Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 3

Quapropter a natura mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia, applicatione magis animi

cum quodam sensu amandi quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura. Quod quidem
quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam
tempus et ab eis ita amantur ut facile earum sensus appareat. Quod in homine multo est evidentius,
primum ex ea caritate quae est inter natos et parentes, quae dirimi nisi detestabili scelere non
potest; deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus cuius cum moribus et natura
congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur.

Nihil morati post haec militares avidi saepe turbarum adorti sunt Montium primum, qui divertebat in
proximo, levi corpore senem atque morbosum, et hirsutis resticulis cruribus eius innexis divaricaturn
sine spiramento ullo ad usque praetorium traxere praefecti.

Et interdum acciderat, ut siquid in penetrali secreto nullo citerioris vitae ministro praesente
paterfamilias uxori susurrasset in aurem, velut Amphiarao referente aut Marcio, quondam vatibus
inclitis, postridie disceret imperator. ideoque etiam parietes arcanorum soli conscii timebantur.

Et quia Montius inter dilancinantium manus spiritum efflaturus Epigonum et Eusebium nec
professionem nec dignitatem ostendens aliquotiens increpabat, qui sint hi magna quaerebatur
industria, et nequid intepesceret, Epigonus e Lycia philosophus ducitur et Eusebius ab Emissa Pittacas
cognomento, concitatus orator, cum quaestor non hos sed tribunos fabricarum insimulasset
promittentes armorum si novas res agitari conperissent.

Equitis Romani autem esse filium criminis loco poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit
neque defendentibus nobis. Nam quod de pietate dixistis, est quidem ista nostra existimatio, sed
iudicium certe parentis; quid nos opinemur, audietis ex iuratis; quid parentes sentiant, lacrimae
matris incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens maestitia, quam cernitis, luctusque
declarat.

Mox dicta finierat, multitudo omnis ad, quae imperator voluit, promptior laudato consilio consensit
in pacem ea ratione maxime percita, quod norat expeditionibus crebris fortunam eius in malis
tantum civilibus vigilasse, cum autem bella moverentur externa, accidisse plerumque luctuosa, icto
post haec foedere gentium ritu perfectaque sollemnitate imperator Mediolanum ad hiberna
discessit.

Post haec indumentum regale quaerebatur et ministris fucandae purpurae tortis confessisque
pectoralem tuniculam sine manicis textam, Maras nomine quidam inductus est ut appellant
Christiani diaconus, cuius prolatae litterae scriptae Graeco sermone ad Tyrii textrini praepositum
celerari speciem perurgebant quam autem non indicabant denique etiam idem ad usque discrimen
vitae vexatus nihil fateri conpulsus est.

Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior
est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi
appellantur aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te quidem video minime esse deterritum.

Et quia Mesopotamiae tractus omnes crebro inquietari sueti praetenturis et stationibus servabantur
agrariis, laevorsum flexo itinere Osdroenae subsederat extimas partes, novum parumque aliquando
temptatum commentum adgressus. quod si impetrasset, fulminis modo cuncta vastarat. erat autem
quod cogitabat huius modi.

Eo adducta re per Isauriam, rege Persarum bellis finitimis inligato repellenteque a conlimitiis suis
ferocissimas gentes, quae mente quadam versabili hostiliter eum saepe incessunt et in nos arma
moventem aliquotiens iuvant, Nohodares quidam nomine e numero optimatum, incursare
Mesopotamiam quotiens copia dederit ordinatus, explorabat nostra sollicite, si repperisset usquam
locum vi subita perrupturus.

Thalassius vero ea tempestate praefectus praetorio praesens ipse quoque adrogantis ingenii,
considerans incitationem eius ad multorum augeri discrimina, non maturitate vel consiliis mitigabat,
ut aliquotiens celsae potestates iras principum molliverunt, sed adversando iurgandoque cum parum
congrueret, eum ad rabiem potius evibrabat, Augustum actus eius exaggerando creberrime docens,
idque, incertum qua mente, ne lateret adfectans. quibus mox Caesar acrius efferatus, velut
contumaciae quoddam vexillum altius erigens, sine respectu salutis alienae vel suae ad vertenda
opposita instar rapidi fluminis irrevocabili impetu ferebatur.

