Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 3

Nisi mihi Phaedrum, inquam, tu mentitum aut Zenonem putas, quorum utrumque audivi, cum mihi

nihil sane praeter sedulitatem probarent, omnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt. atque eos,
quos nominavi, cum Attico nostro frequenter audivi, cum miraretur ille quidem utrumque, Phaedrum
autem etiam amaret, cotidieque inter nos ea, quae audiebamus, conferebamus, neque erat umquam
controversia, quid ego intellegerem, sed quid probarem.

Novo denique perniciosoque exemplo idem Gallus ausus est inire flagitium grave, quod Romae cum
ultimo dedecore temptasse aliquando dicitur Gallienus, et adhibitis paucis clam ferro succinctis
vesperi per tabernas palabatur et conpita quaeritando Graeco sermone, cuius erat inpendio gnarus,
quid de Caesare quisque sentiret. et haec confidenter agebat in urbe ubi pernoctantium luminum
claritudo dierum solet imitari fulgorem. postremo agnitus saepe iamque, si prodisset, conspicuum se
fore contemplans, non nisi luce palam egrediens ad agenda quae putabat seria cernebatur. et haec
quidem medullitus multis gementibus agebantur.

Et est admodum mirum videre plebem innumeram mentibus ardore quodam infuso cum
dimicationum curulium eventu pendentem. haec similiaque memorabile nihil vel serium agi Romae
permittunt. ergo redeundum ad textum.

Inter has ruinarum varietates a Nisibi quam tuebatur accitus Vrsicinus, cui nos obsecuturos iunxerat
imperiale praeceptum, dispicere litis exitialis certamina cogebatur abnuens et reclamans, adulatorum
oblatrantibus turmis, bellicosus sane milesque semper et militum ductor sed forensibus iurgiis longe
discretus, qui metu sui discriminis anxius cum accusatores quaesitoresque subditivos sibi consociatos
ex isdem foveis cerneret emergentes, quae clam palamve agitabantur, occultis Constantium litteris
edocebat inplorans subsidia, quorum metu tumor notissimus Caesaris exhalaret.

Sed si ille hac tam eximia fortuna propter utilitatem rei publicae frui non properat, ut omnia illa
conficiat, quid ego, senator, facere debeo, quem, etiamsi ille aliud vellet, rei publicae consulere
oporteret?

Apud has gentes, quarum exordiens initium ab Assyriis ad Nili cataractas porrigitur et confinia
Blemmyarum, omnes pari sorte sunt bellatores seminudi coloratis sagulis pube tenus amicti,
equorum adiumento pernicium graciliumque camelorum per diversa se raptantes, in tranquillis vel
turbidis rebus: nec eorum quisquam aliquando stivam adprehendit vel arborem colit aut arva
subigendo quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta sine lare sine
sedibus fixis aut legibus: nec idem perferunt diutius caelum aut tractus unius soli illis umquam placet.

Et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra temptata, sulcatis lateribus
mortisque metu admoto turpi confessione cogitatorum socium, quae nulla erant, fuisse firmavit cum
nec vidisset quicquam nec audisset penitus expers forensium rerum; Eusebius vero obiecta fidentius
negans, suspensus in eodem gradu constantiae stetit latrocinium illud esse, non iudicium clamans.

Auxerunt haec vulgi sordidioris audaciam, quod cum ingravesceret penuria commeatuum, famis et
furoris inpulsu Eubuli cuiusdam inter suos clari domum ambitiosam ignibus subditis inflammavit
rectoremque ut sibi iudicio imperiali addictum calcibus incessens et pugnis conculcans seminecem
laniatu miserando discerpsit. post cuius lacrimosum interitum in unius exitio quisque imaginem
periculi sui considerans documento recenti similia formidabat.

Martinus agens illas provincias pro praefectis aerumnas innocentium graviter gemens saepeque
obsecrans, ut ab omni culpa inmunibus parceretur, cum non inpetraret, minabatur se discessurum:
ut saltem id metuens perquisitor malivolus tandem desineret quieti coalitos homines in aperta
pericula proiectare.
Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de amicitia.
Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior; nunc Laelius et
sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me
animum parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt
post mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota disputatio est de amicitia,
quam legens te ipse cognosces.

Auxerunt haec vulgi sordidioris audaciam, quod cum ingravesceret penuria commeatuum, famis et
furoris inpulsu Eubuli cuiusdam inter suos clari domum ambitiosam ignibus subditis inflammavit
rectoremque ut sibi iudicio imperiali addictum calcibus incessens et pugnis conculcans seminecem
laniatu miserando discerpsit. post cuius lacrimosum interitum in unius exitio quisque imaginem
periculi sui considerans documento recenti similia formidabat.

Quod opera consulta cogitabatur astute, ut hoc insidiarum genere Galli periret avunculus, ne eum ut
praepotens acueret in fiduciam exitiosa coeptantem. verum navata est opera diligens hocque dilato
Eusebius praepositus cubiculi missus est Cabillona aurum secum perferens, quo per turbulentos
seditionum concitores occultius distributo et tumor consenuit militum et salus est in tuto locata
praefecti. deinde cibo abunde perlato castra die praedicto sunt mota.

Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas cum ambigerentur quaedam, non nulla levius
actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater et filius in exilium acti cum ad locum
Crateras nomine pervenissent, villam scilicet suam quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur
lapide, ut mandatum est, fractis cruribus occiduntur.

Homines enim eruditos et sobrios ut infaustos et inutiles vitant, eo quoque accedente quod et
nomenclatores adsueti haec et talia venditare, mercede accepta lucris quosdam et prandiis inserunt
subditicios ignobiles et obscuros.

Nunc vero inanes flatus quorundam vile esse quicquid extra urbis pomerium nascitur aestimant
praeter orbos et caelibes, nec credi potest qua obsequiorum diversitate coluntur homines sine liberis
Romae.

Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias. quid
enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere
ludus esset. Quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt vituperandae, maledicta,
contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae
philosophia mihi videri solent.

Et eodem impetu Domitianum praecipitem per scalas itidem funibus constrinxerunt, eosque
coniunctos per ampla spatia civitatis acri raptavere discursu. iamque artuum et membrorum divulsa
conpage superscandentes corpora mortuorum ad ultimam truncata deformitatem velut exsaturati
mox abiecerunt in flumen.

Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias. quid
enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere
ludus esset. Quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt vituperandae, maledicta,
contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae
philosophia mihi videri solent.

Ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni, neque haec
dicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitus umquam dediti fuimus. Etenim
omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi
cognatione quadam inter se continentur.

Restabat ut Caesar post haec properaret accitus et abstergendae causa suspicionis sororem suam,
eius uxorem, Constantius ad se tandem desideratam venire multis fictisque blanditiis hortabatur.
quae licet ambigeret metuens saepe cruentum, spe tamen quod eum lenire poterit ut germanum
profecta, cum Bithyniam introisset, in statione quae Caenos Gallicanos appellatur, absumpta est vi
febrium repentina. cuius post obitum maritus contemplans cecidisse fiduciam qua se fultum
existimabat, anxia cogitatione, quid moliretur haerebat.

You might also like