Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 1

A R S A M A TO R IA III

quem trahat e multis forsitan unus erit. e multis forsitan erit unus vir quem
trahat

Omnibus illa locis maneat studiosa placendi studiosa viris placendi

et curam tota mente decoris agat. curam decoris agere : decorem cu­
rare

425 Casus ubique valet: semper tibi pendeat hamus; casus : quod casu/forte fit

gurges -itis m = aqua turbida


quo minime credis gurgite piscis erit. in quo gurgite m inim e credis piscis
erit

Saepe canes frustra nemorosis montibus errant, in nem orosis montibus

inque plagam nullo cervus agente venit. cervusque in plagam venit nullo
agente

431 Funere saepe viri vir quaeritur: ire solutis funere viri (: dum vir mortuus ef­
fertur)

crinibus et fletus non tenuisse decet. et fletus (: lacrimas) non tenere


viduam decet

[Viri vitandi]

Sed vitate viros cultum formamque professos pro-fiteri -fessum = demonstrare

quique suas ponunt in statione comas! statio -onis / < stare; (com as) in sta­
tione ponere : ornare ita ut ordine
stent
435 Quae vobis dicunt, dixerunt m ille puellis:

errat et in nulla sede moratur Am or.

441 Sunt qui mendaci specie grassentur amoris mendax -acis a d i : falsus
grassari = gradi (praedam quaerens)

perque aditus tales lucra pudenda petant. luc-ra

N ec com a vos fallat -liquid5 nitidissima nardo nardum -I n = oleum olens magni
pretii; oleum -I n = liquidum ex
oleis
nec brevis in rugas lingula pressa suas, lingula -ae/ = ‘lingua’ calcei

87

You might also like