De Bello Civili

You might also like

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 6

Equitatus autem noster, etsi inferioribus locis constiterat, tamen summa virtute in iugum conititur atque inter duas

acies perequitans commodiorem ac tutiorem nostris receptum dat. Ita vario certamine pugnatum est.

XLVII. Sed eius diei haec praefertur opinio, ut se utrique superiores discessisse existimarent: Afraniani, quod
comminus tamdiu stetissent et nostrorum impetum sustinuissent et ab initio tumulum tenuissent, quae causa
pugnandi fuerat, et nostros primo congressu terga vertere coegissent; nostri autem, quod iniquo loco atque impari
numero congressi quinque horis proelium sustinuissent, ex loco superiore terga vertere adversarios coegissent
atque in oppidum compulissent.

XLVIII. Accidit etiam repentinum incommodum biduo quo haec gesta sunt. Tanta enim tempestas cooritur, ut
numquam illis locis maiores aquas fuisse constaret. Tum autem ex omnibus montibus nives proluit ac summas ripas
fluminis superavit pontesque ambos, quos Gaius Fabius fecerat, uno die interrupit. Quae res magnas difficultates
exercitui Caesaris attulit. Castra enim, ut supra demonstratum est, cum essent inter flumina duos, Sicorim et
Cingam, spatio milium triginta, neutrum horum transiri poterat, necessarioque omnes his angustiis continebantur.

Neque civitates quae ad Caesaris amicitiam accesserant frumentum supportare, neque ii qui pabulatum longius
progressi erant, interclusi fluminibus, reverti, neque maximi commeatus qui ex Italia Galliaque veniebant in castra
pervenire poterant. Tempus erat difficillimum: civitates exinanitae erant, quod Afranius paene omne frumentum ante
Caesaris adventum Ilerdam convexerat, et si quid reliqui fuerat, Caesar superioribus diebus consumpserat.

Pecora, quod secundum poterat esse subsidium, propter bellum finitimae civitates longius removerant. Lusitani et ii
qui erant periti earum regionum consectabantur eos qui pabulandi aut frumentandi causa progressi erant. Illis erat
proclive tranare flumen quod consuetudo eorum omnium est ut sine utribus ad exercitum non eant.

LIV. Cum in his angustiis res esset atque omnes viae ab Afranianis militibus equitibusque obsiderentur, nec pontes
perfici possent, imperat militibus Caesar ut naves faciant eius generis quod eum superioribus annis usus Britanniae
docuerat. Carinae ac prima statumina ex levi materia fiebant, reliquum corpus navium, e viminibus contextum, coriis
tegebatur.

Has perfectas carris iunctis devehit noctu milia passuum a castris XXII, militesque his navibus flumen transportat,
continentemque ripae collem improviso occupat. Hunc collem celeriter, priusquam ab adversariis sentiatur,
communit. Huc legionem postea traicit atque ex utraque parte pontem institutum biduo perficit. Ita commeatus et qui
frumenti causa processerant tuto ad se recipit et rem frumentariam expedire incipit.

LV. Eodem die equitum magnam partem flumen traiecit. Qui, inopinantes pabulatores et sine ullo timore dissipatos
aggressi, magnum numerum iumentorum atque hominum intercipiunt. Cohortibus ab adversariis subsidio
pabulatoribus missis, equites nostri in duas partes sese distribuunt: alii ut praedae praesidio sint, alii ut venientibus
resistant atque eos propellant. Unam cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab
reliquis, nostri circumveniunt atque interficiunt, incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertunt.

LIX. Illi, perterriti virtute equitum, minus libere, minus audacter vagabantur. Illi, alias non longo a castris progressi
spatio, ut celerem receptum haberent, angustius pabulabantur; alias, longiore circuitu, custodias stationesque
equitum vitabant. Postremo, praeter consuetudinem, noctu instituerant pabulari.

LX. Interim Oscenses et Calagurritani mittunt ad Caesarem legatos seque imperata facturos pollicentur. Hos
Tarraconenses et Iacetani et Ausetani et Illurgavonenses, qui flumen Iberum attingunt, sequuntur. Petit ab iis
omnibus ut se frumento iuvent. Pollicentur atque, omnibus undique conquisitis iumentis, in castra deportant.

Transit etiam cohors Illurgavonensis ad eum, cognito civitatis suae consilio. Magna celeriter commutatio rerum est
facta. Perfecto ponte, magnis quinque civitatibus ad amicitiam adiunctis, expedita re frumentaria, multae
longinquiores civitates ab Afranio desciscunt et Caesaris amicitiam sequuntur.

