus, idem bonus, idem magnus, denique idem omnia illa quae secundum se poterunt praedicari:
ita plurali verbo debuit dicere, sunt, quoniam illi de quibus unam essentiam tot nominibus, id est,
Deus bonus, magnus, praedicabat, relationum diversitate plures sunt. Dixit tamen, est, verbi
singularitate juxta οὐσὶας, quam praedicabat, metiens unitatem. Qui loquendi usus saepe in humana
pagina invenitur: ut irae amantium, redintegratio amoris est. Non ait sunt pluraliter, quod tamen
deberet, quoniam nomen quod verbi personam simul et numerum juxta grammaticorum regulam
continebat, pluraliter praemiserat dicens, irae. Sed ait singulariter, est, propter hujus nominis, quod
est redintegratio, singularitatem, quod tamen non propter verbi personam et numerum, sed propter
qualitatem qua fit demonstratio, positum intelligitur. Similiter dictum est: Omnia Caesar erat, et
multa hujusmodi.

Sane, etc.] Dixit quod Pater et Filius et Spiritus sanctus, secundum id quo sunt id quod sunt, omnino
idem sunt, qualia in subsistentium genere ad se referri non possunt. Quaecunque enim subsistentium
ad se invicem referuntur, his quibus sunt differunt. Ut tamen quali potest similitudine hoc quod est
ineffabile innuat, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum, qui eo quo sunt idem sunt diversis
relationibus ad se referri, ait:

Sane, etc.] Quasi: Pater, cum quo Filius idem est, praedicatur relative ad Filium Pater. Quod utique
convenienter potest: nam sane sciendum est, etiam in rebus creatis praedicationem relativam, qua
scilicet aliquid referri ostenditur, non semper talem esse, ut semper ad aliquod tam nomine quam re
differens praedicetur, scilicet ut est servus ad dominum. Haec enim nomina et res illis significare, id
est servitus et dominium, et illa de quibus ipsae praedicantur, differunt. Sed (sicut dictum est) non
semper ad ista differens fit precatio relativa: nam omne aequale aequali aequale est, et simile simili
simile est. Quae videlicet ejusdem nominis sunt relationes. Ipsae quoque quantitates et qualitates,
secundum quas ea in quibus sunt aequalia sunt, atque similia: et si illa proprietate qua subjectorum
suorum altera quidem hujus, altera vero illius propriae sunt, diversae intelligantur: non tamen adeo
diversae sunt, sicut dupli et dimidii, et caeterorum inaequalium quantitates: aut sicut albi et nigri,
vel trianguli et quadrati, et caeterorum contrariorum seu disparatorum qualitates. Et ut ab apposito
exemplo non recedamus, quantitates et qualitates secundum quas aequalia et similia dicuntur, non
adeo diversae sunt, sicut potestas et vilitas, secundum quas ille dominus, iste vero servus dicuntur,
sed quodammodo unum sunt, non quidem ea quae ex singularitate est unitate, sed ea quae ex
proportione comparatur unione. Sed et ubi non unio collectionis, sed unitas proprietatis est, fit
quandoque praedicatio relativa, ut idem ei, quod est idem, idem est, non modo identitate unionis, ut
homo, idem quod homo est, nam Plato et Cicero unione speciei sunt idem homo, verum etiam
identitate, vere et quae ex proprietate est unitatis; ut rationale idem quod rationale est, veluti anima
hominis, et ipse homo, non unione speciei, sed unitate proprietatis, sunt unum rationale, cum tamen
partialitatis et totalitatis relationibus se ad sese invicem habeant. Anima enim pars hominis est, et
homo totum animae, quamvis homo sit quidquid est anima. Nam etsi anima non omnino est id quod
homo, homo tamen est idem quod anima. Et ut veniamus ad id propter quod de taliter
indifferentium relationibus diximus, in hac maxime de qua agimus Trinitate, id est in his tribus,
Patre scilicet, et Filio, et Spiritu sancto, similis est relatio: videlicet Patris ad Filium, et item
utriusque ad Spiritum sanctum; similis, inquam, ut ejus quod est idem, ad id quod est idem:
quomodo scilicet, sicut in his quae dicta sunt, non aufert relationem illa qualiscunque eorum
identitas, ita Patris ad Filium, et utriusque ad Spiritum sanctum relationem, non aufert haec, quae
tres singulariter unus Deus sunt eorum identitas. Id autem, scilicet vel referri aliqua inter se, quae
omnibus quibus sunt invicem idem sunt; vel quae referuntur invicem idem esse omnibus quibus
sunt, non potest inveniri in cunctis aliis rebus, id est, nullae aliae res sunt, in quibus hoc possit
inveniri. Quod si hoc est, ut utique est, quod in nullis aliis hoc inveniri possit, revera facit hoc
alteritas, quae est cognata caducis rebus. Non enim sine illorum quibus sunt alteritate diversa sunt a
se quaelibet subsistentia, nec nisi hac alteritate diversa possunt ad se invicem referri. Cum vero hac
alteritate omnia quae in his caducis ad se referuntur, a se sint altera, nos qui ex horum aliqua
proportione theologica cogitamus, nulla imaginatione ab his quae theologicorum sunt propria
debemus diduci, ut scilicet, quoniam naturalia nomina ad theologica transferentes, dicimus Patrem
ad Filium, et Filium ad Patrem, et Spiritum sanctum ad utrumque, et utrumque ad Spiritum sanctum
referri, putemus eos aliquibus eorum quibus sunt ad se invicem alteros; sed potius a proprietate
naturalium recedentes, oportet nos erigi intellectu simplici, ut scilicet horum trium, quamvis ad se
relatorum, et relationum proprietatibus diversorum, intelligamus unam solam simplicemque, qua
unusquisque est, et omnes simul sunt unus, et simplex Deus, essentiam, et nullatenus alterius
alteram, et alterius alteram. Et denique quicunque sive theologicum, sive naturale, sive quodlibet
aliud (prout potest intelligi) ita etiam aggredi intellectu oportet, ne quem in proportionum
comparationibus, extra illa propter quae comparationes inducuntur, aliqua phantasia imaginationis
decipiat. Sed de proposita quaestione, qua ex principiis naturalium rationum quaesitum est, an sit
una essentia eorum qui proprietatibus invicem a se sunt alii, et an proprietatum diversitas facit a se
invicem alios, quorum non est diversa essentia; et theologicis rationibus demonstratum, quod qui a
se invicem alii sunt, non nisi una singulari et individua omnino, et simplici essentia sunt idipsum
quod sunt; naturalibus vero, quod qui una essentia sunt id quod sunt, proprietatum diversitatibus,
absque illa quae vero nomine alteritas vocatur, a se invicem alii sunt, satis dictum est. Nunc, o
Symmache, et quicunque alii sapientes quibus hanc quaestionis investigationem vestri judicii
cupidus offerendam curavi, subtilitas formatae rationibus quaestionis, exspectat normam, id est
regulam vestri judicii, cujus quasi quadam appositione haec quae de quaestione dicta sunt, vere et
ordine congruo esse dicta monstratur. Quod et ipse supponit dicens: Quae, videlicet quaestionis
subtilitas, utrum recte an minime ordine et perfectione rationum decursa sit, id est, adusque
terminum explanationis deducta, statuet sola vestrae pronuntiationis auctoritas. Quod si, divina
gratia opitulante, argumentorum idonea adjumenta praestitimus catholicorum sententiae, sponte, id
est sine rationum argumentis, firmissimae, fundamentis fidei, id est, quoniam in fide fundatae,
laetitia perfecti operis nostri illuc remeabit, unde venit effectus, id est in eo laetabimur, Deo, scilicet
Trinitate, quo auctore perfecimus. Quod si humanitas, id est humanae naturae infirmitas, nequivit
ascendere ultra se, ut scilicet ineffabilia ex rationum locis ostenderet, quantum intelligentiae
imbecillitas perfectioni operi subtrahit, tantum incomprehensibilibus semper haerentis voluntatis
vota supplebunt.

[DE PRAEDICATIONE TRIUM PERSONARUM.]


AN. MANL. SEV. BOETII UTRUM PATER ET FILIUS AC SPIRITUS SANCTUS DE
DIVINITATE SUBSTANTIALITER PRAEDICENTUR LIBER, AD S. JOANNEM
DIACONUM ECCLESIAE ROMANAE [28]. (C)

Quaero an Pater et Filius ac Spiritus sanctus de divinitate substantialiter praedicentur, an alio


quolibet modo; viamque indaginis hinc arbitror esse sumendam, unde rerum omnium manifestum
constat exordium, id est ab ipsis catholicae fidei fundamentis. Si igitur interrogem an qui dicitur
Pater substantia sit, respondetur esse substantia. Quod si quaeram an Filius substantia sit, idem
dicitur; Spiritum quoque sanctum substantiam esse nemo dubitaverit. Sed cum rursus colligo,
Patrem, Filium, Spiritum sanctum, non plures, sed una occurrit esse substantia; una igitur substantia
trium nec separari ullo modo, aut disjungi potest, nec velut ex partibus in unum conjuncta est, sed
est una simpliciter. Quaecunque igitur de divina substantia praedicantur, ea tribus oportet esse
communia; idque signi erit, quae sint, quae de divinitatis substantia praedicentur, quod quaecunque
hoc modo dicuntur de singulis in unum collectis, tribus singulariter praedicabuntur hoc modo, si
dicimus, Pater Deus est, Filius Deus est, Spiritus sanctus Deus est; Pater, Filius ac Spiritus sanctus
unus Deus est. Si igitur eorum una deitas, una substantia est, licet Dei nomen de divinitate
substantialiter praedicari. [29] Ita, Pater veritas est, Filius veritas est, Spiritus sanctus veritas est:
Pater, Filius et Spiritus sanctus, non tres veritates, sed una veritas est. Si igitur una in his substantia,
una est veritas, necesse est veritatem substantialiter praedicari: de bonitate, de incommutabilitate, de
justitia, de omni potentia ac de caeteris omnibus, quae tam de singulis, quam de omnibus
singulariter praedicamus, manisfestum est substantialiter dici. Unde apparet ea quae cum in singulis
separatim dici convenit, nec tamen in omnibus dici queunt, non substantialiter praedicari, sed alio
modo: qui vero iste sit, posterius quaeram. Nam, qui Pater est, hoc vocabulum non transmittit ad
Filium, neque ad Spiritum sanctum; quo fit ut non sit hoc nomen substantiale inditum: nam si
substantiale esset, ut Deus, ut veritas, ut justitia, ut ipsa quoque substantia, de caeteris diceretur.
Item Filius solus hoc recipit nomen, neque cum aliis jungitur, sicut in Deo, sicut in veritate, sicut in
caeteris quae superius dixi. Spiritus quoque sanctus non est idem qui Pater ac Filius. Ex his igitur
intelligimus Patrem, Filium ac Spiritum sanctum non de ipsa divinitate substantialiter dici, sed alio
quodam modo. Si enim substantialiter praedicaretur, et de singulis et de omnibus singulariter
diceretur; haec vero ad aliquid dici manifestum est: nam et Pater, alicujus pater est; et Filius,
alicujus filius; et Spiritus, alicujus spiritus: quo fit ut nec trinitas quidem substantialiter de Deo
praedicetur. Non enim Pater Trinitas, qui enim Pater est, Filius ac Spiritus sanctus non est; nec
Trinitas Filius, nec Trinitas Spiritus sanctus, secundum eumdem modum; sed Trinitas quidem in
personarum pluralitate consistit, unitas vero in simplicitate substantiae. Quod si personae divisae
sunt, substantia vero indivisa, necesse est, vocabulum quod ex personis originem capit, id ad
substantiam non pertinere. At Trinitatem personarum diversitas fecit; Trinitas igitur non pertinet ad
substantiam. Quo fit ut neque Pater, neque Filius, neque Spiritus sanctus, nec Trinitas de Deo
substantialiter praedicentur, sed, ut dictum est, ad aliquid. Deus vero, veritas, justitia, bonitas,
omnipotentia, substantia, immutabilitas, virtus, sapientia, et quidquid hujusmodi excogitari potest,
substantialiter de divinitate dicuntur. Haec si se recte et ex fide habent, ut me instruas peto; aut si
aliqua re forte diversus es, diligentius intuere quae dicta sunt; et fidem, si poteris, rationemque
conjunge.

GILBERTI PORRETAE COMMENTARIA IN LIBRUM DE PRAEDICATIONE TRIUM


PERSONARUM.

Ex illius, de qua Symmacho Boetius scripserat, quaestionis investigatione, satis manifestum erat,
praedicamenta naturalium generibus rationibusque diversa, quarumdam propositionibus, rationum
ad theologica transferri, et de Deo quoque, quemadmodum et de subsistentibus, alia quidem
secundum se, alia vero ex collatione alterius ad alterum; et eorum quae secundum se alia quasi rei
circumstantias demonstrantia qualia sunt, etiam quaecunque dicuntur, ex collatione praedicari. Quia
tamen aliqui sensu parvuli, audientes quod Deus est simplex ipsum, et quaecunque de eo nominum
diversitate dicuntur: ut Deus, unus, aeternus, persona, principium, auctor, Pater, Filius, connexio, et
hujusmodi alia: ejusdem naturae ejusdemque rationis esse ita accipiunt, ut et essentia qua dicitur
esse Deus, sit et unitas, qua unus est; et aeternitas, qua aeternus est, et similiter caetera: et
econverso, ipse etiam Pater sit paternitas, et unus unitas, et aeternus aeternitas; et conversim, et
eodem modo in aliis omnibus quae de ipso quacunque ratione praedicantur. Scribit idem Boetius
Joanni Romano diacono de illis specialiter, quae nominibus his, Pater, Filius, Spiritus sanctus,
praedicantur. Ostendit autem illa et de diversis praedicari, et esse diversa non modo a se invicem,
verum etiam ab essentia, quae diversis nominibus una de eisdem dicitur, de quibus et illa diversa
salva Dei simplicitate dicuntur. Quamvis autem haec diversitas, aut non posse penitus, aut vix posse
monstrari videatur, tamen quia naturalium leges theologica speculatio non omnino admittit, tum
quia, sicut dictum est, in simplici Deo nomen cujuslibet diversitatis, error parvulorum abhorret, non
tamen eam sicut in re propter difficultatem obscura et propter obscuritatem difficili fieri solet,
multis vel probatarum scripturarum testimoniis persuadet, vel necessariarum inventionum
connexionibus probat, vel eorum quae incidenter, et quasi a latere disputationis emergere possent
amplificatione, explanat; sed quia nec malevolus, nec tardus est suus, cui scripsit, auditor, sola
propria unumquodque praedicandi ratione demonstrat. Illius enim proprietas praedicationis, qua de
quo unum praedicatur horum, aliud praedicari non potest, satis patenter ostendit: non modo inter se,
verum etiam ab omnibus illis quae de illorum substantiis communiter dicuntur, et ab eo maxime,
quod unum de tribus multis nominibus substantialiter praedicatur, haec esse diversa. Est autem haec
diversitas non modo numero, quo scilicet hoc est unum, quodlibet vero illud aliud est unum, verum
etiam natura generis, et loco rationis. Sed de naturali, atque ea quae secundum genus est, diversitate
modo tacens, eam quae secundum rationem est prius vestigat, circa finem illam quae secundum
genus est, quam numeralis ex necessitate sequitur, commemoraturus. Igitur tanquam in sophistarum
scena, vere dubiis indubius ipse sese conformans, ait:

Quaero an Pater et Filius et Spiritus sanctus,] id est horum nominum illa significata, quae diversis
rationibus grammatici qualitates, dialectici categorias, hoc est praedicamenta, vocant, praedicentur
substantialiter, id est, an juxta proportionem eorum quae in naturalibus vocantur esse subsistentium,
praedicentur de Divinitate, id est de illis qui, quoniam sola Divinitate sunt id quod sunt, non modo
Deus, verum etiam Divinitas appellantur, an non substantialiter praedicentur de ea: sed alio modo.
Addit quolibet, quoniam in naturalibus, a quibus ad theologicam hujusmodi verborum ex alicujus
rationis proportione translatus est usus, non unus solus praedicandorum est modus. Nam illorum
etiam quae non sunt aliquorum esse, quaedam secundum se, id est, non ex aliqua collatione
intelliguntur: ut album nullius collatione dicitur album; alia vero sic praedicantur, quod eorum
praedicatione ea de quibus praedicantur, aliis conferuntur: ut locus, quo aliquid dicitur esse ultra; et
tempus, quo dicitur hodiernum; et habitus, quo dicitur galeatum: et relatio, qua dicitur tale vel
tantum. His enim omnibus quaedam alia subintelliguntur. Item horum alia secundum rem, ut idem
album; alia affixa extrinsecus, ut idem locus, et caetera quae modo dicta sunt, et aliorum generum
alia. His et aliis qui secundum divisiones aliarum possunt ostendi modis, de subsistentibus multa
dicuntur. Ideoque cum haec ad theologica transferuntur, ibi quoque ea praedicandi modus est
multiplex.

