Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 9

MARTIANEA V

SCRIPSIT

JACOBUS WILLIS

378 K.: p. 176, 19 Quaeritur utrum aliqua substantia dici possit


relative. sed de prima substantia dici non posse relative nulla
quaestio est; non enim Cicero alicuius dici potest aut ad aliquid
referri.] Non bene Latine scribit, qui ponit 'de prima substantia dici
non posse relative nulla quaestio est' pro eo, quod est 'primam
substantiam dici non posse relative e.q.s.', eadem scilicet verborum
structura, qua supra. Verum non omnes libri locum ita exhibent;
quippe in R1B1 omittitur particula non, adstipulante vetustissimo
libro Vesontionensi saec. IX (Bibliotheque municipale de Besan?on
n. 594) : itaque in archetypo fuisse credo Sed de prima substantia
dici posse relative nulla quaestio est, quod neque eleganter scriptum
est et mox sequentibus omnino repugnat. Facile est autem divinare,
quid librario acciderit: nempe cum jam secundo vocem substantia
scripsisset, relapsus ad prius illud substantia, verba sequentia dici
possit relative semisomnis ascripsit ; quae cum nullam efficerent
constructionem, fiossit in posse mutavit sciolus nescioquis, eodemque
emendandi studio nonnulli particulam non inculcaverunt. Legen-
dum igitur: Sed de prima substantia nulla quaestio est. Eandem
verborum structuram invenies p. 177, 15: "Nam de ipsa substantia
nulla quaestio est".

390 K.: p. 186, 12 Namque 'homo animal est' omnes iudicamus


falsum. dubium: 'ille disputat'; quamvis necessario aut disputet
aut non disputet, nobis tamen dubium est. alterum igitur horum
necessarium esse intellegimus, sed quid verum sit nescimus.] Non
omnino recte haec exhibuit Dickius; nam prius illud dubium
habent A2B2F, omittunt ceteri, unde statim intelligas in archetypo
non fuisse. Quaeritur ergo, an sit haec vox ex mera conjectura
necessario supplenda; at bona tua venia dixerim, lector, si sup-
127

plendam censebis, ne tu Circeo baculo non egebis, ut aures tibi


excrescant. Sed et aliud mendum statim offendimus, nam illud
igituy, quod nullum idoneum sensum efficit, ex ingenio magni
Bentleii est, qui Martianum multis locis emendare conatus est, vix
tamen usquam feliciter; nam libri ad unum omnes habent nihil.
Nugacissima quidem ista lectio, sed quae facillime emendari possit.
Scripsit enim Martianus alteyum enim horum; quippe compendiorum
similitudine saepiuscule ita decipiebantur librarii, ut e et nihil
inter se commutarent. Sic p. 446, 12 et 17 et 447, 13 R1B1 habent
nihil, ceteri enim. De his compendiis (ignoscas velim, lector, si
notissima tibi profero) adeundus est %V. M. Lindsay in libro, cui
titulus est Notate Latinae, p. 63 et p. 132 : "It is a monogram of the
letters n and i, perhaps the two-letter suspension ni 'ni(hil)' put
into monogram form, a form identical with that of the ancient Nota
for enim... ". Restat, ut de voce ?eyum (conj. Eyssenh.) quaeramus,
pro qua hoyuiib legitur in libris omnibus. Optimo quidem jure
codicum lectionem respuit Eyssenhardtius; sed hoyum omnino
ejiciendum potius arbitror, quam in aliud quoddam mutandum;
videtur enim e praecedentibus temere repetitum fuisse.

