Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 1

Godefridus (siue Irimbertus ?

) Admontensis - Homiliae dominicales - LLT-A


hom. : 83, col. : 582, linea : 27
Est angelica creatura dignior in conditione, sed homo magis pluris pretii illis est in redemptione, quia
Deus Pater Filium suum, pretium illud magnum et inaestimabile, pretium satisfactionis nostrae pro
nobis redimendis dedit, nobis, inquam, nobis dedit, quia pro nobis incarnatus, nobis est datus, nobis
crucifixus et mortuus, nec propterea venit in mundum, ut angelum, qui non peccaverat, restauraret,
sed ut hominem, qui se peccatis exigentibus morti obnoxium fecerat, redimeret et liberaret.

Godefridus (siue Irimbertus ?) Admontensis - Homiliae festiuales - LLT-A


hom. : 27, col. : 753, linea : 19
Timuit enim non pro se sola aut parentum suorum salute, sed pro totius generis humani liberatione;
timuit, inquam ne peccatis exigentibus aut omnino redemptio haec non fieret, aut tam diu differretur,
quod multitudo maxima mortis perpetuae exitio damnaretur.

Godefridus (siue Irimbertus ?) Admontensis - Homiliae festiuales - LLT-A


hom. : 30, col. : 765, linea : 43
Iste Achaz et pene omnes sub ipsius imperio degentes peccatis exigentibus facti fuerant molesti tam
Deo quam hominibus.

Gregorius IX, papa, Epistolae - eMGH


Epp. Saec. XIII, 1, Epist.: 482, pag.: 388, lin.: 25
Regio Theutonie in virtutum preminentia olim extimata regina, quia incedendo via regia et religionis
opus ac rectitudinis amplexando regem regum, dominum Iesum Christum, puritate fidei et sancte
caritatis operibus multipliciter honorabat, nunc, sicut dolentes audivimus et gementes referimus,
innaturali vitio Deo suisque fidelibus ineffabiliter inimico peccatis exigentibus ita in quibusdam
partibus, et Austria precipue, maculata dicitur, quod quasi lepre perfusa turpitudine reputatur.

Gregorius IX, papa, Epistolae - eMGH


Epp. Saec. XIII, 1, Epist.: 490, pag.: 395, lin.: 9
Licet enim heretici hactenus diutius latitantes sicut cancer serperent in occulto, et velut vulpes latenter
niterentur vineam Domini Sabaoth demoliri, iam tamen peccatis exigentibus in aperto quasi equi
parati ad prelium presumunt manifeste insurgere contra eam, in quibusdam locis publice predicando,
querentes in cibum simplices et in predam indoctos, ac illaqueare nichilominus fideles quoslibet suis
circumventionibus cupientes, facti magistri erroris, qui numquam fuerant discipuli veritatis.

Gregorius IX, papa, Epistolae - eMGH


Epp. Saec. XIII, 1, Epist.: 537, pag.: 432, lin.: 41
Sicut enim littere vestre grandi merore plene et immenso dolore non vacue nobis exhibite continebant,
inter diversas heresum species, que peccatis exigentibus Alemanniam infecerunt, una, sicut
detestabilior ceteris sic et generalior universis, que non solum referentibus sed etiam audientibus est
horrori, in nobilibus membris ecclesie ac valde potentibus iam erupit.

You might also like