Viamque, etc.] Quasi: Tanquam sophista quaero, an substantialiter, an alio modo, et quo alio, haec
praedicta de Deo, id est de his qui sunt unus Deus, imo una divinitas, praedicantur. Tanquam vero
serius demonstrator, quod horum de his verum sit, indagare magnopere curo, viamque indaginis
arbitror esse sumendam hinc, unde omnium rerum manifestum, hoc est manifeste firmum constat
exordium, id est ab ipsis catholicae fidei fundamentis. In caeteris facultatibus, in quibus semper
consuetudini, regulae generalitas atque necessitas accommodatur, non ratio fidem, sed fides sequitur
rationem. Et quoniam in temporalibus nihil est quod mutabilitati non sit obnoxium, tota illorum
consuetudini accommodata necessitas nutat. Nam in eis quidquid praedicatur necessarium, vel esse,
vel non esse quodam modo, nec esse, nec non esse necesse est. Non enim absolute necessarium est,
cui nomen necessitatis sola consuetudo accommodat. In theologicis autem ubi est veri nominis
atque absoluta necessitas, non ratio fidem, sed fides praevenit rationem. In his enim non
cognoscentes credimus, sed credentes cognoscimus. Nam absque rationum principiis fides concipit,
non modo illa quibus intelligendis humanae rationes suppeditare non possunt, verum etiam illa
quibus ipsae possunt esse principia. Spiritus enim qui ex Deo est dat hanc ipsi fidei prae rationibus
dignitatem, et in theologicis, et etiam in his quae infra theologica sunt, naturalibus scilicet, et
hujusmodi aliis quorum rationibus philosophorum fidem spiritus hujus mundi supposuit. Nam et in
naturalibus et in aliis, omnem rationem spiritualium fides antevenit, ut fide magis priusquam ratione
omnia judicent. Ac per hoc, non modo theologicarum, sed etiam omnium rerum intelligendarum,
catholica fides recte dicitur esse exordium, sive nulla incertitudine nutans, sed etiam de rebus
mutabilibus certissimum atque firmissimum fundamentum. Ab hoc ergo exordio seu fundamento
praedictae indaginis, viam inchoans, ait:

Si igitur interrogem, etc.] Quaesivit an Pater, et Filius, et Spiritus sanctus de his de quibus dicuntur,
substantialiter praedicentur, an quo alio modo. Quae quaestio non est simplex, sed ex diversis
quaestionibus juncta. His enim verbis de tribus illis diversa quaesisse intelligitur: primum, an
substantialiter, an non substantialiter, praedicentur, sed alio modo quam substantialiter. Denique
quo alio. Sed videtur primo quaerere debuisse, an praedicentur, an non. Quod et recte quaesisse
posset, quoniam omnium rerum aliae praedicantur, aliae non praedicantur. Quod si non praedicari
constaret, nihil quaerendum relinqueretur. Si vero constaret praedicari, recte quaereret quomodo
praedicarentur, scilicet an substantialiter, an alio modo. Et si non substantialiter, sed potius alio
modo, restaret quaerendum quo alio. Ipse vero, praetermissa prima quaestione, eo quod omnibus
certum est illa a quibus trina horum nominum appellatio est praedicari, secundam ac tertiam in una
conjungit. Sed in indagatione qua utrarumque decutit dubitationem, eas dividit: et primum, quid de
illa qua quaeritur an substantialiter, an non substantialiter praedicentur sentiendum sit, aperit ea
ratiocinatione quam Cicero simplicem conclusionem appellat, quae est hujusmodi: Quidquid de Deo
substantialiter praedicatur, id et de Patre, et de Filio, et de Spiritu sancto, et divisim de quolibet, et
simul de omnibus dicitur. Nullum autem horum a quibus tres illae sunt appellationes, scilicet Pater,
Filius, Spiritus sanctus, praedicatur de omnibus, vel singillatim, vel simul. Nullum igitur horum
substantialiter praedicatur. Hujus autem ratiocinationis primam partem, quam dialectici
propositionem vel sumptum, rhetores expositionem nominant, catholicae fidei auctoritate confirmat.
Ab hac igitur, inquit, viam indaginis sumens, si interrogem an ille qui dicitur Pater sit secundum
οὐσίαν sui substantia, id est essens sive subsistens, respondetur catholicae fidei auctoritate, quod
vere est substantia. Quod si quaeram an ille qui dicitur Filius substantia sit, ejusdem catholicae fidei
auctoritate, idem dicitur: videlicet, est substantia. Spiritum quoque sanctum nemo catholicae fidei
dubitaverit, id est dubitare poterit, esse substantiam. Sic igitur de singulis per se atque divisim
praedicatur substantia; nec modo divisim de singulis, sed et collectim de tribus eadem praedicatur
substantia. cum enim rursus colligo, simul supponens Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum,
eadem fide non plures numero essentiarum, sed essentiae unius singularitate, et omnino sine
numero una occurrit, qua ipsi dicuntur esse substantia, ideoque vere esse una substantia.
Manifestum est igitur quod horum trium est una substantia tantum, quae Graece quidem ούσια
dicitur, Latine vero, sicut dictum est, substantia vel subsistentia, vel, ut expressius dicatur, essentia:
quod nec separari ullo modo aut disjungi potest, nec velut partibus in unum conjuncta est. Quod
enim essentia dicitur una, singularitate seu proprietate rei quae de ipsis praedicatur, intelligendum
est non diversorum unione, quae saepe multa unum dici contingit; vel conformitate aliqua, qualiter
plures homines dicuntur unus homo, quoniam scilicet qui suis subsistentiis, quae a mathematicis
nominari possunt humanitates, sunt homines, et earum numerali diversitate plures, earumdem
conformitate similes, et similitudine sunt conformes; vel integritate, qualiter corpus et anima
dicuntur unum animal, non quidem quod haec ex quibus animal constat, sint aut esse possint animal
(nunquam enim partes alicujus sunt a tota forma totius), sed quod ipsum animal, quod ex eis
constat, est animal, a forma quae ex omnibus illius animae atque illius corporis subsistentiis constat,
quae etiam singularum partium singulae de eo quod sine alterius, vel utrarumque confusione
constat, ex partibus praedicantur. De quo in expositione libri qui contra Eutychen scriptus est,
plenius dicetur. Sunt et aliae rerum inter se ex suis proprietatibus diversarum, secundum alia
ipsarum consortia, uniones. Sed has, quas, ut videtur, contra quorumdam errores, divinae essentiae
unitate auctor removet, ut hujus operis qualitati explanatio responderet, tacitis caeteris quae huic
loco non faciunt, commemorare curavimus. Quidam enim haeretici, quorum errorem, ipsius erroris
tacito auctore, commemorat Epiphanius, dicunt Filium simul essentiae [30] cujus et Pater est. In
quo partim consentiunt Arianis, partim dissentiunt ab eis, ideoque Semiariani vocantur. Nam Ariani,
quibus Eunomius consentit, tam unione diversarum essentiarum quam unius essentiae singularitate,
negant Patrem et Filium unius esse substantiae. Quia namque creatura suo principio nec similis esse
potest, Filium, quem illorum dogma creaturam esse tota sui natura confirmat, Patri omnino
dissimilem putant. Hi vero Semiariani, Filium et Patrem esse unius substantiae, secundum quidem
essentiae singularitatem, negant, sed secundum diversarum essentiarum conformitatem affirmant.
Sic ergo substantiam, hoc est essentiam Patris et Filii, quae singularitate intelligitur unam,
quodammodo disjungunt et separant, qui unione similitudinis unam putant. Sicut enim ipsa quae
sunt similia, sic et illa secundum quae sunt similia, necesse est esse diversa. Alii autem haeretici,
quos similiter tacito auctore Philaster commemorat, sic triformem asserunt Deum, ut quaedam pars
ejus sit Pater, quaedam Filius, quaedam Spiritus sanctus, hoc est, quod Dei unius partes sunt, quae
istam faciunt trinitatem, vel ut ex his tribus partibus compleatur Deus, nec sit perfectus in seipso vel
Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus. Juxta quem errorem quidam legentes in Patre Filium esse,
interpretantur hoc tanquam in majore vase vas minus. Unde Philaster µεταγγισµονίτας hos vocat.
Nam ἄγγος Graece, vas dicitur Latine: µεταγγισµός autem introitum vasis unius in alterum. Hi ergo
substantiam, hoc est essentiam Dei sua opinione velut partibus in unum conjungunt. Si enim Deus
ex partibus conjunctus est, essentia quoque qua ipse est ex illis essentiis quibus Dei partes sunt,
conjuncta est. Quoties enim subsistens ex subsistentibus conjunctum est, necesse est ejus totum
esse, id est illam qua ipsum perfectum est subsistentiam ex omnium partium suarum omnibus
subsistentiis esse conjunctam. Non tamen ex converso dicimus, quod quoties alicujus esse constat
ex multis, ipsum quoque quod eo est, constet similiter ex multis. Contingit enim subsistens esse
simplex, id est ex subsistentibus minime esse conjunctum, cum tamen ejus esse sit multiplex: ut
anima simplex est, multis tamen subsistentiis aliquid est. Qualiter et aliqui Deum multiformem
opinantes, potentiam, sapientiam, bonitatem, tanquam diversas, uni simplici Deo attribuunt, et
ipsum unum eumdemque Deum secundum potentiam esse Patrem, secundum sapientiam esse
Filium, secundum bonitatem esse Spiritum sanctum, quibus possunt vitreis tamen non tam
argumentis quam argutiis asserunt. Hos itaque omnes destruit cum ait: Nec separari ullo modo aut
distingui potest, illa una trium qua sunt essentia, nec velut ex partibus in unum conjuncta est; sed
potius est una simpliciter, qua illi tres sunt unum, et simplex, et omnino id quod sunt. Non enim est
aliud quo sint, nisi illa individua et simplex essentia. Illa autem de tribus communiter, et divisim, et
collectim (sicut dictum est) praedicatur. Igitur quod de divina substantia, id est de Deo
substantialiter praedicatur, id tribus, id est Patri, et Filio, et Spiritui sancto, oportet esse commune.
Ita singulariter debuit dicere, quod et praedicatur, et id et commune: quoniam, sicut dictum est, non
nisi unum est, quod de his substantialiter dicitur. Quia tamen id quarumdam rationum
proportionibus, saepe diversis significandi modis ostenditur, id est, vel ad generum, vel ad
qualitatum, vel ad quantitatum mutationem, cum dicimus, Deus bonus, magnus, et hujusmodi aliis
nominibus significatur, pluraliter dixit: Quaecunque, et praedicantur, et ea, et communia. Nec
mirum si in theologicis, ubi cognatos rebus de quibus loquimur, non possumus habere sermones;
sed ad illa significanda illos qui sunt caeterarum facultatum ex aliqua rationis proportione,
transumimus, multis nominibus et diversis modis idem significamus, cum in naturalibus, ubi non est
tanta inopia nominum, idem saepe faciamus: ut corpus, corporale, corporeum, idem sed diverso
modo significant. Item animal animale, et homo humanum, et hujusmodi plurima.

Idque signi erit, etc.] Quasi: Quaecunque de divina substantia praedicantur, tribus communia sunt.
Idque signi, id est hoc signum erit, per hoc scilicet probabiliter intelligi poterit, quae sint illa quae
de Divinitatis subsistentia, id est de Deo substantialiter praedicentur, quod scilicet quaecunque, etc.
Quod ait signum, a rhetoribus sumit. Cicero namque inter illa probabilia inventa, quae fere fieri
solent, signum ponit: quod quidem id cujus dicitur signum, quoquo modo significari dicit, sed
majoris testimonii, et gravioris confirmationis indigere: qualiter et hoc loco praedicationis de tribus
simul et divisim, de singulis singulariter factae communitas, substantialitatis ejusdem dicitur
praedicati signum. Sic enim cruor, fuga, pallor, pulvis, et his similia, quorumdam factorum signa
quidem sunt, quae in continentibus cum negotiis, vel in gestionibus negotiorum fieri solent, tamen
infirma, quoniam et praeter negotia, quibus attribuuntur, contingunt: sic ista praedicandorum, et de
tribus divisim, et conjunctim communitas, substantialitatis praedicatorum signum quidem est,
quoniam multis hoc convenit communiter praedicatis, infirmum tamen, quoniam aliqua sunt quae et
de singulis divisim et conjunctim de tribus tam rei quam nominis singularitate communiter
praedicantur, quae illorum substantiae esse non possunt, quia non secundum rem, sed extrinsecus
affixa praedicamenta sunt, ut principalitas et actio. Nam et per se verum est, Pater est principium, et
item per se Filius est principium, et item per se Spiritus sanctus est principium; et etiam Pater simul,
et Filius, et Spiritus sanctus sunt unum principium. Sic et per se Pater est factor, et item Filius est
factor, et item Spiritus sanctus est factor; et etiam simul Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt
unus factor. Neque tamen principalitas, neque actio est eorum qua sunt id quod sunt essentia, sed
qui essentia sua sunt id quod sunt, relatione quae vocatur principalitas, referuntur ad creaturas, et
dicuntur earum principium, actione vero facere ipsa dicuntur. Et attendendum quod non coeperunt
esse principium, facere vero coeperunt. Ex quibus apparet quaedam esse quae aeternaliter, alia quae
secundum tempus tribus istis communiter conveniunt, nec tamen de ipsis substantialiter
praedicantur. Ideoque communitas praedicatorum infirmum signum est substantialitatis eorum. Ad
demonstrandum ergo quae sint quae de Deo substantialiter praedicantur, valet quidem communitas
praedicationis: quoniam omnium substantialium praedicatio tribus est revera communis; sed indiget
ipsa substantialitas testimonio alterius rationis, et loco gravioris ad confirmationem inventi,
quoniam non omnia quae communiter de his dicuntur, necesse est de ipsis substantialiter dici. Unde
et auctor iste cum dixisset, idque, hoc est praedicationis communitas, signum erit, quae sint quae de
Divinitatis substantia praedicentur; non ait quod quaecunque de tribus in unum collectis singulariter
praedicantur, dicuntur de singulis hoc modo, id est substantialiter, quod falsum esset; sed potius ait:
Quaecunque de singulis, id est per se dicuntur, hoc modo, id est substantialiter de tribus etiam in
unum collectis, hoc est simul suppositis, singulariter praedicabuntur. Quod exemplorum quoque
testimoniis confirmatur, hoc modo. Si scilicet dicimus divisim, Pater Deus est, item Filius Deus est,
item Spiritus sanctus Deus est, collectim quoque, Pater Filius Spiritus sanctus unus Deus sunt. Hoc
enim exemplo patet, Deitatem, quae de singulis divisim praedicatur, de eisdem simul collectis
praedicari. Igitur una Deitas eorum, id est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, si est (ut utique est) una
eorumdem substantia, illa quae Graece quidem οὐσία dicitur, Latine vero essentia, manifestum est
quod Dei nomen, id est Deitatem, hoc nomine quod est Deus, licet praedicari substantialiter de
Divinitate, id est de Deo, de Patre videlicet, et de Filio, et Spiritu sancto. Ita, id est, sic Deitatem,
quae substantialiter praedicatur, diximus et divisim de singulis, et collectim de tribus praedicari.
Similiter diximus veritatem, quae eorumdem essentia est, nec alia quam Divinitas, de illis et divisim
et collectim praedicari. Nam et divisim Pater veritas, id est verus est; item Filius veritas, id est verus
est; item Spiritus sanctus veritas est, id est verus est: et collectim, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus
non sunt tres veritates, sed sunt una singulariter et simpliciter veritas, id est unus verus. Ita
pluralitati personarum verbi pluralitatem reddere debuit, et dicere, sunt: jam propter praedicatae
veritatis singularitatem, singulariter dixit, est. Ecce hoc item exemplo patet veritatem, quae de
singulis praedicatur divisim, de eisdem simul collectis praedicari. Igitur una veritas horum si est (ut
utrique est) in his una substantia, hoc est essentia, necesse est eamdem veritatem de ipsis
substantialiter praedicari de bonitate quoque, et de incommutabilitate, et de justitia, et de
omnipotentia, ac de caeteris omnibus, quae tam de singulis divisim, quam simul de omnibus
praedicamus singulariter. Supple: Idem dicimus quod de Deitate et de veritate dictum est, quod
videlicet si sunt (ut utique sunt) una horum trium, substantia, manifestum est ea, imo sub multorum
diversitate nominum id de ipsis substantialiter dici.

Unde, etc.] Hucusque catholicae fidei auctoritate confirmavit illam suae ratiocinationis partem qua
dicitur: Quidquid de Deo substantialiter praedicatur, id et de Patre, et Filio, et de Spiritu sancto, et
divisim, et simul suppositis, singulariter dicitur. Nunc assumpturus quod nullum eorum a quibus
tres illae sunt appellationes, id est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, neque divisim, neque simul
de omnibus dicitur, et conclusurus: nullum igitur eorum substantialiter praedicatur, et hoc per
singula demonstraturus, prius tacitis nominibus istis, id est, Pater, Filius, Spiritus sanctus,
generaliter ait, ea, et quae in quorum generalitate haec specialia continentur. Tanquam igitur
assumptionis atque conclusionis locum breviter suae ratiocinationi interserens, generaliter ait: Unde
apparet ea. Quasi diceret: Deitas, veritas, bonitas, et quaecunque caetera de tribus substantialiter
praedicantur, de illis omnibus et divisim et conjunctim suppositis dicuntur. Unde apparet ea
generaliter quaecunque sint, quae cum in singulis separatim dici convenit, nec tamen eo quod
singulari nomine in omnibus dici queunt, non substantialiter praedicari, sed potius alio modo. Qui
vero iste modus sit, posterius quaeram.
Nam qui, etc.] Quasi: Vere quaecunque de quolibet istorum trium separatim dicta, non de omnibus
eodem singulari nomine dicuntur, non substantialiter praedicantur de ipsis. Nam, ista scilicet, Pater,
Filius, Spiritus sanctus, quae si praedicantur de singulis, quod non de omnibus, minime
substantialiter praedicantur, quod sine ambiguitate certum est. Ille etenim qui est Pater, hoc
vocabulum quo ipse Pater vocatur, non transmittit ad Filium, neque ad Spiritum sanctum: ut scilicet,
vel qui Filius est, vel qui Spiritus sanctus est, eodem vocabulo nominetur Pater. Quo fit ut hoc
nomen quod est Pater, ei qui solus dicitur Pater, non sit inditum substantiale, id est, res quae hoc
nomine praedicatur, non est ejus de quo praedicatur substantia, vere. Nam si esset substantiale hoc
nomen, id est res quae eo praedicatur, ut Deus, id est Deitas, ut veritas, ut justitia, ut ipsa quoque
substantia, id est ut οὐσία: quoniam hoc nomine quod est substantia praedicamus, de caeteris
quoque, id est Filio et Spiritu sancto diceretur. Item Filius solus recipit hoc nomen, quod est Filius.
Neque enim cum aliis, id est, Patre et Spiritu sancto illud jungit, id est hoc nomine; neque ille qui
Pater est, neque qui Spiritus sanctus est, dicitur esse Filius: sicut in Deo, id est in hoc nomine quod
est Deus, sicut in veritate, id est in hoc nomine quod est veritas, sicut in caeteris nominibus quae
superius diximus, quibus una οὐσία, quae illis significatur, de tribus quorum est essentia divisim et
collectim praedicatur. Ille quoque qui etsi cum Patre et Filio non modo ab οὐσία Spiritus, sed
etiam ab usu muneris, qui ex tribus aequaliter est, vel ab aeternitate qua semper sunt, quod οὐσία
sua sunt, sanctus vocatur, tamen horum nominum appellationibus ad proprietatem, qua ab eodem
Patre et Filio intelligitur, alius contractis nominatur. Spiritus sanctus non est idem qui Pater ac qui
Filius est. Deinde suam ratiocinationem concludit, et ait: Ex his igitur, id est, quandoquidem
quidquid de Deo substantialiter praedicatur, ut et de Patre, et de Filio, et de Spiritu sancto, et
divisim, et simul suppositis singulariter dicitur: neque vero Pater, neque Filius, neque Spiritus
sanctus, de eisdem omnibus vel divisim vel simul suppositis dicitur, recte intelligimus Patrem, et
Filium, et Spiritum sanctum, id est ea a quibus tres istae sunt appellationes, non substantialiter dici
de ipsa Divinitate, id est de illis qui, quoniam sola Divinitate sunt non modo Deus, verum etiam
Divinitas appellantur, sed potius alio quodam qui jam exponetur modo, ea intelligimus dici. Si
enim, quasi: Recte intulimus haec non substantialiter dici, ex eo quod non de omnibus vel divisim,
vel simul suppositis, Patre, et Filio, et Spiritu sancto, dicuntur; si enim quodlibet horum
substantialiter praedicaretur, certum est quod et de singulis divisim, et de omnibus simul suppositis
singulariter diceretur: quoniam omnium illa qua sunt substantia, est tantummodo una.