392 K. : p. 188, 3 Quod ergo fuerit iunctum ex nomine et verbo, si


plenum nomen et plenum verbum sit, necessario facit sententiam,
sed non necessario facit proloquium. <proloquium > [si] enim est
quod iam [est] affirmari et negari potest.] Sic locum constituit
Petersenius; sed medicum oportet scalpello rem agere, non serra et
securi. Libri habent: ... non necessayio facit Proloquium si enim est
quod iam est affiymayi et negari potest, quae misere vitiosa sunt.
Adhiberi tamen potest lenis facilisque medicina, si nihil pro enim
legamus. Error enim ex compendio male intellecto ortus est, ut
loco superius laudato (p. 186, 12) nihil posuerunt scribae pro enim.
Hoc modo si emendabimus, neque pyoloquium infercire neque si
ejicere oportebit. De verbo est, quod omnino nequit ferri, adhuc
dubito; nam licet velim sane cum Petersenio penitus expellere, non
equidem video, unde irrepsisse putandum sit, cautiusque eum
acturum opinor, qui in et mutare velit. Lege igitur meo periculo:
... non necessayio facit Proloquium, si nihil est, quod iam et af-
firmari et negari potest.
128

464 K.: p. 230, 16 Facit hic conflictum diversitas legum, quarum


interpretatio colliditur, ut cui potius auscultandum fuisset ap-
pareat.] Hunc locum numquam intellexi, nam nullum sensum
habere videntur ista verba interpretatio calliditur. Potes enim
dicere, ut ipse posuit Capella paulo superius, "contrariae leges
colliduntur", sed quomodo interpretatio collidi possit, viderint
fortasse alii et tacuerint, ego nullatenus video. Ante oculos habuit
noster (id quod Dickius advertit) Ciceronis opus, quod est de in-
ventione rhetorica (2, 49, 144-147), ubi docet nos Tullius variis
modis considerandas et quodammodo ponderandas esse leges, ut de-
monstremus, 'ad utram potius legem accedere oporteat' (147).
Hinc adducor, ut credam collidendi notionem ab hoc loco prorsus
alienam esse, et ex verbo colliduntur (v. 13) effectum fuisse hic
collidituy, cum posuisset Martianus c?uayum interpyetatione col-
ligituy ... Ceterum lectionem hanc colligituy in Monacensi libro
invenimus, sed utrum divinatione an mero errore vix ausim dicere.

739 K.: p. 373, 16 Quid ? hominum natura nonne huic probatur


numero deservire ? in principio septimani partus hominem absolu-
tum perfectumque dimittunt. dehinc ideo homo septem meatus
habet in capite sensibus praeparatos...] Non omnino recte haec
videtur Dickius exhibuisse. Nam primum quidem verba in Pyincipio
ex infidis testibus PA arripuit, cum ceteri habeant vel incipio vel
firincifiio, quae sine dubio vera lectio est. Quippe in Principio
dormitans quidam monachus posuit, qui libri Geneseos prima
saltem verba animo teneret. Sed et aliud mendum olfecisse mihi
videor; nam ideo nullum idoneum sensum habet; nam ut significet
'propterea' (scilicet quod hominum natura septenario numero
deserviat) vix credo fieri posse. Suspicor librarios hic usitatissimo
errandi genere ideo homo pro idem homo posuisse, sicut inverso er-
rore p. 458, II posuere obscurationem idem pro obscurationem ideo,
sicut Petersenius recte ostendit in dissertatione sua p. 70.

779 K.: p. 405, 9 Si III et V in unum iungantur, fiunt VIII; hi


numeri neque cum V neque cum tribus componi possunt.] Qui
Martianeo dicendi stilo se adsuefecerit, statim videbit non recte
haec exhiberi. Scripsit enim Martianus: Sint III et V; in unum
129

iungantur: fiunt VIII ... Cf. 404, 5 'sint III et IV'; 404, 17 'sint
II et III' ; 405, ig 'sint duo numeri IV et VIII' ; 406, 12 'sint III et
VIII'; 406, 18 'sint tres numeri VIII, XII, XVI'; 407, 5 'sint V et
VIII'; 407, I I 'sint duo numeri IIII et VIII'; similiter 408, 2;
409, 14 ; 410, 14 ; 4ii. 17; 412, 20 ; 413, 13; 414, 9 ; 415, 5 ; 416, 4 et
18 ; 417,9, sed plura enumerare taedet.

