текста XV-XXX

You might also like

Download as doc, pdf, or txt
Download as doc, pdf, or txt
You are on page 1of 4

XVII LECTIO SEPTIMA DECIMA

Indicativus futuri I activi (I un II konjugācija).


Ubi, Octāvia, per fēriās habitābis? Sī rūrī propinquōs nōn habēs, migrā mēcum in vīllam avī meī!
Avus iam nunc mē interrogat: “Quandō cum amīcā tuā nōs vīsitābis? Quandō tē cum amīcā tuā apud nōs
vidēbimus? Quandō ad nōs migrābis?” Apud avum meum vīta nōbīs laeta erit. Lūdōs exercēbimus, per
silvam, per agrōs, per prāta herbida ambulābimus. Quam iūcundae erunt nōbīs fēriae, quam iūcunda erit
vīta rūstica! Avus socius lūdōrm nostrōrum erit, nōbīscum in silvā ambulābit, equōs et vaccās tibi
mōnstrābit. In aulā gallōs gallīnāsque vidēbis. In pōmāriō māla et pira gustābimus. Avus saepe mihi per
iocum dīcit: “Properā in pōmārium! Ibi mālī et pirī tē exspectant.” Tibi quoque avus libenter pōma
dōnābit. Sī placēbit, tēcum in fluviō natābō. Aqua frīgida fluviī nōs recreābit. Sī pluvia erit, domī
manēbimus, ubi avus et avia nōbīs fābulās narrābunt. Fābulae avī aviaeque tē valdē dēlectābunt. Tē igitur
exspectābō.
apud (acc) – pie per (acc) – pa, caur
exercēre – vingrināt pluvia, ae f – lietus
herbidus, a, um – zāļains prātum, ī n – pļava
igitur – tātad propinquus, ī m – tuvinieks, radinieks
invītāre – ielūgt quam – cik; kā, nekā
iocus, ī m – joks recreāre – atspirdzināt
lūdōs exercēre – iet rotaļās, rotaļāties rūrī – uz laukiem
manēre – palikt socius, ī m – biedrs, sabiedrotais
migrāre – pārvietoties, ceļot, izbraukt vīsitāre – apmeklēt

