Totum hoc poema gratulationem in se habet ad Thamesin de Hyspanorum fuga, in qua
adumbrantur causa quibus adducti Hyspani expeditionem in Angliam fecerint. eae autem sunt, avaratia, crudelitas, superbia, atque invidia. deinde facta apostrophe ad reginam pastoraliter desinit.
nympha potens Thamesis soli cessura Dianae,
caeruleum caput effer aquis: carchesia late quae modo constiterant signis horrenda cruentis, ecce tuos trepide liquere fugacia portus. non tulit Hispanos crudelia signa sequentes 5 Neptunus pater, et multum indignantia spumis aequora, non Deus aetherea qui fulminat arce, nubila qui solvit, ventorumque assidet alis. ille suos cultus, sua templa, suosque Britannos proteget, ultricemque suam victribus armis. 10 nec Romana feret purgatis orgia fanis reffluere, aut vetitas fieri libamen ad aras. o pietas odiosa Deo, scelerataque sacra, quae magis inficiunt (damnosa piacula) sontes. est locus Hesperiis, Diti sacer, abditus undis, 15 quem pius occuluit Nereus, hominumque misertus Oceanus, quemque ipse deis metuendus Apollo luminis inditio quod detegit omnia, sensit ignotis sub aquis melius potuisse latere. at pater umbrarum, cui Nox parit horrida natos 20 terribiles, nigro vultus signante corymbo ille per obscuras petit antra immania silvas aurea, silvarum Stygiae sub tegmine nymphae atra tenebrosis spectant in fontibus ora. Eumenides regem comitantur, et ortus Echidna 25 Cerberus, et quae monstra tulit furialis origo, quos caput horrendum quatiens sic alloquitur Dis: "paci inimica cohors, nunc iras sumite pleno pectore, nunc totas penitus diffundite vires, exululate sacros, et quos horrere susurros 30 ipse velim, collecta simul conflate venena, tabe Promethea riguus quas Caucasus herbas, Tantaleaeve ferunt limphae, Phlegethonve Acheronve, laethificas armate manus, Anioque Tyburque sentiat infusum virus, Duriusque Tagusque, 35 diraque Avernales exuscitet unda furores, irarumque minas, avidique incendia belli." dixit, et effugiunt quassantes ore colubros anguicomae. Ditim dolor excitat, evolat antro, et vagus excurrit sinuosi margine ponti 40 atra velut nubes ventis agitata, senemque Oceanumque vocat, et rauco clamore remugit. constiterant fluctus, egere silentia venti, cyaneis os tollit aquis venerabile numen aequoreum, madidasque comas a fronte removit, 45 Ismarias superare nives albedine visas. quamvis nulla senis subiit reverentia Ditem, sic tamen affatur, mollitque astutia vultum: "o qui luctantes civiliaque arma gerentes imperio fluctus componis, et aequora late 50 fusa, et sidentes ruptis de montibus amnes, cur invisa iacet, cur haec vacat insula cultu? pondere terra gemit, foeto maturuit alvo resplendens aurum; ferit hoc mortalia sydus pectora, tu solus prohibes quod amabilis auri 55 suadet amor facinus. non has Romanus ad oras, non venit Hispanus castris assuetus et armis, nec quisquam Italiae, tua monstra natantia terrent. esto precor facilis, quosque ingens gloria Martis extulit Hesperios, animis rebusque potentes 60 excipe, conde sinu, nostroque in littora siste." quem contra Oceanus: "tibi, Dis, patet Orcus, et omnis vis terrena, nocensque aegris mortalibus aurum verum siquid habent, et habent tua munera pulchri. sunt Angli, sunt Troiana de gente Britanni, 65 qui pacem numenque colunt, et templa fatigant. sin longa spectes serie numerosa trophaea, has etiam spectes immensae molis arenas." ingemuit, traxitque imo suspiria corde Tartareus, spumaque oris barbam albicat atra. 70 agressumque tuas, decus o regina Britannum, virtutes narrare, fremens occoepit acutis obturbare senem stridoribus, et ferus ira concussit piceos scabra rubigine dentes. ardebant oculi, vultu pax exulat omnis, 75 excidit obsequium et meditata precamina, diras evomit atque minas quales irata Medea. "et tibi," ait, "quoniam levis est mea visa potestas, rumpam fundamenta maris quae tegmine nostras obfuscant aedes, post imas quaere sub umbras 80 in fluctus requiem, sedemque cadentibus undis." horruit Oceanus (vitium formido senile est). sed quid non ausit demens furor, et mala praeceps in sua? vix motum longa mulcedine Ditem leniit, et malus impetratis rebus abivit. 85 carbasa tenduntur subito venientibus Euris, et ruit aequoreos male gratum pondus in armos. cogitat Oceanus rapido nunc mergere ponto, nunc gravibus scopulis, in acutaque figere saxa. cauta iram cohibet mens, at vindicta dolentem 90 oblectat, sensitque animo te, Drace, futurum exitio Hispanis, clarumque insignibus ausis Frobucerum, pariterque novis successibus oras ampla reportantem ad patrias spolia auripotentem Candisium: audaces animos fortuna secundat. 