Dies Nativitatis

You might also like

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 1

Dies Nativitatis

Exit edictum a Caesare Augusto quo omnes cives numerantur. Ascendit Ioseph
de civitate Nazareth in civitatem, quae vocatur Bethlehem, cum Maria, uxore
sua. Cum adsunt ibi, impleti sunt dies pariendi. et parit filium, quem pannis
involvit et reclinat in praesepio.

Pastores sunt in regione eadem vigilantes aut custodientes gregem suum.


Angelus Domini stat iuxta illos et claritas magna circumfulgit illos. At angelus
dicit illis: “Nolite timere: nascitur hodie Salvator in civitate Bethlehem. Hoc
signo eum cognoscitis: invenitis infantem pannis involutum et positum in
praesepio.” Et subito apparet multitudo magna angelorum laudantium Deum et
dicentium: “Gloria in altissimis Deo et pax hominibus bonae voluntatis.”

Angelis discedentibus, pastores inter se loquuntur: “qua de causa non imus et


vidimus quod fit in civitate Bethlehem.” Et perveniunt, et inveniunt Mariam et
Ioseph et infantem positum in praesepio. Postea canunt pastores, laudantes
Deum.

Postremo magi ab Oriente cum camellis transeunt in patriam Iesus, et volunt


eum adorare. Et stella antecedit eos. Tum Herodem interrogant: “Ubi est rex
Iudaeorum?” Herodes rex turbatus est, et timet enim regnum amittere, hoc
respondet: “Quaerite eum et afferte huc”.
Noto loco in quo nascitur Iesus, petunt Bethlehem et inveniunt puerum cum
Maria matre eius et adorant eum et offerunt ei aurum, tus et myrrham.

Magis in somnis admonientibus, numquam revertunt ad Herodem, sed alia via


iter faciunt in regionem suam.

You might also like