Professional Documents
Culture Documents
Tpa Latina 6
Tpa Latina 6
Tpa Latina 6
PENSUM II
Ōstia nōn procul ā Rōmā, sed prope Rōmam est. Unde venit Iūlius?
Tusculō venit et ad vīllam it. Duo servī eum portant. Syrus et
Lēander, qui apud lecticam ambulant, duōs saccōs portant. Saccus
Syrī nōn tam magnus est quam saccus quī ā Lēandrō portātur; nam
Syrus nōn tam fessus est quam Lēander.
Mēdus apud dominum nōn est, nam Mēdus dominum irātum
timet. Mēdus servus malus [= improbus] est; iam Mēdus et Iūlius
nōn amīcī, sed inimicī sunt. Via Latīna, quae est inter Rōmam et
Capuam, nōn tam longa est quam via Appia. Quō ambulat Mēdus?
Is Rōmam ambulat, nam amīca eius Rōmae habitat. Cornēlius
ab [= sed C.] Rōmā Tusculum it. Tusculum est ante eum, post
eum est Rōma. Cornēlius equō vehitur, is nōn fessus. Iūlius et Cornē-
lius ad vlllās suās eunt.
PENSUM III