Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 1

The Final! You know the drill. Translate carefully, illustrate for extra credit.

You may ask for 15 words this time.

Cotidie – every day Haurio –ire –iui –itum – to chug Lapideus –a –um – stone
Ignauis –e – foolish Explico –are – to explain Panis panis – bread
Ebrius –a –um – drunk Cresco –ere – to swell, wax Gusto –are – to taste
Horresco –ere – to shudder Circummingo –ere –minxi –minctum – to pee around Stela –ae – tombstones
Urgo, -ere urgui – to urge Piger, pigra, pigrum – lazy Puto –are – to think/ believe

Cum Quintus Romae habitaret, parentibus absentīs laetus esse non potuit. Cotidie, ubi domum rediit, patri omnia
narrare cupiebat.

Ergo, primā lunae luce, Romā Capuam1 profectus est ut parentes quaereret. Sed Quintus cognouit solos ignauos homines
per uiam Appiam nocte ire. Marcus Cicero, uinō multō bibitō, dixerat se cum Quintō Romā iturum esse.

Cum Quintus tandem Capuam solus peruēnisset, ualde commotus tabernam petiuit. In tabernā Pompeius sedebat, et
Quintum rogauit cur Capuae esset, et quō 2 Marcus abiisset.

Quintus, “Da mihi uinum, Pompeī. Multum uinum. Mox omnia tibi narrabuntur. Marcus…” horrescens subito tacuit.

“Quid de Marcō?” Pompeius Quinto uinum dedit.

Vinō bibitō, Quintus narrat Marcum secum per uiam Appiam inter moniumenta uenisse, deinde Marcum Quinto manere
iussisse. “Sedebam et stelas numerabam,” inquit, “sed cum ad comitem Marcum respexi…” Quintus horrescens rursus
tacuit.

“Dic mihi quid Marcus fecisset!” Pompeius urguit, et plus uini Quintō dedit.

Quintus omne uinō bibitō, “Ille se exuit et omnia uestimenta secundum uiam posuit.”

“Cur? Ebriusne erat?” inquit Pompeius.

“… nescio. Sed deinde uestimenta…” Quintus poculum extendit ut plus uini Pompeius ei daret. Inquit, “circumminxit.”

“Circum… minxit?”

“Circumminxit. Omnes sciunt uestimenta circummincta lapidea fieri. Et … Atque…” Quintus uinum hauriuit. “Subito
Marcus Cicero lupus factus est!”

“Mehercle! Estne Marcus versipellis? Illud omnia explicat! Lunā crescente, iracundus semper est. Lunā plenā, numquam
eum uīdimus. Amica eius velociraptor eum numquam deuorat.”

“Atque in ludum numquam Marcus it,” inquit Quintus. “Putaui eum diuitem pigrumque, sed lupus nocte cenam petens
diē discere non potest.”

“Ubi Marcus nunc est?” Pompeius rogauit.

“Nescio. Fortasse cenam cum uelociraptori petit ut cenent. Nihil est mihi, nam pater meus semper dixit me panem cum
uersipellibus gustare non debere.”

Cum Quintus poculum rursus extenderet, Pompeius ei uinum non dedit, sed dixit Quintō Marcum amicum suum
perpetuum esse. “Versipelles homines quoque sunt,” inquit, “uelociraptores quoque. Is qui amicos spernit uir bonus non
est. Cum uirīs non bonīs panem gustare non possum.” Haec locutus, Pompeius Quintum solum in tabernā bibentem
reliquit.

1
Capua is a town near Rome.
2
Quō = where to?

You might also like