95 excipit Hesperios Dis, quem tegit aurea palla, corporis et tenebrae vestis fulgore coruscant, vix hunc credideris caecas habitare cavernas, squallentemque situ Stygiis sordere sub umbris. o quam splendescit Venus aurea! suavis in auro est 100 gratia, multos honos, absque auro gratia nulla est. propter Avarities stat inhospita, lumine laeta sollicito; mirum, hoc laetatur in hospite, nullum quae colit hospitium! Libica est procul invia Syrtis per vada, stant tacitae longa insuetudine silvae, 105 semper et obdormit tranquilla in montibus Eccho, dissimilisque sui, non est qui suscitet illam. moenibus obsepta est sublimibus aerea turris, Mulciber hanc vario torquens errore viarum aeternum statuit non expugnabile tectum. 110 haec domus, hic misera insomnis noctesque diesque thesaurum observat caeca tellure sepultum. et quia causa deest, fingit sibi monstra timenda, formidatque animo quas non praesenserat umbras. turribus aeriis tuta est si credere posset, 115 tuta loco, extructis ingens super aequor arenis. alta per exiguam clauduntur moenia portam, hanc sola ingreditur, nunquam egreditur nisi Plutus evocet, eximium hunc spretis habet omnibus unum. proxima purpurea succedit cuspide Caedes, 120 suspitiose oculos obliquans, atque cruentum vix animo halato cor in ilia gurgitat atra, atra aestu, rabieque insana fellis adusti. ultima subsequitur manifesta Superbia curru, fastiditque solum, sellam haud dignatur eburnam 125 qua vehitur, quam traxit avis Iunonia pompam pennarum expandens, gemmasque elata recludens. agmina conveniunt, dextras utrinque dederunt, Dis ait: "Hesperii, satis est dextraeque moraeque, mensa diesque vocant, periit pars optima lucis." 130 applaudunt regi umbrarum portuque recedunt. ecce fatigatos laevo curvamine coeli lentus agens Hyperion equos, curruque reclinans, viderat Hesperios, et quis novus incola terras venit in ignotas miratur, eoque morantes 135 cursores animat, Tethidosque hortatur ad undas. interea ingentem vino cratera propinant, indulgentque epulis Dis cum regaliter usis hospitibus, donec gelidis stipata tenebris induxit somnos nox, atque papavera sparsit. 140 postera deformes roseo velamine texit umbras Aurora, et simulatis fronte capillis. concurrunt Stygiae feriuntes tympana nymphae, et recinunt miserum clamoso gutture carmen. ducentesque choros dominum regemque requirunt. 145 turba petit silvas somno experrecta madentes rore levi suavesque expirans gramen odores. valle sub obscura liquidis argenteus undis fons erat, Invidiae sacer, hunc, Narcisse, petisses tutus, in adversam quia nulla repercutitur lux 150 seu lucis radius speciem, sed quicquid in orbe est usquam limphis manifesto cernitur illis. fons mundi speculum est, sed qui speculatur in illo morbum oculis haurit macidum, et lethale venenum. huc divertentes cum Dite Hyspana iuventus 155 immisere oculos avide putealibus undis, et sub aqua mirantur aquas, urbesque, domosque. agnovere suos portus, nemora, arvaque et aurei lucida signa Tagi. longe omnibus eminet una cuncta mari tellus, celeberrima rupibus albis, 160 hanc spectant, et agros, urbes, vada, flumina, fontes laudant inviti, hac una regione morantur, quaeque vident cupiunt, atque invidere videndo. paulatim increvit pulmonibus ardor anhelis, lividus ora color, macies cariosa medullas 165 occupat, illi acres pugnant superare dolores. iamque odio locus est, nec iam discedere possunt. sic miseri cum flamma aedes circumflua vastat, excussi somnis media sub nocte paventes corpora proriperent, obsistit at obvius ignis, 170 cernentesque adversa oculos, et cassa moventes effugia exurit feralis taeda lacertos. ostquam irretitas acies, et vulneris aestus senserat arderi et frangi iuvenilia corda Dis, arrisit aquis, laetusque silentia rupit: 175 "spectatae satis, o iuvenes, nimiumque recedant coelestes lymphae, mens est et numen in illis. ecce ferunt violas detexaque lilia nymphae, ecce struunt in serta rosas fontemque coronant." nondum extreme gravis diverberat ora loquentis 180 imber, et obducto recidentia nubila coelo. tristis hiems et nox nullo suadente resurgit vespere, terrarumque orbem intempesta recondit. per iuga dissiliunt fluctus, volvuntur et imas in valles, teretesque trahunt de montibus ornos. 