Et quoniam mirari posse quosdam peregrinos existimo haec lecturos forsitan, si contigerit,
quamobrem cum oratio ad ea monstranda deflexerit quae Romae gererentur, nihil praeter seditiones
narratur et tabernas et vilitates harum similis alias, summatim causas perstringam nusquam a
veritate sponte propria digressurus.

Excogitatum est super his, ut homines quidam ignoti, vilitate ipsa parum cavendi ad colligendos
rumores per Antiochiae latera cuncta destinarentur relaturi quae audirent. hi peragranter et
dissimulanter honoratorum circulis adsistendo pervadendoque divites domus egentium habitu
quicquid noscere poterant vel audire latenter intromissi per posticas in regiam nuntiabant, id
observantes conspiratione concordi, ut fingerent quaedam et cognita duplicarent in peius, laudes
vero supprimerent Caesaris, quas invitis conpluribus formido malorum inpendentium exprimebat.

Ideo urbs venerabilis post superbas efferatarum gentium cervices oppressas latasque leges
fundamenta libertatis et retinacula sempiterna velut frugi parens et prudens et dives Caesaribus
tamquam liberis suis regenda patrimonii iura permisit.

Denique Antiochensis ordinis vertices sub uno elogio iussit occidi ideo efferatus, quod ei celebrari
vilitatem intempestivam urgenti, cum inpenderet inopia, gravius rationabili responderunt; et
perissent ad unum ni comes orientis tunc Honoratus fixa constantia restitisset.

Quod cum ita sit, paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae nunc ludibriis ignaviae
torpentis exundant, vocali sonu, perflabili tinnitu fidium resultantes. denique pro philosopho cantor
et in locum oratoris doctor artium ludicrarum accitur et bybliothecis sepulcrorum ritu in perpetuum
clausis organa fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes tibiaeque et
histrionici gestus instrumenta non levia.

Horum adventum praedocti speculationibus fidis rectores militum tessera data sollemni armatos
omnes celeri eduxere procursu et agiliter praeterito Calycadni fluminis ponte, cuius undarum
magnitudo murorum adluit turres, in speciem locavere pugnandi. neque tamen exiluit quisquam nec
permissus est congredi. formidabatur enim flagrans vesania manus et superior numero et ruitura
sine respectu salutis in ferrum.

Ideoque fertur neminem aliquando ob haec vel similia poenae addictum oblato de more elogio
revocari iussisse, quod inexorabiles quoque principes factitarunt. et exitiale hoc vitium, quod in aliis
non numquam intepescit, in illo aetatis progressu effervescebat, obstinatum eius propositum
accendente adulatorum cohorte.

Verum ad istam omnem orationem brevis est defensio. Nam quoad aetas M. Caeli dare potuit isti
suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam patris diligentia disciplinaque munita. Qui
ut huic virilem togam deditšnihil dicam hoc loco de me; tantum sit, quantum vos existimatis; hoc
dicam, hunc a patre continuo ad me esse deductum; nemo hunc M. Caelium in illo aetatis flore vidit
nisi aut cum patre aut mecum aut in M. Crassi castissima domo, cum artibus honestissimis erudiretur.

Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita et imperio spoliari,
itineribus interiectis permutatione iumentorum emensis venit Petobionem oppidum Noricorum, ubi
reseratae sunt insidiarum latebrae omnes, et Barbatio repente apparuit comes, qui sub eo domesticis
praefuit, cum Apodemio agente in rebus milites ducens, quos beneficiis suis oppigneratos elegerat
imperator certus nec praemiis nec miseratione ulla posse deflecti.

You might also like