Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 2

Principium autem unde latius se funditabat, emersit ex negotio tali.

Chilo ex vicario et coniux eius


Maxima nomine, questi apud Olybrium ea tempestate urbi praefectum, vitamque suam venenis
petitam adseverantes inpetrarunt ut hi, quos suspectati sunt, ilico rapti conpingerentur in vincula,
organarius Sericus et Asbolius palaestrita et aruspex Campensis.

Accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre
condimentum amicitiae. Tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed
amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.

Haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpes nec faciamus rogati. Turpis enim
excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici
causa fecisse fateatur. Etenim eo loco, Fanni et Scaevola, locati sumus ut nos longe prospicere
oporteat futuros casus rei publicae. Deflexit iam aliquantum de spatio curriculoque consuetudo
maiorum.

Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias. quid
enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere
ludus esset. Quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt vituperandae, maledicta,
contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae
philosophia mihi videri solent.

Latius iam disseminata licentia onerosus bonis omnibus Caesar nullum post haec adhibens modum
orientis latera cuncta vexabat nec honoratis parcens nec urbium primatibus nec plebeiis.

Haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta
faciamus, ne exspectemus quidem, dum rogemur; studium semper adsit, cunctatio absit; consilium
vero dare audeamus libere. Plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas,
eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae
pareatur.

Accedebant enim eius asperitati, ubi inminuta vel laesa amplitudo imperii dicebatur, et iracundae
suspicionum quantitati proximorum cruentae blanditiae exaggerantium incidentia et dolere inpendio
simulantium, si principis periclitetur vita, a cuius salute velut filo pendere statum orbis terrarum fictis
vocibus exclamabant.

In his tractibus navigerum nusquam visitur flumen sed in locis plurimis aquae suapte natura calentes
emergunt ad usus aptae multiplicium medelarum. verum has quoque regiones pari sorte Pompeius
Iudaeis domitis et Hierosolymis captis in provinciae speciem delata iuris dictione formavit.

Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam (sed
nihil est quod illi non persequantur argutiis): partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit
unum sollicitum esse pro pluribus; satis superque esse sibi suarum cuique rerum, alienis nimis
implicari molestum esse; commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel
adducas, cum velis, vel remittas; caput enim esse ad beate vivendum securitatem, qua frui non possit
animus, si tamquam parturiat unus pro pluribus.

Rogatus ad ultimum admissusque in consistorium ambage nulla praegressa inconsiderate et leviter


proficiscere inquit ut praeceptum est, Caesar sciens quod si cessaveris, et tuas et palatii tui auferri
iubebo prope diem annonas. hocque solo contumaciter dicto subiratus abscessit nec in conspectum
eius postea venit saepius arcessitus.
Haec ubi latius fama vulgasset missaeque relationes adsiduae Gallum Caesarem permovissent,
quoniam magister equitum longius ea tempestate distinebatur, iussus comes orientis Nebridius
contractis undique militaribus copiis ad eximendam periculo civitatem amplam et oportunam studio
properabat ingenti, quo cognito abscessere latrones nulla re amplius memorabili gesta, dispersique
ut solent avia montium petiere celsorum.

Et olim licet otiosae sint tribus pacataeque centuriae et nulla suffragiorum certamina set Pompiliani
redierit securitas temporis, per omnes tamen quotquot sunt partes terrarum, ut domina suscipitur et
regina et ubique patrum reverenda cum auctoritate canities populique Romani nomen
circumspectum et verecundum.

Utque aegrum corpus quassari etiam levibus solet offensis, ita animus eius angustus et tener,
quicquid increpuisset, ad salutis suae dispendium existimans factum aut cogitatum, insontium
caedibus fecit victoriam luctuosam.

Huic Arabia est conserta, ex alio latere Nabataeis contigua; opima varietate conmerciorum castrisque
oppleta validis et castellis, quae ad repellendos gentium vicinarum excursus sollicitudo pervigil
veterum per oportunos saltus erexit et cautos. haec quoque civitates habet inter oppida quaedam
ingentes Bostram et Gerasam atque Philadelphiam murorum firmitate cautissimas. hanc provinciae
inposito nomine rectoreque adtributo obtemperare legibus nostris Traianus conpulit imperator
incolarum tumore saepe contunso cum glorioso marte Mediam urgeret et Parthos.

Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut
augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna plerumque
dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem.

Sed laeditur hic coetuum magnificus splendor levitate paucorum incondita, ubi nati sunt non
reputantium, sed tamquam indulta licentia vitiis ad errores lapsorum ac lasciviam. ut enim Simonides
lyricus docet, beate perfecta ratione vieturo ante alia patriam esse convenit gloriosam.

Iam in altera philosophiae parte. quae est quaerendi ac disserendi, quae logikh dicitur, iste vester
plane, ut mihi quidem videtur, inermis ac nudus est. tollit definitiones, nihil de dividendo ac
partiendo docet, non quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit, non qua via captiosa solvantur
ambigua distinguantur ostendit; iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero
probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat.

Haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpes nec faciamus rogati. Turpis enim
excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici
causa fecisse fateatur. Etenim eo loco, Fanni et Scaevola, locati sumus ut nos longe prospicere
oporteat futuros casus rei publicae. Deflexit iam aliquantum de spatio curriculoque consuetudo
maiorum.

Post quorum necem nihilo lenius ferociens Gallus ut leo cadaveribus pastus multa huius modi
scrutabatur. quae singula narrare non refert, me professione modum, quod evitandum est,
excedamus.

Isdem diebus Apollinaris Domitiani gener, paulo ante agens palatii Caesaris curam, ad
Mesopotamiam missus a socero per militares numeros immodice scrutabatur, an quaedam altiora
meditantis iam Galli secreta susceperint scripta, qui conpertis Antiochiae gestis per minorem
Armeniam lapsus Constantinopolim petit exindeque per protectores retractus artissime tenebatur.

You might also like