Haec vero ad aliquid dici.] Dixit haec non substantialiter dici, sed alio modo. Nunc quis ille modus
sit, aperit dicens: Manifestum vero est haec dici ad aliquid, id est secundum ea quae his nominibus
praedicantur, illos de quibus dicuntur hoc ipsum quod his praedicatis sunt aliorum esse, vere. Nam
et Pater alicujus, id est Filii est Pater; et conversim, Filius quoque alicujus, id est Patris est Filius.
Spiritus etiam alicujus, id est Patris aut Filii, imo et Filii et Spiritus, id est connexio.

Quo fit, etc.] Hic commemorandum videtur quod unitas omnium a se divisorum in quolibet
facultatum genere praedicamentorum comes est. Nam de quocunque aliquid praedicatur, id
praedicato quidem est hoc quod nomine ab eodem sibi indito, et verbi substantivi compositione
cujus adminiculo praedicatur, esse significatur, sed unitate ipsi coaccidente est unum: ut album
albedine quidem album est, sed unitate coaccidente albedini, unum, et simul albedine et ejus comite
unitate est album unum. Quapropter cum multa praedicantur de uno, quodam modo illud unum est
multa, quoniam scilicet est multis. Quamvis enim non sit numerus ejus quod multis est, est tamen
numerus, et eorum quorum unoquoque est, et unitatum illis accidentium, quarum unaquaeque unum
est. Cum vero unum praedicatur de multis, multa sunt unum; et cum multa de multis, multa sunt
multa. Nam juxta numerum eorum quae praedicantur unorum, est etiam earum quae illis accidunt,
per quamdam conformationem numerus unitatum: et caret unitas numero, cum illius unius
praedicati cui coaccidit, nullus est numerus. Quoniam ergo paternitas, et filiatio, et connexio,
diversa sunt, oportet unitates quoque quae illis adsunt, a se invicem esse diversas. Et quia quamvis
substantiae substantialia, aut accidens adsit, ut corporalitati animatio, et color accidenti, tamen non
potest adesse substantia, unitates quae adsunt paternitati, et filiationi, et connexioni, quibus sunt tria
non modo haec praedicata, verum etiam illa de quibus ipsa praedicantur, id est, Pater, et Filius, et
Spiritus sanctus, nequaquam poterunt esse substantiae. Unde et auctor recte infert dicens: Quo fit ut
nec Trinitas quidem de Deo substantialiter praedicetur. Quod et ex eo manifestum est, quod non de
unoquoque illorum, id est, Patre, et Filio, et Spiritu sancto divisim dicitur. Pater enim non est
Trinitas, id est Pater non est tres isti, vere. Ille enim qui est Pater, Pater quidem est; sed non est
Filius ac Spiritus sanctus. Quae approbatio omnino necessaria est: quomodo enim unitates solis his
quae praedicantur adsunt, nec nisi secundum praedicata de subjectis aliquibus dici possunt,
impossibile est eas illis quibus adesse debent absentibus praedicari. Non ergo potest esse unus
Filius, qui non est Filius, nec unus Spiritus sanctus, qui non est Spiritus sanctus. Secundum eumdem
modum nec Filius est Trinitas, id est, non est tres isti, quoniam qui est Filius, Filius quidem est, sed
non est Pater, nec est Spiritus sanctus; neque Spiritus sanctus est Trinitas, id est non est tres isti:
quoniam qui Spiritus sanctus est, id est connexio, hoc proprium nomen habet: alia vero duo non
recipit, id est, non est Pater, neque Filius. Quoniam vero una sola Divinitas trium est, necesse est ut
qui illa sunt Deus, unitate, quae secundum eam est, sint unus, et simul Divinitate, et illa quae
secundum ipsam est unitate, sint unus Deus. Sunt igitur et Pater et Filius et Spiritus sanctus, et tres
et unus. Sed, sicut dictum est, Trinitas quidem consistit in pluralitate personarum, id est unitatum
numerus de illis praedicatur secundum numerum proprietatum, quae et a se invicem diversae sunt,
et ita de diversis praedicantur, quod nunquam de aliquo plenitudine proprietatis, quae colligatur ex
his et ex aliis praedicamentis omnibus, uno dicuntur. Unde quilibet eorum ab alio sua proprietate
per se unius, id est alia persona est. Unitas vero eorumdem consistit in substantiae, id est οὐσίας,
quae de ipsis praedicatur, simplicitate: videlicet unitas de illis praedicatur, secundum singularem et
simplicem qua sunt id quod sunt, suam essentiam.

Quod si, etc.] Adhuc idem dicit, quod scilicet haec quae tribus non sunt communia, id est, Pater,
Filius, Spiritus sanctus, et Trinitas, minime substantialiter praedicantur: quae vero sunt substantiae,
communiter de ipsis dicuntur. Quasi Trinitas in personarum diversitate, unitas in substantiae
simplicitate consistit. Quod si Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt divisae personae (ut utique
sunt), proprietatibus quae de uno dici non possunt; substantia vero, id est οὐσία, qua sunt id quod
sunt, indivisa sit, necesse est, id vocabulum quod capit originem ex personis, id est quod ex
personali proprietate, vel una, ut Pater, vel duabus ut, procedens, quod non de Patre, sed de Filio, et
de Spiritu sancto dicitur; vel emittens, quod non de Spiritu sancto, sed de Patre et Filio praedicatur;
vel omnibus, ut tres, quod de nullo divisim, sed de omnibus collectim enuntiatur, ad substantiam, id
est essentiam, qua sunt, non pertinere, id est minime substantialiter praedicari. At Trinitatem, id est
unitates quibus collectim dicuntur esse tres, facit diversitas illa proprietatum ex quibus est diversitas
quae dicitur personarum. Quoniam ergo illae proprietates non sunt substantiae, quod ex eo maxime
certum est, quia non singulariter dicuntur de omnibus divisim et collectim suppositis, multo magis
non pertinet ad substantiam, id est non est substantialis Trinitas, videlicet unitates, quibus illae
proprietates, et illi quorum ipsae sunt, numerantur, quae nec praedicantur simul omnes, nec divisim
de singulis. Ut enim item itemque dicatur, illa est certissima regula qua dicitur, non esse
substantiam, quidquid de tribus divisim et simul suppositis non praedicatur. Quo fit ut neque Pater,
neque Filius, neque Spiritus sanctus, id est quaelibet istarum proprietatum a quibus haec sunt indita
nomina, neque Trinitas, qua secundum eas Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt tres, de Deo,
scilicet Patre, et Filio, et Spiritu sancto, substantialiter praedicetur; sed potius (ut supra dictum est)
ad aliquid. Quoniam revera Pater et Filius paternitate et filiatione inter se referuntur, et Spiritus
sanctus ad eosdem se habet connexione. Trinitas vero qua ipsi dicuntur tres, ipsa quidem non est
relatio (omnis enim numerus est per se), sed relationum in quibus ipsi referuntur comes est. Ideoque
ipsarum consortio dicitur ad aliquid praedicari. Deus vero, id est Divinitas, quae hoc nomine
intelligitur, et veritas, et justitia, et bonitas, et omnipotentia, et substantia, et immutabilitas, et virtus,
et sapientia, et quidquid hujusmodi, id est diversum quidem nomine, idem vero re excogitari potest
de Divinitate, id est, de Patre, et de Filio, et de Spiritu sancto substantialiter dicuntur: cum una
οὐσία dicuntur vel divisim, vel simul Deus, verus, justus, bonus, omnipotens, subsistens,
immutabilis, fortis, sapiens, et hujusmodi aliis ab eadem οὐσία nominibus esse id quod sunt,
praedicantur.

Haec si, etc.] Quasi: Quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus non de Divinitate substantialiter
praedicantur, mihi videor praedictis ratiocinationibus quae ex catholica fide habent initium,
demonstrasse. Tuum tamen, o Joannes, super his judicium exspecto. Si ergo haec se habent recte
secundum locos rationum theologicis convenientium, et si etiam rationes sunt ex fide, id est juxta
catholicam fidem, peto ut tuae contestationis auctoritate me instruas, id est, in eorum quae dicta sunt
intelligentia confirmes. Aut si forte diversus es a me, aliter sentiendo de aliqua re, id est de aliquo
praedictorum, peto ne rationi per fictam fidem, vel fidei per fabricatam rationem praejudices, sed
diligentius, id est, valde diligenter intuere, quae dicta sunt, vel esse catholicae fidei, vel ex his quae
tenet fides catholica, sequi: et, si utcunque poteris, fidem rationemque conjunge, ut scilicet primum
ex fide auctoritas rationi, deinde ex ratione assensio fidei comparetur.

[QUOMODO SUBSTANTIAE BONAE SINT.]

QUOMODO SUBSTANTIAE IN EO QUOD SINT, BONAE SINT, CUM NON SINT


SUBSTANTIALIA BONA, LIBER, AD JOANNEM DIACONUM ECCLESIAE ROMANAE.
(C)

Postulas ut, [31] ex hebdomadibus nostris, ejus quaestionis obscuritatem, quae continet modum quo
substantiae in eo quod sint, bonae sint, cum non sint substantialia bona, digeram et paulo evidentius
monstrem; idque eo dicis esse faciendum, quod non sit omnibus notum iter hujusmodi scriptionum.
Tuus vero testis ipse sum, quam haec vivaciter fueris ante complexus. Hebdomadas vero ego mihi
ipse commentor, potiusque ad memoriam meam speculata conservo, quam cuiquam participo,
quorum lascivia ac petulantia nihil a joco risuque patitur esse disjunctum. Prohinc tu ne sis
obscuritatibus brevitatis adversus, quae cum sint arcani fida custodia, tum id habent commodi, quod
his solis, qui digni sunt, colloquuntur. Ut igitur in mathematica fieri solet, caeterisque etiam
disciplinis, proposui terminos regulasque quibus cuncta quae sequuntur efficiam. Communis animi
conceptio est enuntiatio, quam quisque probat auditam. Harum duplex modus est: nam ita una
communis est, ut omnium hominum sit, velut si hanc proponas: Si duobus aequalibus aequalia
auferas, quae relinquuntur aequalia esse; nullus id intelligens neget. Alia vero est doctorum tantum,
quae tamen ex talibus communis animi conceptionibus venit, ut est: Quae incorporalia sunt, in loco
non esse, et caetera, quae non vulgus, sed docti comprobant. Diversum est, esse, et id quod est:
ipsum enim esse nondum est; at vero quod est, accepta essendi forma, est atque consistit. Quod est,
participare aliquo potest; sed ipsum esse, nullo modo aliquo participat: fit enim participatio cum
aliquid jam est; est autem aliquid, cum esse susceperit. Id quod est, habere aliquid praeterquam
quod ipsum est, potest; ipsum vero esse, nihil aliud praeter se habet admixtum. Diversum est,
tantum esse aliquid, et esse aliquid in eo quod est: illic enim accidens, hic substantia significatur.

Omne quod est, participat eo quod est esse, ut sit; alio vero participat, ut aliquid sit: ac per hoc, id
quod est, participat eo quod est esse, ut sit; est vero, ut participet alio quolibet. Omne simplex, esse
suum, et id quod est unum habet. Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est. Omnis diversitas
discors, similitudo vero appetenda est; et quod appetit aliud, tale ipsum esse naturaliter ostenditur,
quale est illud hoc ipsum quod appetit. Sufficiunt igitur quae praemisimus; a prudente vero rationis
interprete suis unumquodque aptabitur argumentis.

Quaestio vero hujusmodi est: Ea quae sunt, bona sunt; tenet enim communis sententia doctorum,
omne quod est ad bonum tendere; omne autem tendit ad simile: quae igitur ad bonum tendunt, bona
ipsa sunt; sed quemadmodum bona sint inquirendum est, utrumne participatione, an substantia. Si
participatione, per se ipsa nullo modo bona sunt: nam quod participatione album est, per se in eo
quod ipsum est, album non est, et de caeteris qualitatibus eodem modo; si igitur participatione, bona
sunt, ipsa per se nullo modo bona sunt; sed concessum est. Non igitur participatione sunt bona, sed
substantia: quorum vero substantia bona est, id quod sunt bona sunt, id autem quod sunt habent ex
eo quod est esse. Esse igitur ipsorum bonum est: omnium igitur rerum ipsum esse, bonum est. Sed
si esse bonum est, ea quae sunt, in eo quod sunt, bona sunt; idemque illis est esse, quod bonum esse:
substantialia igitur bona sunt, quoniam non participant bonitatem. Quod si ipsum esse in eis bonum
est, non est dubium quin substantialia, cum sint bona, primo sint bono similia, ac per hoc, ipsum
bonum erunt: nihil enim illi praeter seipsum simile est; ex quo fit ut omnia quae sunt, Deus sint,
quod dictu nefas est. Non sunt igitur substantialia bona, ac per hoc, non in his est esse bonum; non
sunt igitur, in eo quod sunt, bona: sed nec participant bonitate, nullo enim modo ad bonum
tenderent; nullo igitur modo sunt bona.

Huic quaestioni talis poterit adhiberi solutio. Multa sunt quae cum separari actu non possint, animo
tamen et cogitatione separantur, ut cum triangulum vel caetera a subjecta materia nullus actus
separat, mente tamen segregans ipsum triangulum proprietatemque ejus praeter materiam
speculatur. Amoveamus igitur primi boni praesentiam paulisper ex animo, quod esse quidem
constat, idque ex omnium doctorum indoctorumque sententia, barbararum quoque gentium
religionibus cognosci potest. Hoc igitur paulisper amoto, ponamus omnia esse, quae sunt, bona;
atque ea consideremus quemadmodum bona esse possent, si a primo bono minime defluxissent.
Hinc intueor, aliud in eis esse, quod bona sunt, aliud quod sunt: ponatur enim una eademque
substantia bona esse, alba, gravis, rotunda: tunc aliud esset illa ipsa substantia, aliud ejus rotunditas,
aliud color, aliud bonitas; nam si haec singula idem essent quod ipsa substantia, idem esset gravitas
quod color, quod bonum, et bonum quod gravitas; quod fieri natura non sinit. Aliud igitur tunc in
eis esset esse, aliud aliquid esse; ac tunc bona quidem essent, esse tamen ipsum minime haberent
bonum. Igitur si ullo modo essent non a bono, ac bona essent, ac non idem essent quod bona, sed eis
aliud esset esse, aliud bonis esse; quod si nihil omnino aliud essent nisi bona, neque gravia, neque
colorata, neque spatii dimensione distantia, nec ulla in eis qualitas esset, nisi tantum bona essent,
tunc non res, sed rerum viderentur esse principium; nec potius viderentur, sed videretur: unum enim
solumque est hujusmodi, quod tantum bonum, aliudque nihil sit; quae quoniam non sunt simplicia,
nec esse omnino poterant, nisi ea id quod solum bonum est, esse voluisset. Idcirco quoniam esse
eorum a boni voluntate defluxit, bona esse dicuntur; primum enim bonum quoniam est, in eo quod
est, bonum est; secundum vero bonum, quoniam ex eo fluxit cujus ipsum esse bonum est, ipsum
quoque bonum est. Sed, ipsum esse omnium rerum ex eo fluxit quod est primum bonum, et quod
bonum tale est, ut recte dicatur, in eo quod est, esse bonum. Ipsum igitur esse eorum bonum est;
tunc enim, in eo quod essent, non essent bona, si a primo bono minime defluxissent.

Qua in re soluta quaestio est: idcirco enim licet in eo quod sunt, bona sunt, non sunt tamen similia
primo bono: quoniam non quoquo modo sint res, ipsum esse earum bonum est; sed quoniam non
potest esse ipsum esse rerum, nisi a primo esse defluxerit, id est a bono: idcirco ipsum esse bonum
est, neque est simile ei a quo est. Illud enim, quoquo modo sit, bonum est, in eo quod est; non enim
aliud est praeterquam bonum; hoc autem, nisi ab illo esset, bonum fortasse esse posset; sed bonum,
in eo quod est, esse non posset. Tunc enim participaret forsitan bono; ipsum vero esse quod non
haberent a bono, bonum habere non possent. Igitur sublato ab his primo bono mente et cogitatione,
ista licet essent bona, tamen, in eo quod essent, bona esse non possent; et quoniam actu non potuere
existere, nisi illud ea quod vere bonum est, produxisset, idcirco et esse eorum bonum est, et non est
simile substantiali bono id quod ab eo fluxit: et nisi ab eo fluxissent, licet essent bona, tamen in eo
quod sunt, bona esse non possent; quoniam et praeter bonum et non ex bono essent, cum illud
ipsum bonum primum et ipsum esse sit, et ipsum bonum, et ipsum esse bonum. At nonne etiam
alba, in eo quod sunt, alba esse oportebit ea quae alba sunt, quoniam ex voluntate Dei fluxerunt, ut
essent alba? minime. Aliud est enim esse, et aliud alba esse: hoc ideo, quoniam qui ea ut essent
effecit, bonus quidem est, minime vero albus. Voluntatem igitur boni comitata sunt, ut essent bona,
in eo quod sunt; voluntatem vero non albi non sunt comitata, ut talis ejus esset proprietas, ut esset
album in eo quod est; neque enim ex albi voluntate defluxerunt. Itaque quia voluit esse ea alba, qui
non erat albus, sunt alba tantum; quia vero voluit ea esse bona, qui erat bonus, sunt bona, in eo quod
sunt. Secundum hanc igitur rationem, cuncta oportet esse justa, quoniam ipse justus est, qui ea esse
voluit. Ne hoc quidem, nam bonum esse, essentiam, justum vero esse, actum respicit: idem autem
est in eo esse, quod agere; idem igitur bonum esse quod justum. Nobis vero non est idem esse quod
agere, non enim simplices sumus: non est igitur nobis idem bonis esse, quod justis; sed idem nobis
est, esse omnibus bonis, in eo quod sumus. Bona igitur omnia sunt, non etiam justa: amplius bonum
quidem generale est, justum vero speciale, nec species descendit in omnia. Idcirco alia quidem
justa, alia aliud: omnia vero bona.
GILBERTI PORRETAE COMMENTARIA IN LIBRUM QUOMODO SUBSTANTIAE
BONAE SINT.