LXI. Caesar, nactus idoneum locum, fossas complures pedes XXX in latitudinem facere instituit, quibus partem
aliquam Sicoris averteret vadumque in eo flumine efficeret. His paene effectis, Afranius Petreiusque magnum in
timorem perveniunt ne frumento pabuloque intercluderentur, quod multum Caesar equitatu valebat. Itaque
constituunt locis excedere et in Celtiberiam bellum transferre. Hoc inito consilio, toto flumine Ibero naves conquiri et
Otobesam adduci iubent. Ad eum locum fluminis, navibus iunctis, pontem imperant fieri.
LXII. Qua re per exploratores cognita, Caesar, summo labore militum, continuato diem noctemque opere in flumine
advertendo, huc iam deduxerat rem, ut equites possent flumen transire, pedites vero et altitudine aquae et rapiditate
fluminis ad transeundum impedirentur.

LXIII. Illi, duabus cohortibus Ilerdae praesidio relictis, omnibus copiis Sicorim transeunt. Equites a Caesare missi
flumen transeunt et, cum de tertia vigilia Petreius atque Afranius castra movissent, repente ad novissimum agmen se
ostendunt et iter impedire incipiunt.

LXIV. Prima luce ex superioribus locis quae Caesaris castris erant coniuncta cernebatur equitatum nostrum cum
novissimis illorum dimicare. Totis vero castris milites dolebant hostem ex manibus dimitti. Centuriones tribunosque
militum obsecrabant ut per eos Caesar certior fieret ne labori suo neve periculo parceret: paratos se esse transire
flumen ea qua traductus esset equitatus. Quorum studio et vocibus excitatus Caesar, etsi timebat tantae magnitudini
fluminis exercitum obicere, conandum tamen iudicat.

Itaque, relictis infirmioribus militibus praesidio castris, reliquas legiones expeditas educit, magnoque numero
iumentorum in flumine supra atque infra constituto, traducit exercitum. Pauci ex his militibus ablati flumine ab
equitatu excipiuntur ac sublevantur; interit tamen nemo. Traducto incolumi exercitu, copias instruit triplicemque
aciem ducere incipit.

LXV. Illi maturius quam constituerant castra ponunt. Suberant enim montes et itinera difficilia atque angusta.

LXX. Erat positum in celeritate certamen, utri prius angustias montesque occuparent. Res tamen ab Afranianis huc
erat deducta ut, si montes quos petebant priores attigissent, ipsi periculum vitarent, impedimenta tamen totius
exercitus cohortesque in castris relictas servare non possent.

LXXII. Caesar in eam spem venerat: se sine pugna et sine vulnere suorum rem conficere posse, quod re frumentaria
adversarios interclusisset. Cur etiam secundo proelio aliquos ex suis amitteret? Cur Fortuna periclitaretur?
Praesertim cum non minus esset imperatoris consilio superare quam gladio. Movebatur etiam misericordia civium
quos interficiendos videbat; et iis salvis atque incolumibus rem obtinere malebat.

LXXIII. Postero die ducibus adversariorum nuntiantur aquatores premi ab equitatu nostro. Qua re cognita, vallum ex
castris ad aquam ducere incipiunt. Petreius atque Afranius ad opus perficiendum longius progrediuntur.

LXXIV. Quorum discessu liberam nacti milites colloquiorum facultatem, a castris procedunt et quem quisque notum
in Caesaris castris habebat conquirit et evocat. Tum quaerunt rectene se Caesari sint commissuri et quod non ab
initio fecerint queruntur. His provocati sermonibus, fidem ab imperatore de Petreii atque Afranii vita petunt. Quibus
confirmatis rebus, se statim signa translaturos confirmant. Interim alii suos in castra adducunt, alii ab suis
abducuntur, adeo ut castra una iam facta ex binis viderentur.

LXXV. Quibus rebus nuntiatis, Petreius cum praetoria cohorte barbarisque equitibus paucis, quibus ad suam
custodiam utebatur, improviso ad vallum advolat, colloquia militum interrumpit, nostros repellit a castris, eos quos
deprehendit interficit.

LXXVII. Caesar milites adversariorum qui in castra per tempus colloquii venerant remitti iubet. Sed ex numero
tribunorum militum centurionumque nonnulli sua voluntate apud eum manserunt.

LXXXIV. Illi tandem obsessi omnium rerum inopia, colloquium petunt. Ubi id a Caesare, palam si colloqui vellent,
concessum est, datur Caesari obsidis loco filius Afranii. Venitur in eum locum quem Caesar delegit. Audiente utroque
exercitu, loquitur Afranius: se victos confiteri; orare atque obsecrare, si qui locus misericordiae relinquatur, ne ad
ultimum supplicium progredi necesse habeant.

