AESTIMATIO Thomasii Valauri

You might also like

Download as docx, pdf, or txt
Download as docx, pdf, or txt
You are on page 1of 2

AESTIMATIO

Thomas VALLAURIUS, Historia Critica Litterarum Latinarum, ex officina Asceterii


Salesiani, Augustae Taurionarum 1872, pp. 202.

Historiam Criticam Latinarum Litterarum inde ab obscuris et remotis


originibus ad usque collapsum Romanum Imperium neminem ante illum
Thomasum Vallaurium latine conscripsisse constare videtur, qui cum latinam
eloquentiam apud Universitatem Studiorum Taurinensem doceret atque
huiusmodi opus auditoribus suis erudiendis desiderari adverteret, enchiridion
de hac materie concinnavit.
Tractatus est omnis divisus in libros quattuor, ratione temporis servata. Liber
enim primus a vetustissimis latini sermonis vestigiis initium facit et ad Lucii
Cornelii Syllae dictatoris obitum, anno 78 a.C.n., pervenit. Secundus autem liber
hinc procedens ad excessum Augusti extenditur. Deinde liber tertius eam
aetatem complectitur quae inter Augusti mortem et Hadrianum imperatorem
viguit. Postremus autem seu quartus ab Hadriano usque ad Urbem ab Odoacre
expugnatam. Neque quisque liber sua caret intestina subdivisione, nam
Vallaurius noster decursu singulorum librorum non auctores, sed genera
litterarum pro capitulis praesentat: videlicet, poesin dramáticam, épicam,
didacticam, bucólicam, lyricam, satyras, opera histórica, oratória, philosophica,
grammatica necnon ea quae de iurisprudentia tractant. Lector igitur in
unoquoque capitulo inveniet eos auctores qui id genus opera contexuerunt.
Unde persaepe contingit ut nonnulli auctores, generibus variis usi, pluribus
capitulis appareant.
Primo libro origo latini sermonis exponitur. Primum, quorumdam virorum
doctorum sententiam secutus Italiae Graeciaeque populos fuisse cognatos
affirmat magnamque ostendit inter eas vigere similitudinem. Deinde aggreditur
monumenta illa vetustíssima quae linguae testimonia afferunt. Quo breviter
peracto, ad prima opera primosque latini sermonis auctores transit eosque
secundum scriptorum genus distribuit. Secundo autem libro, antequam de ipsis
auctoribus agitare incipit, causas cur aetate Augusti litterae politiores sint
redditae inquirit: praeter influxum graecorum doctorum qui Romam, Graecia
capta, adducti sunt, auctor noster mentionem quoque facit de bibliothecis quae
eo tempore extructae sunt. Capitulo vero tertio, eandem methodum secutus
atque in capitulo superiori, tres causas cur litterae tunc temporis defici coeperit
proponit, peregrinorum videlicet in urbem affluentiam, herilem Caesarum
dominatum necnon luxuriem socordiamque. Postremo tandem libro, adductis
rationibus cur litterae praecipiti cursu ad vitia desciverint, auctores in genera
divisos collocat. Attamen christianos omnes ea aetate florentes in unum genus
conicit.
Nemo dubitet quin difficile sit argumentum tam vastum tractare. Quapropter
inceptum Vallauri procul dubio est laudandum. Praeterea, cum manuale suum
tironibus imprimis destinaret quo auctorum latinorum conspectum haberent,
illud est etiam consecutus ut homines periti haud pauca inde colligere possent,
praesertim iudicium de auctoribus eorumque operibus quod Vallaurius sive
vitia exprobando sive ingenium honestando aperte profert.
Attamen, quamquam propositum nostri auctoris erat conspectum generalem
efficere, lector dolebit opus nimis ieiunum esse, nam materies tam longa CC
circiter paginis continetur. Desiderantur, exempli gratia, testimonia ex ipsis
auctorum operibus deprompta ad iudicia sua firmanda, nam si latinitas post
Augustum excessum videtur paulatim corrumpi postque Hadrianum praecipiti
cursu decisci, tamen lector haud docetur qualia sint illa vitia seu mutationes:
utrum ad morphologiam, vel ad syntaxim, vel ad aliam provinciam pertineant.
Opus enim quod ‘criticum’ nuncupari praesumitur, etiam si iudicia vera a
viroque doctore proferantur, nullo pacto omittere potest testimonia et subtilia,
quae non solum iudicia solident, sed et lectoribus – maximeque tironibus, rem
illustrare valeant. Ceterum, auctores christiani in unum locum seu capitulum
coacti, presse et perfunctorie inspiciuntur. Cum de latinitate eorum decernit,
eos “barbarum atque horridum scribendi genus” plerumque usurpasse
affirmat, quae quidem sententia, etiamsi aliquid veri prae se ferat,
haudquaquam de christianis scriptoribus in universum praedicari potest.
Questio illa, ‘qua latinitate christianus auctor uti debeat’, quae máxime
Augustini studium movit, a Vallauro omnino est relicta.
Ut paucis verbis rem complecti possimus, dicendum est opus Vallauri magni
momenti esse cum primum huius generis latine sit conscriptum multumque
iuvare possit quisquis notitias Romanorum Scriptorum habere voluerit. pro
capitulis

You might also like