Quod Graece φιλοσοφία, Latine amor sapientiae dicitur, cujus quidem tota species philosophis, id
est amatoribus sapientiae placet, sed non cuilibet totam ostendunt. Attendunt enim in ipso quo sunt,
id est hominum genere, plurimos, qui tanquam bruta animalia sese totos sensibus aut
imaginationibus dederunt; multos vero qui primo quasi rationis motu ad ea quae praeter sensus et
imaginationes concipi debent, contendunt. Illos ergo philosophi omnino contemnunt; hos autem
quibusdam elementis, et quasi nutibus exteriorum significationum erudiunt: et hi quidem hac
disciplina, quae Graece dicitur σχολὴ, significationibus acceptis fari gestiunt. Sed quoniam id
praeter dicendi rationes tentant, saepe in errores labuntur, saepe autem incongrua aut imperfecta, aut
superabundanti oratione balbutiunt. Quorum aliquos, vel negligentiae torpor, vel ingenii hebetudo,
in his quibus consueverunt exteriorum significationum detinent elementis. Alios vero ad ipsam
rerum veritatem, quam ultra significationes mentis acies naturaliter sentit, ejusdem veritatis
cupiditas trahit: hos quoque philosophi propriis sibique convenientibus officiis destinant. Nam
hebetes illos, inculto et (ut ita dicatur) rusticano sermone, quo sensus magis quam evolvatur
involvitur, semper laborare permittunt; spectabilem vero sapientiae formam illis nequaquam
exponere prostituunt. Alios vero ad ipsam quamdam quae vocatur rationum via dirigunt: non tamen
ad eam aeque omnes admittunt. Plures enim communibus, et quae omnibus notae sunt rationibus,
tanquam publica via currentes, ad imaginem ejus, quae in naturalium concretionibus quodammodo
adumbratur, adducunt. Multos vero his naturalium speculis assuetos, ad ea quae a concretionibus
altior disciplina, quae Graece dicitur µάθησις, abstrahit, vocant: ut ibi naturam rerum et
proprietatem, ac per hoc sapientiae speciem, quae in hujusmodi magis resultat, purius
comprehendant. Paucos vero quos intentiore studio vident attentos, et mentis acie perspicaciores,
nec tam laudis propriae levitate subvehi, quam veritatis ipsius specie trahi, vere dignos quibus
sapientiae dignitas exeratur, in quoddam quasi diversorium extra publicam rationalium viam, et
θεωρήµατα sive ἀξιώµατα, hoc est speculationes sive dignitates disciplinalium, ducunt. Ubi
quodam quasi sinu secreti, sapientiae ipsius quamdam prae caeteris dignitatem illis ostendunt. Hanc
igitur illi pauci ea in mentis acie quae intellectus vocatur, diu multumque in omni rerum genere,
videlicet et in naturalibus, et in mathematicis, et maxime in theologicis intuentes, mirantur ejus
rationes ab aliorum rationibus esse diversas, nec quibus explicari possunt, cognatos esse sermones;
et si quando proportione rationis alicujus ad eam ab aliis contingat, imo necesse sit verba transumi,
inextricabiles admodum quaestiones praestare. Haec igitur sunt sapientiae in qualibet facultate, sed
maxime in theologica paucis nota secreta, quorum quia gloria dignitatis summorum etiam
philosophorum trahit admirationem, ab ipsis παράδοξα vocantur: et quia praestant quaestiones,
quando translatis dictionibus proponuntur, ἐµβλήµατα vel ἐνθυµήµατα, hoc est propositiones,
dicuntur. Quoniam vero haec altior intelligentia percipit per excellentiam ἑβδοµάδες, hoc est
conceptiones, nominantur: utique longe diversae ab illis conceptionibus quae ἐνθυµήµατα
appellantur. Est enim quoddam argumentationis genus, quoniam ante conclusionem λόγος cum
λόγω , id est sermo cum sermone assumptio, scilicet cum propositione conjungitur: ideoque tota
illa oratio συλλογισµός, id est collocutio dicitur. Est vero aliud argumentationis genus, quo ante
conclusionem aliquid quidem dicitur, sed aliud quod similiter dictione exponendum erat, in anima
absque dictione tenetur: ut, est homo, igitur est animal. Hic enim ex eo quod dictum est, est homo;
et ex eo quod absque dictione cogitatur, scilicet, homo naturaliter esse animal, conclusum est, est
animal. Idcirco tota oratio ab illa parte antecedentis, quae sine expositione tenetur in anima,
ἐνθύµηµα vocatur. Sunt et alia ἐνθυµήµατα, quae aut juxta qualitatem summarum oratoriarum
aliquid menti relinquunt, ut, mater diligit; aut inclusione aliquo sub interrogatione posito contrarium
intelligi volunt, ut quod scis prodest, et quod nescis non obest. Sed nulla talibus conceptionibus
dignitas inest. Non enim a ratione et consuetudine vulgaris etiam sermonis discedunt, eoque magis
illas in mente tenet orator, quod superfluum apud se judicat, eas omnibus notas oratione proponi.
Quae vero hebdomades appellantur, a sensu simplicium omnino procul sunt: et qui in plurimis
studuerunt, et sophisticis etiam exercitationibus probati paruerunt, earum miraculo commoventur, et
sicut praedictum est, ad ipsarum contemplationem non nisi paucos eosque valde probatos admittunt.
Hujusmodi multas prae mente Boetius sapientiae amator habebat, et Romano Joanni diacono diu
pulsanti, dignoque cui aliquando aperiretur, qualiter poterat in naturali, ideoque composito
fabricatoque sermone, aliquas exerebat. Inter quas una erat qua dicebatur ea quae sunt, esse bona in
eo quod sunt, cum tamen non sint substantialia bona. Quam admirationem quidem venerabatur
Joannes, sed a veritate sensus illius, quarumdam rationum qui videbatur in ea conflictus, ejusdem
intelligentiam excludebat. Hunc ergo conflictum, rogatus ab eo Boetius primum illi proposuit: ut ea
quae sunt, non modo in eo quod sunt, verum etiam nullo modo esse bona, quarumdam phantasiis
rationum conclusit. Deinde totam hujus aenigmatis nubem divisione decussit, et sic ad hebdomadis,
hoc est, conceptionis dignitatem, intelligentiam ejus admisit.

Postulas, etc.] Quid Joannes diaconus petat, et quid se facturum super hoc Boetius spondeat,
tanquam brevi prologo, quo attentionem ejus quae informando solvendoque emblemate magis erat
necessaria, moveat, praemittit; et ait: Postulas, quasi rem a nobis tuae amicitiae debitam, ut unam ex
hebdomadibus nostris, videlicet obscuritatem quaestionis ejus quae continet modum, quo scilicet
substantiae, id est quae in naturalibus res sub istentes dicuntur, bonae sint, in eo quod sint, cum non
sint substantialia bona, hoc est, cum bonitas ipsa non sit eorum de quibus praedicatur subsistentium
esse, digeram quod est, et paulo post evidentius, hoc est aliquatenus evidenter monstrem, videlicet
quibus argumentis affirmatio, quibusque negatio probari posse videatur, et quo multiplicitatis loco
divisio, verae scientiae error cedat, exponam. Dicisque id esse faciendum, id est, quaestionis hujus
obscuritatem ita esse digerendam, ideo quod non omnibus notum sit iter hujusmodi scriptionum, id
est, non multi sunt qui de hujusmodi scribere consueverint, aut etiam scribendi noverint rationem.
Nam etsi hos, quos graves locos vocabant, suis quandoque orationibus inseruerint, ut Socrates, et
Cato, et alii multi, minime tamen his tractandis operam dabant. Quod vero hoc scriptionum iter
paucis notum sit, et te vere attendisse, et eam etiam, ne usu communi, si scilicet a pluribus
hujusmodi tractarentur, vilescerent, tam valde placuisse, exempla tua ad me, ut de hac scriberem
quaestione, directa comperi. Nam ex his quae in ea legi, ego ipse sum tuus testis, quam vivaciter
antehac fueris complexus, id est, tibi placuerint: haec scilicet paucis, sicut dictum est, notum esse
iter hujusmodi scriptionum; et tu quidem de praedicta hebdomade digerenda sic postulas. Ego vero
ipse, et hanc, et alias hebdomades commentor quidem, id est, in mentem frequenter comminiscor,
sed hoc mihi tantum. Quod est, speculataque ad memoriam meam conservo, potius quam participo,
id est communico cuiquam illorum, quorum lascivia interior, ac exterior petulantia, nihil patitur esse
conjunctum, id est perfectum in se et aliis congruum, quod Graeci dicunt ἁρµονικόν. Quod utique
provenit non ab animi ratione, sed a joco lasciviae risuque petulantiae suae. Tales namque sua
tantum inventa solent laudare, caeterorum vero vituperare, et tanquam nullius sint, deridere. His
ergo sapientiae secreta, quoniam propter eos qui digni videntur omnino tacere non possumus, aliqua
de locis multiplicatis conformata specie veri, aut saltem aliqua verborum contractione obducimus.
Pro hinc moneo, tu ne sis adversus obscuritatibus brevitatis, id est, quae ex brevitate contingere
possunt. Quae cum sint, contra obliquos obtrectatorum morsus, arcani fida custodia, quod non
mediocriter utile est, tum etiam commodi, id est, hoc commodi naturaliter habent, quod
colloquuntur cum his solis qui quatenus possunt convenientium rationum via vestigant, et
indeficientium studiorum impendio comparant conceptionum arcana, qui vere digni sunt intromitti
ad ea.

Ut igitur, etc.]: Quasi Postulas ut digeram, et evidentius monstrem obscuritatem quaestionis, etc. Ut
igitur tuae satisfaciam postulationi, feci sic, ut fieri solet in mathematica maxime disciplina, id est
arithmetica, geometrica, musica, astronomica, et in caeteris etiam pluribus disciplinis: ut in
praedicamentis et analyticis, in quibus quaedam secuturis tractatibus necessaria praeponuntur,
videlicet praeposui terminos regulasque. Eosdem quos vocat terminos, vocat etiam regulas, sed
regulas quidem, quoniam locali similitudine multa continent, terminos vero, quoniam ex eorum
principiis demonstratio propositorum deducitur, et eorum postremis inductionibus tanquam finibus
terminatur. Hos igitur sive terminos sive regulas praeposui, quibus efficiam cuncta quae sequuntur,
id est, quibus et propositam hebdomadem abduci in dubitationem ostendam, et ex multiplicitatis
loco diviso ipsam confirmem.
Communis, etc.] Prima quam ponit regula, omnium quae sequuntur, imo omnium cujuscunque
facultatis sint generalium sententiarum, quas etiam hoc loco conceptiones vocat, est locus. Ut enim
de positivis grammaticae facultatis regulis taceamus, certum est, quod et qui vocantur communes
loci rhetorum, et maximae propositiones dialecticorum, et theoremata geometrarum, et axiomata
musicorum, et generales sententiae ethicorum seu philosophorum, continentur universitate hujus
regulae, qua dicitur: Communis animi conceptio est enuntiatio, quam quisque probat auditam, non
unius tantum, sed communis animi, id est multorum animorum vocat eam de qua nunc loquitur
conceptionem: quoniam scilicet, quae infinitarum, singularium, concessarum, seu dubiarum localis
est ratio, plurimis vel natura, vel opifice logica notam adeo esse convenit, ut cum ad aliquid
confirmandum adducetur, testimonio probationis non egeat. Unde et alibi indemonstrabilis, et per se
nota dicitur, et hic, enuntiatio, quam quisque probat auditam. Ideo namque aut caeteris inventis
saepe interseritur, aut orationibus jam perfectis atque terminatis exponitur, quoniam vel naturaliter,
vel ex logica disciplina illis cum quibus sermo conseritur, est omnino indubia. Nec te moveat quod
conceptio dicitur enuntiatio, aut si etiam converso, enuntiatio dicatur conceptio, quoniam et quod
concipimus enuntiamus, et quod enuntiamus concipimus. Harum autem quae ita communes animi
dicuntur conceptionum duplex est modus. Nam una ita communis animi est, ut omnium sit, id est ut
omnes homines hanc naturaliter noverint; veluti si hanc conceptionem geometricam proponas, qua
dicitur: Si duobus aequalibus aequalia auferas, quae relinquuntur aequalia esse nullus intelligens, id
est nullus sanae mentis homo, id neget. Omnes enim etiam praeter logicam disciplinam, id verum
esse naturaliter cognoscunt. Alia vero ita communis animi est, quod non omnium hominum, sed
doctorum tantummodo est, quae tamen venit ex talibus conceptionibus, quae qualiter praedictum
est, communis sunt animi; ut est haec: Quae incorporalia sunt, in loco non esse. Haec enim non
quidem ejus, quae dicitur logicae rationis universitate, locus est, sed ex logicae loco veniens,
naturalis. Est namque dialecticorum omnibus nota topica generalis, quod soli alicui proprium est, id
sine eo esse non potest: ut color, quia soli corpori accidit, non nisi in corpore est. Ex hujus igitur
loci universitate omnibus etiam hominibus naturaliter cognita, venit haec conceptio sive enuntiatio
naturalis, qua dicitur, quae incorporalia sunt, in loco non esse. Locus enim, et quo locale, et quo
locatum aliquid vere intelligitur, solis corporibus accidit. Solidi namque intervalli circumscriptio,
quae in genere quantitatum locus vocatur, in solis corporibus est. Itaque et ille locus, qui ex quadam
intervallorum ad se invicem ordinabili collatione, collocatio nominatur, tantum corporum est,
secundum quam generaliter quidem locata, specialiter vero intra et extra, ultra et citra, subter et
supra, et hujusmodi, corpora ipsa sola recte dicuntur: et haec quidem collocatio universis mundanae
machinae partibus convenit. Ipsa vero secundum se totam utique localis est: quoniam intervallaris
ejus protensio suis quibusdam terminis retinetur, quod est circumscribitur. Quia tamen propter
ipsam non est aliud corpus, nec extra, nec intra, nec ultra, nec citra, nec subter, nec supra, nec juxta,
nec circa aliquid esse, nec hujusmodi aliqua praedicamenta recipere, ideo nec secundum se totam
locata esse potest: atque in hoc cum incorporalibus convenit, quae quia non sunt localia, nequaquam
locata intelligi possunt. Sed sicut dictum est, quamvis illa maxima propositio, et topica generalis, ex
qua naturalis haec venit, et in qua cum infinitis aliis continetur, omnibus etiam naturaliter nota sit,
haec tantum quae modo venit, tantummodo doctorum dicitur esse. Recte utique: caeteri namque usu
verborum, qui saepe ex aliqua causa extenditur ultra naturam, decepti, ex eodem sensu dictum
accipiunt: Anima est intra corpus animalis, et extra corpus lapidis, et linea sita in corpore, et extra
animam est, et hujusmodi, ex quo sensu corpus aliquid intra vel extra aliud corpus est, audiunt.
Docti vero, quos una facies diversarum dictionum non decipit, sensus ipsos qui sub eadem dicendi
diversi sunt qualitate, dividunt, ideoque quod aliis minime videtur, cognoscunt. Haec est igitur
communis animi illa conceptio, sive enuntiatio, quae doctorum tantummodo est, et caetera
hujusmodi quae non vulgus comprobant, sed multo usu diversarum disciplinarum, et tam exemplis
quam regulis docti.

Secunda regula: Diversum est, esse, et id quod est. Ipsum enim esse, nondum est; at vero quod est,
accepta essendi forma, est atque consistit.] Hic notandum videtur, quod diversorum philosophorum
in diversis facultatibus usu diverso, esse, et esse aliquid, diversum dicuntur. Nam in theologica,
divina essentia, quam de Deo praedicamus, cum dicimus, Deus est, omnium creatorum dicitur esse.
Cum enim dicimus corpus est, vel homo est, vel hujusmodi, theologici hoc esse dictum intelligunt
quadam extrinseca denominatione ab essentia sui principii. Non enim dicunt corporalitate corpus
esse, sed esse aliquid, nec humanitate hominem esse, sed esse aliquid, et similiter unumquodque
subsistens, essentia sui principii praedicant non esse aliquid, sed esse. Illa vero quae in ipso creata
est subsistentia non esse, sed esse aliquid. Et ad eumdem modum quidquid operante summo
principio est, eadem principali, et increata essentia dicunt esse, suo vero quolibet genere aliquid
esse. Illorum vero philosophorum quibus suae facultatis genera sunt, sola illa quae ex principio esse
coeperunt: alii quaelibet illa orationum suarum themata, id est materias, de quibus loquuntur, eodem
quo dicunt esse, dicunt etiam esse aliquid: unde etiam hoc verbum, est, dicunt de omnibus
aequivoce praedicari. Alii vero dividunt, et ea quae subsistunt dicunt esse subsistentiis, et esse
aliquid his quae subsistentias comitantur, intervaliaribus scilicet mensuris et qualitatibus. Caeteris
vero septem generum praedicamentis eadem subsistentia nec esse, nec aliquid esse concedunt.
Similiter et nullum illorum quae abstractio mathematica ab his de quibus praedicantur dividit, vel
esse, vel aliquid esse consentiunt. Ergo cum dicitur diversum esse, et id quod est, secundum
theologicos quidem intelligitur esse id quod est principium, id quod est vero, illud quod est ex
principio; sed secundum alios philosophos, esse subsistentium solae illorum quae praedicantur
subsistentiae; quae vero sunt, ea tantum quae illas in se habendo subsistunt. Sic ergo et secundum
theologicos, et secundum alios philosophos recte potest dici: diversum est esse, et id quod est. Sed
et hanc regulam, et caeteras quae sequuntur praeter septimam, tam usu theologicorum quam aliorum
philosophorum, hoc loco accipi debere, sequentia nos docebunt. Nos tamen omnes praeter illam
septimam, ut significantius demonstrarentur, in naturalibus exemplabimus. Ait ergo: Diversum est
esse, id est subsistentia, quae est in subsistente, et id quod est, id est subsistens, in quo est
subsistentia: ut corporalitas et corpus, humanitas et homo, vere. Ipsum enim quod per abstractionem
quodammodo ab illo in quo est intellectus separat esse, nondum est. Non ait: non est, sed nondum
est; dum enim ipsam illam simplicem puramque formam ut in seipsa est intuemur, quod est eam
aliter quam sit attendere, quodammodo non est, eo quod non qualiter attenditur, est. Etsi enim
abstractim attenditur, est tamen inabstracta. At vero id quod est, accepta in se forma essendi, id est,
ea quam abstractim intellectus concipit, subsistentia, quae acceptio dicitur, generatio est, atque
materiae, quae ὕλη dicitur, formaeque hujus, quae Graece οὐσιωδὴς vocatur, concursum, opifice
illa forma quae nominatur οὐσία, juxta exemplar illius quae dicitur εἰδέα, εἰκῶν, hoc est illius
exemplaris exemplum et imago consistit: ut corpus, eo quod ut esse corporalitatem habet, est
corpus; et homo, eo quod humanitatem.

