Lorem Ipsumd

You might also like

Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 2

Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum bonorumque praemiatrix

aliquotiens operatur Adrastia atque utinam semper quam vocabulo duplici etiam Nemesim
appellamus: ius quoddam sublime numinis efficacis, humanarum mentium opinione lunari circulo
superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela generali potentia partilibus praesidens fatis,
quam theologi veteres fingentes Iustitiae filiam ex abdita quadam aeternitate tradunt omnia
despectare terrena.

Postremo ad id indignitatis est ventum, ut cum peregrini ob formidatam haut ita dudum alimentorum
inopiam pellerentur ab urbe praecipites, sectatoribus disciplinarum liberalium inpendio paucis sine
respiratione ulla extrusis, tenerentur minimarum adseclae veri, quique id simularunt ad tempus, et
tria milia saltatricum ne interpellata quidem cum choris totidemque remanerent magistris.

Ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia sic munitus est, ut
nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in amicitiis expetendis colendisque maxime
excellit. Quid enim? Africanus indigens mei? Minime hercule! ac ne ego quidem illius; sed ego
admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse non nulla, quam de meis moribus
habebat, me dilexit; auxit benevolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates multae et magnae
consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae.

Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt contemnere. in quibus hoc primum est
in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad
verbum e Graecis expressas non inviti legant. quis enim tam inimicus paene nomini Romano est, qui
Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari
dicat, Latinas litteras oderit?

Iam virtutem ex consuetudine vitae sermonisque nostri interpretemur nec eam, ut quidam docti,
verborum magnificentia metiamur virosque bonos eos, qui habentur, numeremus, Paulos, Catones,
Galos, Scipiones, Philos; his communis vita contenta est; eos autem omittamus, qui omnino nusquam
reperiuntur.

Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum
iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur. De me autem, ut iam cum utroque vestrum loquar,
sic habetote.

Tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis quantum ego nec adgnosco nec postulo, facis amice;
sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone; aut enim nemo, quod quidem magis credo, aut si
quisquam, ille sapiens fuit. Quo modo, ut alia omittam, mortem filii tulit! memineram Paulum,
videram Galum, sed hi in pueris, Cato in perfecto et spectato viro.

Quibus occurrere bene pertinax miles explicatis ordinibus parans hastisque feriens scuta qui habitus
iram pugnantium concitat et dolorem proximos iam gestu terrebat sed eum in certamen alacriter
consurgentem revocavere ductores rati intempestivum anceps subire certamen cum haut longe muri
distarent, quorum tutela securitas poterat in solido locari cunctorum.

Excitavit hic ardor milites per municipia plurima, quae isdem conterminant, dispositos et castella, sed
quisque serpentes latius pro viribus repellere moliens, nunc globis confertos, aliquotiens et dispersos
multitudine superabatur ingenti, quae nata et educata inter editos recurvosque ambitus montium
eos ut loca plana persultat et mollia, missilibus obvios eminus lacessens et ululatu truci perterrens.

Constituendi autem sunt qui sint in amicitia fines et quasi termini diligendi. De quibus tres video
sententias ferri, quarum nullam probo, unam, ut eodem modo erga amicum adfecti simus, quo erga
nosmet ipsos, alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos benevolentiae pariter
aequaliterque respondeat, tertiam, ut, quanti quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis.

Cum haec taliaque sollicitas eius aures everberarent expositas semper eius modi rumoribus et
patentes, varia animo tum miscente consilia, tandem id ut optimum factu elegit: et Vrsicinum
primum ad se venire summo cum honore mandavit ea specie ut pro rerum tunc urgentium captu
disponeretur concordi consilio, quibus virium incrementis Parthicarum gentium a arma minantium
impetus frangerentur.

Proinde die funestis interrogationibus praestituto imaginarius iudex equitum resedit magister
adhibitis aliis iam quae essent agenda praedoctis, et adsistebant hinc inde notarii, quid quaesitum
esset, quidve responsum, cursim ad Caesarem perferentes, cuius imperio truci, stimulis reginae
exsertantis aurem subinde per aulaeum, nec diluere obiecta permissi nec defensi periere conplures.

Quo cognito Constantius ultra mortalem modum exarsit ac nequo casu idem Gallus de futuris
incertus agitare quaedam conducentia saluti suae per itinera conaretur, remoti sunt omnes de
industria milites agentes in civitatibus perviis.

Altera sententia est, quae definit amicitiam paribus officiis ac voluntatibus. Hoc quidem est nimis
exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. Divitior mihi
et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare restricte, ne plus reddat quam acceperit;
neque enim verendum est, ne quid excidat, aut ne quid in terram defluat, aut ne plus aequo quid in
amicitiam congeratur.

Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum
iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur. De me autem, ut iam cum utroque vestrum loquar,
sic habetote.

Mensarum enim voragines et varias voluptatum inlecebras, ne longius progrediar, praetermitto illuc
transiturus quod quidam per ampla spatia urbis subversasque silices sine periculi metu properantes
equos velut publicos signatis quod dicitur calceis agitant, familiarium agmina tamquam praedatorios
globos post terga trahentes ne Sannione quidem, ut ait comicus, domi relicto. quos imitatae
matronae complures opertis capitibus et basternis per latera civitatis cuncta discurrunt.

Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames, amplificatis viribus ardore
incohibili in excidium urbium matris Seleuciae efferebantur, quam comes tuebatur Castricius tresque
legiones bellicis sudoribus induratae.

Homines enim eruditos et sobrios ut infaustos et inutiles vitant, eo quoque accedente quod et
nomenclatores adsueti haec et talia venditare, mercede accepta lucris quosdam et prandiis inserunt
subditicios ignobiles et obscuros.

Ego vero sic intellego, Patres conscripti, nos hoc tempore in provinciis decernendis perpetuae pacis
habere oportere rationem. Nam quis hoc non sentit omnia alia esse nobis vacua ab omni periculo
atque etiam suspicione belli?

Accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre
condimentum amicitiae. Tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed
amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.

You might also like