780 K.: p. 405, 16 Si duo numeri cum tertio iuncti sic fuerint,
ut omnes inter se incompositi sint, deinde ex duobus alter alterum
multiplicarit, qui sic effectus erit cum eodem illo tertio componi
non poterit.] Nihil hic culpare possis, dummodo ab apparatu
critico oculos aversos teneas; nam inde cognosces libros RB11VT
post effectus erit habere atque, AB2L habere atqui, quod vocabulum,
utpote sensu carens, omisere vafri illi monachi, qui libros
scripserunt. Qui non omnino dormiet, videbit legendum esse
aeque, ut p. 404, 20 : "Sumantur nunc II et XXVII vel II et IX :
aeque inter se incompositi sunt".

833 K.: p. 438, 6 Inde haud procul mersus (sc. colurus solstiti-
alis) in regionem inconspicuam infra Argo resurgit.] Quod ad
sensum attinet, nihil est in hoc loco, quod displicere debeat; sed de
litterarum apicibus dubitari potest. Quippe Argo resurgit, quae per
omnes editiones vulgata lectio est, inter libros manuscriptos habet
solus A', aygonem suyglt habent ?A2ALB2M; et cum ad probatae
fidei libris perventum est, argorem suygit habet B1, aygoye consurgit
R. Vix potest dici, quantas librariis turbas dederit vox ista Argo,
cum qua ratione declinaretur, fungi illi prorsus nescirent. Sic pro
accusandi casu Argo invenimus argonem et ayginem p. 436, 21 ;
pro genitivo casu Aygus exhibetur aygonis 442, 17 et 443, m, ubi
soli RB pristinae formae vestigia retinent. Itaque hoc quoque loco
non mirum esset, si pro Argo resurgit posuissent argonem resurgit.
Sed, si ita esset, inveniremus aygoresuygit in libris melioribus,
argonemyesurgit in deterioribus, quod nunc abest. Equidem potius
adducor, ut credam archetypum habuisse id, quod in Reichenauen-
si nunc invenitur, nempe argoreconsuygit. Is, qui Bambergensem
scribebat, pro aygore-csuygit posuit argoyemsuygit, unde emendata
(ut videbatur) lectio argonemsurgit in ceteros defluxit, in A autem
130

positum est argoresurgit pro argorisurgit. Sed omni re perpensa,


non equidem video, quid tantopere displicere debeat in Reichen-
auensis lectione Argo reconsurgit, quae sola ex omnibus bonam
clausulam efficiat. Reconsurgo enim est 'rursus consurgo', qui
sensus cum hoc loco bene congruit. Libenter equidem concedo tibi,
lector, admonenti hoc verbum alibi non reperiri; sed cum invenia-
mus recognosco, recogo, recolligo, recolloco, recomminiscor, re-
compingo, recompono, reconcludo, reconduco, reconflo, reconsigno,
reconstruo, reconsuesco, non admodum reprehendendus mihi
videor, si clausulae ratione et optimorum librorum auctoritate
adductus, Martianum opiner hoc loco reconsurgit posuisse. Similem
clausulam reperies in re simili p. 467, 8: 'sub signi Leonis regione
consurgit'.