Tertia regula: Quod est, participare aliquo potest, sed ipsum esse, nullo modo aliquo participat; fit
enim participatio cum aliud jam est; est autem aliquid, cum esse susceperit.] Sensus: Id quod est,
hoc est subsistens, quod ea quam in se habet, subsistentia est, potest participare aliquo, id est cum
ipsa subsistentia, aliquid aliud quod ad potentiam subsistentiae illius pertineat, in se potest habere:
ut corpus quod corporalitate, quam in se habet, est, cum ea colorem etiam, et lineam, et diversorum
generum qualitates, et quantitates alias ad corporalitatis potentiam pertinentes, quibus ipsum quale
et quantum est, in se habet. Sed ipsum esse, id est subsistentia, quae inest subsistenti, nullo modo
participat aliquo. Quippe quod in se non habet esse quo sit, nullo modo cum esse potest, habere in
se quo quale vel quantum sit. Esse namque subsistentia est, non substantia. Ita cum esse non possit
in se habere, quo sit, nec participatione aliud aliquid in se habebit, vere: cum enim aliquid, id est
subsistens jam est aliqua subsistentia, tunc fit alterius naturae ad illius subsistentiae potentiam
pertinentis, participatio, qua subsistens ipsum quale vel quantum sit. Est enim in his quae
praedicantur quidam ordo non temporis, sed rationis, quo naturaliter id quod est esse, praecedit; et
quod proprietatis cuidam ratione illi addictum est, sequitur. Ac per hoc cum jam aliquid est, deinde
quo esse cum suo participet, quaeritur. Est autem illud, cumaliquid, sicut in secunda regula dictum
est, esse, hoc est essendi formam susceperit.

Quarta regula: Id quod est, habere aliquid praeterquam quod ipsum est, potest; ipsum vero esse,
nihil aliud praeter se habet admixtum.] Haec regula quodam modo praecedentis sensum explanat.
Ideo namque id quod est participare aliquo dictum est, quoniam id ipsum quod est, potest habere
aliquid praeterquam illud sit, quo ipsum quod est, est, id est praeterquam sit esse, quo ipsum est: ut
corpus praeter corporalitatem, cum ipsa qua est corporalitate habet colorem. Ipsum vero esse idcirco
nullo modo aliquo participat, quoniam nihil aliud praeter se habet, cum eo quo forte fingatur esse, in
sese admixtum.
Quinta regula: Diversum est, tantum esse aliquid, et esse aliquid in eo quod est: illic enim accidens,
hic substantia significatur.] Sicut praediximus, ea quae subsistunt, quidam philosophorum dicunt
esse solis subsistentiis, et esse aliquid quibusdam, quae alia sunt a subsistentiis, videlicet solis
accidentibus. Secundum hunc usum hoc loco solum subsistens solis accidentibus esse aliquid
dicitur. Dicimus etiam, quoniam id quod est aliquid, quandoque dicitur esse aliquid in eo quod est,
et hoc quoque duobus modis, quandoque vero ita simpliciter esse aliquid, quod nullo modo in eo
quod est. Verbi gratia: Aliquod opus, et aereum dicitur, et humanum, et triangulum. Sed aereum
atque humanum, in eo quod est, diversa tamen ratione; triangulum vero, nulla ratione in eo quod est,
sed tantum triangulum. Et aereum quidem dicitur esse, in eo quod est, quoniam eo ipso quo est, suo
scilicet genere dicitur aereum. Humanum vero dicitur esse, in eo quod est, non quidem quoniam sit
humanum genere quo ipsum est, sed quoniam hoc ipsum quod opus esse aereum praedicatur, ideo
humanum est, quia auctor ejus, vere in eo quod est idem genere proprio humanus est, siquidem
ministro ac per hoc quodam modo auctore homine accessit lapidi color, quo solutus est, et ita aes
factus est. Triangulum vero idem utique opus dicitur, sed nulla ratione in eo quod est. Neque enim
quod est triangulum, eo ipso quo est, id est genere suo est triangulum. Neque vero ideo quod esse
illius, id scilicet, quo ipsum opus est dicatur triangulum, eo quod auctor ejus, id est homo sit
triangulus. Ideoque sola accidente figura, quae scilicet nec operis nec auctoris est esse, triangulum
dicitur. Unde manifestum quod diversum est, esse aliquid tantum, id est, cui cum praedicatur esse
aliquid, non potest addi in eo quod est; et esse aliquid in eo quod est, id est, cui dicitur esse aliquid,
potest addi in eo quod est, vere. Illic enim, id est cum de quolibet dicitur, est aliquid, ita quod non
potest addi, in eo quod est, significatur esse accidens, id quo ita esse aliquid dicitur: ut quod opus
dicitur esse triangulum. Hic vero id cum de quolibet dicitur, est aliquid, ita quod potest addi, in eo
quod est, significatur esse substantia, hoc est subsistentia, id quo ita esse aliquid dicitur. Sed vel
ipsius esse subsistentia, quod proponitur esse aliquid, ut opus est aereum; vel illius esse substantia,
quo auctore est esse illius, quo aliquid esse proponitur, per quod tam esse illius, quam illud ipsum
eadem auctoris subsistentia esse aliquid affirmatur, ut, opus est humanum.

Sexta regula: Omne quod est, participat eo quod est esse, ut sit; alio vero participat, ut aliquid sit:
ac per hoc id quod est, participat eo quod est esse ut sit: est vero, ut participet alio quolibet.] Supra
in regula tertia qua dictum est, quod est, participare aliquo potest, participationem dicebat, id quod
est cum suo esse, aliud habere quiddam. Unde in quarta aperte dicebat: Id quod est, habere aliquid
praeterquam quod ipsum est, potest. In quo etiam et in eo quod in tertiae clausula ponebat dicens:
Est autem aliquid cum esse susceperit, et in fine secundae subjungens, quod est, accepta essendi
forma est, patenter ostendit, quoniam habere ipsum esse, participatio est. Utrumque igitur habitum,
videlicet, et quo habetur ipsum esse, et quo aliud aliquid cum ipso ab uno solo, id est ab eo quod
est, in hac sexta regula manifeste participationem appellat, et ait: Omne quod est, scilicet omne
subsistens, participat eo quod est ejus esse: non quidem ut eo sit aliquid, sed ad hoc tantum ut eo sit.
Cum eodem vero idem subsistens quodam alio participat, ut eo sit aliquid. Sed illa participatio, qua
eo quod est esse participat, natura prior est; altera vero posterior, unde infert: Ac per hoc; quasi:
Quia videlicet non potest esse aliquid nisi prius naturaliter sit, id quod est, sicut dictum est,
participat eo quod est esse, ut sit. Est vero naturaliter prius, ut deinde participet alio quolibet quo
aliquid sit.

Septima regula: Omne simplex esse suum, et id quod est unum habet.] Hoc in solis theologicis
exemplari potest. Nam omnia naturalia non modo creata, sed etiam concreta sunt. Mathematica
vero, etsi nec re, nec proportione dicuntur habere in se quo sint, vel aliquid, aliqua tamen eorum ut
suae rationis partibus constant, ut illa quae ex omnibus tam in natis quam extrinsecus affixis
colligitur, primarum substantiarum plena proprietas, et ea subsistentia specialis, quae ex generali et
ejus potentiis constat. Horum quoque, et omnium aliorum, quae quoniam hujusmodi partes non
habent, simplicia vocantur, effectus est multiplex: Deus vero omnino est simplex; nam quoniam non
habemus illi cognatos quibus de ipso loquamur sermones, a naturalibus ad ipsum verba
transumimus, dicentes: In Deo est essentia qua ipse est, et potentia qua potens est, et sapientia qua
sapiens est, et hujusmodi; non tamen cogitamus ab essentia, qua illum esse praedicamus, potentiam
aut sapientiam ejus, quibus quasi esse aliquid dicimus eum, de quo omnino nec scimus, nec scire
possumus, quid sit in illa ratione esse diversam. Et tanta in illo est, sub hac horum nominum
diversitate, non dico rerum unio, sed rei singularis, et simplicis, et individuae unitas, ut de eo vere
dicatur: non modo Deus est, Deus est potens, Deus est sapiens, verum etiam Deus est ipsa essentia,
Deus est ipsa potentia, Deus est ipsa sapientia, et hujusmodi. Ipse enim solus quidquid est juxta
hujusmodi nominum diversitatem, ex unius muneris ejus, quod est Spiritus sanctus, usu diverso
nostrorum, vere est in eo quod est, et ipsum quod est. Quicunque vero diverso praedicti muneris
usu, vel potens, vel sapiens, vel hujusmodi est, est quidem hoc qualitercunque in eo quod est, sed
nullo modo est ipsum quod est: pluribus enim est, et pluribus aliquid est, ipse vero eodem quo est,
aliquid est, et est vere in eo quod est, et vere id quod est; ideoque recte dictum videtur, omne
simplex esse suum, et id quod est unum habet. Id est, si quis de eo quod vere est simplex, dicat est,
et item dicat est aliquid, nullus intelligere debet, quod secunda oratione praedicaverit, de ipso
aliquid proprietate aliqua diversum ab eo, quod praedicaverat in prima. Ut si vel de Patre, vel de
Filio ejus, vel de utrorumque Spiritu, dicat quis, est, ita: Pater est, Filius est, utrorumque Spiritus
est, et postea de eodem Patre, vel de eodem Filio, vel de eodem amborum Spiritu dicat, est aliquid,
ita: Pater est potens, Filius est potens, Spiritus amborum est potens, nulla ratione intelligi debet
aliud esse quo est, et aliud esse quo potens est, quoniam et Patri, et Filio, et amborum Spiritui idem
omnino est, et esse, et potentem esse; similiter illorum trium cuilibet idem est esse, et sapientem
esse; item cuilibet illorum idem est esse, et bonum esse, et hujusmodi: quod in non simplicibus
quod sunt omnia quae creata subsistunt, minime verum est.

Unde et octava regula est: Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est.] Duobus modis
compositio accipitur: unus est, quo subsistens aliquod ex subsistentibus inter se diversis, et a quibus
compositum ipsum aliud est, dicitur esse compositum: ut homo, qui ex carnibus et ossibus, vel ex
corpore et spiritu compositus est. De quo composito non dubium est plurima praedicari, nam et
omne quo quodlibet componens est, et quo aliquid est, et esse, quod ex omni componentium esse et
aliis quibusdam componitur, quo et ipsum compositum subsistens est, et omne quo idem juxta
compositum esse aliquid est, de ipso homine praedicatur: ut homo est carnes et ossa, est corpus et
spiritus, est coloratus, et intelligere potens est homo, et aptus ad ridendum, et hujusmodi plurima.
Alius vero compositionis est modus, quo non quidem subsistens ex subsistentibus (nam quantum ad
hoc simplex est), sed et multis quorum unoquoque est, et multis quorum unoquoque aliquid est, ejus
constat proprietas: ut hominis spiritus, qui unus et simplex, quantum ad hoc quod non ex diversis
subsistentibus constat, et multis subsistentiis est, et multis earum accidentibus aliquid est: ideoque
compositus, nec ipsum quod est. Non enim in eo compositionem attendimus: quoniam aliud est
quod est, aliud quo est. Nam si quemadmodum quod est, unum tantum est, ita quoque unum
simplex tantum esset, quo et esset, et aliquid esset, nulla ratione compositum esset. Itaque quoniam
alio est, alio aliquid est, etiamsi non ex diversis subsistentibus constet, subsistens ipsum concretum
atque compositum est. Quoniam ergo omne subsistens tale est, generaliter, ait, omni composito, id
est omni subsistenti, aliud est esse quo scilicet est: ipsum vero est aliud alio quodam, quo scilicet
aliquid est.

Nona regula: Omnis diversitas discors, similitudo vero appetenda est: et quod appetit aliud, tale
ipsum esse naturaliter ostenditur, quale est hoc ipsum quod appetit.] Diversitati identitas contraria
est: similitudo vero repugnans. Idcirco, quamvis quibuslibet rationibus idem dicitur, hisdem
diversum quoque dicatur, tamen hoc loco in ea ratione in qua similitudo intelligitur, diversitatem
intelligendam docuit, cum praemisso quod omnis diversitas discors, non subjunxit, identitas vero,
sed potius, similitudo vero, etc. Similitudo dicitur quaedam ex proportione contrariorum aut parium,
aut sub eamdem rationem cadentium comparatio. De qua nihil ad praesentem locum. Est etiam alia
ad hunc pertinens locum, quae proprius dicitur similitudo, quae scilicet est quaedam unio
diversorum. Unio dico, non unitas, et quaedam, non quaelibet. Illam enim, quae vero nomine dicitur
unitatem, sola naturae singularis proprietas facit, quae natura quandoque in uno tantum est, ut
quaelibet illa qua supercoelestis spiritus aliquis, unum aliquid est: quandoque in multis, quae etsi
non alterutrius, saltem alterius numero constat esse diversa. Ut quaelibet humani corporis natura,
quae non modo in corpore hominis, verum etiam in ipso qui ex corpore constat, videlicet in homine
esse dicitur, et de ipso homine praedicatur, cum tamen corpus hominis atque homo, non et corporis
et hominis, sed tantummodo hominis numero differant. Non enim corpus hominis est naturae suae
proprietate aliud unum quam homo; sed homo multarum naturarum suarum proprietatibus est aliud
unum quam hominis corpus. Unde homo et corpus ex quo ipse constat, non sibi unita, sed vere
unum atque idem dicuntur, non tamen quod corpus illud omnino sit idem quod homo, sed quod
homo idem omnino quod corpus illud est. Unio vero semper illorum est, quae diversa sunt utriusque
numero: sed haec est modis ex diversitate rationum diversis. Aliter namque sibi unita dicuntur
materia atque forma, ut quodam rationali habitu unum subsistens sit; aliter pars et pars, ut quod
constat ex eis, naturali aut rationali habitu unum totum sit, aut aliarum rationum consortiis: ut in
civilibus, aut linguae, aut ritus, aut legis, aut loci, aut affectus, unius consortio dicantur multi una
gens, unus populus, unus conventus, unum cor, et hujusmodi, de quibus omnibus nihil ad
praesentem locum. Sed est quaedam alterutrius numero diversorum unio, quam conformitatis ratio
facit, quae ad praesentem pertinet locum. Haec unio similitudo vocatur, et est vel secundum
naturam, vel secundum quaedam extrinseca. Secundum naturam vero dupliciter: aut enim secundum
propositae naturae plenitudinem, et dicitur substantialis similitudo: qualiter album albo simile est, et
homo homini; aut secundum propositae naturae partes aliquas, et vocatur imaginaria similitudo:
qualiter humana pictura vero homini dicitur similis. Illa vero quae est secundum extrinseca, dicitur
imitatio: qualiter artifex aliquis alii artifici, vel homo Deo, juxta voluntatem ejus aliquid faciendo,
dicitur similis. Itaque contra hanc, quae est similitudinis, unionem dissimilitudinis diversitatem
volens intelligi, ait: Omnis diversitas dissimilitudinis est discors. Sese etenim quodammodo
abhorrent fugiuntque contraria. Unde et in mundana sphaera, ignis, qui est acutus, subtilis, et
mobilis, est supremus: terra vero est extrema, quae est obtusa, corpulenta et immobilis. Similitudo
vero appetenda est, imo appetitur. Unde et in eadem mundana sphaera, aer et aqua, ita sunt media,
quod igni aer, quam aqua similior: quoniam similiter subtilis et mobilis, illi propinquior est. Sic et
terrae aqua loco quam aer est vicinior: quoniam ipsa quoque similitudine est illi quam aer
conjunctior. Inde est quod si quis supra ignem terram locare laboret, propria alterutrius
ponderositate, et ignem sursum levitas subvehit, et terram deorsum gravitas sidit. Similiter et de sub
aqua vel terra invento meatu, sua ponderositate aer exploditur, et ad ignem usque contendens sub
ipso retinetur, et aqua super aerem vel ignem posita, propria similiter ponderositate deorsum versus
usque ad terram liquitur, ibique retenta, super ipsam locatur. Fugit enim unumquodque quidquid in
genere suo dissimilitudine a se diversum est: accedit vero ad id quod qualicunque dissimilitudine
sibi conforme est, et e converso qualitercunque conforme est, quod accedit. Unde subdit: Et quod
appetit aliud, eo ipso quod appetit, ostenditur ipsum esse naturaliter tale aliqua superius diversarum
similitudinum specie, quale est hoc ipsum, videlicet illud aliud, quod appetit.

Sufficiunt igitur, etc.] Regulas sive terminos, quibus ea quae sequuntur efficiat, hucusque proposuit.
Quibus quoniam et propositam hebdomadem in dubitationem adducere, et quod de illa sentit se
posse confirmare non dubitat, ait: Sufficiunt igitur, ad ea quae sequuntur efficienda, haec quae
praemisimus. Quae tamen quibus secuturae demonstrationis, sive inventis, sive conclusionibus
possint aptari, ego propter illos, quorum petulantia nihil patitur esse conjunctum, studens
obscuritatibus brevitatis, minime notavi: ut dicerem hoc vel illud, ex hujus vel illius regulae ratione
constare. A prudente vero interprete rationis, qui scilicet ex ipsis inventis et forma ratiocinationis
locos ipsos rationales, a quibus haec sunt deducta, prudenter animadvertit, unumquodque
praedictorum suis aptabitur argumentis, id est, ad quam earum quae praedictae sunt regularum, illud
vel illud pertineat, assignabitur.

