Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 1

Epigramas de Marcial.

Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:


Expulit una duos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
Nihil istic quod agat tussis habet.
(Marcial, I, 19.)

Laevia sex cyathis, septem Iustina bibatur,


quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.
Omnis ab infuso numeretur amica Falerno,
Et quia nulla uenit, tu mihi, Somne, ueni.
(Marcial, I, 71.)

Fetere multo Myrtale solet uino,


Sed fallat ut nos, folia deuorat lauri
merumque cauta fronde, non aqua, miscet.
Hanc tu rubentem prominentibus uenis
quotiens venire, Paule, videris contra,
dicas licebit « Myrtale bibit laurum ».
(Marcial, V, 4.)

Danae Picta
Cur a te pretium Danae, regnator Olympi,
accepit, gratis si tibi Leda dedit?
(Marcial, Apoph., 175.)

Europe picta
Mutari melius tauro, pater optime diuum,
tunc poteras Io cum tibi uacca fuit.
(Marcial, Apoph., 180.)

You might also like