XVIII LECTIO DUODEVICESIMA


Indicātīvus praesentis et futūrī I āctīvī (posse).
Respondē latīnē, sī potes! Nōndum linguā latīnā respondēre possum, sed mox poterō. Num hīc
clāmābis? Nōnne tacēbis?
Ātrāmentum ātrum est, itaque in chartā albā litterās vidēre possumus. Potesne sine ātrāmentō
scrībere? Sī ātrāmentum nōn habeō, plumbō scrībere possum, sed magister nōs in scholā plumbō scrībere
vetat. “Quis vōs,” inquit, “hīc plumbō scrībere sinit? Iubeō cūnctōs ātrāmentō scrībere. Sī ātrāmentum
nōn habētis, apud chartārium emere potestis.” Sī puer domī pennam nōn habet, ad chartārium properat et
dīcit: “Dā mihi, quaesō, quīnque pennās!” Chartārius puerō pennās dat. Puer nummōs numerat, pennās
sūmit, ex tabernā chartāriā domum remeat. Chartārius etiam chartam bibulam vēndit. Chartā bibulā
scrīpta siccāmus, nam charta bibula ātrāmentum bibit.
Quis pēnsum novum explicāre poterit? Utrum discipulī Latīnē respondēre poterunt an nōn? Num
stēllās numerāre potestis? Nōnne domum remeāre poteris? Nēmō sine oculīs spectāre potest.
āter, ātra, ātrum – tumšs, melns num? – vai, vai tiešām (ja jautātājs gaida
bibere – dzert noliedzošu atbildi)
bibulus, a, um – kas dzer, iesūc numerāre – skaitīt
charta bibula – susināmais papīrs oculus, ī m – acs
chartārius, a, um – rakstāmlietu- penna, ae f – spalva
chartārius, ī m – rakstāmlietu tirgotājs posse – varēt, spēt
dare – dot quaesō – es lūdzu
emere – pirkt quīnque – pieci
Latīnē – latīniski scrīptum, ī n – raksts
littera, ae f – burts siccāre – susināt, žāvēt
nōndum – vēl ne-… sine (abl) – bez
nōnne? – vai, vai ne-… (ja jautātājs gaida vēndere – pārdot
apstiprinošu atbildi)
XIX LECTIO UNDEVICESIMA
Indicativus futuri I activi (III konjugācija, salikteņi ar esse).
MAGISTER DĒ SCHOLĀ PROXIMĀ NARRAT.
In proximam scholam nōn māgnum pēnsum habēbitis (pēnsum vestrum nōn māgnum erit).
Hodiernae scholae vocābula ēdiscētis et rēgulās grammaticae repetētis, nam crās extemporāle scrībēmus.
Ego nōnnūllās sententiās dictābō, vōs scrībētis et in linguam Latīnam vertētis. Itaque ad scrībendum et
vertendum parātī este! Adeste cūnctī, nōlīte domī manēre! Ante scholam interrogābō: “Habētisne chartam
et ātrāmentum?” Etiam pennae ad scrībendum necessāriae sunt. Plumbō vōs scrībere nōn sinam. Sī quis
interrogābit: “Licetne plumbō scrībere?”, respondēbō: “Nōn licet.” Memoriā tenēte: cum extemporāle
scrībitis, cūnctī tacēre dēbētis. Sī quis nōn tacēbit, poenās dabit. Sī quis scrīptum condiscipulī spectābit,
dīcam: “Surge, puer! Quid agis? Nōlī scrīptum amīcī spectāre! Sī iterum spectābis, poenās dabis. In
angulō stāre tē iubēbō. In angulō autem stāre discipulō gymnasiī māgnum flāgitium est.” Librōs et
tabellās claudētis, sīcut iānuam clauditis; etiam commentāriōs dēpōnētis. Sī quid nōn intellegētis, mē
interrogābitis. Nōnnūlla vocābula explicābō aut in linguam nostram vertam. Sed tū, Tite, aderisne crās?
Saepe enim abes, cum extemporāle scrībimus.” Titus respondet: “Aderō vōbīscum. Amīcī, extemporāle
scrībam.” Cūnctī igitur discipulī crās extemporāle scrībent.”
abesse – nebūt klāt, būt prom enim – jo, taču poena, ae f – sods
ad scrībendum – rakstīt, extemporāle, ālis n – klases poenās dare – saņemt sodu
rakstīšanai darbs proximus, a, um – nākošais,
ad vertendum – tulkot, flāgitium, ī n – kauns, negods pēdējais
tulkošanai grammatica, ae f – gramatika rēgula, ae f – līneāls, likums
adesse – būt klāt, ierasties, hodiernus, a, um – šīsdienas- repetere – atkārtot
palīdzēt intellegere – saprast sī quid – ja kaut kas (ko)
angulus, ī m – kakts, stūris inter scholam – stundas laikā sī quis – ja kāds
claudere – slēgt, aiztaisīt iterum – atkal, otreiz sīcut – tāpat kā
currere – skriet licet – ir atļauts tabellae, ārum f – burtnīca
dictāre – diktēt parātus, a, um – gatavs, vertere – griezt; tulkot
ēdiscere – iemācīties (no galvas) sagatavojies

