Eneida Inicio

You might also like

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 2

Publius Vergilius Maro (70 - 19 a. Chr. n.

Publius Vergilius Maro natus Idibus Octobribus Crasso et Pompeio consulibus matre Magia Polla
patre Vergilio rustico et figulo in pago, qui Andes dicitur, haud procul a Mantua. tenui facultate
nutritus studuit Cremonae, Mediolani, Napoli. belli civilis temporibus agris Mantuanis amissis
Romam venit. Brundisii moritur Sentio Saturnino et Lucretio Cinna consulibus. ossa eius Neapolim
translata in secundo ab urbe miliario sepeliuntur, titulo istius modi supra scripto, quem moriens
ipse dictaverat:

Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc

Parthenope; cecini pascua, rura, duces.

Aeneis servata est ab Augusto, quamvis ipse testamento cavisset, ne quid eorum, quae non
edidisset, extaret.

Liber primus
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris

Italiam fato profugus Laviniaque venit

litora, multum ille et terris iactatus et alto

vi superum, saeve memorem Iunonis ob iram,

multa quoque et bello passus, dum conderet urbem 5

inferretque deos Latio; genus unde Latinum

Albanique patres atque altae moenia Romae.

Musa, mihi causas memora, quo numine laeso

quidve dolens regina deum tot volvere casus

insignem pietate virum, tot adire labores 10

impulerit. tantaene animis caelestibus irae?

Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni)

Khartago, Italiam contra Tiberinaque longe


ostia, dives opus studiisque asperrima belli,

quam Iuno fertur terris magis omnibus unam 15

posthabita coulisse Samo. Hic illius arma,

hic currus fuit: hoc regnum dea gentibus esse,

si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.

progeniem sed enim Troiano a sanguine duci

audierat Tyrias olim quae verteret arces; 20

hinc populum late regem belloque superbum

venturum excidio Libyae; sic volvere Parcas.

id metuens veterisque memor Saturnia belli,

prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis –

necdum etiam causae irarum saevique dolores 25

exciderant animo; manet alta mente repostum

iudicium Paridis spretaeque injuria formae

et genus invisum et rapti Ganymedis honores:

his accensa super iactatos aequore toto

Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, 30

arcebat longe Latio, multosque per annos

errabant acti fatis maria omnia circum.

tantae molis erat Romanam condere gentem.

You might also like