LXXXV. Ad ea Caesar respondit; nunc se neque illorum humilitate neque aliqua temporis opportunitate postulare res
quibus opes suae augeantur; sed eos exercitus, quos contra se multos iam annos illi aluerint, se velle dimitti. Neque
se id agere ut exercitum ab illis adductum teneat ipse, sed ne illi habeant exercitum quo contra se uti possint.
Proinde e provinciis excederent exercitumque dimitterent; si id factum sit, se nociturum esse nemini. Hanc unam
atque extremam esse pacis conditionem.
LXXXVI. Cum esset paucis verbis disputatum de tempore et de loco missionis, res huc deducitur, ut ii milites qui
habeant domicilium in Hispania statim dimittantur, reliqui ad Varum flumen. Ne quid eis noceatur neu quis invitus
sacramentum dicere cogatur a Caesare cavetur.

BELLUM CATILINARIUM. SALLUSTIUS


V. Lucius Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab
adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere, ibique iuventutem suam exercuit. Corpus
patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, cuius rei libet
simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum.

Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc libido maxima invaserat rei publicae
capiendae, neque id quibus modis assequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. Agitabatur
magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum. Incitabant praeterea corrupti
civitatis mores, quos pessima ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.

XIV. In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillimum erat, omnium flagitiorum atque facinorum
circum se tamquam stipatorum catervas habebat. Nam quicumque impudicus, adulter, ganeo manu, ventre bona
patria laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes
undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, postremo omnes quos flagitium,
egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proximi familiaresque erant.

XVI. His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnes terras ingens erat et quod plerique
Sullani milites largius suo usi, rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimendae rei
publicae consilium cepit.

XXVI. Neque Ciceroni ad cavendum dolus aut astutiae deerant. Namque a principio consulatus sui multa pollicendo
per Fulviam effecerat ut Curius consilia Catilinae sibi proderet.

XXVII. Catilina coniurationis principes docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem quam ad capienda arma
paraverat, item alios in alia loca oportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius
Ciceronem oppressisset: eum suis consiliis multum officere.

XXVIII. Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris Cornelius eques Romanus operam suam pollicitus et cum eo
Vargunteius senator constituerunt ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem
ac de improviso domi suae imparatum confodere. Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli impendeat,
propere per Fulviam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat. Ita illi ianua prohibiti tantum facinus frustra susceperant.

XXXI. “Quoniam quidem circumventus ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam”.

XXXII. Deinde se ex curia domum proripuit. Ibi multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli procedebant
et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optimum factu credens exercitum augere ac prius quam legiones
scriberentur multa antecapere quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est.
Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat quibus rebus possent,
opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent: sese propediem
cum magno exercitu ad urbem accessurum esse.

XL. Lentulus P. Umbreno cuidam negotium dat uti legatos Allobrogum requirat eosque impellat ad societatem belli.
Umbrenus, ubi primum legatos in foro conspexit, quasi dolens eorum civitatis casum, requirere coepit quem exitum
tantis malis sperarent. Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum et accusare senatum quod in eo auxilii
nihil esset, “at ego” inquit “vobis rationem ostendam, quo tanta ista mala effugiatis”.

Ille Gabinium arcessit, quo maior auctoritas sermoni inesset. Eo praesente coniurationem aperit. Deinde eos
pollicitos operam suam domum dimittit.
XLI. Sed Allobroges diu in incerto habuere quidnam consilii caperent. Itaque Q. Fabio Sangae, cuius patrocinio
civitas Allobrogum plurimum utebatur, rem omnem aperiunt. Cicero, per Sangam consilio cognito, legatis praecipit ut
studium coniurationis simulent, ceteros adeant, bene polliceantur dentque operam uti eos habeant quam maxime
manifestos.

XLIV. Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt. Ab Lentulo, Cethego, Statilio,
Cassio postulant litteras, quas signatas ad cives suos perferant. Illi nihil suspicantes dant. Lentulus cum iis T.
Volturium quendam mittit, ut Allobroges, prius quam domum pergerent, cum Catilina societatem confirmarent.

XLV. His rebus ita actis, constituta nocte qua proficiscerentur, Cicero per legatos cuncta edoctus praetoribus imperat
ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant. Rem omnem cuius gratia mittebantur aperit. Illi,
sine tumultu praesidiis collocatis, occulte pontem obsidunt. Postquam ad eum locum legati cum Volturcio venerunt,
Galli cito cognito consilio sine mora praetoribus se tradunt. Volturcius primo se gladio defendit, deinde timidus ac
vitae diffidens se praetoribus dedit.

LI. “Omnes homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia
vacuos esse decet. …Verum sententia D. Silani mihi aliena a re publica nostra videtur. Nam profecto aut metus aut
iniuria te subegit, Silane, genus poenae novum decernere. De timore supervacaneum est disserere, cum diligentia
clarissimi viri consulis tanta praesidia sint in armis.

De poena possum equidem dicere id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non
cruciatum esse. …Ita censeo, publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxime
opibus valent; neu quis de eis postea ad senatum referat neve cum populo agat; qui aliter fecerit, senatum
existimare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum.”