XXII LECTIO VICESIMA ALTERA


V deklinācijas lietvārds.
Crās diem fēstum celebrābimus. Diēbus fēstīs puerī negōtiīs līberī sunt. Annus est longa seriēs
diērum. In seriē diērum diēs fēstī discipulīs iūcundī sunt. Dīcunt: “Diēbus fēstīs negōtiīs līberī sumus,
diēbus autem profēstīs labōrāre dēbēmus; itaque diēs fēstōs amāmus.” Seriem diērum fēstōrum Rōmānī
fēriās appellant. Diēs Rōmānus semper duodecim hōrās habet. Hōra igitur duodecima pars diēī est. Sex
hōrae ante merīdiem, sex post merīdiem sunt. Aut prīma aut secunda hōra est, cum ē lectō surgimus. Ab
hōrā secundā ad hōram sextam puerī in lūdō legere et scrībere discunt. Ter in diē edimus: hōrā secundā
ientāculum, hōrā sextā prandium, hōrā decimā cēna est. Post hōram duodecimam puerī iam in lectīs sunt.
diēs profēstus – darba diena longus, a, um – garš, ilgs prandium, ī n – brokastis
diēs, ēī m – diena merīdiēs, ēī m – pusdiena, seriēs, ēī f – rinda, virkne
edere – ēst dienvidi ter – trīsreiz
fēstus, a, um – brīvs, svētku- negōtium, ī n – darbs,
ientāculum, ī n – pabrokastis nodarbošanās
lectus, ī m – gulta pars, partis f – daļa

XXIII LECTIO VICESIMA TERTIA


Coniunctivus praesentis activi (esse).
Utinam beātus sīs! Patria nostra semper lībera sit! Amīcī sīmus! Semper beātī sītis, amīcī! Utinam
nē piger sīs, amīce! Discite, ut puerī doctī sītis! Properā, nē postrēmus sīs! Pater optat, nē fīliī pigrī sint.
Attentī este! Magister postulat, ut attentī sītis. Etiam Titus attentus sit! Medicus cūrat, ut sānus sim. Quō
cōnsiliō discimus? Discimus, ut doctī sīmus. Quid postulat magister? Magister postulat, ut sēdulī sīmus.
beātus, a, um – laimīgs postrēmus, a, um – pēdējais ut – lai
cōnsilium, ī n – nolūks, plāns postulāre – prasīt utinam – kaut
nē – ne, lai… ne- quō cōnsiliō? – ar kādu nolūku?
optāre – vēlēties kādā nolūkā
XXIV LECTIO VICESIMA QUARTA
Atvasinājumi ar vārdu esse.
Hodiē cūnctī discipulī in scholā adsunt; nēmō abest. Utinam crās quoque cūnctī adsint! Utinam
nēmō absit! Magister optat, ut cūnctī crās adsīmus; itaque nēmō crās absit! Adsīmus cūnctī! Sī quis aberit,
poenās dabit. Inter puerōs et puellās discordia est. Puerī optant, ut puellae lūdō intersint. Puellae dīcunt:
“Lūdō nōn intererimus.” Utinam puellae lūdō intersint! Iūlia dīcit: “Nē sīmus īrātae! Lūdō intersīmus!”
Utrum puellae lūdō intererunt an nōn? Perendiē inter quīntānōs et quārtānōs certāmen erit. Pilā māgnā
certābunt. Quīntānīs ego praeerō, quārtānīs Decimus praeerit. Utinam quārtānōs vincere possīmus!
Magister quoque lūdum spectābit. Nōbīs dīcit: “Optō, ut quārtānīs Pūblius praesit. Decimus enim lūdī
perītus nōn est.” Amīcī nōbīs adsunt. Amīcīs semper adsīmus!
certāmen, inis n – sacīkste, cīņa īrātus, a, um – dusmīgs
discordia, ae f – nevienprātība, nesaskaņas praeesse (dat) – vadīt, būt priekšgalā
interesse (dat) – piedalīties

