Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 1

sue, ut ab ipsis ei cum humilitate et reverentia debita prout convenit pareatur, pro eius honore, ipsius

ecclesie pro viribus subiugare dominio et ecclesiarum iura et bona deperdita et per nonnullos, qui
gloriantur, cum male fecerint, in diversis eiusdem regni partibus occupata in manu potenti recuperare
proponit.

Heinricus VII rex. Constitutiones (Const. 4, 262-1050) - eMGH


Const. 4, Nr.: 440, pag.: 386, lin.: 29
(5) Speramus enim, quod cum eodem rege ac tecum Domino faciente virtutem, per hec populorum
eiusdem regni universitas copiosa a longis retroactis temporibus cruciatibus vastabilium guerrarum
afflicta, restituetur, ut pie speratur et creditur, ad quietis et pacis delectabilis ubertatem ipsumque
regnum plaga dissensionis odibilis, per angelos malos, ut convincitur, peccatis exigentibus immissa,
proch dolor, in eodem subducta radicitus, recipiet antique nobilitatis gloriam et decorem ac statum
resumet quietis et pulcritudinis primitive, ac eisdem pacis, quietis et tranquillitatis amabilis et
desiderata serenitas, auctore Domino, illucescet.

Heinricus VII rex. Constitutiones (Const. 4, 262-1050) - eMGH


Const. 4, Nr.: 645, pag.: 615, lin.: 42
(7) Speramus enim, quod cum eodem rege ac tecum Domino faciente virtutem, per hoc populorum
eiusdem imperii universitas copiosa a longis retroactis temporibus cruciatibus vastabilium guerrarum
afflicta restituetur, ut pie speratur et creditur, ad quietis et pacis delectabilis ubertatem, ipsumque
imperium, plaga dissensionis odibilis per angelos malos, ut cernitur, peccatis exigentibus immissa
proh dolor in eodem subducta radicitus, recipiet auctore Domino antique nobilitatis gloriam et
decorem et statum resumet quietis et pulcritudinis primitive, ipsisque pacis et tranquillitatis amabilis
desiderata serenitas illucescat, tuque per diligencie tue ministerium studiosum illam, que pias causas
gerentibus pro retributione rependitur, palmam glorie feliciter consequeris.

Heinricus VII rex. Constitutiones (Const. 4, 262-1050) - eMGH


Const. 4, Nr.: 805, pag.: 807, lin.: 3
Hec itaque vobis, quos confidimus in imperii felicibus delectari rumoribus, ad gaudium intimantes et
super hiis graciarum acciones multiplices referentes, vestram dileccionem requirimus et caritatem
exposcimus, quatinus pia meditacione pensantes, quam periculosa sit istis temporibus orbis condicio
et specialiter populi christiani et quam sit populus ipse peccatis exigentibus pronus ad malum, velitis
apud misericordiarum patrem supplices preces effundere, ut ipse nobiscum virtutem faciens det nobis
in gentibus pacem disserere, fundare quietem, quemlibet in suo iure tenere ac christiane religionis
terminos feliciter ampliare.

Heiricus Autissiodorensis - Homiliae per circulum anni - LLT-A


pars hiemalis, hom. : 25, linea : 308 [*]
Multi sunt uocati per fidem, sed peccatis exigentibus pauci perueniunt ad caelestis regni
habitationem; etsi enim omnes Christum confitentur uocibus, non omnes tamen illum operibus
imitantur.

Hermannus Altahensis abbas, De rebus suis gestis (1242-1273) - eMGH


SS 17, pag.: 378, lin.: 18

You might also like