Professional Documents
Culture Documents
Binder1 44
Binder1 44
Ego Hermannus Dei gratia abbas ecclesie Altahensis cum, mortuo ac sepulto domino et antecessore
meo, bone memorie Dietmaro abbate, concordi electione fratrum, permissione Dei in vigilia
apostolorum Symonis et Iude anno ab incarnatione Domini 1242, indictione prima, presentibus
domino Ulrico venerabili abbate superioris Altah, de Alderspach et de Osterhofen prioribus, fratribus
Predicatoribus et Minoribus et aliis honorabilibus ecclesiasticis secularibusque personis, qui ad hoc
fuerant evocati, de me indigno electio facta esset, videns, quod peccatis exigentibus a tempore
lamentabilis interfectionis domini Philippi Romanorum regis, que facta fuit anno Domini 1208,
diversis persecutionibus, maxime tamen per tyrannidem Alberti comitis de Bogen, ecclesia nostra in
distractione hominum et possessionum ac oblivione census et iuris eorundem, necnon contractibus
diversis esset multiformiter disturbata, cum iam clamor et fletus viduarum et orphanorum,
monachorum aliorumque pauperum Christi, sepe ac sepius per captivitates incendia et rapinas in
alienas provincias propulsorum, in aures domini Sabaoht introisset, et per misericordiam Dei priori
anno subtracto de hoc medio comite supradicto, per ducem gloriosum dominum Ottonem principem
christianissimum reddita fuisset toti provincie pax optata, utile fore putavi, si omnia que tempore
regiminis mei per me vel per alios fierent ad ecclesiam spectantia vel etiam dependentia, queque a
predecessoribus meis incepta, quorum finis vel determinatio me respicere videbatur, scriptis
commendarem ad presentium et futurorum noticiam transfundenda.