XXV LECTIO VICESIMA QUINTA


Coniunctivus praesentis activi (I konjugācija).
Cūr dīvitiās mihi optem? Utinam magister hodiē mē ēvocet atque dē modō coniunctīvō interroget!
Optō, ut magister tē ad cathedram advocet! Laetī sumus, quod magistra crās nōbīs fābulās recitābit.
Optāmus, magistra, ut fābulās nōbīs cotīdiē recitēs! Quīntus aegrōtus in lectō cubat. Librōs nōn habet;
itaque optat: “Utinam Sextus mihi librōs apportet!” Sextus adest; amīcus aegrōtus dīcit: “Sexte, mihi
librōs apportā!” Sextus: “Cūr,” inquit, “tibi librōs apportem? Mox sānus eris atque in scholam meābis,
nunc autem in lectō cubāre dēbēs. Cantat. Cantet! Cantant. Cantent! Sēdulōs laudēmus, pigrōs
castīgēmus! Servus equōs cūret! Ancillae vaccās cūrent! Properēmus, nē dominus nōs castīget! Ōrēmus et
labōrēmus!
advocāre – piesaukt, atsaukt, piaicināt cubāre – gulēt
atque – un, un turklāt modus, ī m – mērs, veids, izteiksme
castīgāre – norāt, pārmācīt ōrāre – lūgt, runāt
cotīdiē – ikdienas

XXVI LECTIO VICESIMA SEXTA


Coniunctivus praesentis activi (III konjugācija).
Ōrō tē, ut mihi ignōscās. Imperō vōbīs, ut linguam Latīnam discātis. Linguam Latīnam discāmus,
nē magister nōs castīget! Sīs mēcum, amīce! Ōrō tē, ut mēcum discās. Utinam cūnctās sententiās rēctē in
linguam Latīnam vertere possīmus! Magister dīcit: “Cūrāte, ut cūncta vocābula ēdiscātis!” Utinam
pēnsum absolvāmus! Ōrēmus, ut māter nōs lūdere sinat! Quīntus celeriter currat! Mihi īnstrūmenta
apportet! Discipulī pēnsum hesternum repetant! Nē nūgās agant! Utinam nōn scholae, sed vītae discātis!
Nōlī scrīptum amīcī spectāre, nē tē porrō scrībere vetem! Dīcat! Dīcāmus! Dūcite! Dūcant! Amīcus ōrat,
nē currāmus. Cūrēmus, ut semper rēctē agāmus! Ē lectō surgāmus! Caput septimum ad verbum ēdiscite,
ut memoriter reddere (respondēre) possītis!
ad verbum – vārdu pa vārdam memoriter reddere – no galvas atstāstīt
celeriter – āttri memoriter respondēre – no galvas atbildēt
hesternus, a, um – vakarējais porrō – tālāk
memoriter – no galvas verbum, ī n – vārds

XXVII LECTIO VICESIMA SEPTIMA


Coniunctivus praesentis activi (II konjugācija).
Cum incola Latviae sim, Latviam semper amābō. Cum nōn respondeās, alium interrogābō. Cum
librum nōn habeam, tibi dare nōn possum. Perīcula nē timeāmus! Pigritia memoriae nocet, itaque
discipulī memoriam exerceant! Tenē equum, Quīnte! Pater imperat, ut Quīntus equum teneat. Optō, ut
verba mea memoriā teneātis. Puellae, cum lupōs timeant, silvam nōn intrābunt. Utinam praeceptīs medicī
pāreātis! Cum nōn valeās, crās lūdō amīcōrum nōn intereris. Pater nōs ā fluviō revocat atque imperat, nē
in aquā frīgidā natēmus. Cum mihi nōn pāreās, poenās dabis.
cum – kad; tā kā perīculum, ī n – briesmas
lupus, ī m – vilks valēre – būt veselam, spēcīgam
XXVIII LECTIO DUODETRICESIMA
Netiešie vai atstāstītie jautajumi.
Interrogat, ubi sīs. Interrogant, quid timeātis. Nōlī interrogāre, quis sim! Interrogā, quālis sim!
Moneō tē, ut magistrō pāreās. Suādeō tibi, ut pōma edās. Magister puerō dīcit: “Parentēs tuī interrogant
mē, cūr tē nōn laudem, sed vituperem. Semper tē moneō, ut sēdulus sīs; tū nōn pārēs. Parentēs optant, ut
cēterōs industriā superēs; superās autem cūnctōs pigritiā; itaque tē laudāre nēmō potest.” Ante portam
aedificiī puella parva flet. Quīntus interrogat, cūr fleat. Puella respondet: “Fleō, quia aliī in nūptiīs vīcīnī
nostrī saltant, mē autem intrāre vetant. Cum laeta esse nōn possim, maesta sum.” Puerī in hortō sunt.
Quīntus Sextō dīcit: “Occultēmus nōs! Tacē, nē amīcī nōs invēstīgent!” Deinde: “Suādeō tibi,” inquit, “ut
tē post angulum occultēs; ego in rīpā fluviī mē occultābō. Cum amīcī nōs vocābunt, nōlī respondēre!”
Subitō ancilla clāmat: “Ubi estis, puerī? Pater vōs vocat. Interrogat, ubi sītis.” Tum cūnctī ad vīllam
properant, nē pater frūstrā exspectet.
invēstīgāre – atrast, uzmeklēt sē occultāre – slēpties, paslēpties
monēre (acc) – piekodināt, brīdināt suādēre – ieteikt
occultāre – slēpt superāre – pārspēt
parentēs – vecāki vituperāre – nopelt, nievāt