839 K.: p. 441, 6 Denique Chelas, quam Libram diciinus, quidam


dixere Grai. horum ergo signorum duodecim nomina, quod vulgo
nota sunt, praetermitto.] Hunc locum, a Dickio misere detortum,
emendabam De Maytiano Capella emendando p. 59, sed usque ad
sanitatem non reduxi. Nam ibi admonebam quidem priorem partem
sic legendam esse: Denique Chelas, quam Libram, quidam dixere
Graiorum; latebat me tamen aliud mendum, quod jam tollam.
Quippe videbit, quisquis rem bene consideraverit, vocem ergo
huic loco non congruere. Dixerat enim Astronomia duo hemisphae-
ria Zodiaco discerni, qui quidem Zodiacus duodecim signorum
aequas partes, signa vero undecim haberet, cum Scorpius duorum
signorum spatia occuparet, idque signum, quod Romanis Libra
esset, Graecis Chelae Scorpionis haberetur. Sed his nulla ratio
inest, cur Astronomia duodecim signorum nomina praeterire velit;
itaque particula illativa ergo nullum huic loco congruentem sensum
habet. Satis clarum est, opinor, Martianum posuisse non ergo, sed
ego. Hoc enim dicendi genere utitur saepiuscule Astronomia,
quoties scientiam suam jactare mortaliumque commenta respuere
vult: p. 432, 14 'fabulosisque commentis Grai complevere caelum;
EGO praecepta potius edisseram disciplinae'; 433, 17 'de quibus
(sc. coluris) non nescio scriptorum variare definita ... (434, 1)
verum EGO ... hos dico a signis zodiaci cycli venientes ... in
cardines pervenire'; 434, 19 'quem quidem (sc. Lacteum) MIHI
131

desipere videntur, qui circulum negaverunt'; 436, 26 'quem quidem


(sc. Antarcticum) meantem quibus sideribus oculetur EGO poteram
memorare'. Ceterum video in his locis, quos modo laudavi, ut
saepissime alibi, variare libros inter ergo et ego.

904 K. : p. 479, 4 His Hymenaeo diutius velut fescennina quadam


licentia personante geminanteque crebrius placuisse ratus maxima
circumstantium multitudo Tritoniden Dionenque comitata digredi-
tur, et ad nos reductae tandem virginis studio properanter con-
curritur.] Pluribus vitiis laborat hic locus, quorum vel maximum
in eo versatur, quod nominativus yatus non habet, quo referatur.
Sed prius, quam emendare conemur, videamus qua librorum fide
nitantur ea, quae Dickius hoc loco exhibet. Et primum quidem pro
geminanteque R habet geminante, cui astipulatur etiam correctrix
manus in libro Vesontionensi noni saeculi, cum prima manus vocem
omnino omisisset; quem veterrimorum librorum consensum haud
negligendum censeo. Deinde pro crebrius invenimus crebriusque vel
cyebrius quae in libris AALRBM. Pro verbis ad nos, quae omnium
librorum testimonio leguntur, nullum tamen sensum efficiunt,
conjecit Eyssenhardtius ad os ; et pro adverbio properanter libri
AILRBIM habent participium properante. Itaque, quantum ego
conjicere possum, fuit in archetypo : His Hymenaeo ... personante
geminante crebrius quae Placuisse ratus ... ad nos reductae tandem
virginis studio propeyante co?ccuyyituy.
Et ut incipiamus uO"'t'e;pov<p6<cpov nemo cordatus
dubitabit manum Martianeam agnoscere in clausula studio pro-
perante concuryitur. Et si quaeratur, quonam concurrat ista mul-
titudo, non difficile est respondere: concurrit scilicet ad conspectum
Harmoniae, unde non absona videtur Eyssenhardtii conjectura ad
os, quod idem valet ac ad conspectum. Veniamus j am ad perplexiora.
Participium yatus (id quod jam dixi) quasi in vacuo aere pendet;
sed si cum majore librorum parte legamus quae placuisse ratus,
habebimus aliquam verborum structuram. Quippe personabat
Hymenaeus ea, quae audientibus placuisse ratus est; sed consulto
omittitur copula est, ut apud Vergilium 'canto quae solitus, si
quando armenta vocabat, Amphion'. Similiter in colis relativis ipse
Martianus p. 29, 14 'qui omnes ... convocati' sc. sunt; p. 147, 15
132

