UT Exercitia

You might also like

Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 2

Explana usus “ut” cuiusque sententiae et converte in sermonen vulgarem.

1. Ita occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes,

saevi nimis, ut nemo posset transire per viam illam.

2. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a

Domino per prophetam dicentem…

3. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam

reversi sunt in regionem suam.

4. Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab

eo.

5. "Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant".

6. "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas

ad lapidem pedem tuum".

7. Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum,

ita ut mutus loqueretur et videret.

8. Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.

9. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et

glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.

10. Expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum

corpus tuum abeat in gehennam.


11. Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab

eis.

12. Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, ne videaris

hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito.

13. Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi,

ut et ego veniens adorem eum".

14. Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite

eis.

15. Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic

verbo, et sanabitur puer meus.

16. Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo.

17. Et ecce motus magnus ita factus est in mari, ut navicula operiretur

fluctibus.

18. Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a

finibus eorum.

19. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

20. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.

You might also like