XXIX LECTIO UNDETRICESIMA


Coniunctivus imperfecti activi (I - III konjugācija, esse).
PUERĪ AMĪCUM AEGRŌTUM VĪSITANT.
Amīcī. Salvē, Quīnte! Maestī sumus, quod aegrōtus es. Hodiē in campō lūdēmus. Tū quoque
nōbīscum lūderēs, nisi aegrōtus essēs.
Quīntus. Grātiās agō, quod mē vīsitātis. Libenter vōbīscum lūderem, sī valērem. Medicus mē ē
lectō surgere vetat. Dīcit: “Nisi in lectō cubārēs, magis aegrōtārēs. Morbus tē vexāret, nisi praeceptīs meīs
pārērēs.” Itaque nunc hīc nūgās agō. Nōn iūcundum est ā scholā abesse atque in lectō cubāre. Utinam
semper mēcum essētis, amīcī!
Amīcī. Nōs quoque laetī essēmus, sī sānus essēs. Iam diū ā scholā abes. Magister cotīdiē tē
memorat. Sed maestus esse nōlī! Mox tē in scholā vidēbimus. Nunc valē!
aegrōtāre – slimot memorāre – pieminēt
grātia, ae f – pateicība, patikšana morbus, ī m – slimība
gratiās agere – pateikties vexāre – mocīt, nedot miera
magis – vairāk

XXX LECTIO TRICESIMA


Jautājamais un attieksmes vietniekvārds.
Cum quibus amīcīs in campō lūdētis? Amīcī, quibuscum lūdēmus, nōndum adsunt. Domīne est
Quīntus? Est, intrā! Nōnne digitōs numerāre possumus? Possumus. Num scrīptum amīcī spectābis? Nōn
spectābō. Recitābisne an scrībēs? Scrībam. Utrum sedētis an stātis? Sedēmus. Quae aedificia alta sunt?
Aedificia oppidī alta sunt. Ex quō metallō faber cultrōs fabricat? Quae terra est nostra patria? Quī liber
tibi magis placet, utrum meus an tuus? Ex quibus membrīs familia Rōmāna cōnstat? Quā rē scrīpta
siccāmus? Charta bibula est rēs, quā scrīpta siccāmus. Quō īnstrūmentō agricola arat? Arātrum est
īnstrūmentum, quō agricola arat. Quid agēs ātrāmentō, quod in ātrāmentāriō? Quōrum discipulōrum
scrīpta sine mendīs sunt? Ecce discipulī, quōrum scrīpta sine mendīs sunt.
ātrāmentārium, ī n – tintnīca membrum, ī n – loceklis
culter, trī m – nazis quī, quae, quod – kas, kurš, kāds
ecce – lūk rēs, reī f – lieta
fabricāre – taisīt

You might also like