'qui veteres secuti' sc. sunt; p. 363, 8 'mundum quae admensa' sc.
est; p. 365, 5 'quae egressa dudum' sc. erat. Restat unum, quod
dubitationem moveat, an recte legatur illud personante geminante-
(que) ; nam suspicor in archetypo fuisse personante geminante,
copulamque encliticam ab emendaturientibus Remigiolis additam
fuisse. Quod si ita esse concedas, lector, mecum consenties emendati-
one aliqua opus esse; nam parum eleganter scribitur Hymenaeo
diutius personante geminante cyebyius quae Placuisse ratus. Equidem,
ut ingenue fatear, vix dispicio, quid posuerit Martianus quove
modo exstiterint ea, quae nunc in libris habemus; sed non omnino
absurde agemus, si hoc loco glossema quoddam in verborum con-
textum irrepsisse statuemus. Fieri enim potest, ut scriba quidam
perantiquus verba geminante crebrius addiderit, ut diutius Perso-
nante interpretaretur. Quod si ita est, hoc modo totum locum
exhibere debebimus: His Hymenaeo diutius velut fescennina quadam
licentia personante [geminante cyebyius] quae Placuisse ratus, ...
et ad os reductae tandem viyginis stitdio pyopetante concurritur.

905 K.: p. 479, I I Nec mora et ecce quaedam suavitas intemptata


aulicaeque dulcedinis cantus insonuit ...] Epitheton aulicae ad
caelestem deorum aulam referebant interpretes monachi, ad
Graecum a4x6v, i.e. tibiam, doctissimus Grotius, collato p. 493, 4
laulica suavitate'. Hanc interpretationem satis libenter amplecterer,
nisi duo obstarent: primum, quod libri ad unum non aulicae, sed
aulidae habent ; alterum, quod non de tibiarum cantu hic agitur,
sed de omnium instrumentorum concentu, ut ipse Martianus solito
tumore mox affirmat p. 479, 15-480,17. Quid lateat sub illo aulidae
non confidenter affirmaverim, sed suspicor fuisse inauditae: sic
bene congruerent intemptata suavitas et inaudita dulcedo.
Sed antequam ab aulorum cantu omnino discedamus, quaeren-
dum puto, quid sit mona2tlitey sonare, quod reperies p. 480, 3: sed
Puer ille mona2tlitey sonabat. Lectionem hanc habent AmA2B2-
Sardi venales, alius alio nequior-, monalitey PALM, rnonauloter
RIB', moniliter R2. Ex his omnibus variis lectionibus nulla est,
quam Latina audeas civitate donare: incipiamus igitur ab ea, quae
sincerissima videtur, i.e. monauloter. "Quid fLovocuÀe;Lv, ex Hellade
lingua patet", ait Grotius, et certe dubitabit nemo, quin de fLovcí.uÀ<P
133

sive tibia simplici hic agatur. Is quidem, qui tibia duplici ludit,
a4xciv dicitur, et nominatur qui vero simplici tibia canit,
eum yovavxciv dicimus, sed nomen agentis desideratur; nam neque
neque in Graecae linguae lexicis reperio.
Vero simile tamen aestimo Martianum hoc loco posuisse monauletey
ad analogiam ejus, quod est quo vocabulo utuntur Hesio-
dus, Archilochus, Theognis, Aristophanes. xcy6,cvov non
multum mirari debemus, cum p. 356, 16-18 reperiantur septem
Graeca vocabula ad geometriam pertinentia, quae alibi vel omnino
non reperiuntur vel non eodem sensu reperiuntur.