185 intremuere omnes, Dis autem interritus umbras increpat, et facilem concussit arundine terram. terra tremit, nigrasque aditum patefecit ad arces. at dirupta iam ruituris subvolat Auster nube, pruinosisque cadentes sustinet alis. 190 Taenarium nemus umbriferum, tacitaeque cavernas noctis, et aeternum quibus obdormire sepulchris adsuevit Morphei pater, haec praetervolat aestu fulmineo, donec portas prope sensit opacas stantem Hecaten, mediis qua circumcingitur umbris. 195 desilit hic terramque vagis amplectitur ulnis. laeta viro occurrit Plutonia, dumque stupescit haud expectatos comites, fugit imbrifer Auster, et numerosa horret niveis concussa capillis styria, luctificique fluunt cum grandine nimbi. 200 delitias facit hospitibus, Stygiosque lepores Dis, et in obscuros Trivia comitante recessus monstrat iter. stant mensae epulis vinoque repletae, aureo et effulgent operosa cubilia tecto. accubuere, canente suam accumbentibus Orpheo 205 Euridicen, quaeque olim inter Rhodopeia saxa fudit ad umbrosas quercus, tenuesque miricas. Quin etiam immites Thressas flevisset, et Hebro dimersum caput et cytheram, si non dea mater, flens dea Calliope, nati compresserat ora. 210 conticuit, subitoque oritur miserabile murmur, quale sepulturis cum naenia flebilis inter affines canitur resono plangore gementes. lugentque Hesperii nequaquam in vatis honorem, pestiferi sed enim torquentur imagine fontis, 215 visorumque memor furit aegris dira cupido pectoribus, totasque aedes singultibus implent. nec sua turpari moesto convivia luctu sustinet ulterius Cereris gener, atque ita fatur: "ita leves umbrae, celsas ad sydera pinus 220 extruite, et fluidas lato super aequore turres, vosque nisi hospitii pigeat fortassis Iberi. exhilarate animos, neu quem simulachra dolorem vana ferant. nam quae niveis fronte insula saxis emicuit spectans Helecen gelidumque Booten 225 insula, dives opum sedes, veneranda Britannis, ingentes diffisa suis horrere carinas discet, et Hispano tandem succumbere ferro." cincta sub haec aderat torto caput angue Megaera, horrida tela, ignes, et ahenea monstra ministrans. 230 ergo incenduntur furiis, Stygiasque ad arenas armati incedunt, nigros ubi cernere manes littoribus tot erat, quot apes praesepia circum, aut aestate solent turmatim irrepere sulcis formicae. cursansque ignito horrendo flagello 235 undique Tysiphone cessantes verberat umbras. iam sed in immensum ceu turres seu iuga Pindi increvere rates, quas et mirata iuventus Hesperia, et Stygio faciunt vota impia regi. incubuere omnes, et olenti littore classem 240 diducunt mare per gelidum, Cynosuris euntes respicit, aspectu sed dedignante Calistho, iamque fremens, ut erat vultu illaetabilis ursa unguibus immites nimbos concussit, et auras nubibus infestat, pugnamque Aquilonibus Austros 245 adversum insituit, veteresque resuscitat iras. at tu, nympharum Thamesis pulcherrima, limphis alta tuis, procul ut vidisti hostilia signa, tu dea flumineam spaciosa gurgite frontem celata, aequoreas turbasti fluctibus undas 250 donec Ibera cohors ventorum pulsa furore, et virtute virum, per Hybernica saxa refugit. illic dira fames Scythicas illapsa per auras, et Lybico vesana sitis de pulvere nata, tum Phlegetonteae pestes, rabidique furores, 255 ingratusque sibi dolor, et sua funera Erinnis exornans, nigra Hyspanos sub Tartara mittunt. sic o sic pereant advorsis undique fatis; ira Calisthoniae trepidisque impendeat ursae, sive bibant Tyberim, vel aquas torrentis Iberi, 260 sive Aurora novo, sero vel sole recedens Hesperus illustret gentes, umbrasque repellat. sic pereat, quicunque tuas fleturus in oras vela inimica dabit Brutique nepotibus, et diis, o vetus hospitium, sanctumque Britannia nomen! 265 tuque viresce diu, dea, ceu Daphneia laurus, tu, dea, tu foelix Anglorum numen Elisa non aconitum in te virus, non ensis acumen, nec magicum vim carmen habet, nec flamma calorem. scilicet integrum divina potentia pectus 270 firmat et humano dedit inviolabile ferro. ergo diu vigeas: procul hinc fuge, pigra senectus, Ismarioque cuba glaciali frigida saxo, vel steriles inter quas alluit Ister arenas. i fuge, coelestes animas tentare nefandum est . 275 fallor? an excessit tardo per inane volatu? ecce autem rigidam trahit inter nubila pallam, et tremit, et cani recidunt horrore capilli. at te, diva, rosis ambit formosa iuventa, atque Heliconiacas aspergit floribus undas. 280 o diva, o miseris spes Elisabetha Britannis una, senectutem superes, pulsisque superstes hostibus, innumeros gemines virtutibus annos.