Quaestio vero, etc.] Demonstraturus quod ea quae sunt in eo quod sunt, bona sunt, cum non sint
substantialia bona, prius quaerit ea quae sunt, an bona sint an non. Quae quaestio, ut non conficto
nomine, et sola praeter rationis veritatem forma, qualiter a sophistis fieri solet, nuncupari quaestio
videatur, ex utriusque partis suae, prout videtur, firmamentis eam in dubitationem adducit. Et
primum probat illam partem qua dicitur, ea quae sunt, bona sunt, deinde illam qua dicitur, ea quae
sunt, bona non sunt. Et sic occasione solvendae quaestionis istius, occultum propositae hebdomadis
sensum, qualiter a sapiente percipi possit, exponit. Ostendit enim non modo esse bona ea quae sunt,
verum etiam qualiter bona sunt. In quo, non esse quidem substantialia bona, et tamen in eo quod
sunt, esse bona diffinit. Ait ergo: Quaestio vero hebdomadis hujusmodi est, id est, per hanc
quaestionem aliam, et his quae nunc dicentur argumentis, in ambiguitatem adducitur. Dico quod ea
quae sunt, id est, quae subsistunt (quod sic intelligendum ex sequentibus patet), bona sunt. Certum
est enim, et hoc tenet communis sententia, non quidem omnium hominum, sed omnium doctorum,
videlicet, omne quod est ad primum summumque bonum tendere. Quamvis enim aliter et aliter,
aliorum et aliorum, tamen omnium ad id quod est summum perfectumque bonum, festinat intentio.
Nam irrationalis creatura, ut bruta animalia, imo insensata, ut arbores et herbae, et etiam inanimata,
ut lapides, naturaliter ad summum bonum, quod vere et proprie, et est, et unum est, tendunt, cum
utcunque suoque, quo sibi a summo opifice datum est, modo, et ut sint, et ut unum sint, cupiunt, et
ne hoc omnino amittant, resistunt. Rationalis vero creatura non modo sicut caetera naturaliter,
verum etiam officio facit, cum non tantum esse, vel unum esse cupit: sed etiam suum principium
vitae moribus colit, et mentis intelligentia recolit, et toto caritatis nisu, ut ipsum sibi detur in
praemium, petit. Ideoque hanc doctorum sententiam, qua dicitur: omne quod est ad bonum tendere,
multis atque firmissimis rationibus nixam, nullum prorsus contrarium concutit, imo quidquid forte,
sicut id quod dicitur malum, ab ea dissentire videtur, si quis diligentius altiusque attendat, omnino
consentit. Addit: Omne autem tendit ad sibi simile. Similitudo, sicut praediximus, aut proportionis
comparatio, aut numero diversorum quaedam unio est. Hanc igitur quae dicitur unionis, hoc loco
volens intelligi, ait: Omne quod est, id est omne subsistens tendit ad id quod sibi unione quadam
simile est. Quae etiam omnium doctorum est communis sententia. Haec enim philosophorum
omniumque ethicorum regula est conceptioque communis. Ex qua, et ex praemissa, quae tantum est
ethicorum, hac scilicet, omne quod est tendit ad bonum, posset inferre: Omne quod est simile bono
est; sed quoniam hoc illis praemissis satis manifestum erat, dimisit. Ne tamen bipertita remaneret
ratiocinatio, juxta Ciceronis praeceptum hujus consequens infert, et ait: Quaecunque igitur sunt,
ipsa bona sunt; sed hoc inferendo, primam in eodem ipso repetit propositionem, dicens: Quae ad
bonum tendunt. Notandum est hujus ratiocinationis necessitatem ex prima atque ex nona regula
esse. Quod enim ait tenet communis sententia doctorum, tanquam modus suppositus est illi primae
regulae qua dictum est: Communis animi conceptio est enuntiatio quam quisque probat auditam.
Assumptio vero qua dixit, omne autem tendit ad simile, ad illam partem nonae regulae spectat, qua
dictum est: Similitudo vero appetenda est.

Sed quemadmodum, etc.] Quaestionis partem illam quae est: Ea quae sunt, bona sunt, hucusque
probavit. Nunc ingreditur demonstrare partem alteram, quae est: Ea quae sunt, bona non sunt.
Quasi: Ea quae tendunt ad bonum, bona sunt. Sed inquirendum est quemadmodum sint bona,
videlicet, utrumne participatione, an substantia. Hic substantiam vult intelligi, non id quod est, sed
ipsum esse, id est non subsistens, sed ipsam subsistentiam quam subsistens in se habendo, quod est
ea participando, subsistit. Nam et in sexta regula aperte dicitur: Omne quod est, participat eo quod
est esse. Quod tamen subsistens non ea participet, videtur sentire cum ait: Utrumne participatione,
an substantia? Quasi: Quae non habetur participatione. Ad quod dicimus, quod participatio, sicut et
in his quae praemissae sunt regulis significatum est, pluribus dicitur modis. Cum enim subsistens in
se aliquid, ut naturam, qua sit, vel aliquid sit, habet, dicitur quod ipsum ea natura participat. Natura
vero quae quoniam inest subsistenti, dicitur ab eo participari, alia ita prima est, ut nullam prae se,
quam sequatur, nisi primordialem habeat causam: ut ea quae omni subsistenti inest, generalissima
subsistentia, alia hujus primae quodammodo comes est, et post causam primordialem, illam quoque
ita causam habet, ut ad potentiam ejus ipsa pertineat, et proprietate qua sine ea esse non possit,
adhaereat. Tales sunt omnes differentiae illae quaecunque vel huic generalissimo proximae cum
ipso quaedam contractioris similitudinis constituunt genera, quae a logicis, subnaturali, quae ab
ipsis est subsistentium appellatione, subalterna vocantur; vel subalternis similiter adhaerentes,
quamlibet sub ipsis subsistentiam specialem componunt. Hae omnes non modo habitu illo quo
inhaerent subsistenti, verum etiam illo quo generibus ejus praedicta potestate atque proprietate
adhaerent, dicuntur haberi, ac per hoc duplici ratione participantur. Quoniam tamen harum
accessione subsistens, in quo habent fieri, generatur, et decessione corrumpitur, non tam
participatione quam substantia, sicut genera ipsa quibus adsunt, vel species de quibus sunt
subsistenti inesse dicuntur. Sed praeter has alia quaedam esse disciplinalis scientia mathematicorum
attendit, quae logici Graece συµβεβηκότα, Latine accidentia vocant: quae scilicet sunt differentiae
non modo generum, sed etiam differentiarum, et specierum potestati proprietate addicta sunt, et nec
species subsistentium, nec specierum partes esse possunt: ideoque nullo modo esse sunt
subsistentium, sed ab ipsis tam omni genere quam proprietate, et ab ipsorum omni esse, saepe omni
genere, semper tota proprietate diversa sunt. Quae proprie secundum participationem, et nullo modo
secundum se, id est tanquam esse de illis dicuntur. Unde recte ait: Ea quae sunt, si participatione
sunt bona, nullo modo per se, id est sua, quam sunt subsistentia, bona sunt. Quod exemplo
manifestum esse potest. Nam quod participatione est album, quod utique est omne album: albedo
enim de subsistente, ut accidens ejusdem subsistentiae praedicatur, per se videlicet in eo quod
ipsum est, hoc est sua qua ipsum est subsistentia, album non est. Albedo enim nequaquam albi
subsistentia est; et de caeteris quae illi quod est esse accidunt, qualitatibus, eodem modo
intelligendum est. Similiter igitur ea quae sunt, si ea quam modo intelligi volumus, hoc est
accidentali participatione sunt bona: ipsa per se, id est ea quae ipsorum subsistentia intelligatur,
nullo modo bona sunt. Et si hoc est, ut utique est, quod ea quae sunt, non per se bona sunt: non
igitur ad illum summum bonum, quod vere per se bonum est, tendunt. Hic quoque notandum est, ex
tertiae, et quartae, et sextae regulae quibusdam partibus, tanquam ex rationalibus locis deductam
esse et divisionem, qua dixit: An participatione an substantia ea quae sunt, bona sunt; et
consequentiam, quae est: Si participatione, per seipsa nullo modo bona sunt. Quod enim aliud sit ex
participatione esse, aliud vero ex substantia, manifeste docuit in tertia regula; dicens: Fit participatio
cum aliquid jam est; et in quarta ubi ait: Id quod est habere aliquid, praeter quam quod ipsum est,
potest. Et in fine sextae: Cum de omni quod est, loquens dixit. Est vero ut participet alio quolibet.
Sed quod ex consequenti prioris consequentiae in secunda intulit: Non igitur ad bonum tendunt,
spectat ad nonae regulae primam partem, quae est: Omnis diversitas discors.

Sed concessum, etc.] Dixit quod ea quae sunt, si participatione bona sunt, per seipsa bona non sunt,
et si per seipsa bona non sunt, non tendunt ad bonum. Nunc assumit oppositum ultimi consequentis,
et ait: Sed tendunt ad bonum. Nec hoc probatione eget, quia jam, inquit, doctorum quorum haec est
sententia communis irrefragabili auctoritate concessum est, ubi ad probandum quod ea quae sunt,
bona sunt, inductum est.

Non igitur, etc.] Hic argumentationem opposito prioris antecedentis concludit; quasi: Ea quae sunt,
si participatione bona sunt, per seipsa bona non sunt: et si per seipsa bona non sunt, non tendunt ad
bonum; sed tendunt ad bonum; non igitur participatione bona sunt, sed potius substantia, hoc est
subsistentia: quoniam nihil est medium inter has duas, eorum quae de quolibet subsistente
naturaliter dicuntur, rationes. Quidquid enim naturaliter de ipso dicitur, aut ut ejus esse praedicatur
de illo, aut ea quae dicta est participatione. Ideoque bonitas si non participatione necesse est
praedicetur ut esse, quorum vero substantia bona est, id est quorum bonitas est subsistentia, id quod
sunt, bona sunt, id est, bonitas est id quod sunt. Id quod sunt autem, id est quod recte de eis dicitur,
sunt, habent ex eo quod illorum est esse, juxta sextae regulae partem illam quae est: Omne quod est,
participat eo quod est esse ut sit. Ex his igitur convenienter infertur quod bonum, id est bonitas ipsa,
quae dicuntur bona, est esse ipsorum. Manifestum est igitur quod bonum est, ipsum esse omnium
rerum, id est quod bonitas omnium de quibus praedicatur, est esse. Sed si bonum, id est, bonitas,
qua ea quae sunt bona dicuntur, est eorum esse, tunc ea quae sunt, bona sunt, ita ut dicantur non
simpliciter tantum, bona sunt, verum etiam cum adjectione, ita bona sunt, in eo quod sunt. Quod
vere aliud est, quam si ita dicerentur bona, ut non posset addi in eo quod sunt, secundum quintam
regulam, quae est: Diversum est tantum esse aliquid, et esse aliquid in eo quod est; quamvis quod
dicitur, in eo quod est, diversis modis intelligatur; videlicet quid sit quidem esse, sed vel quod sit
esse ipsius de quo praedicatur: ut cum opus dicitur aereum in eo quod est, vel quod sit esse illius,
quo auctore et esse ipsius est, quod aliquid est, et ipsum quod est aliquid: ut cum opus dicitur
humanum in eo quod est. In quo illud diligenter est attendendum, quod cum id quod praedicatur
illius est esse de quo praedicatur, ut in eo quod dicitur opus est aereum, dici potest, non modo opus
est aereum in eo quod est, sed etiam operi idem est esse, quod aereum esse. Nec dico operi idem est
aereum esse quod esse, sed idem est esse, quod esse aereum: quoniam id quo est aereum, non est
totum esse, etsi totum sit esse. Semper enim totum generis est illius, cujus generis est, esse, sed
nunquam est totum esse, quoniam ejus generis plures divisae potentiae, imo omnes quae cum ipso
genere speciem componunt, ejus cujus et ipsum generis, sunt esse. Itaque si bonitas est esse ipsorum
quae bona sunt, recte de ipsis dicitur, sunt bona, in eo quod sunt. Idque ita, quod illis idem esse
quod bonis esse, id est, quod bona esse; sic enim intelligendum est: quamvis casuum servata
similitudine bonis disserit, sicut illis secundum illud:

Mediocribus esse poetis


Non di, non homines, non concessere Camenae.
Quamvis enim sensus sit, non concessere poetis mediocres esse, tamen casui reddens, dixit,
mediocribus, sicut dixit, poetis.
Substantialia igitur.] Quasi: Quandoquidem ea quae sunt, ita bona sunt, quod non modo in eo quod
sunt, bona sunt, sed etiam idem eis est esse, quod bonis esse: igitur sunt substantialia bona, id est,
bonitas de illis praedicatur substantialiter; quoniam, sicut dictum est, quae non tantum bona sunt,
sed etiam in eo quod sunt, bona sunt: et hoc quoque ita, ut idem eis sit esse, quod bonis esse, non
participant bonitate, ea qua dictum est participatione, scilicet sicut opus aereum sua triangulatione.
Quod si ipsum bonum, id est, bonitas ipsa, qua bona sunt, est in eis eorum esse, tunc revera non est
dubium quin scilicet quod cum sint, etc., vel quin cum sint bona, sint similia primo substantiali
bono: cujus scilicet bonitas vere est ejus essentia. Si enim bonitas sic eorum quae bona sunt, sicut
primi boni est essentia, manifestum est, quod similiter sunt bona, sicut primum bonum est bonum.
Ac per hoc, id est secundum hanc rationem, erunt ipsum bonum primum; et unde hoc, supponit: Illi
enim primo bono, nihil substantiali similitudine simile est praeter se ipsum. Quod addit praeter se
ipsum, non ideo addit, quod velit intelligi ipsum primum bonum sibi aliqua ratione simile esse. In
nullo enim rerum genere aliquid sibi simile dicitur; omne namque simile alii a se simile est. Nec
modo diversa sunt quae sunt similia, sed etiam secundum quae sunt similia. Sed hic est usus quidam
loquendi, ut dicamus summo bono nihil simile praeter ipsum, volentes intelligi nihil omnino sibi
simile esse. Velut si absente domino dominus dicat, quis non est hic intus dominus praeter me? Qui
enim hoc dicit, non vult intelligi se dominum esse, sed tantummodo eum qui dominus est abesse.
Sic igitur et iste dicens, nihil est simile primo bono praeter seipsum, non vult intelligi, quod ipse
sibi similis sit, sed quod illi similitudine substantiali nihil possit conferri; potiusque si quid illi forte
substantialiter simile videtur, sit essentiae proprietate quod ipsum est, quam ei conformitate
diversae essentiae comparetur. Ex quo fit ut omnia quae sunt, Deus sint. Non enim dubium est quin
si sint illud primum bonum, sint unum simplex. In septima vero regula aperte dictum est quod omne
simplex esse suum, et id quod est unum habet. Unde certum est quoniam ei quod est primum
bonum, quod simplex esse, ab omnibus conceditur, idem est esse, quod bonum esse: et ita idem
Deum esse, quod bonum. Quod de quolibet composito, cui secundum octavam regulam aliud est
esse, aliud ipsum est, dictu etiam nefas est. Secundum hoc igitur patet, quod non sunt substantialia
bona, id est, quod minime ea quae sunt, substantialiter bona dicuntur. Ac per hoc bonum, id est
bonitas, qua esse bona praedicantur, non est in eis ut esse. Videtur igitur quod non sunt bona in eo
quod sunt. Sed et illud in praecedentibus probatum videtur: quod nec participant bonitate, id est
quod nec accidentali participatione bona sunt. Nullo enim modo, sicut praedictum est et videtur, ad
bonum tenderent. Si igitur nec substantia, nec participatione sunt bona, nullo modo sunt bona. Hic
conclusa est altera pars quaestionis, qua quaesitum est ea quae sunt an bona sint, an non sint: quam
deinceps ita solvit, quod ejus etiam, de qua Joannes quaerebat hebdomadis occultum sensum
prudenter intelligentibus aperit, id est, ea quae sunt non modo esse bona, verum etiam in eo quod
sunt, esse bona, cum tamen non sint substantialia bona, ostendit. Ait ergo:

Huic quaestioni, etc.] Quasi: Hanc quaestionem, qua quaeritur ea quae sunt, an sint bona, an non
sint bona, his quae diximus argumentis, in dubitationem adduci posse videtur. Sed huic quaestioni
poterit adhiberi solutio talis qualis scilicet sequitur; et a generali mathematicorum conceptione
incipiens, ait: Multa, imo omnia quae sine motu inabstracta dicuntur, sunt; quae cum ab eis in
quibus sunt actu separari non possunt (ut scilicet sine illis sint), animo tamen et cogitatione, id est
animi cogitatione separantur: ut et eorum quae ita separantur, et eorum a quibus separantur, natura
atque proprietas comprehendatur. Ut triangulum, hoc est qualitatem qua coaccidente superficiei
subjecta utrique materia triangula est; vel caetera quae in cujuslibet generis corpore sunt, actu
quidem a subjecta sibi materia nullus separat: quoniam secundum hoc inabstracta sunt, mente
tamen, id est cogitatione segregans ipsam a subjecta materia, speculatur disciplinaliter, praeter
materiam: non dico esse praeter materiam, sed divisum a materia, ipsum qui praeter materiam esse
non potest, triangulum, id est qualitatem qua corpus triangulum, proprietatemque ejus; ut sit sensus:
triangulum proprietatemque ejus, id est trianguli proprietatem, vel ex proprietate triangulum, quod
idem est, speculatur; et sic quidem inabstracta abstrahunt mathematici. Igitur nos quoque ethici eos
in nostra facultate imitatione secuti, primum bonum ab his quae ex ipso fluxerint bonis, paulisper, id
est, donec ad finem suum ratio perducatur, animi cogitatione amoveamus, id est, non esse bonum
illud a quo fluxerunt quadam positione, quod per rerum naturam nullo modo fieri potest, ad
praesens consentiamus: et hic quidem est sensus. Sed pro eo quod debuit dicere primum bonum ab
eis, quoniam animo et praesenter, id est, donec, sicut dictum est, suum finem habeat ratio, haec
amotio fit, ait: Primi boni praesentiam amoveamus ab animo quod primum bonum esse quidem, hoc
est vere esse constat. Idque, scilicet illud vere esse, potest cognosci: cum ex sententia omnium
hominum, id est doctorum indoctorumque, quoniam haec est vere, juxta primae regulae primum
modum, ita communis animi conceptio, ut etiam sit indoctorum, scilicet Deum esse, tum quoque ex
religionibus, id est, ex metu et caeremoniis barbararum gentium.

Hoc igitur.] Quasi: Primum bonum sic amoveamus ab eis quae sunt bona. Hoc igitur primo bono sic
ab eis paulisper amoto, iterum aliud ponamus, id est omnia quae sunt, id est vere subsistunt,
ponamus esse bona; atque his duobus positis, ea ipsa quae bona dicimus, consideremus
quemadmodum, hoc est qualiter possent esse bona: si ut essent minime defluxissent a primo bono,
hoc est si illorum esse, esset quidem et subsistentia, eo essent, non tamen auctore vel opifice primo
bono. Hinc, id est ex hoc ipso quod dicimus, omnia quae sunt, ponamus esse bona, intueor in eis
aliud esse quod bona sunt, aliud vero quod sunt, id est alio esse, alio esse bona. Si enim eodem
essent quo sunt bona, nequaquam ab eo quod vere sentimus, id quod positive consentimus,
divideremus. Quod utique facimus dicentes: Ea quae sunt, id est quae recte intelligimus esse,
ponamus, amoto primo bono, esse bona. Quasi: Quod quidem non sunt, sed positive quodammodo
consentimus. Nec dubitandum est illa alio esse, alio bona esse. Ut enim hoc ex aliis quoque clarum
sit, substantia, id est res vere subsistens, una eademque subsistentiae suae proprietate, ponatur a
nobis, quod modo omnia quae sunt, amoto primo bono ponebantur, videlicet esse bona: ponatur
etiam quod caetera non ponebantur, scilicet esse alba, et gravis, et rotunda.