997 K.: p. 533, II Habes senilem, Martiane, fabulam ...] Hoc


loco omnes nituntur, qui Martianum senem fuisse contendant, cum
haec scriberet ("senilem fabulam' a tale composed in his declining
years', ait Gulielmus Stahl, Maytianus Capella and the Seven
Liberal Arts, vol. i, p. ii, qui eodem fere loco de (references to his
senility' loquitur). Sed ostendere conabor, candidissime lector, de
Martiani senilitate nihil omnino hoc loco dici. Et primum quidem
quaero abs te, ubinam praeter hunc unum locum hanc inveniamus
verborum collocationem senilem fabulam. Aniles quidem fabulae
sescenties dicuntur, seniles haud scio an nusquam. Sed, ut sit
usitatissima ista locutio, quid malum hoc loco facit epitheton
senilis, cum ipsa fabula, qua de agitur, non a sene Martiano, sed a
Satura narretur? id quod non in initio tantum operis (p. 4, 17
'fabellam tibi, quam Satura comminiscens hiemali pervigilio mar-
cescentes mecum lucernas edocuit'), sed in hoc ipso loco affirmat:
'... fabulam, miscilla lusit quam lucernis flamine Satura'. Vides,
lector, anilem dici posse hanc fabulam, senilem minime. Id quoque
memineris velim, in tota hac narratione componenda ante oculos
habuisse Martianum festivam illam Apuleii de Cupidine Psycheque
fabulam, quae et ab anicula narretur et anilis fabula ab auctore
vocitetur; neve oblitus sis, id quod vir doctissimus Johannes Pr6-
aux me per litteras amice admonuit, Fulgentium mythographum,
Martiani simiam, ita in praefatione loqui (p. 597 van Staveren.):
"Parumper ergo ausculta, dum tibi rugosam sulcis anilibus ordior
fabulam, quam nuper Attica saporante salsura, nocturna praesule
lucerna commentus sum... ", licet hic pro singulari sua socordia
fabulam a se ipso inventam anilem appellet.
134

Jam satis a me dictum puto, benevole lector, cur vel conjectura


ducente reponere debeas Habes anilem, Maytiane, fabulam ...
Quid vero, si adjecero, ne librorum quidem auctoritate carere eam
lectionem? Reichenauensem librum jam sescenties vidimus vel
veritatem vel veritatis vestigia solum servare, ut p. ig, 17; 107, 22;
153, 12 ; 164, 6; 241, 3; 290, 16 ; 322, 14; 327, 16 ; 382, 23; 463, 5
alibique; itaque, cum hoc loco inveniam Reichenauensem habere
HABESSANILEM, quod in HABESSENILEM mutaverit manus
multo serior, libenter crediderim et in archetypo illud extitisse, ubi
pro HABESANILEM positum fuisset HABESSANILEM. Sic
enim non raro peccabant librarii: p. 203, 9 praedicativis syllogismi
pro pyaedicativi syllogismi; p. 222,22 conflictus semper pro conflictu
semper; p. 498, 12 tropis singuli pro troPi singuli; p. 505, 10 diversas
sex tensiones pro diversas extensiones. Itaque habes j am totam huj us
loci velut historiam criticam : scripsit Martianus Habes anilem ; is,
qui archetypon exarabat, habes sanilem posuit, latinitatis vel inscius
vel incuriosus; quae lectio cum vitio manifesto laboraret, ita
emendare satagebant Remigioli, ut habes senilem scriberent : solus
is, qui Reichenauensem conscripsit, veritatis aliquam scintillam
adhuc sublucere passus est.
Et his quidem rationibus impulsum fuisse Nicolaum Heinsium
arbitror, cum in animadversione ad Phaedr. fab. lib. 3, praef. 10
ipsam hanc lectionem proferret ; sed dolendum est virum eximium
neque eo loco quicquam rationis, cur ita sentiret, adduxisse et cum
de hoc poemate alibi (apud Burmannianam Ovidii editionem, tom.
I, p. 91) fusius dissereret, epitheton senilem intactum reliquisse.
Praeclaram emendationem et Heinsiano nomine dignissimam ideo
in lucem protraxit Koppius, ut vituperaret; ceteri editores silentio
praeterierunt.

NEDLANDS (Australia), 22 Bedford Street

You might also like