LV. Postquam senatus in Catonis sententiam discessit, consul triunviros quae ad supplicium postulabantur parare
iubet. Ipse praesidiis dispositis Lentulum in carcerem deducit. Idem fit caeteris per praetores. Est in carcere locus
quod Tullianum appellatur, circiter duodecim pedes humi depressus; eum muniunt undique parietes atque insuper
camera lapideis fornicibus iuncta; sed incultu, tenebris, odore foeda atque terribilis eius facies est.

In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam
fregere. Ita ille patricius ex gente clarissima Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus
factisque suis exitium vitae invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Caepario eodem modo supplicium sumptum est.

LVI. Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones
instituit, cohortes pro numero militum complet. Deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis venerat, aequaliter
distribuerat, ac brevi spatio legiones hominum numero expleverat, cum initio non amplius duobus milibus habuisset.

LVII. Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniurationem patefactam esse, plerique, quos ad bellum spes
rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per montes asperos magnis itineribus in
agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam. …Sed Catilina
postquam vidit montibus atque copiis hostium sese clausum esse, in urbe res adversas, neque fugae neque
praesidii ullam spem, optimum factu ratus in tali re fortunam belli temptare statuit quam primum confligere.

LX. Ubi Petreius tuba signum dat, cohortes paulatim incedere iubet. Idem facit hostium exercitus. Postquam eo
ventum est unde proelium committi posset, maximo clamore concurrunt; pila omittunt, gladiis res geritur. Interea
Catilina in prima acie versari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse
pugnare, saepe hostem ferire; strenui militis et boni imperatoris officia simul exsequebatur. …Catilina postquam
fusas copias seque cum paucis relictum videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissimos
hostes incurrit ibique pugnans confoditur.

LXI. …Catilina longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam
habuerat vivus, in vultu retinens. Postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus
captus est. Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat: nam strenuissimus
quisque aut occiderat in proelio, aut graviter volneratus discesserat. Multi autem, qui e castris visiundi aut spoliandi
gratia processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item qui
inimicos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.

IN CATILINAM ORATIO PRIMA. CICERO

I. Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? Quam diu etiam furor iste tuus nos eludet?, ad quem finem
sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil
concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt?
Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid
proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare
arbitraris?

II. O tempora, o mores! Senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. Vivit? Immo vero etiam in senatu venit,
fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unumquemque nostrum: nos autem, fortes viri,
satisfacere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitamus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam
pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos omnes iam diu machinaris…

VI. Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes, si neque nox tenebris obscurare coetus nefarios nec
privata domus parietibus continere voces coniurationis potest, si illustrantur, si erumpunt omnia? Muta iam istam
mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. Teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia
omnia, qua iam mecum licet recognoscas.

VII. Meministine me a. d. XII Kal. Novembres dicere in senatu, fore armis certo die, qui dies futurus esset a. d. VI
Kal. Novembres, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo res
tanta, tam atrox tamque incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum, dies?.

IX. O di immortales! Ubinam gentium sumus? Quam rem publicam habemus? In qua urbe vivimus? Hic, hic sunt in
nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimo consilio, qui de nostro omnium interitu,
qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent. Hos ego video consul et de re publica sententiam
rogo, et quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce vulnero.

Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae, statuisti quo quemque proficisci placeret,
delegisti quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad incendia; confirmasti te ipsum
iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem: reperti sunt duo equites Romani,
qui te ista cura liberarent et se illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lecto interfecturos esse pollicerentur.

X. Haec ego omnia, vixdum etiam coetu vestro dimisso, comperi; domum meam maioribus praesidiis munivi atque
firmavi; exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent, quos ego iam multis ac summis
viris ad me id temporis venturos esse praedixeram. Quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti, egredere
aliquando ex urbe; patent portae: proficiscere.

Nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnes tuos; si minus, quam
plurimos; purga urbem: magno me metu liberabis, modo inter me atque te murus intersit. Nobiscum versari iam
diutius non potes: non feram, non patiar, non sinam.

XXXI. Etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto
omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Si ex tanto latrocinio
iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quodam tempus cura et metu esse relevati, periculum autem residebit
et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei publicae.

XXXII. Quare secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, quod saepe iam
dixi, secernantur a nobis; desinant insidiari domi suae consuli, circumstari tribunal praetoris urbani, obsidere cum
gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandum urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte
uniuscuiusque quid de re publica sentiat.
Polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem,
tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia
patefacta, illustrata, oppressa, vindicata esse videatis.

XXXIII. Hisce omnibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio, qui
se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter, qui isdem,
quibus haec urbs, auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperii vere nominamus,
hunc et huius socios a tuis ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium omnium arcebis,
et homines bonorum inimicos, hostes patriae, latrones Italiae, scelerum foedere inter se ac nefaria societate
coniunctos, aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

You might also like