Tunc aliud, etc.] Quasi: Illo quod diximus amoto, haec ponere debuimus. Nam si ita poneremus,
tunc manifeste pateret, tam de bonitate quam de caeteris, quod aliud esset ipsa illa substantia, id est
quod aliud esset id quod subsistens est: aliud ejus rotunditas, qua rotundum est; aliud gravitas, qua
grave est; aliud color, quo album est; aliud bonitas, qua bonum est, vere. Nam si haec singula non
generali unione, sed ea quae ex proprietate rei singularis est unitate, idem omnino essent quod ipsa
substantia, id est, id quo subsistens est idem, similiter ex proprietatis unitate esset gravitas quod
color, et quod rotunditas, et quod bonum, id est bonitas; et bonum idem quod gravitas, et similiter in
caeteris. Quod fieri, id est haec idem esse proprietate, natura non sinit, quae non modo
proprietatibus, sicut fieri solet sub eodem genere, verum etiam diversitate generum ista divisit.

Aliud igitur, etc.] Quasi: Si ita ponemus, haec essent diversa ab eo quo subsistens est; tunc igitur ab
omnium subsistentium esse, bonitates qua ea quae sunt bona sunt, simili ratione essent diversa. Et
ita juxta sextam regulam quae est: Omne quod est participat eo quod est esse ut sit, alio vero
participat ut aliquid sit; et juxta octavam, quae est: Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est:
rectissime diceretur, quod in eis aliud esset ea esse, aliud aliquid esse, id est esse quidem
subsistentiis, aliquid vero esse bonitate. Ac tunc essent quidem bona, bonitate qua, sicut dictum est,
aliquid essent, minime tamen ipsum bonum, id est ipsam bonitatem haberent, ut esse quo essent.
Igitur si amoto (qualiter dictum est) primo bono, ullo modo essent, secundum positionem, qua hoc
paulisper consensimus, non a bono quidem essent bona, ac tamen essent bona. Ac non idem essent
quod bona, id est, non idem esset eorum esse, quod eorumdem bonitas. Sed juxta praedictas regulas,
id est, sextam et octavam, aliud esset, eis esse, aliud vero bonis esse, id est aliud esset ea esse, aliud
ea esse bona. Quod si nihil omnino aliud essent nisi bona, scilicet neque essent ponderositate gravia,
neque qualitate colorata, neque aliqua spatii, id est longitudinis vel latitudinis, dimensione vel
altitudinis distenta, nec ulla omnino in eis qualitas (supple) nec quantitas esset, nisi tantum bonitas,
qua essent bona, adeo ut juxta septimam regulam, quae est: omne simplex esse suum, et id quod est,
unum habet, idem esset ea esse, et bona esse, tunc non secundum illorum proprietates diversas,
quibus solent esse diversa subsistentia, viderentur esse diversae numero res; sed viderentur esse
principium omnium rerum. Nec potius dicendum est pluraliter, viderentur, sed singulariter,
videretur. Recte utique. Unum enim solumque est hujusmodi bonum, quod tantum sit bonum,
nihilque aliud sit, quoniam vere simplex est; ideoque secundum septimam praedictam regulam,
idem est illi esse, quod bonum esse. Subsistentia vero talia sunt, quod unumquodque illorum et
pluribus est, et pluribus aliquid est. Ideoque non simplex, sed compositum est, cui secundum
octavam regulam, aliud est esse, aliud ipsum est. Neque vero in uno tanta multitudo, et illorum
quibus sit, et illorum quibus aliquid sit, esse posset: nisi unum principium haec in illo junxisset.
Sicut enim a genuino nativum, ab aeterno temporale, ab uno alterni: sic a simplici auctore quodlibet
compositum esse oportet. Quaecunque igitur subsistentia, quoniam, sicut dictum est, tam multa in
se habendo, non simplicia sunt: dico, quod non modo non esse composita, sed nec esse omnino
poterant: nisi voluisset esse ea, et quod sunt esse, id quod ita est bonum, quod est solum bonum, et
nihil aliud quam bonum. Et idcirco, videlicet quoniam quodlibet eorum esse, id est, non modo id
quod est, et aliquid est, itemque id quo est, vel quo aliquid est; verum etiam illud et esse et aliquid
esse a boni voluntate defluxit, denominative bona esse dicuntur. Sicut opus aereum quod est suo
genere quo est, et triangulum sua qualitate qua aliquid est, est etiam denominative humanum, ab
esse illius quo secundum aliquam rationem auctore, et aereum et triangulum est. Sicut enim duobus
modis dicitur humanum: primum scilicet generis proprietate, ut animal humanum; et secundum
denominatione, quoniam ex eo fluxit cujus humanum est esse, ut opus humanum, ita duobus modis
dicitur bonum: primum scilicet bonum, quod est vere bonum, quoniam est bonum in eo quod est,
scilicet suae essentiae veritate; secundum vero bonum, ipsum quoque bonum est, non quidem suae
essentiae veritate, sed quadam denominatione quae Graece µετωνυµία vocatur. Unde manifestum
est, juxta naturalium regulam, eum supra divisisse, cum ait: Ea quae sunt bona, quaero an
participatione an substantia bona sunt. Quidquid enim naturaliter de subsistente dicitur, aut ejus
subsistentia, aut ejus accidens, recte intelligitur. Praeter haec tamen de ipsa extra naturalium
facultatem plurima dicuntur, inter quae illa etiam sunt, quae de eodem denominative praedicantur.
Quo praedicandi modo ethici omne creatum bonum esse enuntiant, denominatione videlicet, quae
ideo fit, quoniam id quod ita dicitur bonum, et ut esset, et ut aliquid esset, fluxit ex eo vere auctore,
et causa cujus ipsum esse bonum est, id est cujus ipsa bonitas essentia est. Sed non modo id quod
est, et aliquid est, itemque vel id quo est, vel id quo aliquid est, verum etiam illud ipsum esse
omnium rerum, quod significamus cum de aliquo dicimus, est, vel aliquid est, ex eo veri nominis
auctore et opifice fluxit, quod est primum bonum, et quod vere tale bonum est: ut illud dicatur ita
esse bonum, quod recte possit addi, in eo quod est: quoniam non alienae, sed suae substantiae
bonitate bonum est. Hoc igitur quod habet a sua substantia nomen, ad ea quae ex ipso fluxerunt,
denominative transumptum est, ut dicatur, quod non modo quae sunt, et aliquid sunt, itemque ea
quibus sunt, vel aliquid sunt, sed etiam ipsum eorum esse, quod significatur cum dicitur sunt, vel
aliquid sunt, bonum est. Haec autem a primi boni essentia, ad esse illorum quae sunt, et aliquid
sunt, transumptiva denominatio, sed denominativa transumptio, facit ut non modo sint bona, sed
etiam in eo quod sunt, bona sunt quaecunque hac denominatione sunt bona. Tunc enim, quamvis
bonitas eorum quae sic bona dicuntur, non sit essentia, recte tamen additur in eo, ut dicatur, in eo
quod sunt, bona sunt, quandoquidem haec ab illa denominatione translata bonitas, est auctoris
eorum, id est primi boni, essentia.

Qua in re, etc.] Superius cum recte probasset quod ea quae sunt, bona sunt, volens videri astruere
posse quod ea quae sunt, bona non sunt, a divisione incoepit et quaesivit: Utrumne participatione an
substantia bona essent. Deinde divisionis hujus utramque partem forma indirectarum
ratiocinationum improbavit, cum ipsis quadam positione antecedentibus, primum ex una recte,
deinde ex alia, per quaedam multiplicia inventa, ex artis sophisticae locis deducta, impossibilia
intulit, in prima quidem, quod non tendunt ad bonum; in secunda vero, quod Deus sit. Quae
quoniam esse non possunt, primum intulit partium divisionis praedictae contraria; deinde utramque
rationem, in eo quod volebat videri, conclusit: videlicet quod nullo modo sunt bona. Quoniam ergo
ratiocinationum partes per se verae, artis sophisticae multiplici unione atque unita multiplicitate,
neque sunt, neque non videntur sibi regulariter connexae: ut connexionis figuram praeter rei
veritatem esse ostenderet, multiplicia inventa per modos suarum significationum divisit. Ait enim
bonum duobus modis accipi, ac per hoc, id quoque quod huic additur nomini, cum proponitur: est
bonum in eo quod est, multipliciter dici. Est enim, inquit, primum bonum, est et secundum:
primum, quod est solum bonum, et aliud nihil; secundum vero, quod ut esset quidquid est, a primi
boni voluntate defluxit. De utroque tamen dicitur, quod ei idem est esse, quod bonum esse, et quod
est bonum, in eo quod est. Sed hoc quoque modo diverso: nam primum dicitur esse bonum in eo
quod est, quoniam bonitas est ejus essentia; secundum vero dicitur esse bonum in eo quod est: non
quidem, quoniam bonitas sit ejus essentia, sed quoniam qui fecit, ut id esset quidquid est, est bonus
essentia, cui substantialiter simile esse illud secundum non potest. Qua in re utraque quaestio, id est,
et ea qua quaerebatur an ea quae sunt, bona sint, et ea propter quam haec fiebat, scilicet an ea quae
sunt, bona sint in eo quod sunt, cum non sint substantialia bona, divisione hujus nominis, quod est
bonum, et hujus quod dicitur in eo quod est, soluta est. Nam cum duobus modis bonum dicatur,
scilicet vel ita ut ejus quod dicitur bonum, ipsa bonitas sit essentia, vel denominatione ideo facta,
quod omne illius esse fluxit ab eo cujus est essentia bonitas, manifestum est quoniam ea quae sunt,
etsi non eo modo quo primum bonum est bonum, id est substantia, nec etiam participatione; tamen
alio modo, ac per hoc bona sunt, et ideo non recte superius illum intulisse, cum dixit: Si neque
substantia, neque participatione, nullo igitur modo bona sunt. Similiter etiam, quamvis non eo modo
quo primum in eo quod sunt, tamen alio modo, ac per hoc, ipsa quoque in eo quod sunt. Atque ideo
illum supra non recte dixisse: si in eo quod sunt, bona sunt; substantialia igitur bona sunt, et primo
bono similia. Neque enim ideo erunt substantialiter similia primo bono, quoniam in eo quod sunt,
bona sunt. Quae tamen in secunda ratiocinatione sophistice formabatur connexio. Licet enim in eo
quod sint, bona sint, tamen idcirco evenit quod non sint similia primo bono, quoniam non quoquo
modo res sint, verum est, quod ipsum earum esse, bonum est. Quasi: Verum quidem est quod ipsum
esse earum bonum est, sed non quolibet modo verum est. Non enim idcirco verum est, quod bonitas
sit eorum subsistentia, qua naturaliter sint; sed idcirco potius vere dicitur, quod ipsum earum esse,
bonum est, quoniam non potest esse ipsum rerum quodlibet esse, nisi defluxerit a primo esse, id est
primo bono. Nec est substantialiter simile ei primo a quo est. Illud enim primum esse quoquo modo
sit, quidquid praedicetur esse, bonum est: ita quod in eo quod est. Posset addere, et ita quod idem
est ei esse, quod bonum esse. Recte utique, quoniam sequitur: Non enim aliud est ipsum
praeterquam bonum: videlicet, non est ab ejus bonitate alia quae de ipso praedicetur essentia.
Simplex enim est, quod juxta septimam regulam esse suum, et id quod est unum habet. Hoc autem
rerum quodlibet esse, nisi esset ab illo primo bono, id est, si amoto quod illud primum a quo est,
non est bonum, fortasse posset esse bonum, qualiter id quod est, est album, vel grave, vel rotundum;
sed non posset esse bonum in eo quod est, vere. Tunc enim, nisi videlicet esset ab illo id quod
quoquo modo esset praedicatur, forsitan participaret bono, id est participatione esset bonum, sicut
album, vel hujusmodi. Bonum vero quod haberet, non posset habere, tanquam haberet ipsum esse,
id est, in ea ratione qua suum quodlibet esse habet: scilicet in eo quod est, quandoquidem non
haberet a bono, id est quoniam non esset bonum id a quo haberet. Manifestum est igitur quod,
primo bono mente et cogitatione, hoc est mentis cogitatione, ab his ita sublato, ut non esse bonum
cogitatione ponatur, id a quo sunt, quidquid sunt: ista quae sunt ab eo, licet essent bona, tamen non
possent esse bona in eo quod essent. Et ideo econtrario patet, quod quoniam non potuere actu
existere, nisi illud quod vere bonum est, ea produxisset, id est nisi esset vere bonum, quod est
produxit: idcirco, et bonum ipsum est eorum esse, id est, ita de eis dicitur, sicut esse, scilicet in eo
quod sunt bona esse. Ac per hoc, illi primo bono ad quod tendunt, quoquo modo similia, et tamen id
quod ab eo fluxit bonum, non est substantialiter simile primo substantiali bono. Idem bonum
quidem est, et in eo quod est, bonum est; sed hoc denominative, non substantialiter. Et nisi ab eo
primo bono hujusmodi quaecunque bona fluxissent, licet (sicut praedictum est) essent bona, tamen
non possent esse bona in eo quod sunt: et quare, supponit: quoniam et praeter bonum et non ex bono
essent bona, cum tamen illud ipsum primum bonum vere est, et hoc ita ut et ipsum esse sit, et ipsum
bonum, et econverso, bonum sit ipsum esse.

At nonne etiam, etc.] Superius cum bonum in primum et secundum divideret, dixit quod secundum
bonum est bonum, quoniam ex eo fluxit cujus ipsum esse bonum est. Et idcirco de ipso quoque
secundo quod de primo dicitur, scilicet quod ipsum etiam in eo quod est, bonum est. Certum est
autem, quaecunque sunt, quidquid sunt, ex eadem causa sunt, scilicet quoniam ex eodem principio,
ut essent, fluxerunt. Ac per hoc, id quod sunt, quidquid illud sit, in eo quod sunt, esse videntur.
Unde recte quaerit dicens: At etiam cum dicimus alba, nonne ea quae alba sunt, eadem ratione
oportebit esse alba, in eo quod sunt, quo scilicet ut essent alba, ex voluntate ejusdem principii, hoc
est Dei, fluxerunt? Et respondet, minime. Et quare minime? ita ait: Aliud enim est eis esse, aliud
alba esse. Hic casum nominativum, sicut superius dictum est, et sensus et verbum exigit
demonstrationis; sed consequentiam casus ad casum hic quoque servans, ait: Aliud albis esse. Hoc
autem, quod videlicet aliud eis est esse, aliud album est, cum his quae bona sunt, idem sit esse, et
bonis esse, ideo est, quoniam qui ea quae bona dicuntur, et alba effecit, ut essent quidquid sunt,
bonis quidem est, minime vero est albus. Hoc igitur, scilicet ut essent bona ea quae sunt, comitatum
est voluntatem boni, ac per hoc dicuntur esse bona, in eo quod sunt. Voluntatem vero non albi est
quidem comitata talis proprietas ejus, quod est, ut videlicet esset album, sed non ut hoc esset in eo
quod est. Et quare supponit: Neque enim ut essent alba, defluxerunt ex voluntate albi. Unde recte
infert, dicens: Itaque, quia scilicet voluit ea esse alba, qui erat non albus, hoc est, quia erat non
albus, qui ea voluit esse alba, sunt alba tantum, id est, et non in eo quod sunt. Quia vero voluit ea
esse bona, qui erat bonus, hoc est, quia erat bonus, qui ea voluit esse bona, sunt bona: ita quod
potest addi, in eo quod sunt. Est enim denominatio, quod dicuntur esse bona, sicut quod dicuntur
esse, quandoquidem ille a quo sunt, et bona sunt, sic vere et substantialiter bonus est, sicut vere et
substantialiter est. Quod vero sunt alba, proprietas, non denominatio est, quoniam ille a quo sunt
alba, non sic substantia albus est, sicut substantia est.

Secundum hanc igitur.] Supra cum dixisset, ea quae sunt, bona esse, et adjecisset, in eo quod sunt,
hujusque adjectionis causam reddidisset, quoniam a primo bono fluxerunt, quaesivit cur etiam
dicuntur esse alba; non additur, in eo quod sunt, quandoquidem ut essent alba, ex eadem causa
fluxerunt. Et respondit, quoniam ille a quo sunt bona et alba, bonus est, sed non albus. Nunc vero ex
eo quod dixerat supra: secundum bonum ideo bonum est, quoniam ex eo fluxit, cujus esse bonum
est, posset putari similiter omnia esse justa, quoniam ab illo fluxerunt qui vere justus est; quaerit et
ait: Igitur, si scilicet ea quae sunt bona sunt, eo quod bonus est ille qui ea esse voluit, quaero an
secundum eamdem rationem, id est secundum ejusdem rationis proportionem, cuncta quae sunt,
oportet esse justa, quoniam videlicet ipse justus est, qui ea esse voluit? Et respondet: Nec hoc
quidem oportet, sicut scilicet nec illud oportere praedictum est, quod videlicet ea quae sunt alba,
sint alba in eo quod sunt, quoniam ut essent alba ex voluntate Dei fluxerunt.

Nam bonum esse, etc.] Hic dicendum videtur, quod bonum duobus modis dicitur: uno quidem
secundum se, altero vero secundum usum, qui ex eo quod secundum se bonum dicitur, provenit;
ideoque illud absolute, sicut et quando dicitur esse; hoc vero non absolute, sed quadam ad alium,
cui ex illo bono aliquis usus provenit, comparatione. Nam de multis ita dictum invenitur, hoc illi
bonum est, vel ad hoc bonum est. Nec modo de creaturis, verum etiam de Deo, qui cum per se
bonus sit, est etiam bonus nobis. Sicut ergo ab eo qui vere est, denominative de quolibet, secundum
ethicos aut theologicos, per se praedicatur est, ita quoque secundum eosdem de quolibet per se
praedicatur bonum. Sed si aliud bonum esse affirmetur, hoc, sicut dictum est, non per se, sed ex
alterius ad alterum collatione; et ideo magis, vel minus, vel bonum aeque, aliud alio vel etiam
seipso nunc magis quam prius: et Deus omnibus melior, imo omnium optimus intelligitur. Justum
vero nequaquam secundum se de his quae sunt praedicatur, sed semper aut ex agendi virtute, aut ex
actu virtutis, hoc nomen accipitur. Et ex agendi quidem virtute, cum bene constitutae mentis habitu
quis justus vocatur, cum vero talis habitus officio et officii proprio fine quid facit, virtutis actu
justus appellatur. Nec tantum ipse qui facit, sed etiam id quod fit, quadam denominatione justum
dicitur. Sed et cum impius remissione dicitur justus, hoc quoque fit actu justificantis, cui tamen
idem est esse quod justum esse, et secundum aliquam rationem idem esse quod agere. Ex his
manifestum est hoc nomen nec solis, nec omnibus creaturis inditum esse, quandoquidem et Deus
justus vocatur, et non nisi rationales creaturae, et earum aliqua opera: et haec, qualiter dictum est,
vel agendi virtute, vel actu virtutis, vel praeter haec etiam gratia justificantis, vel nominis hujus
transumptiva denominatione, justa dicuntur. Itaque longe aliter dicitur aliquid justum esse quam
bonum. Nam bonum esse, secundum illum modum quo secundum se, sive de Deo vere, sive de
quolibet alio denominative dicitur bonum, essentiam, qua Deus id quod est bonus est, respicit; quam
auctor omnium, eo quod ab ipso fluxerunt, sicut vere ipse esse quod de eo praedicatur, cum dicitur
Deus est, omnibus communicat, ita ut non modo bona, sed etiam in eo quod sunt, et ut eis idem sit
esse quod bonis esse, bona dicantur. Justum vero esse, nullo modo essentiam, sed actum
tantummodo, vel justificantis, vel agendi virtutem habentis, vel officio et fine agentis, respicit, atque
ideo, quae justa dicuntur, neque in eo quod sunt justa sunt, neque illis idem est esse quod justis esse,
in eo autem secundum quamdam rationem idem est esse quod agere. Quamvis enim ipse qui
omnium principium est, nunquam quidem esse, facere vero quandoque coeperit, quia tamen in eo
virtus faciendi nunquam esse coepit, dicitur quod in eo idem est esse quod agere: eadem igitur
ratione idem est illi bonum esse quod justum esse. Nobis vero (qui non tam ab ejus virtute quam ab
ejus actu, imo ab effectu, qui ipso nos justificante, vel mentem nostram ab agendi officio, et fine
officii bene constituente, vel ipsam mentem ad sic agendum movente, provenit, dicimur justi) non
est idem esse quod agere; et quare, supponit: Non enim sumus simplices, quasi, sicut ille, sed
compositi, ut videlicet ille, juxta septimam regulam, esse suum, et id quod est, recte intelligatur
unum habere; nos vero, juxta octavam, esse aliud, aliud aliquid esse. Nobis igitur, secundum
eamdem octavam regulam, non idem est esse bonis, quod justis. Sed quoniam, cum dicuntur esse ab
eo qui vere est, denominative hoc dicimus, certum est ex supradictis, quod nobis omnibus
quaecunque scilicet sumus, idem est esse in eo quod sumus. Quoniam igitur nobis quoque,
secundum quamdam rationem, sicut illi secundum aliam, idem est esse quod bona esse, manifestum
est, quoniam omnia quae utique sumus, in eo quod sumus, sumus bona; non vero etiam justa omnia,
sed aliqua, quoniam non quod sumus, vel bona sumus, etiam justa.

Amplius, etc.] Ostendit non omnia esse justa. Ex quo sine dubio intelligi potest, proportionem
rationis supradictae non recte collatam, qua dicendum videbatur, quod sicut omnia bona sunt,
quoniam ipse bonus est qui ea esse voluit, ita omnia essent justa, quoniam ipse justus est qui ea esse
voluit. Item propter idem, ut scilicet illa proportio minime recte comparata videatur, probat quod
cum omnia bona sunt, non tamen sunt omnia justa; et ait: Amplius quod non omnia justa sunt, cum
tamen omnia bona sint, ostendimus ex hoc quoque quod bonum quidem apud ethicos generale est,
eo quod omnino conformi denominatione convenit omnibus; justum vero, quoniam justum esse,
idem secundum aliquid est quod bonum esse (cum non idem sit bonum esse quod justum), speciale
est. Nec vero species, quae secundum regulam dialecticorum et rhetorum genus dividit, descendit in
omnia: ut scilicet de omnibus quae supponuntur generi, praedicetur. Idcirco omnium quae sunt,
secundum eorum regulas, alia quidem sunt justa, secundum unam speciem boni; alia sunt aliud,
secundum ejusdem generis aliam; omnia vero, secundum harum specierum genus, sunt bona.

AN. MANL. SEV. BOETII [32] BREVIS FIDEI CHRISTIANAE COMPLEXIO. (C,S)

Christianam fidem Novi ac Veteris Testamenti pandit auctoritas; et quamvis nomen ipsum Christi
vetus intra semet continuerit instrumentum, eumque semper significaverit adfuturum, quem
tradimus per partum Virginis jam venisse, tamen in orbem terrarum ab ipsius nostri Salvatoris
mirabili manasse probatur adventu. Haec autem religio nostra, quae vocatur Christiana atque
Catholica, his fundamentis principaliter nititur, asserens: Ex aeterno, id est ante mundi
constitutionem, ante omne videlicet quod temporis potest retinere vocabulum, divinam Patris, ac
Filii, et Spiritus sancti, exstitisse substantiam: ut Deum dicat Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum
sanctum; non tamen tres Deos, sed unum. Patrem itaque habere Filium ex substantia sua genitum et
sibi nota ratione coaeternum, quem Filium eatenus confitetur fides, ut non sit idem qui Pater, neque
Patrem aliquando fuisse Filium, ne rursus in infinitum humanus animus divinam progeniem
cogitaret; neque Filium in eadem natura qua Patri coaeternus est, aliquando fieri Patrem, ne rursus
in infinitum divina progenies tenderetur; sanctum vero Spiritum, neque Patrem esse neque Filium,
atque ideo nulla natura neque genitum neque generantem, sed a Patre quoque procedentem et Filio.
Quis sit tantum processionis istius modus ita non possumus evidenter dicere, quemadmodum
generationem Filii ex paterna substantia non potest humanus animus aestimare. Haec autem ut
credantur, vetus ac nova informat instructio: de qua, velut arce religionis nostrae, multi diversa, et
humaniter, atque ut ita dicam, carnaliter sentientes, adversa locuti sunt: ut Arius, qui, licet Deum
dicat Filium, minorem tamen Patre multipliciter et extra Patris substantiam confitetur. Sabelliani
quoque non tres existentes personas, sed unam ausi sunt affirmare; eumdem dicentes Patrem esse
qui Filius est; eumdemque Filium qui Pater est; atque Spiritum sanctum eumdem esse qui Pater et
Filius est; ac per hoc unam dicunt esse personam, sub vocabulorum diversitate signatam. Manichaei
quoque, qui duo principia, sibi coaeterna et adversa, profitentur, unigenitum Dei esse non credunt:
indignum enim judicant, si Deus habere filium videatur, nihil aliud cogitantes nisi carnaliter; ut quia
haec generatio duorum corporum commixtione procedit, illic quoque indignum esse intellectum
hujusmodi applicare: quae res eos nec Vetus facit recipere Testamentum, neque in integro Novum.
Nam sicut illud omnino error eorum non recipit, ita ex virgine generationem Filii non vult
admittere, ne humano corpore polluta videatur Dei fuisse natura. Sed de his hactenus; suo enim loco
ponentur sicut ordo necessarius postularit.

Ergo divina ex aeterno natura, et in aeternum sine aliqua mutabilitate perdurans, sibi tantum conscia
voluntate sponte mundum voluit fabricare, eumque cum omnino non esset, fecit ut esset; nec ex
substantia sua protulit, ne divinus natura crederetur; neque aliunde molitus est, ne jam exstitisset
aliquid quod ejus voluntatem existentia propriae naturae juvaret, atque esset, quod neque ab ipso
factum esset, et tamen esset; sed verbo produxit coelos, terram creavit, ita ut coelesti habitatione
dignas coelo naturas efficeret, ac terrae terrena componeret. De coelestibus autem naturis, quae
universaliter vocantur angelicae, quamvis illic distinctis ordinibus pulchra sint omnia, pars tamen
quaedam plus appetens quam ei natura atque ipsius auctor naturae tribuerat, de coelesti sede
projecta est. Et quoniam angelorum numerum, id est supernae illius civitatis, cujus cives angeli
sunt, imminutum noluit conditor permanere, formavit ex terra hominem atque spiritu vitae animavit,
ratione composuit, arbitrii libertate decoravit, eumque, praefixa lege, paradisi deliciis constituit, ut,
si sine peccato manere vellet, tam ipsum quam ejus progeniem angelicis coetibus sociaret: ut quia
superior natura per superbiae malum ima petierat, inferior substantia per humilitatis bonum ad
superna conscenderet. Sed ille auctor invidiae non ferens hominem illuc ascendere, ubi ipse non
meruit permanere, tentatione adhibita fecit etiam ipsum ejusque comparem, quam de ejus latere
formator generandi causa produxerat, inobedientiae suppliciis subjacere, ei quoque divinitatem
promittens adfuturam, quam sibi dum arroganter usurpat, elisus est. Haec autem revelante Deo
Moysi famulo suo comperta sunt, cui etiam humani generis conditionem atque originem voluit
innotescere, sicut ab eo libri prolati testantur. Omnis divina auctoritas his modis constare videtur, ut
aut historialis modus sit, qui nihil aliud nisi res gestas enuntiet, aut allegoricus, ut non illi possit
historiae ordo consistere, aut certe ex utrisque compositus, ut et secundum historiam et secundum
allegoriam manere videatur. Haec autem pie intelligentibus et veraci corde tenentibus satis
abundeque relucent. Sed ad ordinem redeamus.

Primus itaque homo ante peccatum cum sua conjuge incola Paradisi fuit: at ubi aurem praebuit
suasori et conditoris praeceptum neglexit attendere, exsul effectus, terram jussus est excolere, atque
a Paradisi sinu seclusus, in ignotis partibus sui generis posteritatem transposuit, atque poenam,
quam ipse primus homo praevaricationis reus exceperat, generando transmisit in posteros. Hinc
factum est, ut et corporum atque animarum corruptio et mortis proveniret interitus; primusque
mortem in Abel filio suo meruit experiri, ut quanta esset poena, quam ipse exceperat, probaret in
sobole. Quod si ipse primus moreretur, nesciret quodammodo, ac, si dici fas est, nec sentiret
poenam suam; sed ideo expertus in altero est, ut quid sibi jure deberetur contemptor agnosceret, et
dum poenam mortis sustinet, ipsa exspectatione fortius torqueretur. Hoc autem praevaricationis
malum, quod in posteros naturaliter primus homo transfuderat, quidam Pelagius non admittens,
proprii nominis haeresim dedicavit, quam catholica fides a consortio suo mox repulisse probatur.
Ab ipso itaque primo homine procedens humanum genus, ac multiplici numerositate succrescens,
erupit in lites, commovit bella, occupavit terrenam miseriam, qui felicitatem Paradisi in primo patre
perdiderat. Nec tamen ex his defuerunt quos sibi Conditoris gratia sequestraret, ejusque placitis
inservirent; quos licet meritum naturae damnaret, futuri tamen sacramenti et longe postmodum
proferendi faciendo participes, perditam voluit reparare naturam. Impletus est ergo mundus humano
genere, atque ingressus est homo vias suas, qui malitia propriae contumaciae despexerat
Conditorem. Hinc volens Deus per justum potius hominem reparare genus humanum, quam manere
protervum, poenalem multitudinem, effusa diluvii inundatione, excepto Noe justo homine cum suis
liberis atque his quae secum in arcam introduxerat, interire permisit. Cur autem per arcae lignum
voluerit justos eripere, notum est divinarum Scripturarum mentibus eruditis; et quasi prima
quaedam mundi aetas diluvio ultore transacta est.

Reparatur itaque humanum genus, atque propriae naturae vitium, quod praevaricationis primus
auctor infuderat, amplecti non destitit; crevitque contumacia quam dudum diluvii unda puniverat, et
quae per numerosam annorum seriem permissa fuerat vivere, in brevitate annorum humana aetas
addicta est; maluitque Deus non jam diluvio punire genus humanum, sed eodem permanente eligere
viros per quorum seriem aliqua generatio commearet, ex qua nobis Filium proprium vestitum
humano corpore, mundi in fine concederet. Quorum primus est Abraham, qui cum esset aetate
confectus, ejusque uxor decrepita, in senectute sua repromissionis largitione habere filium
meruerunt. Hic vocatus est Isaac, atque ipse genuit Jacob. Idem quoque duodecim patriarchas, non
reputante Deo in eorum numero quos more suo natura produxerat. Hic ergo Jacob cum filiis ac
domo sua transigendi causa Aegyptum voluit habitare; atque illic per annorum seriem multitudo
concrescens coeperunt esse suspicioni Aegyptiacis imperiis, eosque Pharao magna ponderum mole
premi decreverat et gravibus oneribus affligebat. Tandem Deus, Aegyptii regis dominationem
despiciens, diviso mari Rubro, quod nunquam ante natura ulla cognoverat, suum transduxit
exercitum, ductore Moyse et Aaron. Postea igitur, pro eorum egressione altis Aegyptus plagis
vastata est, cum nollet dimittere populum. Transmisso itaque, ut dictum est, mari Rubro, venit per
deserta eremi ad montem qui vocatur Sinai, ibique universorum conditor Deus volens sacramenti
futuri gratia populos erudire, per Moysem data lege constituit quemadmodum et sacrificiorum ritus
et populorum mores instruerentur; et cum multis annis multas quoque gentes per viam debellassent,
venerunt tandem ad fluvium qui vocatur Jordanis, duce jam Jesu filio Nave, atque ad eorum
transitum quemadmodum aquae maris Rubri, ita quoque Jordanis fluenta siccata sunt;
perventumque est per eam civitatem quae nunc Hierosolyma vocatur. Atque dum ibi Dei populus
moraretur, post judices et prophetas, reges instituti leguntur: quorum post Saulem primatum David
de tribu Juda legitur adeptus fuisse. Descendit itaque ab eo per singulas successiones regium
stemma, perductumque est usque ad Herodis tempora, qui, primus ex gentibus, memoratis populis
legitur imperasse. Sub quo exstitit beata Virgo Maria, quae de Davidica stirpe pervenerat, quae
humani generis genuit Conditorem. Hoc autem ideo, quia multis infectus criminibus mundus jacebat
in mortem, electa est una gens, in qua Dei mandata clarescerent; ibique missi prophetae et alii sancti
viri, per quorum admonitionem ipse certe populus a tumore pervicaciae revocaretur; illi vero,
eosdem occidentes, in suae nequitiae perversitate manere voluerunt.

Atque jam in ultimis temporibus non prophetas neque alios sibi placitos, sed ipsum Unigenitum
suum Deus per virginem nasci constituit, ut humana salus, quae per primi hominis inobedientiam
deperierat, per hominem Deum rursus repararetur; et quia exstiterat mulier quae causam mortis
primo viro suaserat, esset haec secunda mulier quae vitae causam humanis visceribus apportaret.
Nec vile videatur quod Dei Filius ex virgine natus est, quoniam praeter naturae modum conceptus et
editus est. Virgo itaque de Spiritu sancto incarnatum Dei Filium concepit, virgo peperit, post ejus
editionem virgo permansit, atque hominis factus est idemque Dei filius; ita ut in eo et divinae
naturae radiaret splendor, et humanae fragilitatis appareret assumptio. Sed huic tam sanae atque
veracissimae fidei exstiterant multi qui diversa garrirent; et, praeter alios, Nestorius et Eutyches
repertores haereseos exstiterunt: quorum unus hominem solum, alter Deum solum putavit asserere,
nec humanum corpus, quod Christus induerat, de humanae substantiae participatione venisse. Sed
haec hactenus.

Crevit itaque secundum carnem Christus; baptizatus est, ut qui baptizandi formam erat caeteris
tributurus, ipse primus quod docebat exciperet. Post baptismum vero elegit duodecim discipulos,
quorum unus traditor ejus fuit; et, quia sanam doctrinam Judaeorum populus non ferebat, eum, illata
manu, crucis supplicio peremerunt. Occiditur ergo Christus, jacet tribus diebus ac noctibus in
sepulcro; resurgit a mortuis, sicut, ante mundi constitutionem, ipse cum Patre decreverat; ascendit in
coelos, ubi, in eo quod Filius Dei est, nunquam defuisse cognoscitur; ut assumptum hominem,
quem diabolus non permiserat ad superna conscendere, secum Dei Filius coelesti habitationi
sustolleret. Dat ergo formam discipulis suis baptizandi, docendi salutaria, efficientiam quoque
miraculorum, atque in universum mundum ad vitam praecipit introire, ut praedicatio salutaris non
jam in una tantum gente, sed orbi terrarum praedicaretur. Et, quoniam humanum genus naturae
merito, quam ex primo praevaricatore contraxerat, aeternae poenae jaculis fuerat vulneratum, nec
saluti suae erat idoneum, quod eam in parente perdiderat, medicinalia quaedam tribuit sacramenta:
ut agnosceret aliud sibi deberi per naturae meritum, aliud per gratiae donum; ut natura nihil aliud
nisi poenae submitteret, gratia vero, quae nullis meritis attributa est, quia nec gratia diceretur si
meritis tribueretur, totum quod est salutis suae afferret.

Diffunditur ergo per mundum coelestis illa doctrina, adunantur populi, instituuntur Ecclesiae, fit
unum corpus quod mundi latitudinem occuparet; cujus caput Christus ascendit in coelos, ut
necessario caput suum membra sequerentur. Haec itaque doctrina et praesentem vitam bonis
informat operibus, et post consummationem saeculi, resurrectura corpora nostra, praeter
corruptionem ad regna coelestia pollicetur, ita ut qui hic bene, ipso donante, vixerit, esset in illa
resurrectione beatissimus; qui vero male, miser post munus resurrectionis adesset. Et hoc est
principale religionis nostrae, ut credamus, non solum animas non perire, sed ipsa quoque corpora
quae mortis adventus resolverat, in statum pristinum futura beatitudine reparari. Haec ergo Ecclesia
catholica, per orbem diffusa, tribus modis probatur existere. Quidquid in ea tenetur, aut auctoritas
est Scripturarum, aut traditio universalis, aut certe propria et particularis instructio; sed auctoritate
tota constringitur, universali traditione majorum nihilominus tota, privatis vero constitutionibus et
propriis informationibus unaquaeque vel pro locorum varietate, vel prout cuique bene visum est,
subsistit et regitur. Sola ergo nunc est fidelium exspectatio, qua credimus adfuturum finem mundi,
omnia corruptibilia transitura, resurrecturos homines ad examen futuri judicii, recepturos pro
meritis singulos, et in perpetuum atque in aeternum debitis finibus permansuros; solumque esse
praemium beatitudinis, contemplationem Conditoris; tantam duntaxat, quanta a creatura ad
Creatorem fieri potest: ut ex eis, reparato angelico numero, superna illa civitas impleatur, ubi rex est
Virginis Filius; eritque gaudium sempiternum, delectatio, cibus, opus [33], laus perpetua Creatoris.

You might also like